Distinctio XXXIV — Livre II — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre II
Distinctio XXXIV
Post praedicta de peccato actuali...
Circa istam Dist. XXXIV quaeritur :
QUAESTIO UNICA
Utrum peccatum sit a bono ut a causa.
Videtur quod non, quia non potest arbor bona maior fructus facere, Matth. 7.
- Praeterea, agens assimilat sibi effectum ; sed peccatum sive malum non assimilatur bono ; ergo non est a bono.
- Praeterea, quod est a bono effective, est .ad bonum ut ad finem, quia efficiens et finis sunt sibi invicem causae ex II Phys. et V Metaph. ; sed peccatum non est ad bonum ut ad finem ; ergo non est a bono ut a causa effectiva.
In contrarium arguitur per Magistrum in ista Dist. 2. cap.
Respondeo : Hic sunt duo videnda.
Primo quantum ad quaestionem ; si peccatum sit a bono.
Secundo oportet videre modum qualiter, scilicet, peccatum sive malum sit a bono.
Quantum ad primum dico quod peccatum eo modo quo potest habere causam est a bono. Hoc patet per Magistrum in ista Dist. ; et probatur ratione sic : quia peccatum vel est a bono ut a causa, vel est ab aliquo malo simpliciter primo ; sed non est malum simpliciter primum a quo fit peccatum ; ergo est a bono.
Probatio minoris : si esset malum simpliciter primum, esset necesse esse et imparticipatum, et independens ; sed ista non conveniunt nisi enti perfectissimo ; ergo malum esset ens perfectissimum, et sic malum esset bonum, quod est contradictio.
Quantum ad secundum sunt quatuor vel quinque modi dicendi.
Unus quod bonum est causa mali vel peccati per accidens. Ista est via Thomae part.I q. 49 a. 1. Sed ly per accidens, potest intelligi quia vel ex parte causce, sicut ponit Philosophus II Phys. quod Policletus est causa statuae per accidens ; vel ex parte effectus, sicut dicitur ibidem, quod casus et fortuna sunt causae per accidens, quia effectus fortuitorum sunt casuales, quia eveniunt praeter intentionem agentis, et sic dicitur uno modo quod bonum est causa mali per accidens, ut per accidens se tenet ex parte causce, quia voluntas non est causa peccati ut voluntas, sed ut defectibilis ; et iste est modus Richardi in II et Thomae ubi supra. Alio modo ponitur quod bonum est causa mali per accidens, ut per accidens se tenet ex parte effectus.
Contra primam viam arguitur sic : aut defectibilitas in voluntate est causa peccati per se aut per accidens ; si per accidens, ergo frustra ponitur ; si per se, et defectibilitas per se est in voluntate a Deo ut a per se efficiente ; ergo Deus est per se causa peccati.
Consequentia probatur per illam regulam : quidquid est per se causa causae est per se causa causati.
Contra secundam viam arguitur sic : quia tunc peccatum videtur esse casuale ; sed casuale non est peccatum.
Praeterea, voluntas praecise vult illud positivum ad quod sequitur illa deformitas, et sic non magis peccaret quam voluntas divina.
Tertius modus dicendi est quod peccatum non habet causam efficientem sed deficientem, et sic voluntas est causa peccati defectiva. Confirmatur per Augustinum VII de Trin. ubi vult quod peccatum non sit effectio sed defectio, ex eo quod voluntas deseritur a Deo, et actus non habet rectitudinem.
Contra, quia ex tali defectione sequitur quod Deus esset causa peccati per illam propositionem Philosophi II Metaph. praesentia gubernatoris est causa salutis navis, tunc eius absentia est causa perditionis.
Confirmatur per Philosophum in I Post. : in causis praecisis, si negatio est causa negationis, et affirmatio est causa affirmationis, et exemplificat ibi de pulmone et respiratione.
Ideo est quartus modus dicendi, quod peccatum habet pro causa bonum creatum, scilicet voluntatem quae est totalis et immediata causa suae volitionis bonae sive malae, et Deus respectu illius non habet aliquam efficientiam immediatam, tum quia aliter voluntas ipsa non esset libera quia non esset in eius potestate actus ; tum quia voluntas, nihil contingenter causaret ex eo quod haberet necessariam habitudinem ad primam causam respectu effectus ; tum quia voluntas non posset peccare quia cum Deus sit prior causa in primo signo naturae, causat et rectitudinem in actu ; tum quia Augustinus dicit in lib. de Civ. Dei quod Deus sic res quas condidit administrat ut eas agere proprios motus sinat ; tum quia Commentator dicit VII Metaph. quod si entia non habent proprias actiones, non habebunt proprias essentias.
Contra illam viam arguitur quia fundamentum reputatur falsum, tum quia Deus non esset causa meriti sicut nec peccati ; tum quia destruit ordinem causarum, propter quod omnis causa prima fluit in plus quam secunda super causatum, ex I proposit. de causis ; tum quia si Deus non haberet efficaciam super velle, non esset praescius futurorum ; tum etiam quia non esset omnipotens.
Ista duo ultima argumenta non concludunt et solvuntur lib. I dist. 34 et 44.
Similiter primum non valet quia Deus est causa meriti aliquo alio modo, quo modo non est causa peccati, quia immediate causat in anima gratiam vel charitatem quae inclinat ad merendum.
Secundum etiam non valet nec concludit, est enim ordo essentialis inter causas in esse, quia prima causat secundam.
Quidquid autem sit de ista opinione datur quintus modus dicendi quod peccatum potest accipi quantum ad actum substratum et hoc est materiale vel quantum ad deformitatem, et hoc est formale.
Primo modo habet per se causam positivam et bonam.
Secundo modo non habet causam effectivam sed defectivam tantum.
Ad primum principale dico quod Salvator accipit pro arbore actum interiorem, per fructum autem actum exteriorem, qui non est bonus nisi actus interior sit bonus.
Ad secundum dico quod maior est vera in causis univocis non autem in causis aequivocis et maxime defectivis.
Ad ultimum dico quod maior est vera de eo quod est ab efficiente efficiendo non deficiendo, hic autem est causa deficiendo quantum ad deformitatem.
