Distinctio XXIII — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXIII
Praeterea solet quaeri...
Circa istam Dist. XXIII quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum Deus possit facere voluntatem creaturae rationalis impeccabilem per naturam.
Videtur quod sic, quia sicut se habet corpus ad motum, ita voluntas ad velle ; sed Deus potest facere corpus semper ordinatum in motu suo sicut patet de coelo ; ergo voluntatem ordinatam in suo velle et sic impeccabilem.
- Praeterea, Deus potest facere aliquam voluntatem quae necessario tendat in aliquod obiectum bonum ; ergo et voluntatem quae necessario tendit in omne bonum, quia eadem necessitate voluntas tendit in finem et in ea quae sunt ad finem ; sed voluntas necessario semper tendens in omne bonum non potest peccare ; ergo Deus potest facere voluntatem impeccabilem per naturam.
- Praeterea. Deus potest facere quod aliquid sit sine eo quod non est de essentia eius ; sed posse peccare non est de essentia voluntatis cum non sit libertas nec pars libertatis secundum Anselmum ; ergo.
Contra : quod uni est substantia nulli est accidens ; ergo a simili quod uni est supernaturale nulli est naturale ; sed non posse peccare est beatis supernaturale ; ergo non potest alicui esse naturale.
Respondeo : primo ponam rationes aliquorum ;
secundo dicam quaestionem.
Quantum ad primum omnes conveniunt in conclusione negativa, quam probat unus sic : omnis voluntas quae in agendo non est regula suae actionis sed habet aliam regulam superiorem, potest ab illa discordare et per consequens peccare ; sed voluntas creata est huiusmodi.
Alius probat idem sic : obiectum voluntatis creatae non tantum est bonum existens, sed etiam apparens ; sed nulla potentia creari potest, quae non possit tendere in totum suum obiectum ; ergo omnis voluntas creata potest tendere in bonum apparens. Sed huiusmodi obiectum contingit velle recte et non recte ; ergo.
Alius probat idem sic ; omne quod est ex nihilo potest deficere relictum suae naturae ; sed voluntas creata est huiusmodi ; ergo potest deficere et per consequeris peccare.
Istae rationes tres non concludunt quia ita argueretur per eas de beatis sicut de viatoribus, quod patet sic quantum ad primam ; nam voluntas beati non est regula suae actionis, sed habet alium superiorem, scilicet voluntatem divinam.
Similiter de secunda, quia eadem voluntas manet in beatitudine quae est modo, et sic poterit in omne obiectum sicut modo.
Similiter de tertia ratione, quia voluntas cuiuscunque beati est de nihilo in patria sicut modo.
Ideo alius Doctor probat illam conclusionem per duas rationes.
Primo sic ; voluntas in qua non necessario coniunguntur appetere commodum et recte appetere commodum, potest non recte appetere commodum, et illa potest peccare ; sed in nulla voluntate ista coniunguntur necessario nisi in voluntate Dei ; ergo.
Ista ratio forte non valet, quia eodem modo arguit de beatis.
Secundo probat eam sic : omnis voluntas quae potest velle aliquid affectione commodi praeter affectionem iusti, potest peccare ; sed voluntas creata potest aliquid velle affectione commodi praeter affectionem iusti ; ergo.
Sed ista ratio peccat in secunda parte minoris, quia petit quod quaeritur.
Ideo dico tenendo eandem conclusionem propter dicta Sanctorum :
Primo, propter Augustinum contra Maximum lib. III et Magister allegat lib. I dist. 8 et lib. II dist. 7.
Item Hieronymus in tract. de filio prodigo dicit quod solus Deus est in quem peccatum cadere non potest.
Item Anselmus lib. II cur Deus homo, discipulo quaerenti, cur non potuit Deus facere creaturam impeccabilem per naturam, dicit quod hoc non potuit, quia non potuit illam facere Deum ; ergo nulla creatura potest esse impeccabilis nisi assumpta in unitate divinae naturae.
Ad primum in contrarium nego maiorem, quia caelum comparatur ad motum non sicut causa libera, voluntas autem comparatur ad velle sicut causa libera.
Ad secundum, uno modo potest negari antecedens sicut dicetur infra. Alio modo potest negari consequens, quia non secundum eandem rationem ex parte obiecti bonum finitum et infinitum respiciunt voluntatem.
Ad tertium de Anselmo dico quod ly posse peccare potest accipi vel pro eo quod per se significat, et sic dicit respectum ad actum deformem, et non est libertas nec pars libertatis. Alio modo potest accipi pro eo quod denominat proximum fundamentum elicitivum actus, et sic est libertas.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur de secunda parte Distinctionis, scilicet de notitia quam Adam de Deo habuit.
Utrum Adam in statu innocentiae viator existens potuerit habere per potentiam divinam notitiam intuitivam de divina essentia.
Hic dico breviter, quia de hoc diffusius dictum est in Primo. Dico quod sunt hic duae opiniones.
Una Thomae, quae tenet partem negativam. Et hoc probat Durandus.
Primo sic : impossibile est aliquem simul esse in via et in termino ; sed Adam in statu innocentiae erat viator, et quilibet viator est in via ; ergo non potest esse in termino. Sed si haberet notitiam intuitivam de essentia divina esset in termino.
Secundo sic : sicut se habet spes ad tentionem, ita viator ad notitiam intuitivam ; sed spes et tentio non se compatiuntur ; ergo nec viator manens
viator et notitia intuitiva de essentia divina. Sed Adam in statu isto erat viator ; ergo.
Alia est opinio in contrarium quam credo veriorem. Et confirmo eam primo sic : cuicumque potest communicari actus cognitionis non communicato actu dilectionis, illi potest communicari cognitio intuitiva non beatifica ; sed Deus potuit communicare Adae actum cognitionis de sua essentia non communicando actum dilectionis ; ergo.
Probatio minoris : isti duo actus sunt essentialiter differentes, et unus est prior alio. Tunc arguo sic : obiectum mere voluntarie causans, potest influere ad causationem prioris omisso posteriori : sed tale obiectum est essentia divina ; ergo potest influere actum cognitionis, quia est prior, omisso actu dilectionis qui est posterior.
Secundo sic : quod non implicat contradictionem est factibile a Deo : sed hoc non implicat contradictionem, sicut patet de Paulo et Moyse qui viderunt Deum nude, ut patet per Gregorium, Hieronymum et Augustinum ; ergo. Si dicas quod talis visio fuit beatifica si fuisset continuata ; contra : cum passibilitate corporis non stat beatitudo ; sed tales habebant corpus passibile ; ergo.
Praeterea, hoc confirmatur per dictum Doctoris quem conatur defendere. Ait enim I Part. q. 12. a. 11 quod Deus praeter communem ordinem potest continuare hoc quod mentes aliquorum in hac carne viventium sed non sensibus carnis utentium, usque ad visionem suae essentiae elevet, ut etiam dicit Augustinus supra Gen. ad litteram, et in lib. de videndo Deum de Moyse et Paulo.
Item Augustinus ad Paulinum de videndo Deum : potest humana mens divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam antequam per illam mortem carne solvatur ; sic raptus est Paulus quando audivit illic arcana verba.
Ad primum alterius opinionis, nego minorem prosyllogismi ; non enim esset in termino quamvis haberet actum visionis, non tamen Deus influeret ad actum dilectionis in qua maxime consistit beatitudo.
Ad secundum, maior est falsa si intelligitur de intuitiva quocunque modo sumpta, quia spes et tentio repugnant simpliciter. Intuitio autem in via non repugnat nisi ibi sit lumen gloriae, et etiam influxus ad actum delectationis.
