Distinctio XXXIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXIII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE TERTIAE
Hic circa praedicta de bonis matrimonii, movet quaestionem de pluralitate uxorum in patribus quos Scriptura commendat, ita ut eos in hac pluralitate a transgressione oporteat excusare, cum tamen ab exordio ex institutione Creatoris coniugium fuerit inter duos, et ex pluralitate uxorum multa mala nascantur. Itaque probat, quod istud non licuit unquam nisi ex dispensatione divina. Deinde commendat veterum patrum castimoniam coniugalem eximie, in tantum ut asserat virginitatem sanctissimi Ioannis Baptistae praeferri non posse coniugio Abrahae. Consequenter declarat non idem esse, habere uxores plures, et plurimas. Deinceps pandit, sanctam virginitatem sub evangelica lege castimoniae matrimoniali praeponi debere.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An habere plures uxores sit contra legem naturalem, et an licitum fuerit.
Videtur quod sit innaturale atque illicitum, quia per matrimonialem contractum maritus transfert corporis sui potestatem in coniugem, et econtra : ergo postquam transtulit sic in unam, non potest transferre in aliam ; imo iniuriam facit priori, cui aufert quod eius est, et furtum ac rapinam committit in eam.
Insuper, unus vix sufficit uni solvere debitum coniugale.
Deus quoque, totius ordinis, iuris ac potestatis fons, causa et finis, ab exordio instituit unam uni tantummodo sociari.
Imo uni viro plures uxores coniungi parit inter illas dissensiones, et minuit caritatem.
Lamech etiam qui primus bigamiam induxit, duas ducendo uxores, iuste ac plurimum vituperatur.
Circa haec scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali :
Quemadmodum natura unum et unam adunat, et binos tantum coniungit ad perficiendum opus generationis ; sic lex binos et binas coniungere matrimonis seu matrimonialiter debet. Amplius, si extrema consistunt in duobus, necessario et media. Cumque extrema in duobus consistant, videlicet vis generativa et proles (proles enim non est nisi duorum, vis quoque generativa duorum ramorum est) : ergo et opus generationis, quod est unum mediorum, in duobus consistit, utpote uno mare et femina una : ergo et relicum medium, scilicet matrimonium, quod est quasi generandi officium. Amplius, cum vir et mulier matrimonialiter coniunguntur, aut dant sibi invicem in plenum alter alteri corporis sui dominium ad opus generationis ; aut alter dat, alter non dat ; aut in parte seu pro parte sibi invicem hoc concedunt. Si totaliter et integre, manifestum est quod non potest esse matrimonium nisi inter unum et unam : impossibile est quippe duos plene aliquid possidere divisim, ita quod uterque illud pleno iure possideat. Si enim vir pleno iure esset mulieris istius quantum ad usum sui corporis coniugalem, non nisi de licentia eius posset alia mulier uti iure eodem : hoc autem falsum est, cum pleno iure esset alterius secundum hoc. Quod si dicatur, quod alter dat plenum ius corporis sui alteri, non econtra, manifestum est quod ex altera parte matrimonium non sit, sed (ut dici solet) ex altera parte claudicatio est propter imperfectionem consensus, et quoniam non dat alteri absolute ius utendi corpore suo, sed ad tempus, ut concubina seu meretrix, aut amator turpis, aut fornicator. Inter quos quamvis ad tempus sit vinculum societatis, nemo tamen vocat illud matrimonium : consentire namque ad tempus seu dare ad tempus usum corporis sui, nequaquam est matrimonialis contractus.
Haec Guillelmus.
Qui hanc disputationem prolixe ac pulchre prosequitur, non solum in suo Sacramentali, sed etiam libro de Fide et legibus. Ex quibus concludit, quod nec licitum est nunc, nec unquam licuit uni viro simul habere duas uxores aut plures, et quod omnes qui leguntur plures simul habuisse uxores, non nisi unam veram habuerunt uxorem, ita quod ceterae omnes fuerunt concubinae. Quod tamen prima facie horribiliter sonat : idcirco addendum est, quod sine dispensatione omnipotentis Dei nunquam licuerit, prout infra tangetur.
Hinc in Sacramentali idem doctor subiungit :
Quaestionem nobis pariunt exempla patriarcharum et regum sanctorum, Abrahae, Iacob, David, qui non solum plures uxores, sed et concubinas habuisse leguntur. Ad quod respondendum, viros illos Dei spiritu praeditos, nihil sine Dei consilio ac revelatione in rebus tam discriminosis egisse aut attentasse ; Deum quoque altissimum ex certa causa eis ultra communem legem aliquid indulsisse. Sciebat etenim eos velle portare onera multitudinis matrimoniorum (large utendo matrimonii nomine) ; sciebat eos velle servare fidem multis uxoribus magis quam unum ex hominibus nostri temporis uni soli uxori ; sciebat eos velle uti speciositate ac multitudine coniugum ea temperantia qua propagandae proli, non carnis voluptati inservirent, sicut et divitiarum copia quam contulit eis. Et utique omnium conditor Deus sine iniuria cuiuscumque potuit in lege matrimonii dispensare, potestatemque coniugum in alterutrum ad beneplacitum suum dilatare, restringere ac mutare, et privilegium dare viris eximiae sanctitatis ad habendum plures uxores, quos noverat nequaquam causa lasciviae, sed desiderio sobolis copiosae ad Dei obsequium educandae pluralitatem uxorum admittere : tunc praesertim, quando perpauci erant veri Dei cultores, cuius cultum per carnalem propaginem oportuit conservare, ut filii successionis essent et filii religionis ; et hoc quasi solum in una plebe, ceteris gentibus ad idololatriam lapsis. Etenim quantus amor sanctae posteritatis sanctis mulieribus inerat olim, ostendit quod Sara sanctum Patriarcham, suum maritum, suasit et quasi coegit ingredi ad suam ancillam ; atque quod filiae Lot patre suo dormienti commixtae sunt, quatenus semen super terram reservarent.
