Distinctio XII — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XII

Distinctio XII

Haec de natura angelica.

 

Circa istam Dist. XII quaeritur primo. 

QUAESTIO I

 

Utram materia dicat entitatem positivam distinctam realiter a forma.

 

Videtur quod non, quia VII Metaph. dicitur quod materia nec est quid, nec quale, nec quantum, nec aliquod praedicamentum ; ergo.

  1. Praeterea V Phys. probatur quod generatio non sit motus sic : quod generatur non est ; quod movetur est ; ergo quod movetur non generatur ; ergo generatio non est motus. Si ratio est bona, oportet quod uniformiter negetur a subiecto generationis esse quod affirmatur de subiecto motus. Sed de subiecto motus affirmatur esse in actu, quia motus est actus entis imperfecti, vel in potentia ; ergo hoc negetur a materia, et sic erit nihil cum nec sit in actu nec in potentia.
  2. Praeterea tunc materia de se esset cognoscibilis, quod est contra Philosophum I Phys.

 

In contrarium arguitur per illud quod habetur II Phys. ubi dicitur quod materia est illud ex quo fit aliquid cum insit ; ergo.

 

Responsio. Hic sunt tres articuli.

Primo impugnatur una opinio falsa ;

secundo dicetur ad quaestionem secundum veritatem ;

tertio removentur quaedam dubia.

 

Quantum ad primum est una opinio quae dicit quod materia non dicit entitatem positivam distinctam a forma, sed in substantia generabili et corruptibili est tantummodo una entitas positiva quae a quibusdam dicitur materia, a quibusdam vero dicitur forma, maxime cum perficit in gradu suae entitatis diversimode.

 

Contra illud dictum arguit Scotus, primo per dictum Philosophi I Phys. ubi dicitur : unum contrarium non fit aliud ; sed oportet aliquid commune manere sub utroque termino. Ex hoc arguitur sic : omne naturale agens requirit potentiam in quam agit, et istam potentiam transmutat de opposito in oppositum. Sed unum oppositum non fit aliud oppositum ; ergo materia quae subiicitur non est alterum oppositorum, puta forma vel privatio.

Secundo sic : aliqua substantia est corruptibilis a principiis intrinsecis ; sed si substantia generabilis et corruptibilis non habet nisi unam entitatem positivam, eius substantia erit simplex, et non habebit in se principia corruptionis ; ergo.

Tertio sic : si materia non sit entitas positiva alia a forma , non erit generatio nec corruptio ; sed hoc est falsum ; ergo.

Probatio maioris : generatio est a non subiecto in subiectum, corruptio autem e converso, ex V Phys. ; sed si substantia generabilis sit solum idem quod forma, non remanebit subiectum aliud.

Quarto sic : principium receptivum est distinctum realiter a principio recepto, quia idem non recipit se ; sed principium receptivum est materia, et principium receptum est forma ; ergo.

 

Addo ad idem duas rationes.

Primo sic : quando unum manet altero non manente, illa non sunt idem ; sed manente materia, forma potest corrumpi et non manere ; ergo.

Secundo sic : quod praesupponitur generationi, non est idem cum eo quod acquiritur per generationem ; sed materia praesupponitur generationi, forma vero acquiritur ; ergo.

Praeterea, Avicenna V Metaph. c.5 quasi circa principium, ait : materia non est in effectu nisi per formam, forma vero est quoddam aliud a materia, et unum non est aliud.

 

Quantum ad secundum articulum est videndum qualis entitas est entitas materiae. Et dico quod est entitas in potentia. Sed hoc dupliciter potest intelligi secundum quod duplex est potentia, scilicet obiectiva et subiectiva. Materia autem ex quo producta est non est in potentia obiectiva, sed subiectiva et ut sic est etiam in actu. Sed est distinguendum de actu, quia actus est duplex, scilicet actus formalis qui informat, et actus entitativus. Materia vero non dicit actum primo modo sumptum, sed secundo modo, et tunc est probandum quod materia dicit entitatem distinctam a forma, quod probatur per sex rationes factas in I Artic. contra primam opinionem, et confirmatur ex 5 fundamentis Philosophi in diversis locis, scilicet tum quia materia est per se principium ex I Phys. tum quia materia est per se causa ex II Phys. tum quia materia est per se pars compositi ex VII Metaph., tum quia materia est per se subiectum generationis ex i. Phys., tum quia materia est ingenita et incorruptibilis ex I Phys.

