Distinctio V — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio V
Post hoc considerare…
Circa istam Distinct. V Magister tractat de duobus, scilicet de conversione bonorum et aversione malorum angelorum.
Quantum ad conversionem quaero illam quaestionem.
QUAESTIO I
Utrum angelus prius meruerit ipsam beatitudinem quam acceperit eam.
Videtur quod non, quia Angeli aliquid merentur ex obsequiis impensis hominibus. Aut ergo illud praemium habuerunt ante meritum, et sic habetur propositum ; aut expectaverunt, et hoc non, quia spes quae differtur affligit animam, quod non ponitur in angelo.
- Praeterea meritum et praemium sibi invicem correspondent ; ergo ubi est maius praemium, ibi est maius meritum. Sed aliqui angeli habent plus de merito quam aliqui homines ; ergo habent plus de praemio. Sed homines non possunt tantum mereri in. modico tempore ; ergo nec angeli, et sic praemium praecessit meritum.
In contrarium arguitur : sicut se habent mali angeli ad damnationem, ita boni angeli ad praemium ; sed illi demeruerunt ; ergo.
Responsio. Circa istam quaestionem, primo ponitur opinio Magistri quae communiter non tenetur.
Secundo dicetur ad quaestionem secundum communem opinionem.
Quantum ad primum articulum est opinio Magistri, quod in angelis beatis praemium praecessit meritum, merentur tamen praemia per obsequia hominibus impensa custodiendo. Et est exemplum sicut res dat bonum aequum militi qui nondum meruit, scit tamen illum militem aequo dato bene uti, et quod merebitur eum.
Contra, per Augustinum Lib. de correctione et gratia, ubi dicit quod angeli sancti qui steterunt illius vitae mercedem accipere meruerunt.
Praeterea, si homo non fuisset creandus, angelus non habuisset beatitudinem, quia tunc non potuisset eam mereri per obsequia hominibus impensa.
Prceterea, per hoc quod aliquis praevidetur bene usurus accepto, non meretur illud, tunc enim homo potuisset mereri gratiam, quia praevidetur a Deo quod est bene usurus ea, et tunc gratia iam non est gratia.
Praeterea aliqui arguunt sic contra Magistrum : quia non omnibus nobis ministrant et praebent obsequia ; sed diceret Magister : immo ministrant vel mediate vel immediate, quia superiores faciunt revelationes et illuminationes inferioribus.
Quantum ad secundum articulum dico duas conclusiones.
Prima quod Angeli meruerunt beatitudinem suam ;
secunda quod meruerunt eam antequam acceperint eam.
Prima conclusio probatur, quia naturae inferiorum consequuntur perfectionem suam per operationem propriam ; ergo multo magis Angeli.
Secunda conclusio probatur, quia voluntas non simul vult mutabiliter et immutabiliter ; sed voluntas quando praemiatur vult immutabiliter, quando autem meretur elicit actum contingenter ; ergo.
Praeterea, dispositio vel via praecedit terminum ; sed meritum est via ad beatitudinem.
Praeterea aliqui arguunt sic : idem non potest esse ex gratia perfecta et imperfecta ; sed meritum est ex gratia imperfecta, praemium autem ex gratia perfecta ; ergo.
Sed illa ratio Scoto non placet, quia est possibile aliquam animam tantam gratiam habere in via, quantam habebit in patria, licet non haberet ita perfectum usum, et sic posset esse idem habitus sine identitate actus.
Sed remanet dubium ex quo angelus prius meruit suam beatitudinem. Quaero quot morulae fuerunt inter creationem et beatitudinem quantum ad beatos, et inter creationem et lapsum quantum ad malos.
Unde dicit unus Doctor quod fuerunt duae morulae, una qua omnes fuerunt creati, altera qua isti et isti fuerunt in termino ita quod boni non ponentes obicem receperunt gratiam et gloriam, mali autem non, quia posuerunt obicem.
Alia opinio ponit tres morulas.
In prima omnes fuerunt creati et habuerunt gratiam ;
in secunda illi meruerunt et isti demeruerunt ;
in tertia boni fuerunt in gratia confirmati, mali vero fuerunt damnati.
Tertia est opinio quae forte est melior, quae ponit quatuor morulas.
In prima omnes fuerunt creati in naturalibus ;
in secunda apposita est gratia ;
in tertia isti meruerunt et isti demeruerunt ;
in quarta omnes fuerunt in termino, boni fuerunt glorificati, mali vero dannati.
Sed adhuc quaereres quid sunt istae morulae. Una opinio dicit quod sunt diversa instantia temporis discreti ; sed haec opinio improbata est supra Quaest. de Aevo.
Alia opinio dicit quod sint diversa instantia aevi, et hoc, posita in successione aevi.
Tertia opinio dicit quod sint diversa aeviterna, secundum quod unumquodque aeviternum habet suum aevum. Teneatur quod plus placet.
Ad argumenta principalia.