Praeterea circa haec quaestio oritur, quae sapientes Sarracenorum et aliquos Iudaeorum non mediocriter movet, quod scilicet unus vir sufficit plures fecundare ; cumque tempus perbreve sit quo licitum est uxori misceri, quam post impraegnationem non decet accedere : toto ergo residuo otiosa erit vis generativa, atque incontinentiae patebit periculis, nisi uxorum multitudine succurratur, qua et plures agri poterunt seminari, fecundari et fructificare. Ad quod respondemus, quod refrenanda est concupiscentia, et vitanda multa pericula quae ex coniugum multitudine oriuntur ; puritati quoque et continentiae est studendum ; nec summum principaleve bonum hominis est generationi carnali intendere, sed potius spiritualibus exercitis summopere insudare, et cordis sui agrum virtutum seminibus, sanctis meditationibus, virtuosis ac fervidis decorare affectibus.
Haec Guillelmus.
Hinc Thomas :
Omnibus (inquit) rebus naturaliter insunt quaedam principia per quae proprias operationes non solum queant efficere, sed etiam fini suo faciant congruentes, sive sint actiones consequentes ex natura sui generis, sive ex natura speciei : sicut magneti ex natura generis sui convenit ferri deorsum, et ferrum attrahere ex suae speciei natura. Quemadmodum autem in rebus agentibus ex necessitate naturae, principia actionum sunt formae, ex quibus prodeunt propriae operationes fini convenientes ; ita in his quae cognitionem participant, principia agendi sunt cognitio et appetitus. Unde oportet quod in vi cognoscitiva sit naturalis conceptio, et in vi appetitiva naturalis inclinatio, quibus operatio conveniens generi aut speciei reddatur competens fini. Cumque homo prae ceteris animalibus rationem finis cognoscat, proportionemque operis ad finem : ideo naturalis conceptio indita ei, qua convenienter ad agendum dirigitur, lex naturalis seu ius naturale vocatur ; in ceteris vero, aestimatio naturalis. Bruta namque ex vi naturae impelluntur ad operandum, magis quam proprio iudicio regulentur. Quidquid vero actionem reddit inconvenientem fini a natura intentum, est contra ius naturae. Actio quoque inconveniens esse potest fini principali, aut etiam fini secundario ; et sive sic, sive sic, hoc potest esse dupliciter. Primo, ex aliquo quod omnino impedit finem : sicut nimia comestio impedit sanitatem, quasi principalem finem comestionis ; et bonam habitudinem corporis in negotis exercendis, quae est secundarius finis. Secundo, ex aliquo quod facit difficiliorem seu minus decentem perventionem ad finem principalem aut secundarium, sicut inordinata comestio quantum ad tempus. Si ergo actio sit inconveniens fini primo modo, prohibetur directe per legem naturae, primis praeceptis legis naturae, quae sunt in operabilibus sicut communes conceptiones in speculativis. Si autem sit inconveniens fini secundario quocumque modo, aut etiam principali, tanquam faciens eius adeptionem magis difficilem et minus decentem ; prohibetur non primis praeceptis, sed secundis, quae derivantur ex primis sicut conclusiones in speculativis ex principis per se notis.
Matrimonium autem pro fine principali habet prolis procreationem et educationem : qui finis competit homini secundum naturam sui generis ; unde et in aliis animalibus est communis, ut octavo Ethicorum dicitur : sicque proles ponitur matrimonii bouum. Pro fine autem secundario, secundum Philosophum, habet in solis hominibus communicationem operum quae necessaria sunt in vita : et secundum hoc coniugati sibi invicem fidem debent, quae est unum de matrimonii bonis. Habet demum et alium finem, in quantum est in ipsis fidelibus, in quibus est significatio Christi atque Ecclesiae : sicque bonum matrimonii dicitur sacramentum. Itaque primus finis correspondet matrimonio hominis, in quantum est animal ; secundus, in quantum est homo ; tertius, in quantum fidelis. Pluralitas ergo uxorum neque totaliter tollit, nec aliqualiter impedit primum finem, cum unus vir sufficiat plures coniuges fecundare, pluresque proles educare. Secundum vero finem quamvis non totaliter tollit, attamen multum impedit uxorum pluralitas : quia difficile est esse pacem in domo ubi uni viro plures uxores iunguntur, quoniam unus vix valet satisfacere illis ad votum ; et quoniam communicatio plurium in uno officio causat litem, hinc sicut figuli corrixantur, sic plures uxores eiusdem mariti. Tertium autem finem totaliter tollit, eo quod sicut Christus est unus, sic et Ecclesia una est. Ex quibus patet quod pluralitas uxorum quodam modo est contra legem naturae, et quodam modo non. Idcirco non sequitur, quod semper fuit peccatum, quia (ut Tullius ait) res a natura perfectas et consuetudine approbatas legum virtus et religio sanxit. Unde patet quod ea quae naturalis lex dictat quasi ex primis principis legis naturae derivata, non habent vim coactivam per modum praecepti absolute, nisi postquam lege divina aut humana sancita sunt : propter quod asserit Augustinus, quod non fecerunt contra praeceptum, quoniam nulla lege adhuc fuit prohibitum.
Sed obici potest, quia naturale ius appellatur quod natura omnia animalia docuit ; sed in multis animalium speciebus, unum mas pluribus feminis commiscetur : ergo non est de iure naturali unum tantum uni coniungi.
Dicendum, quod ius naturale multipliciter dicitur. Primo, a principio intrinseco, quia a natura est inditum, sicque definit Tullius tertio Rhetoricae, dicens : Ius naturae est quod non opinio genuit, sed vis quaedam innata inseruit. Et quia etiam in rebus naturalibus aliqui motus dicuntur naturales, non quia sunt ex principio intrinseco, sed quoniam sunt a principio superiori movente (ut motus qui sunt in elementis ex impressione caelestium corporum, naturales vocantur, ut tertio Caeli Commentator testatur) ; ideo ea quae sunt de iure divino, dicuntur esse de iure etiam naturali, cum sint ex impressione infusioneque Dei : sicque accipitur ab Isidoro, qui fatetur, quod ius naturale nominatur quod in lege et Evangelio continetur. Tertio dicitur ius naturale non solum a principio, sed a natura, quia de naturalibus est. Et quia natura contra rationem dividitur, idcirco strictissime sumendo ius naturale, illa quae ad homines tantum spectant, quamvis sint de naturalis dictamine rationis, non sunt de iure naturali, sed ea tantum quae naturalis ratio dictat de his quae sunt homini aliisque communia : et sic datur praetacta definitio ista, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit. Pluralitas ergo uxorum, quamvis non sit contra ius naturale tertio modo sumptum, est tamen contra ius naturale secundo modo acceptum, quoniam iure prohibetur divino ; et item contra ius naturale primo modo consideratum, quia natura instinctum parit cuilibet animali secundum modum suae speciei convenientem. Nam et animalia quaedam, in quibus ad educationem prolis requiritur sollicitudo utriusque parentis, naturali instinctu servant et continuant mutuam coniunctionem : ut patet in turture et columba.