 

Quantum ad tertium articulum restat removere quaedam dubia contra hoc quod dictum est in II Artic., scilicet quod materia dicit entitatem positivam actualem.

Primo quia non potest salvari generatio ut distinguitur contra alterationem per dictum Philosophi I de generat., qui arguit contra antiquos Philosophos quod si subiectum generationis est ens in actu, non potest salvari generatio.

Secundo, quia quod advenit enti substantiali in actu est actus ; ergo si materia est ens in actu substantiali, forma ei adveniens est accidens.

Tertio sic : quia ex duobus entibus in actu non fit unum, per Philosophum VII Metaph., et sic materia non faceret per se unum cum forma.

Quarto sic : sicut se habet primus actus ad primam potentiam, ita prima potentia ad actum. Sed primus actus, qui est Deus, nihil includit potentialitatis. Ergo nec prima potentia sicut est materia includit aliquid actualitatis.

Quinto sic : actus proportionatur potentiae ex III Phys. ; sed potentia materiae est infinita ; ergo si materia dicit actum, habebit actum infinitum

 

Ad primum dico quod ut patet ex II Artic, quod actus est duplex, scilicet actus entitativus qui opponitur potentiae obiectivae, et actus formalis qui perficit potentiam subiectivam. Antiqui enim Philosophi posuerunt quod materia est ens in actu corporeo et formali secundo modo dicto ; ego autem non sic pono.

Ad secundum dicit Varro quod maior est falsa, quia patitur instantiam de alimento quod advenit rei existenti in actu, et tamen non est ei accidens. Unde quod advenit rei actuatae actualitate formali et ultimata, bene est ei accidens, sicut infra patebit, quaestione de pluralitate formarum.

Et eodem modo dico ad tertium, quod unus actus potest esse potentialis et formalis perfectibilis respectu alterius, ut patet in homine supposita pluralitate formarum.

Ad quartum dico quod accipiendo uniformiter maior habet veritatem sub tali sensu, quia sicut actus primus qui est Deus nullam habet potentiam passivam ad actum formalem, sic materia prima ex se nullum habet actum formalem.

Ad quintum dico quod potentia est duplex, una quae respicit formam in fieri, alia quae respicit formam in esse subiecti. Primo modo concedo quod tantus est actus quanta est potentia ; secundo modo non oportet quod actus proportionetur potentiae absolute sumptae.

 

Ad argumenta principalia.

Ad primum, auctoritas solvit seipsam, quia dicitur ibi quod materia non est aliquid eorum quibus determinatur ens, sicut sunt species et differentiae ; sed materia est aliquid indeterminatum.

Ad secundum dico quod esse affirmatum de subiecto motus est esse in actu, sicut patuit supra in quaestione de motu angelorum, et hoc esse removetur a subiecto generationis sumendo semper pro esse in actu formali.

Ad ultimum dico quod materia est per se cognoscibilis, sed si non cognoscitur, hoc est propter defectum intellectus nostri.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur. 

Utrum materia per potentiam divinam possit esse sine forma.

 

Videtur quod non, quia privationes formarum oppositarum sunt oppositae ; sed opposita non possunt simul esse in eodem subiecto. Si autem materia esset sine omni forma, tunc opposita essent in ea.

  1. Praeterea, plus habet de actualitate forma materialis quam materia ; sed Deus non potest facere formam materialem sine subiecto, puta motum sine mobili ; ergo.
  2. Praeterea. Hugo de Sacram., part. I dicit quod materia non potest esse sine forma.
  3. Praeterea, idem probat Avicenna II Metaph. c.3 et Aristoteles I de generat. cap. de augmento.

