Distinctio XXXVI — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SEXTAE

 

 

Iam agitur de alio contrahendi obstaculo, quod servitus appellatur, de qua et dicta sunt aliqua ante. Modo itaque investigatur, utrum et qualiter servitutis conditio matrimonialem valet impedire contractum. Et circa hoc movet aliquos casus : an scilicet servus et ancilla diversorum dominorum possint contrahere ; et de viro iam uxorato qui se vendit in servum, ut hac occasione separetur a coniuge cum qua invite moratur. Subiungit quoque de impedimento aetatis, et exprimit in qua aetate homines utriusque sexus primo contrahere queunt.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur, An soli liberi possint contrahere.

 

Videtur quod non, quoniam ipsum matrimonium est servitus quaedam ; et qui nubunt, libertatis deserunt statum, atque pergrande servitutis subeunt iugum : nam corpus unius in potestatem redigitur ac transfertur alterius. Consimilium autem coniunctio convenientior esse videtur. Ergo servis et ancillis potissime convenit matrimonialis contractus.

Item, ut Seneca contestatur, nobilior pars hominis, scilicet mens, semper libera manet : ergo nemo in tantum est servus, quin vere maneat liber, et sufficientis libertatis ad reddendum debitum carnis.

 

In oppositum sunt quae dicuntur in textu, et quod dictum est coniugatos oportere simul manere.

 

Circa haec loquitur Thomas :

In contractu matrimonii, contrahentes se obligant mutuo ad reddendum debitum carnis ; idcirco si quis obliget se ad hoc, nec potens sit solvere, tunc ignorantia impotentiae huius in eo cui se obligavit, tollit contractum. Quemadmodum autem per impotentiam coeundi fit quis penitus impotens ad solvendum debitum illud ; ita per servitutem, ut libere illud reddere nequeat. Hinc sicut impotentia coeundi ignorata impedit matrimonium, non autem si sciatur ; ita et servitus. Contrariatur quoque conditio servitutis bono prolis, quae ex servitute parentis efficitur conditionis peioris. Verumtamen, quoniam unusquisque in eo quod sibi debetur, perpeti potest spontanec detrimentum ; idcirco si alter coniugum scit ab ante servitutem eius cum quo contrahit, tenet connubium. Conformiter, cum in matrimonio sit aequalis obligatio ex utraque parte ad debiti redditionem, non potest aliquis maiorem requirere obligationem ex parte alterius, quam ipsemet facere possit : hinc si servus contrahit cum ancilla quam aestimat liberam, non impeditur coniugium. Itaque patet quod servitus non impedit matrimonium, nisi quando est ignorata ab alio coniuge, et si alius ille sit liberae conditionis : idcirco nil prohibet inter servos esse coniugia, nec inter liberum et ancillam. Nec servitus ita est contra seu praeter naturam, ut impediat matrimonium : postquam enim homo peccavit, iustum fuit eum diversis poenalitatibus subdi, quarum una est servitus.

 

Ex his respondetur ad quaestionem qua quaeritur, utrum servus aut ancilla queat contrahere sine consensu et scitu domini sui. Ius etenim positivum derivatur a iure naturali ; ideo servitus, quae de iure est positivo, praeiudicare non valet his quae de lege sunt naturali. Quemadmodum autem appetitus naturae est ad conservationem individui, ita est ad conservationem speciei per generationem. Unde sicut servus non subditur domino suo ita, quin libere possit comedere et dormire, et consimilia quae ad necessitatem corporis pertinent, sine quibus natura conservari non valet ; ita nec taliter subditur illi, ut non possit contrahere libere, etiam suo domino nesciente aut contradicente. Nec servus est res domini sui nisi quoad superaddita naturae, non quoad naturalia, in quibus omnes consistimus pares. Nec tenetur suo domino in omnibus obedire, sed in pertinentibus ad iurisdictionem seu auctoritatem domini sui super ipsum, non in aliis.

Denique, si servus domino suo volente contraxit, praetermittere debet sui domini iussionem, et reddere debitum contorali : quia per hoc quod dominus suus concessit sibi matrimonium contrahere, intelligitur ei concessisse omnia quae requirit coniugium. Si autem ignorante aut contradicente domino suo contraxit, non tenetur reddere debitum, sed potius suo domino obedire, si utrumque simul esse non valeat. Attamen in his multa particularia sunt pensanda, sicut in ceteris actibus humanis, videlicet periculum castitatis coniugi imminens, impedimentum quoque obediendi domino ex redditione debiti carnalis proveniens, et consimilia : quibus omnibus rite consideratis, iudicari poterit cui magis servus debeat obedire, domino an uxori.

Verum his obici potest, quod dominus potest vendere servum in regionem longinquam, ubi eum uxor sequi non poterit : ergo servitus matrimonium impedit. Respondendum, quod in tali casu cogendus est dominus ita vendere servum, ut non faciat onera matrimonii graviora, cum non desit facultas vendendi servum ubicumque voluerit, pretio iusto.

 

Praeterea quaeritur, an servitus possit matrimonio supervenire, ita quod maritus se in servum vendere possit, ac per hoc a coniuge separari. Dicendum, quod vir subditur uxori solum in his quae spectant ad actum naturae, in quibus coniugati sunt aequales, ad quae se servitutis conditio non extendit : ideo vir, nolente uxore, potest se alteri dare in servum ; non tamen ex hoc matrimonium dissolvetur, quoniam nullum impedimentum matrimonio superveniens, potest ipsum dissolvere. Et si vir hoc facit in fraudem, fraus sua redundabit in ipsum, et ei nocebit, nec poterit alteri praeiudicium facere. Unde si in fraudem uxoris vendat aut det se alicui in servum, ipse mox perdit bonum inaestimabile libertatis ; uxori vero eius ex hoc nullum potest praeiudicium generari, quin obligetur ei ad debiti redditionem, et ad omnia quae matrimonium exigit : non enim potest retrahi ab his praecepto domini sui. Cumque in pertinentibus ad dispositionem domus et ad huiusmodi superaddita, vir caput sit mulieris, et habeat eam corrigere, non econtra ; idcirco non potest se dare uxor alicui in ancillam, viro suo invito.