Denique unam uxorem habere plures maritos, est contra prima principia iuris naturalis : idcirco hoc nunquam licitum fuit. Imo per hoc quantum ad aliquid, totaliter tollitur bonum prolis ; et quoad aliquid, impeditur. Quamvis enim procreatio prolis per hoc non totaliter impediretur, quia contingit post primam impraegnationem mulierem iterum impraegnari, ut dicitur septimo de Animalibus ; tamen per hoc multum impeditur, quia vix potest accidere quin corruptio accidat circa utrumque fetum, vel quantum ad alterum. Sed educatio totaliter tollitur, quia ex hoc sequeretur prolis incertitudo respectu patris, cuius cura necessaria est in educando : ideo nulla lege aut consuetudine est permissum, unam mulierem plures habere maritos.
Insuper patet ex his, quod uxores plures habere, potuit aliquando licitum esse ex dispensatione divina, eo quod non sit contra prima, sed secunda praecepta legis naturae. Actus quippe humanos variari oportet secundum diversas conditiones personarum, temporum, locorum, circumstantiarumque aliarum : ideo conclusiones ex primis praeceptis iuris naturalis deductae, non semper efficaciam habent, sed ut in pluribus. Talis est enim materia in moralibus, ut ait Philosophus in Ethicis. Cum difficile sit tales varietates determinare, idcirco earum determinatio legislatori reservatur, ut praestet licentiam praetermittendi legem in casibus ad quos se legis efficacia non extendit ; et talis licentia dispensatio nuncupatur. Lex autem de unitate uxoris est divinitus, non humanitus instituta ; nec unquam verbis aut litteris tradita, sed cordi impressa, sicut et alia ad legem naturae qualitercumque spectantia. Ideo in hoc a solo Deo potuit dispensari per inspirationem internam, quae principaliter patribus sanctis est facta, et per eorum exemplum ad alios derivata, tunc quando necessaria fuit maior multiplicatio prolis ad Dei cultum, ut dictum est.
Hoc quoque pensandum, quod naturalis inclinatio in vi appetitiva sequitur naturalem conceptionem in cognitiva. Cumque non sit ita contra naturalem conceptionem intellectivae, unum virum habere plures uxores, sicut quod una uxor habeat simul plures maritos ; ideo uxor non tantum refugit consortium in viro, sicut econtra. Ideo tam in hominibus quam in brutis invenitur maior zelus maris ad feminam, quam econtrario.
Praeterea quaeritur, an habere concubinam sit contra legem naturae. Videtur quod sic, cum hoc sit adulterium in persona ligata, vel fornicatio in soluta. In oppositum est quod sancti viri, Abraham, Iacob, David, concubinas habuisse leguntur.
Dicendum, quod quicumque concubitu utitur propter delectationem, non ordinando illum ad finem a natura intentum, excedit. Cumque res denominentur a fine tanquam ab optimo, ideo nomen concubinae illam coniunctionem designat qua solus concubitus quaeritur propter se ipsum. Et si quis quandoque ex tali concubitu prolem quaerat, non tamen actus ille conveniens est ad bonum prolis, in quo non solum significatur procreatio prolis, sed etiam educatio atque instructio eius. Quae cum longo tempore durent, exigit lex naturae, ut parentes diu commaneant ad subveniendum communiter proli. Unde et aves quae communiter nutriunt pullos, ante completam illorum nutritionem non separantur. Haec autem obligatio tam diuturna, inter marem ac feminam matrimonium facit. Hinc accedere ad feminam matrimonialiler non coniunctam, quae dicitur concubina, est contra legem naturae.
Verumtamen quidam gentilium simplicem fornicationem et concubinatum non reputabant illicita, quia in ipsis lex naturae fuit offuscata quantum ad multa.
Lex demum naturalis non solum prohibet iniustitiam, sed etiam opposita omnium virtutum : sicut contra legem naturalem est gulose comedere, virginem violare.
Hinc concubinatus est mortale peccatum, quia per ipsum foedus amicitiae inter Deum et hominem et inter ipsos homines violatur, debita quoque ordinatio parentum ad prolem (ut dictum est) : quamvis quidam aliquando plus reputent quaedam peccata minora ad quae tantam inclinationem et incitationem non habent. Sicque Iudas mendacium potius exhorruisse videtur, quam fornicationem cum Thamar. Tamen mendacium quod contra promissum esset, sicut et illud fuisset, esset enorme peccatum.
Quaeritur quoque, an aliquando licuit concubinam habere. Et respondendum, quod secundum quosdam, ante legis Mosaicae dationem fornicatio simplex non fuit peccatum, ut Rabbi Moyses dixit : quod probat ex hoc quod Iudas cum Thamar concubuit. Quae ratio inefficax est, estque falsa opinio illa ; nec opus est Iudam in hoc excusare, qui et ipsius iusti Ioseph venditionem consuluit, et ipsum Ioseph odisse videtur ; atque (ut fertur in Genesi) Ioseph fratres suos, saltem aliquos, de crimine pessimo accusavit. Idcirco concubinam proprie dictam habere, nunquam secundum se licuit, nec etiam ex dispensatione, cum probatum sit concubitum illum in se esse illicitum et contra prolis bonum ; et ita est contra prima iuris naturalis praecepta, quae dispensationem non admittunt. Ideo ubicumque aliqui in veteri Testamento leguntur concubinas habuisse, quos necesse est a mortali excusari peccato, intelligendum est quod legitimae uxores fuerunt ; attamen concubinae vocantur, quoniam aliquid habuerunt de ratione uxoris, et aliquid de ratione concubinae. Nempe secundum quod matrimonium ordinatur ad suum finem principalem, qui est prolis bonum, uxor coniungitur insolubili vinculo, aut saltem diuturno ; nec contra hoc est dispensatio aliqua. Sed quantum ad finem matrimonii qui est dispensatio familiae et communicatio operum, uxor iungitur viro ut socia, et hoc deerat concubinae ; et sic illae uxores habebant aliquid simile concubinis.