 

In contrarium : Quidquid Deus per se potest intelligere, potest per se facere ; sed Deus potest intelligere materiam sine forma ; ergo.

 

Responsio. Hic sunt tres articuli.

In primo ponuntur duae opiniones falsae ;

secundo dicetur ad quaestionem secundum veritatem :

tertio dicetur ad motiva eorum qui sunt pro opposita parte.

 

Quantum ad primum est una opinio, quae conformiter dicendo ad dicta in I Art. praeced. quaest. dicit quod quia materia et forma dicant eandem rem, ideo materia non potest esse sine forma. Sed haec opinio quantum ad fundamentum est improbata in praeced. quaest., ideo relinquitur.

 

Est ergo opinio Thomae quae dicit quod Deus hoc non potest, et habetur talis ratio ab eo part.I q. 66. a.1 quod Deus non potest facere quod implicat contradictionem ; sed materiam esse sine forma implicat contradictionem ; ergo.

Probatio minoris : quod per se existit est in actu ; sed materia secundum se non est in actu, et sic simul esset in actu et non esset in actu, quae contradicunt. Aliqui enim sequentes istam opinionem arguunt multipliciter.

 

Primo sic : sicut se habet figura ad corpus, ita forma ad materiam ; sed Deus non potest facere corpus sine figura, quia faceret infinitum in actu ; ergo.

Item, quanto aliqua verius faciunt unum tanto minus sunt separabilia ; sed materia verius facit unum cum forma, quam subiectum cum propria passione ; ergo sunt minus separabilia. Sed Deus homo potest facere subiectum sine propria passione ; ergo.

Item, materia prima habet minimum de entitate, quia est prope nihil secundum Augustinum ; sed si posset esse sine forma non haberet minimum de entitate ; ergo. Probatio minoris, quod potest per se esse, habet plus de entitate quam id quod non potest per se esse ; sed relatio per se non potest esse sine fundamento, materia autem per te potest esse sine forma ; ergo materia habet plus de entitate quam relatio.

Item, omne quod habet per se esse, vel est actus, vel habens actum ; sed materia nullum horum est, cum sit ens in potentia.

Item, quod habet per se esse, habet ideam in Deo ; sed materia non habet ideam in Deo ; ergo.

Item, secundum Boetium omne esse est a forma ; sed materia non habet formam.

Ultimo sic : quando aliqua analogantur in uno analogato, illud non habet esse nisi in primo realiter et essentialiter, et in alio non habet esse nisi per rationem illius. Exemplmn de sanitate in urina et in animali. Sed materia et forma analogantur in esse, et hoc primo competit formae ; ergo.

 

Quantum ad secundum articulum dico quod illa opinio est falsa, quod primo probo sic : quia plus dependet accidens a subiecto, quam materia a forma ; sed Deus potest facere accidens sine subiecto, ut patet in Sacramento Altaris.

Respondetur, quod non est simile, quia materia nullum dat actum, acscidens autem dat actum ; ergo accidens potest esse sine subiecto, materia autem non potest esse sine forma.

Contra : Aristoteles I de generat. movet consimilem quaestionem et dicit quod materia non potest separari a forma nisi passiones sint separabiles ; sed per te passiones possunt separari a subiectis ; ergo. Item VII Metaph. accidentia non sunt entia nisi quia entis ; ergo.

 

Secundo principaliter Scotus arguit sic : Deus potest facere quod non implicat contradictionem ; sed materiam esse sine forma non implicat contradictionem ; ergo.

Probatio minoris ; absolutum prius alio absoluto et distinctum realiter ab eo, potest esse absque contradictione sine illo ; sed materia est ens absolutum distinctum realiter a forma, ut patet in quaest. praeced., et prius forma, quia receptivum est prius recepto ; ergo.

