Distinctio XV — Livre II — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre II

Distinctio XV

Distinctio XV

Dixit etiam Deus, producant aquae reptile etc.

 

Circa istam Dist. XV sunt duo quaerenda.

Primum

QUAESTIO I

 

Utrum in mixto maneant elementa secundum suas formas substantiales in actu.

 

Videtur quod sic, quia mixtio est miscibilium alteratorum unio. Ex quo arguitur dupliciter : Primo, quia si sunt alterata, ergo non sunt corrupta. Secundo, quia si sunt unita, ergo non sunt corrupta, et sic manent in actu.

  1. Praeterea, qualitas elementi non est sine elemento, II de Anima ; sed in mixto sunt qualitates elementorum ; ergo.

 

Contra. Si elementa manerent in actu, cum habeant contrarios motus et quietes, tunc unumquodque mixtum violenter moveretur et quiesceret. Praeterea, omne compositum ex contrariis in actu est corruptibile : sed multa sunt mixta quae non corrumpuntur, sicut patet de lapide et auro : ergo.

 

Responsio : hic sunt tres articuli.

In primo ponuntur tres opiniones falsae.

In secundo dicetur secundum veritatem.

Tertio, si omnia elementa veniant ad compositionem mixti.

 

Quantum ad primum, est una opinio quam recitat Philosophus I de generat., quod impossibile est mixtionem esse. Et ratio huius est quia miscibilia aut manerent salvata aut corrupta, aut unum corruptum et aliud salvatum. Non primo modo, quia non est ratio quare sint plus mixta nunc quam prius, cum maneant eodem modo nunc et prius. Nec secundo modo, quia nullatenus entia non sunt miscibilia, sed corrupta sunt nullatenus entia. Nec tertio modo, quia miscibilia debent se uniformiter habere.

Ista opinio est falsa, ut patet per Philosophum I de generat. ubi quaerit quomodo generatio distinguitur a mixtione.

 

Ideo est opinio Avicennae, sicut imponit sibi Comment. III caeli et mundi, comment. 67. quod elementa maneant in mixto non remissa secundum substantiam, quamvis remittantur secundum qualitates proprias.

Contra hoc arguit Comment. sic : item est iudicium de toto et de parte ; ergo si qualitas potest remitti secundum partem manente substantia omnino non remissa, eadem ratione possunt elementa manere secundum substantiam rem issa tota qualitate. Et ita posset esse ignis non calidus, quod est inconveniens.

Et hic dicit Scotus quod ratio non concludit, quia licet sit eadem ratio de toto et de parte inter se comparata, non tamen respectu tertii. Et licet elementum determinet sibi aliquam qualitatem, habet tamen eam sub quadam latitudine, et non est processus ultra ad aliquem gradum, ita quod non potest ab omni gradu spoliari. Et sic licet corpus possit esse sine hoc vel illo loco, non tamen sine omni loco. Quidquid tamen sit de ratione ipsemet Scotus dicit quod opinio Avicennae sit falsa.

 

Tertia est opinio Comment. ubi supra, qui ponit quod elementa manent in mixto secundum suas formas substantiales remissas sive refractas, quod probatur : Primo per Philosophum V Metaph. qui dicit quod elementum est ex quo componitur res et manet in re. Secundo, si elementa non manent in mixto, sequitur quod materia prima immediate reciperet omnem formam sine ordine, quod est falsum. Arguit enim Comment. contra se tripliciter :

Primo, quia tunc forma mixti adveniret enti in actu formali, et sic esset forma accidentalis.

Secundo, quia nulli formae convenit intendi et remitti nisi formae accidentali ; ergo forma dementaris esset accidentalis.

Tertio, receptivum debet denudari a natura recepti ; ergo oportet materiam elementi denudari a forma substantiali propria si debet esse sub forma mixti.

 

Ad primum et secundum dicit quod formae dementares sunt mediae inter formas substantiales et accidentales, ideo possunt intendi et remitti, et formam substantialem recipere.

Ad tertium dicit quod maior est vera de formis eiusdem ordinis, non autem de formis alterius ordinis ; formae autem miscibilium et mixti sunt alterius ordinis ; ergo.

Contra istam opinionem patebit per rationes quae fient in seq. Art.

 

Quantum ad secundum articulum dico duas conclusiones.

Prima quod elementa non manent in mixto in actu.

Secunda quod continentur in virtute tanquam in eminentiori in forma mixti.

 

Probatur prima conclusio primo sic, quia nulla pluralitas ponenda est sine necessitate ; sed hic nulla est necessitas ad ponendum elementa miscibilia in actu ; ergo. Probatio minoris, non enim est alia necessitas ad ponendum elementa in actu nisi propter operationem ; sed propter hoc non oportet, quia cuni forma mixti contineat eminenter formam miscibilis, poterit in eius operationem.

Secundo sic ; forma elementaris nata est constituere suppositum per se subsistens in genere substantiae ; ergo si sunt plures formae elementares in mixto actu, erunt in mixto plura supposita in genere substantiae.