Et si obiciatur, quod Abraham eiecit ipsam Agar, ergo non fuit vera ipsius uxor. Dicendum, quod ex divina dispensatione et commissione hoc egit, ad significandum mysterium : quod ad Galatas tangit Apostolus. Similiter, quod Ismael heres non fuit cum Isaac, ad mysterium pertinebat : quod tangit ibidem Apostolus. Conformiter mysterium fuit, quod Esau, filius liberae non fuit heres, ut ad Romanos habetur. Sic et mysterium fuit, quod filii Iacob tam ex liberis quam ex ancillis nati, indifferenter fuerunt heredes : quod tangit Augustinus, quoniam Christo nascuntur in Baptismo filii et heredes tam per bonos atque catholicos, qui significantur per liberas, quam per pravos et haereticos, qui figurantur per ancillas.
Haec Thomas in Scripto.
Qui item in Summa contra gentiles, libro tertio, multa super his scribit, et primo ostendit, quod fornicatio simplex sit mortale peccatum. Quemadmodum enim totus homo ordinatur ad certum finem, ita et quaelibet pars ipsius. Semen autem, quamvis sit quantum ad individui conservationem superfluum, est tamen necessarium ad speciei propagationem, et ad hoc ordinatur ; nec per coitum emittendum est nisi ad generationem, nisi aliud virtus matrimonialis requirat. Ad prolificationem vero exigitur congrua educatio ac informatio eius, ad quas (sicut ostensum est) necessaria est matrimonialis coniunctio. Unde et in Deuteronomio Dominus loquitur : Non erit meretrix de filiabus Israel, neque scortator de filiis Israel. Et Tobias ait ad filium suum : Attende tibi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire.
Deinde probat ibi, quod matrimonium debet esse unius ad unam, et quod indivisibile debeat esse ; et quae ibi scribit, partim praehabita sunt, cetera paulo post quantum ad sententiam exprimentur.
Concordat Petrus per omnia :
Ius (inquiens) naturale dicitur instinctus seu dictamen naturae, regulans eam ac dirigens ad aliquid faciendum vel non faciendum, per quod assequatur finem intentum. Ius quoque quoddam est impressum in corde, quoddam foris scriptum in codice. Et iuxta hoc est dispensatio duplex, videlicet, tacita et expressa. Bigamia autem erat contra ius naturale intus impressum, non scriptum. Idcirco ad illius relaxationem suffecit dispensatio tacita inspirata. Dispensatio etiam duo requirit, videlicet, auctoritatem ex parte dispensantis, et causam recompensantem ex parte eius cum quo dispensatur. Cumque super ius naturale nullus habeat auctoritatem nisi auctor naturae, ideo solus ipse in hoc iure potuit dispensare. Causa vero dispensandi fuit multiplicatio hominum et conservatio cultus divini in populo Dei, ut patuit. Denique malorum actuum quidam in se implicant deformitatem, et in illis non dispensat, quoniam nulla deformitas culpae subest voluntati divinae ; alii non implicant, et in illis Deus dispensavit interdum. Concubinae autem quas sancti habuisse leguntur, erant uxores quantum ad torum, quia matrimonialiter iunctae ; non quantum ad dignitatem, quoniam non habebant auctoritatem matrumfamilias in regimine domus atque familiae.
Haec Petrus.
Richardus quoque consentit dictis ex Thoma, excepto quod ratio quam sanctus Doctor assignat, cur concubitus concubinarius nulla dispensatione possit fieri sine peccato, ei non placet, quia in aliquo casu talis concubitus bonum prolis non impediret, sicut etiam frequenter patre prolis defuncto, sola mater prolem convenienter enutrit ac instruit ; et in tali casu posset conditor legum Deus dispensare. Hinc Richardus aliam indispensabilitatis causam assignat, dicendo, quod talis concubitus semper est cum non sua, idcirco illicitus. Nihilo minus Creator omnipotens, plenitudinem possidens potestatis super omnem virum et mulierem, facere posset quod viro ac mulieri liceret sibi invicem concedere corporum suorum potestatem ad tempus, seu ad totam vitam : quod eis non valet concedi nisi auctoritate divina.
Haec Richardus.
In ceteris consonat praeinductis.
Praeterea praeinductis etiam Bonaventura concordat pro maxima parte. Sed respondendo ad istud, an Deus debuerit dispensare quod liceret uni viro habere simul plures uxores et concubinas, disseruit :
Ad dispensationem, ut convenienter ac debite fiat, quatuor ista oportet concurrere, necessitatem, utilitatem, congruitatem et honestatem. Et haec quatuor fuerunt in illa dispensatione. Primo fuit ibi congruitas, quantum ad tempus, quoniam tempus fuit figurae : et quoniam Christus generaturus fuit spiritualiter proles per Baptismum, tam in Ecclesia catholica quam in haereticorum conventiculis ; ideo praecedere debuit matrimonium horum praefiguralivum, sicut expositum est. Rursus, quia eorum qui ab haereticis baptizantur, quidam haeresim sequuntur, quidam ad Ecclesiam convertuntur ; ideo utriusque figura praecessit : primi in Ismaele, de quo in Genesi habetur, Ecce ancillam hanc et filium eius ; secundi in Iacob, cuius fili ex ancillis inter liberos computati sunt. Et istud docet Augustinus libro de Baptismo. Fuit item necessitas, quia tunc pauci erant verum Deum colentes, etc., ut supra. Fuit quoque utilitas, quoniam fili a parentibus erudiebantur, et mores patrum servabant. Fuit demum honestas, quia non libidinoso affectu sed casto uxores cognoscebant et concubinas. Hinc dispensatio illa non extendebatur nisi ad eos qui maritali et temperato affectu mulieribus utebantur.