 

Amplius quaeritur, an filius sequitur ventrem, vel potius patris conditionem. Dicendum, quod secundum leges civiles, proles sequitur ventrem : et hoc rationabiliter, quoniam proles habet a patre complementum formale, sed a matre substantiam corporis. Servitus autem est conditio corporalis, cum servus sit quasi instrumentum domini in operando : hinc proles in libertate et servitute sequitur matrem. In his vero quae spectant ad dignitatem, secundum quod est forma rei, sequitur patrem, ut in municipis atque honoribus, in hereditate aliisque similibus : et his concordant canones, lexque Mosaica. In quibusdam vero terris, quae iure civili non reguntur, partus sequitur partem deteriorem : ut si pater sit servus, quamvis mater sit libera, fili servi sint ; non tamen si post matrimonii contractum pater se dedit in servum, nolente uxore ; similiter, si sit econverso. Si autem uterque sit servilis conditionis, et ad diversos pertineant dominos, tunc dividunt filios, si sint plures ; et si est unus dumtaxat, unus dominorum recompensabit alteri de pretio, et accipiet prolem natam in sui servitium. Non tamen credibile est, quod talis consuetudo posset esse tam rationabilis ut id quod multorum sapientum determinatum est studio diuturno. Nam et in naturalibus, receptum est in recipiente secundum modum recipientis, non dantis : ideo rationabile est, quod semen receptum in matre, ad ipsius conditionem trahatur.

 

Praeterea de aetate contrahentium advertendum, quod cum matrimonium sit quidam contractus, ordinationibus subiacet legis positivae : ideo determinatum est legibus, ut ante illud tempus discretionis quo uterque contrahentium possit de matrimonio sufficienter deliberare, et debitum sibi invicem reddere, matrimonia non contrahantur ; et nisi sic fiant, dirimuntur. Hoc antem ut in pluribus, est in masculis in quartodecimo anno ; in feminis aulem, in duodecimo : cuius ratio assignata est supra, vicesima septima distinctione. Quoniam tamen praecepta iuris positivi sequuntur id quod in pluribus est, si aliquis ad debitam discretionem pertingat ante annos praetactos, ita quod vigor naturae ac rationis suppleat in eo aetatis defectum, matrimonium non dissolvitur. Et quia natura ad istum inclinat contractum, non requiritur in eo tanta aetas ut in contractibus aliis. Hinc iuxta novam constitutionem, nemo potest ante octavumdecimum annum facere in religione professionem, cum talis professio sit de his quae sunt supra inclinationem naturae. Maior etiam aetas in mare requiritur, quoniam mulier citius ad annos pervenit pubertatis quam vir, ut nono de Animalibus dicitur.

Haec Thomas in Scripto.

 

His prorsus concordant scripta Bonaventurae, dicentis :

Secundum ius novum conditio servitutis non impedit matrimonium, etiam domino contradicente, quoniam sacramenta ecclesiastica omnibus exsistunt communia, et servus etiam coniugatus potest suo domino servitia debita exhibere ; idcirco per matrimonium non subtrahitur a domini potestate. Nec sic dominium corporis sui transfertur in mulierem, ut derogetur dominio domini super servum huiusmodi.

Insuper error conditionis est triplex, videlicet : paris, ut dum servus contrahit eum ancilla quam aestimat liberam, qui non habet ex hoc quod abiciat eam ; aut melioris, ut dum servus contrahit eum libera quam putat ancillam (et tunc sua conditio melioratur) ; aut deterioris, ut dum liber eum ancilla. In primis duobus casibus error non impedit matrimonium ; in tertio impedit et dirimit, nisi post cognitionem conditionis consenserit verbo aut facto. Et hoc est in favorem libertatis, quae secundum ius civile, est inaestimabile bonum, quod nemo perdit non volens ; in favorem quoque causae matrimonialis, quoniam servitus est contra bonum prolis. Cumque iura matrimonio faveant, praesumunt errantem in conditione non consentire.

 

Considerandum quoque, quod matrimonium est in officium et in remedium et in signum, ut dictum est saepe. Cumque ante annos pubertatis masculus et femina nequeant officium generandi habere, neque indigeant remedio coniugali contra concupiscentias carnis, nec animi firmitate ac stabilitate designent indissolubilem unionem utriusque naturae in Christo ; ideo ante tempus illud non sunt apti contrahere. Et istud, ut in pluribus, ita est. Iura namque iudicant atque instituunt, non secundum ea quae semper, nec secundum ea quae raro, sed secundum ea quae fiunt frequenter : quia in hoc differunt constitutiones iuris et demonstrationes disciplinarum, quod demonstrationes sunt de his quae fiunt semper ; et si fiant de his quae fiunt frequenter, non tamen ut frequenter, sed ut semper, ut de eclipsi ; constitutiones autem iuris sunt de his quae fiunt saepe.

Haec Bonaventura.

 

Concordant alii communiter.

 

 Richardus vero et alii quidam multas hic faciunt quaestiones, de quibus pertranseo, cum materia ad iuristas magis pertineat.