Ad primum concedo quod meruerunt aliquam beatititudinem accidentalem, non autem essentialem. Et propter illam beatitudinem accidentalem nulla est afflictio in exspectando, quia habent essentialem quam maxime volunt.
Ad secundum dico quod in illa morula habuerunt angeli boni ita intensum actum quod meruerunt beatitudinem efficacius quam mereri posset purus viator toto tempore vitae suae.
QUAESTIO II
Viso de Angelorum conversione, restat videre de angelorum aversioue, ubi quaeritur.
Utrum Angelus potuerit appetere Dei aequalitatem.
Responsio. Hic sunt duae opiniones contrariae. Una dicit quod non, et probatur:
Primo sic : quia angelus non peccavit ex passione nec ex ignorantia, quia poena non praecessit culpam ; ergo peccavit ex electione. Sed ut patet III Ethic. electio non est impossibilium ; angelum autem esse aequalem Deo est impossibile : ergo.
Secundo sic : nihil potest voluntas velle quod includit contradictionem : sed angelum esse aequalem Deo includit contradictionem ; ergo.
Tertio sic : nihil potest voluntas velle, nisi prius sit cognitum secundum Augustinum ; sed angelum esse aequalem Deo non potest angelus intelligere, tum quia ratio sua non erat adhuc depravata, tum quia implicat contradictionem ; ergo. Ista ratio est Anselmi De casu diaboli.
Quarto sic : nulla creatura potest appetere sui ipsius destructionem ; sed angelum esse aequalem Deo, includit angelum non esse angelum ; ergo. Ista ratio est Anselmi in Lib. de similibus.
Istam opinionem non teneo, quia multae auctoritates videntur clamare ad oppositum. Ait enim Augustinus De quaestionibus novi ac veteris Test. quod daemon elatione inflatus voluit dici Deus.
Secundo, quia Magister dicit oppositum in ultimo cap. II Dist. pertractans illud Isaiae : Ascendam in caelum et exaltabo solium meum. Quid, inquit, caelum vocat nisi Dei celsitudinem cui par fieri volebat ; et est talis sensus : ascendam in coelum, idest, ad aequalitatem Dei.
Item glossa super Epist. ad Philip. pertractans illud : Non rapinam etc., dicit non usurpavit sibi aequalitatem Dei sicut diabolus.
Praeterea arguo per rationes aliorum.
Arguit enim Scotus sic : voluntas habet duplicem actum amandi, scilicet amorem amicitiae et amorem concupiscentiae concupiscendi aliquod amatum. Et secundum utrunque actum habet totum ens pro obiecto, ita quod sicut quodcunque ens potest aliquid amare amore amicitiae, ita quodcunque ens potest concupiscere ipsi amato ; sed angelus potuit amare seipsum amore amicitiae ; ergo potuit sibi ipsi concupiscere quodcunque concupiscibile, et ita cum aequalitas Dei sit bonum quoddam concupiscibile, secundum se potuit illud bonum Angelus concupiscere sibi.
Secundo sic : si aequalitas Dei esset possibilis Angelo, posset Angelus sibi concupiscere eam ; sed huiusmodi impossibilitas non prohibet quin angelus possit hoc velle, quia voluntas posset esse impossibilium ex Ethic. ; ergo.
Confirmatur, quia damnati odiunt Deum, ut patet ex illo Psalm : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper ; odiens autem vult oditum non esse ; ergo damnati volunt Deum non esse, et tamen hoc est impossibile ; ergo illa impossibilitas non prohibet quin possit hoc appeti a voluntate.
Dico ergo quod appetitus potest accipi pro actu intenso voluntatis sine conatu ad opus extra ; aliquando etiam potest accipi cum conatu ad opus extra. Primo modo potest esse impossibilium, sicut patet de illo qui habet manum abscissam ; secundo modo non potest esse impossibilium. Ideo dico quod Angelus potuit appetere aequalitatem Dei actu intenso voluntatis sine conatu ad opus extra.
Et tunc per hoc ad argumenta alterius opinionis.
Ad primum dico quod est aequivocatio de electione sicut est de appetitu, ut immediate dictum est, unde electio sumpta pro actu voluntatis intenso sine conatu ad opus extra potest esse impossibilium, sicut patet de illo ; quare etc,
Ad secundum dico quod licet angelus non potuit intelligere compositive se esse aequalem Deo, potuit tamen intelligere quid significatur per hoc quod est illud appetere, quia ad actum volitionis sufficit simplex cognitio absque compositione. Et per illud patet ad tertium.
Ad quartum dico quod non oportet quod aliquis velit consequens si vult antecedens, maxime quando consequens, non est de per se intellectu antecedentis, nam aliquis potest appetere episcopatum non volendo sacerdotium ; nunc autem angelus intelligebat prius quid significabatur per aequalitatem Dei, quam intelligeret destructionem sui ; ideo potuit appetere sibi illam aequalitatem non ferendo se super sui destructionem.