Haec Bonaventura.
Qui in huius quaestionis distinctione sentit aperte, quod concubinae illae non fuerunt sanctorum virorum uxores legitimae : unde expresse affirmat, quod Agar non fuit legitima Abrahae uxor. Cuius contrarium communiter dicitur veriusque censetur, praesertim quoniam in Genesi legitur, quod Sara dedit Agar in uxorem Abrahae. Ancillae quoque quas Iacob duxit, interdum in Genesi vocantur uxores, aliquando concubina ; similiter in libro Iudicum uxor Levitae nunc uxor nunc concubina vocatur. Et ita ex canonica probatur Scriptura, quod nomen concubina ibi accipitur pro minus principali uxore. Istud etiam modestius et exemplarius sonat, et praetactae consonant rationes.
At vero Albertus hic scribit multa pulchra, quae sententialiter ex Thoma et aliis sunt inducta. Et asserit nunquam licuisse viro cuicumque ancillam vel alienam cognoscere, sed ancillam in matrimonium ductam ex instinctu Spiritus Sancti ; et ita fecerunt Patriarcha. Concedit quoque quod Patriarcha huiusmodi fuerunt bigami ; et ait ipsum Lamech non reprehendi de bigamia, quoniam inde reprehensibilis non fuit, sed aliunde. Cuius contrarium communiter dicunt expositores atque doctores : imo in textu asseritur, quod desiderio voluptatis duxerat duas, nec dispensatio Dei se extendebat ad tales.
Et addit : Nunquam licuit unam mulierem habere plures viros. Primo, quoniam nimia concussio matricis facit excidere fetum : ideo etiam cum uno multum coire, est periculosum partui ; cum diversis vero coire, omnino contrariatur. Secundo, quia ex nimio fluxu seminis iniecti et eiecti lubricatur matrix, ita quod nihil tenet : ideo non concipiunt meretrices. Unde et feminae quae cum uno solo nimis frequentis sunt coitus, minus rariusque concipiunt. Tertio, quia in semine nimis fluente esse nequit debita maturitas ad conceptum et partum requisita.
QUAESTIO II
De divortio iam quaerendum, hoc est, De libello repudii, seu inseparabilitate matrimonii.
De qua tamen iam dictum est saepe, quod scilicet vinculum matrimoniale non dissolvatur nisi per mortem. Quo praesupposito, remanet quaestio, quomodo in veteri Testamento licuit dare libellum repudii, seu repudiare contoralem ; an etiam facto divortio, liceat separatis cum aliis contrahere. Et de istis leguntur in Evangelio Iudaei Christum interrogasse, qui respondit non licere virum ab uxore discedere, causa fornicationis excepta. Cumque obiecissent, Cur ergo Moyses praecepit nobis dare libellum repudii ? respondit : Ad duritiam cordis vestri locutus est vobis, etc.
Itaque de his scribit Guillelmus in Sacramentali :
De divortiis atque repudiis quam inique et immisericorditer Iudaei et Sarraceni agant et sentiant, facile est manifestare. Lex quippe de repudiis, quae in Deuteronomio legitur, permissio fuit, non praeceptio, ob duritiam cordis Iudaeorum utcumque tolerata, id est, lege non vindicata, ne in uxores proprias grassarentur. Iam autem declaravimus matrimonium esse perpetuum et indissolubile vinculum. Causam vero fornicationis non solum prudenter, sed etiam iuste Sapientia Dei Christus excepit : quae enim fidem non servat tori maritalis, indignam se facit ut ei servetur, et ius tori quod polluit, iuste amisit. Deinde ne viri hereditas, quae iure successionis ad cognatos atque propinquos ipsius pertinet, ad adulteros transeat, hoc est, ad filios ex uxoris adulterio genitos. Tertia causa potuit esse zelus virorum, qui maxime excandescere solet in uxores propter adulterium. Ut ergo viris parceretur a morte spirituali quam incurrerent uxores occidendo, et uxoribus a morte corporali, permissum fuit divortium. Si ergo fornicata fuerit uxor viri alicuius, aut maneat innupta, aut viro suo reconciliari procuret. Verumtamen ex hac causa non solet divortium celebrari, propter fragilitatem temporum nostrorum, videlicet ne et viri cum mulieribus se polluant, et ne mulieres amplius fornicentur, et quoniam ista causa quae ad fortius adstringenda matrimonia introducta est, ea intolerabiliter dissolveret.
Si autem divortium licitum esset, prout Sarraceni asserunt et Iudaei, tamdiu durabit coniugium, quamdiu amor atque concordia inter coniugatos, et ita consensus eorum in invicem non coniugalis, firmus et absolutus, sed concubinarius et amatorius, imo turpis et fornicatorius est. Nempe ut ipsi affirmant, sufficientes causae divortii sunt ira et odium, ex quibus timetur mors uxoris. Secunda est foeditas, qualis est lepra, vel iugis menstruositas, hoc est menstruorum irrestringibilis fluxus. Tertia, deformitas. Quarta, sterilitas. Quamlibet harum dicunt sufficere ad matrimonium dissolvendum, et licere viro ad alia vota transire. Quod si verum est, licebit et mulieribus hoc ipsum, cum non minus consulendum sit eis quam viris, et subsidis longe magis indigeant. Sed quia probatum est, solum consensum in perpetuam ac indissolubilem societatem, matrimonium facere, constat propter nullam illarum causarum divortia licite fieri. Amorem quoque illum carnalem temporalem ad contoralem parit lascivia, non vera iustitia. Amplius, si tam facilis potest esse uxorum desertio, viri iracundi et invidiosi innumerabiles feminas polluerent, repudiando unam post aliam : imo secundum hoc, non erit matrimonium nisi praesentatio et quasi probatio feminarum. Insuper, sine suo demerito mulier odio potest haberi, et ita cum fuerit deflorata et aliis contemptibilis facta, a viro suo abjici poterit et repelli. Iniquissime ergo agitur contra mulieres per divortia illa incredulorum.
Unde Guillelmus, qui ista tam in Sacramentali quam in libro de Fide et legibus diffusius probat.