Praeterea quidquid Deus causat in creaturis respectu absoluti, et non est de essentia rei, potest fieri sine illo ; sed forma absoluta non est de essentia materiae ; ergo. Dico ergo quod hic aut quaeritur de forma absoluta aut respectiva Si primo modo, patet quod sic. Si secundo modo, non faciendo nunc mentionem de forma respectiva, quae est creaturae ad creaturam, sed de forma respectiva quae est creaturae ad Deum, patet ex quaest. 4 istius secundi quod illa relatio est idem realiter quod creatura, et sic non potest esse sine illa quia nihil potest esse sine eo quod est idem realiter sibi.

 

Quantum autem ad tertium articulum oportet respondere ad argumenta alterius opinionis.

Ad primum dico quod non implicat contradictionem ; et cum probas quod esset in actu et non in actu, dico quod sicut est duplex potentia scilicet obiectiva et subiectiva, ita est duplex actus. Unus qui opponitur potentiae subiectivae, et dicitur actus formalis ; et alius qui opponitur potentiae obiectivae, et dicitur actus entitativus. Materia autem est in actu et non in actu, sed non contradictorie, quia est in actu entitativo et non in actu formali.

Ad secundum dico primo quod illa similitudo est vera quantum ad terminabilitatem, quia sicut figura terminat corpus extrinsece, ita forma terminat materiam intrinsece ; sed non est vera quantum ad inseparabilitatem.

Aliter potest dici quod Deus potest facere corpus sine figura. Et cum dicit quod tunc fieret infinitum in actu, nego, quia quamvis corpus non terminetur termino extrinseco, terminaret tamen termino intrinseco.

Ad tertium, est instantia de anima intellectiva quae non potest separari a corpore, quia cum sit per se forma corporis, verius facit unum cum corpore quam subiectum cum propria passione. Sed potest aliter responderi quod esse magis unum potest intelligi dupliciter, vel quantum ad partes unitas vel quantum ad modum unionis puta quantum ad separabilitatem vel inseparabilitatem. Primo modo materia et forma faciunt magis unum, sed non secundo modo.

Ad quartum dico quod materia est minimum inter entia infra conceptum generis substantiae, et sic intelligit Augustinus. Sed materia non habet minimum esse comparando ipsam ad omnia quae sunt infra conceptum entis, et hoc patet VII Metaph., ubi dicit quod substantia quaecunque sive materia sive forma sive compositum est prior quocunque accidente perfectione.

Ad quintum iam patet ex dictis quod materia habet actum entitativum.

Ad sextum dico quod minor est falsa ; quia materia habet ideam propriam in Deo, quia est per se terminus creationis, per August. VII super Gen. ad litteram.

Ad septimum dico quod Boetius ibi intelligit de esse specifico et perfecto, quod esse non habet materia.

Ad ultimum dico quod maior est falsa, quia accidens et substantia analogantur in ente, ex IV Metaph., cum accidens potest esse sine substantia, ut patet in Eucharistia.

 

Ad primum principale dicitur quod sicut materia per virtutem divinam potest esse sine forma, ita per virtutem divinam privationes formarum oppositarum possunt simul esse in materia. Aliter potest dici quod inter illas privationes non est oppositio propinqua sed remota. Et confirmatur per Philosophum V Phys. c.2 qui dicit quod non est transmutatio de non subiecto ad non subiectum, quia non est ibi oppositio, et omnis transmutatio est de opposito ad oppositum.

Ad secundum dicit Aegidus quod non est simile quia motus non habet esse permansivum, quia est in continuo fluxu ; materia autem habet esse permanens. Aliter dicitur quod motus addit super mobile solum respectum ; sed forma dicit quid absolutum. Aliter dicit Varro quod argumentum non valet, quia forma naturalis praesupponit materiam, materia autem non praesupponit formam, quia prius potest esse sine posteriori ; ideo materia potest esse sine forma et non e converso. Aliter potest dici secundum Scotum quod non est inconveniens quod Deus facit motum sine mobili. Sed de hoc alibi in materia de Eucharistia.

Ad auctoritates Hugonis, Avicennae et Aristotelis dico quod loquuntur de materia ut comparantur potentiae naturali non divinae.