Tertio sic : quantitas consequitur substantiam corpoream sicut passio subiectum ; ergo si sunt ibi plures substantiae corporeae in actu, erunt plures quantitates in eodem quod est contra Philosophum IV Phys. Sequitur etiam quod quaelibet pars mixti non est mixta, quod est contra Philosophum I de generat.

Quarto sic : mixtum generatur ex miscibilibus, et sic se habet miscibile ad mixtum sicut terminus a quo ad terminum ad quem ; sed isti sunt termini incompossibiles ; ergo.

 

Secundant conclusionem declaro per exemplum in coloribus ubi color medius includit extremos non secundum realitatem, quia aeque simplex est color medius sicut extremus, sed quia salvatur virtus eorum in medio tali ; ita est in proposito. Et declaratur per Philosophum I de generat., ubi dicit : quoniam vero sunt quaedam entia potentia, quaedam actu, contingit mixta aequaliter esse et non esse ; in actu quidem ente aliquo generato ex ipsis, supple, quantum ad corpus mixtum. Et sequitur de miscibilibus ; potentia autem utrumque, quae erant in actu antequam miscerentur. Et sequitur statim infra ; salvatur enim virtus eorum.

 

Quantum ad tertium articulum sunt duae opiniones extremae. Una dicit quod non oportet omnia elementa concurrere ad generationem mixti, quia pisces fuerunt primo producti de aqua tantum.

Alia est opinio Philosophi II de generat, qui dicit oppositum. Et ratio sua est talis : ex eisdem sumus ex quibus nutrimur ; sed ex quatuor elementis nutrimur ; ergo. Item, ex eisdem aliquid construitur in quo ultimate resolvitur ; sed mixtum ultimate resolvitur in quatuor elementa ; ergo, etc.

 

Ad primum argumentum Comment. dico quod definitio elementi V Metaph. convenit tantum materiae.

Ad secundum dico quod materia respicit formam dupliciter ; primo quantum ad perfici, sic dico quod potest qualibet forma substantiali perfici. Seeundo modo, respicit eam quantum ad transmutari, et isto modo oportet quod sit ordo, quia primo oportet quod materia in homine primo sit sub forma elementi, secundo sub forma seminis, tertio sub forma carnis : una illarum adveniente altera non manet ; ita est in proposito.

 

Ad primum principale dico quod mixtio est eorum quae primo fuerunt alterata, nunc autem sunt corrupta.

Eodem modo dico ad secundum, quod unio non sumitur ibi stricte sed large.

Ad aliud dico : qualitas non est sine elemento et sine eo quod includit formam elementi, sicut est forma mixti.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : 

Utrum anima sensitiva in bruto sit extensa.

 

Videtur quod non, quia forma extensa est maior in maiori subiecto, et sic potentia sensitiva esset maior in pede quam in corde.

  1. Praeterea, quod educitur de potentia materiae indivisibili non est extensum ; sed anima sensitiva est huiusmodi ; ergo.

Probatio minoris, quia forma substantialis in materia praecedit omne accidens, et ita praecedit quantitatem per quam est divisibilis.

 

In contrarium est Philosophus I et II de anima de divisione corporis annulosi.

 

Responsio. Hic sunt opiniones. Una est fundata in dictis Thomae quod quando forma respicit totum et partes secundum eandem rationem, sicut patet de forma ignis, talis forma est extensa ; quando vero forma non respicit totum et partes secundum eandem rationem, talis forma non est extensa. Et quia anima sensitiva est talis forma, ideo non est extensa. Hoc confirmatur per Augustinum lib. de quantitate animae, ubi ponit quod cum vermiculus pungitur in una parte statim retrahit se, quod non esset verum si anima sensitiva esset extensa.

Praeterea, ibidem Augustinus dicit quod species rei visibilis in oculo non est extensa, ergo multo magis potentia non est extensa, quoniam non magis extenditur accidens quam subiectum.

 

Opinio haec non placet Varroni et Richardo. Arguunt enim primo sic : quod producitur de potentia extensa est extensum ; sed anima sensitiva est huiusmodi ; ergo. Secundo sic, quia cum anguillae dividuntur per partes, remanent viventes, quod non esset verum nisi eius anima per divisionem corporis divideretur ; sed nihil potest dividi nisi extensum ; ergo.

Qui vult istam opinionem secundam tenere potest dicere ad argumentum alterius opinionis de vermiculo, quod illa attractio non est per animam sensitivam praecise, sed per colligationem filorum.

Aliter potest dici ad primum et secundum quod quidquid dicit Augustinus lib. de quantitate anima non dicit asserendo sed inquirendo.

 

Ad primum principale dico quod maioritas est duplex, scilicet intensiva et extensiva. Exemplum de albedine in aequo et margarita ; nam in aequo est maior extensive, sed in margarita intensive. Ita in proposito, anima sensitiva in pede habet maiorem extensionem, sed in corde habet maiorem intensionem.

Ad secundum dico quod subiectum est extensibile aptitudine, quamvis non sit extensum actu, ut patet supra Dist. III quaest. de individuatione, et Dist. XIV de simplicitate caeli.