Praeterea Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto :
Dicendum est (inquit) de libello repudii, quod fuit contrarium tertio bono matrimoni, utpote sacramento, quod inseparabilitatem requirit. Ille vero libellus separationem effecit : erat namque libellus repudii, charta in qua vir scripsit causas propter quas sponsam seu coniugem repudiare volebat. Quod autem libellum repudii dare, fuit peccatum mortale, probatur : quoniam fuit contra tertium matrimonii bonum, videlicet contra sacramentum. Item, quia contrarium est iuri divino ac naturali : quia communis animi conceptio est, ut quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed contra hoc rursus arguitur, quia (ut ait auctoritas) error cui non resistitur, approbatur : ergo cum Moyses non restiterit illi errori, sed potius eum permisit, videtur approbasse eumdem, et esse particeps culpae, ac causa universorum malorum quae inde sequuntur. Ad idem valet alia auctoritas, dicens : Qui culpam non redarguit, ei consentit.
Ad hoc respondemus, quod hae duae auetoritates intelliguntur, quando praelatus utiliter potest ac debet resistere ac redarguere. Moyses autem nequibat utiliter huic errori resistere, quoniam multitudo fuit in culpa : sicut Ecclesia non potest modo resistere militibus detinentibus decimas, quia si eis resisteret, maius malum in Ecclesia oriretur.
Sed iterum obici potest, quoniam Moyses a Spiritu Sancto accepit legem de repudianda uxore ; et illa lex, cum fuerit a Spiritu Sancto, fuit utique bona et iusta ; nec mulier repudiabatur nisi sententia lata a iudice, qui iudicavit causas divorti in charta descriptas rationabiles esse : ergo vir sic faciendo non peccavit.
Dicendum, quod Magister distinguit permissionem : quoniam una est concessionis, quando permittitur fieri quod in casu melius est quam suum contrarium, sicut abbas dispensat cum monacho quod comedat carnes tempore aegritudinis. Alia est permissio indulgentiae, quando permittitur aliquid licitum cuius contrarium melius est : sicut Apostolus permisit secundas nuptias. Est quoque permissio tolerantiae, quando permittitur peccatum mortale, ne contingat peccatum enormius ; et haec vocatur permissio comparativa. Sic Moyses permisit divortium ac ducere aliam, ne fieret homicidium. Iudici namque erant luxuriosi, crudeles et ad tantum facinus proni. Lex ergo non praecepit divortium fieri absolute ; sed sub conditione mandavit, ut si vellent omnino uxores repudiare, prius describerent causas divorti, ac iudici praesentarent, etc.
Et si rursus obiciatur, quia (ut ait Apostolus) non sunt facienda mala ut eveniant bona : ergo nec toleranda sunt mala minora ne veniant maiora. Imo in proposito ex divorti tolerantia videntur peiora oriri, cum dicat Salvator : Quicumque dimiserit uxorem et duxerit aliam, moechatur ; et qui dimissam duxerit, moechatur.
Respondemus, quod non sequitur : Non sunt facienda mala ut veniant bona, ergo nec sunt toleranda mala, etc. Qui enim facit mala, peccat ; qui autem tolerat mala, quia utiliter nequit resistere, in hoc non peccat. Uxoricidium quoque excedit moechationem. Mulier vero repudiata, permittebatur cum alio contrahere, ita quod lex pro hoc eam corporaliter non punivit ; prohibebatur vero redire ad primum maritum, praesertim si repudiata fuit a viro secundo.
Haec Antisiodorensis.
Insuper Thomas circa haec ait, primo respondendo ad istud, utrum per dispensationem potuit licitum esse uxorem dimittere :
Dispensatio in praeceptis, praecipue in his quae sunt aliquo modo de lege naturae, est sicut mutatio cursus rei naturalis. Qui cursus mutari potest dupliciter. Primo, ex alia causa naturali, ut patet in his quae in minori parte aut rarius accidunt : et sic non mutatur cursus rerum quae semper sunt. Secundo, per causam penitus supernaturalem, ut in miraculis : et ista mutatio potest contingere in naturalibus quae per naturam semper contingunt, ut in statione solis et lunae tempore Iosue. Ista ratio dispensationis in praeceptis legis naturae, quandoque est in inferioribus causis : sicque dispensatio cadere potest supra secunda praecepta legis naturae, non super prima, quia invariabilia sunt, ut patuit. Quandoque autem totum est in causis superioribus : et tunc dispensatio potest esse divinitus etiam contra prima praecepta legis naturae, ratione alicuius divini mysteri significandi aut ostendendi : quemadmodum Abrahae iussum fuit occidere filium innocentem. Nec tales dispensationes communiter fiunt ad omnes, sed ad aliquas singulares personas. Si ergo inseparabilitas matrimonii inter prima praecepta legis contineatur, solum hoc secundo modo cadet sub dispensatione ; si vero sit inter secunda praecepta legis naturae, potuit etiam primo modo cadere sub dispensatione. Videtur autem potius inter secunda praecepta legis naturae contineri. Inseparabilitas namque matrimonii non ordinatur ad bonum prolis, quod est matrimonii finis principalis, nisi quantum ad hoc quod parentes provident filiis pro tota vita per debitam praeparationem necessariorum in vita. Huiusmodi autem rerum appropriatio non est de prima intentione naturae, secundum quam omnia essent communia. Idcirco uxoris dimissio non videtur esse contra primam naturae intentionem : idcirco nec contra prima legis naturae praecepta. Hinc primo modo sub dispensatione cadere videtur.
Praeterea si quaeratur, an sub lege Moysis licuit uxorem dimittere ; dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod qui dato libello repudii dimittebant uxorem, non excusabantur a peccato, quamvis excusarentur a poena secundum legem infligenda : propter quod dicitur Moyses libellum repudii permisisse. Sicque ponunt quatuor modos permissionis. Unus, per privationem praeceptionis : ut quando maius bonum non praecipitur, sed minus bonum permittitur, sicut Apostolus non praecipiendo virginitatem, permisit matrimonium. Secundus modus est per privationem prohibitionis : sicut venialia dicuntur permissa, quia non sunt prohibita. Tertius, per privationem coercitionis : sicque omnia peccata permittuntur a Deo, quia non impedit ea. Quartus, per privationem punitionis : et sic libellus repudii permissus fuit in lege, non propter maius bonum consequendum, sicut pluralitas uxorum, sed propter crimen uxoricidii evitandum, ad quod fuerunt proni Iudaei ex corruptione sua in irascibili : quemadmodum etiam permissum eis fuit extraneis foenerari, propter corruptionem eorum in concupiscibili, ne suis fratribus foenerarentur ; et sicut propter corruptionem suspicionis in rationali, permissum fuit sacrificium zelotypiae, ne sola suspicio iudicium in eis corrumperet.
