Distinctio XXXVI — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXVI
Sciendum est tamen quaedam...
Circa istam Dist. XXXVI quaeritur :
QUAESTIO UNICA
Utrum omnis aetio agentis creati sit in agente.
Videtur quod non quia actio et passio sunt unus motus ex III Phys., sed passio est in passo ; ergo.
Contra : passio est in passo ; ergo actio est in agente, quia sicut passio ad passum, ita actio ad agens.
Respondeo. Hic sunt duo articuli.
Primo ponuntur aliquae distinctiones necessariae.
Secundo elicientur conclusiones intentae.
Quantum ad primum ponuntur quinque distinctiones.
Prima quod actio est duplex scilicet actio praedicamentum quae dicit habitudinem praecisam agentis ad passum, et actio elicita quae est forma terminata ad passum.
Ista distinctio probatur, quia quot species habet unum oppositorum tot habet et reliquum ; sed passio opponitur actioni et passio accipitur dupliciter scilicet pro passsione de genere passionis et pro passione de tertia specie qualitatis : ergo actio consimiliter accipitur.
Praeterea, Aristoteles III Phys. aliqua actio est ab agente in passum, et tunc quasro de qua actione loquitur ; aut de actione quae est praedicamentum, et hoc non stat cum dictis suis quia illud quod procedit ab agente in passum procedit mediante actione ; actionis autem non est actio ut terminus ex V Phys., ; ergo loquitur de actione elicita et per consequens actio est duplex, scilicet actio elicita et actio praedicativa.
Secunda distinctio est quod actio elicita dividitur, quia quaedam est actio elicita fundamentaliter, quaedam formaliter eo modo quo aliquid dicitur simile fundamentaliter, vel formaliter. Et actio elicita fundamentaliter habet duos respectus : unum ad agens et alium ad passum.
Tertia distinctio est quod quaedam est actio immanens, et quaedam est actio transiens per Aristotelem I Ethic. et IX Metaph. Et nota quod transire in exteriorem materiam potest intelligi dupliciter.
Uno modo formaliter, et iste est falsus intellectus, quia actio non migrat a subiecto in subiectum formaliter.
Alio modo virtualiter quia virtute agentis aliquis terminus producitur extra ipsum et hic est verus intellectus.
Quarta distinctio quod respectus est duplex scilicet intrinsecus et extrinsecus adveniens. Et dicitur respectus intrinsecus adveniens qui exurgit ex natura terminorum qualitercunque positorum cum distinctione respectu ipsorum circumscripto omni opere intellectus. Respectus autem extrinsecus adveniens est qui non sic exurgit statim.
Quinta distinctio quod in operatione alicuius creati est duplex respectus : unus agentis ad passum, alius agentis ad terminum, et sunt isti respectus essentialiter differentes, tum quia unus est prior alio, tum quia unus est aliqualiter causa alterius, tum quia unus est intrinsecus et alius extrinsecus adveniens.
Quantum ad secundum articulum si quaeratur de actionibus intra manentibus patet per Aristotelem I Ethic. et IX Metaph. quod sunt in agente. Si autem quaeratur de actionibus extra manentibus dico tres conclusiones.
Prima est quod actio elicita subiective est in passo.
Secunda conclusio, quod respectus fundatus in motu non est actio de genere actionis formaliter sed extrinseca denominatione.
Tertia conclusio, quod actio de genere actionis est in agente subiective.
Prima conclusio probatur sic : actio elicita aut est illa forma elicita secundum illam opinionem quae improbata fuit superius Dist. II ; aut est via et dispositio ad eam, quod verius credo ; sed quodlibet horum subiective est in passo ; ergo.
Secunda conclusio probatur sic : respectus de secundo modo relativorum non est formaliter de genere actionis cum sint genera distincta ; sed respectus fundatus in motu cum sit motus potentiae est de secundo modo relativorum ; ergo.
Tertia conclusio probatur sic : respectus mutuae dependentiae formaliter oppositi necessario sic se habent quod si unus est in uno extremorum termi-
native, in altero est subiective. Exemplum de paternitate opposita filiationi quod quia paternitas est in filio terminative ideo est in patre subiective ; sed actio et passio sunt huiusmodi respectus, et actio est in passo terminative ; ergo est in agente subiective. Et intelligo illam maiorem istius rationis esse veram ubi extrema sunt realiter distincta, ne obiiciatur quando aliquid movet seipsum.
Praeterea, secundo sic : perfectio uniuscuiusque rei est formaliter in ipso ; patet per Commentatorem VIII Phys. ; sed actio de genere actionis est perfectio agentis ; ergo.
Ad argumentum in contrarium patet ; loquitur enim Philosophus de actione elicita, et ista est in passo, ut dictum est supra in prima conclusione ; ergo.