Sed quia lex vetus, quamvis gratiam non conferret, tamen ad hoc data erat ut peccatum ostenderet, prout communiter Sancti testantur ; ideo aliis apparet quod si repudiando uxorem peccassent, hoc saltem per legem aut Prophetas eis indicari debuisset. Alias neglecti viderentur, si de necessaris ad salutem non fuissent instructi, cum et observatio legis tunc mereretur vitam aeternam. Hinc dicunt, quod quamvis repudiare uxorem sit per se malum, licita tamen fiebat ex permissione divina. Quod confirmant auctoritate Chrysostomi, asserentis : A peccato abstulit legislator quando permisit repudium. Et quamvis boc probabiliter sit prolatum, primum tamen communius sustinetur.
Porro si quaeras, utrum repudiatae licuit cum alio viro contrahere ; respondendum quod non, secundum primam opinionem iam tactam, quoniam vinculum matrimoniale mansit inter eam et primum maritum, nec potuit simul duos habere maritos, sicut viro licebat duas simul habere uxores. Secundum aliam vero opinionem hoc licuit ex permissione divina, sicut et ipsum divortium. Et si obiciatur quod allegatum est, quia qui dimissam duxerit, moechatur ; exponit hoc pro tempore novi Testamenti, in quo revocata est illa permissio.
Quaeritur demum, an licuit viro repudiatam ad se rursus assumere. Respondendum, quod in lege circa libellum repudii, duo erant permissa, puta uxorem dimittere, et dimissam alteri viro coniungi ; duo quoque praecepta, ut libellum conscribere, et quod repudians non posset eam recipere. Quod secundum primam opinionem, factum fuit in poenam uxoris quae alteri nupsit, atque in hoc fuit polluta ; sed iuxta aliam opinionem, in poenam mariti, ne viri faciliter repudiarent uxores.
Quaeritur item de causis repudii. Respondetur, quod causa permissionis repudii, fuit vitare uxoricidium. Cumque crimen hoc immediate oriatur ex odio, ipsum odium fuit proxima causa repudii. Odium vero ex aliis oritur causis, quae sunt foeditas in corpore, puta infirmitas seu alia notabilis macula ; vel in anima, ut fornicatio, vel aliud tale quod in moribus inhonestatem inducit. Alii autem probabiliter magis coarctant has causas, dicentes quod non licebat uxorem repudiare nisi propter aliquam causam post matrimonium supervenientem, nec propter quamlibet talem, sed propter illas dumtaxat quae bonum prolis impedire valebant, vel in corpore, ut sterilitas et lepra, aut aliquid tale ; vel in anima, ut si esset morum malorum, quos filii possent sectari : Quaedam etiam glossa super Deuteronomium adhuc magis arctat causas illas, scilicet ad peccatum, quoniam et per foeditatem intelligit culpam.
Postremo causae repudii in speciali non scribebantur in libello, sed in generali : non ut ostenderetur iustum repudium, sed (secundum Iosephum) quatenus mulier habens libellum conscriptum de repudio, alteri nubere posset ; alias ei traditus non fuisset. Etenim iuxta Iosephum, talis fuit scriptura : Promitto tibi quod nunquam tecum conveniam. Sed secundum Augustinum, libellus scribebatur quatenus mora interveniente atque consilio Scribarum dissuadente, vir a proposito repudiandi desisteret.
Haec Thomas in Scripto.
Praterea intuendum, quod in verbis praehabitis praesupponi videtur, quod nec in lege nec in Prophetis Deus ostenderit repudium uxoris esse vitiosum : quod non reor concedendum. Cum enim Malachias dicat, Cum odio habueris eam, id est uxorem, dimitte, dicit Dominus Deus Israel (dando videlicet ei libellum repudii) ; videtur quasi rem prorsus licitam non solum approbare, sed etiam iubere. Verumtamen quod his verbis, non imperative, nec pure, sed tantum propter vitandum aliquod deterius, puta uxoricidium, permiserit Dominus uxoris dimissionem libellumque repudii, intelligitur ex verbis sequentibus. Nam (ut dixi) cum dixisset, Cum odio habueris uxorem, dimitte eam, mox sequitur : Operiet autem iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Operiet (inquit) iniquitas vestimentum eius, hoc est, iniquitas huiusmodi viri dimittentis uxorem ex odio vel causa non iusta, operiet vestimentum eius.
Praeinductis ex Thoma concordant scripta Petri et Richardi. Sed et scripta Alberti continentur in eis ; cui tamen plus placet opinio illa, quod libellus repudii licitus fuit ex permissione divina. Bonaventura vero directe tenet contrarium, quod iuxta praehabita tutius est tenere, communiusque tenetur.
Et addit Bonaventura :
Post repudium uxoris, aliquid fuit licitum et. concessum, videlicet virum et uxorem manere innuptos, seu etiam invicem recouciliari ante nuptias alias. Aliquid vero fuit licitum et permissum, ut scilicet vir uxore repudiata vivente, aliam duceret in uxorem : quod non fuit prohibitum, quia non fuit prohibitum plures simul uxores habere. Aliquid fuit illicitum atque prohibitum, ut quod uxor repudiata alium duceret virum priore vivente : quoniam nunquam licuit uni feminae plures habere maritos, et viro priore vivente, mansit cum illo vinculum coniugale. Hoc tamen non fuit directe prohibitum, sed oblique in poenam uxoris impositum, ut nunquam posset redire ad maritum priorem, quoniam sponte se polluit cum secundo. Sicque miro modo, quamvis occulte, lex iudicavit matrimonium esse inseparabile : quod et magis expresse tangitur apud Ieremiam.
Haec Bonaventura.
Thomas quoque de Argentina tuetur, quod non licuit virum mulierem repudiare nisi propter causam seu defectum post matrimonium contingentem, nec ante apparentem. Idem dicit Albertus. Durandus vero praeter praehabita nil conscribit. Scotus magis consentire videtur opinioni Alberti, de licentia seu peccato repudii.
QUAESTIO III
Amplius quaeritur, An virginitas sit virtus, et virtus eximia.
Videtur quod non sit virtus. Primo, quia secundum Philosophum, naturalissimum est simile sibi generare : ergo non generare videtur innaturale. Imo secundum Philosophum, cum unumquodque perfectum sit seu perfectae virtutis dum potens est generare simile sibi, videtur ad perfectionem spectare, consimile generare.
Iterum, vis generativa est quaedam potentia ; potentia autem quae non perducitur ad actum, imperfecta censetur, et imperfectior perhibetur quam ea quae perducitur ad actum ad quem naturaliter dicitur ordinata.
Ad haec respondet Guillelmus :
Contra virginitatem et continentiam nequissime multi senserunt, dicentes : Sicut meretricium et sodomia de medio sunt tollenda tanquam belluae inimicissimae naturae humanae, et vastatrices saevissimae fructus seminisque humani ; idem videtur dicendum de virginitate et continentia, quoniam nobilissimam arborem naturae humanae non sinunt fructificare.
Ad quod respondemus, quod virginitas et continentia non impedimentum aut destructionem huius fructus quaerunt, sed immanissimam belluam, imo horrendissimam voraginem carnalis voluptatis formidantes, semen retinent, et ab opere illo se continent. Quemadmodum si agricola sciret leonem aut lupum sibi insidiari, atque ob id hortum aut agrum ingredi non auderet nec seminare, non ob hoc inimicus esset seminationis fecunditatisque agri et horti : sic virgines et casti nequaquam inimici sunt fecunditatis et propagationis humanae, sed potius sibi ipsis prospicientes ac cauti ; et hoc propter efficacissimas rationes, ut purius vivant ac deiformius conversentur. Cumque femina sit sicut ager humanae seminationis, et masculus sicut agricola, huicque agro insidietur fallacissima bestia voluptatis, et etiam ipsi agricolae, utpote viro ; constat quod continentia atque virginitas, quae huiusmodi agricolam non ab agro aut eius seminatione, sed a faucibus insidiantis belluae avertunt, amicae sunt ipsius agricolae. Imo plerumque multo sublimior est virginitatis et castitatis intentio. Nempe qui amore et honore Sponsi caelestis omnem despicit voluptatem ac fructum carnalem, ne impedimento sint ei vacandi sincerius atque liberius Sponso superno, offert se ipsum et omnia Deo : quemadmodum David rex aquam cisternae quam concupivit, noluit bibere, sed Domino eam libavit. Sodomitae autem et publicae prostitutae in ipsas fauces belluae irruunt, et in volutabrum spurcissimae voluptatis se demergunt. Denique, cum optimum hominis sit Deo vacare, et per supremas animae suae vires, summi et incomparabilis boni contemplationibus inhaerere, ac in eius purissimo divinissimoque amore quiescere, ad quod sancta virginitas summe disponit, et a quibus bonis coniugium per curas et onera, per occupationes, voluptates, imo et tribulationes sibi annexas, potissime impedit ; sequitur, virginitatem coniugio excellenter omnino praeferendam. Et maxime ab omni perfectione divina ac puritate interna impedit bestialis et irrefrenata illa coniunctio viri unius cum mulieribus plurimis, quam Sarraceni commendant et amplectuntur.
Haec Guillelmus in suo Sacramentali.
Insuper Thomas circa haec loquitur, primo respondendo quid sit virginitas :
Quemadmodum (inquiens) ex verbis patet Ambrosi, virginitas est quaedam integritas. Ideo dicitur per privationem corruptionis quae in actu commixtionis contingit : in quo triplex corruptio accidit. Una corporalis tantum, in hoc quod claustra pudoris franguntur. Alia spiritualis et corporalis, ex hoc quod per decisionem motumque seminis, delectatio generatur in sensu. Tertia spiritualis solum, ex hoc quod ratio huic delectationi se subicit, in qua internam integritatem amittit : quoniam consideratio mentis necessario interrumpitur ibi, cum impossibile sit in ipsa delectatione aliquid intelligere actu : unde ipsa absorptio rationis nominatur corruptio. Cum ergo virtus et vitium in actu rationis consentientis aut dissentientis consistant, in omnibus praetactis corruptionibus non invenitur sufficiens ratio vitii aut virtutis, sed coexigitur consensus dissensusve rationis. Cumque virginitas sit in genere moris pertinens ad virtutem, recte dixit S. Lucia : Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, inquinatione videlicet opposita puritati virginitatis. Itaque prima corruptio, quae est corporalis tantum, non est materia virtutis aut vitii, nisi per accidens, mediante aliqua passione animae. Nam si per aliquam incisionem claustra pudoris frangerentur, non plus praeiudicabit virginitati, quam si manus aut pes incidatur. Corruptio vero secunda et tertia sunt materia virginitatis et oppositi vitii, quemadmodum aliae passiones sunt materia virtutum moralium oppositorumque vitiorum. In actu autem rationis eligentis vel repudiantis, finaliter completur inquinatio quam excludit ac privat virginitas. Hinc Augustinus in definitione virginitatis : Virginitas, inquit, est in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio ; ponens meditationem quae ex parte est rationis, pro genere, et actum pro habitu sumens. Incorruptionem vero ponit quasi materiam seu obiectum ; sed addit subiectum determinatum, addendo, In carne corruptibili, quoniam habitus et privatio sunt circa idem.
Porro personae quae sine concubitu se corrumpunt, ut in vitiis contra naturam, virginitatem amittunt, etiam quantum ad id quod est materiale in ea : quia etsi non adsit concubitus, adest tamen delectatio quae in concubitu facit virginitatis corruptionem. Si autem luxuria contra naturam tempus perfectae aetatis praeveniat, cum non adsit decisio seminis, et per consequens nec perfecta delectatio mentem suffocans, non amittitur virginitas quoad id quod est materiale in ea.
Denique, cum passiones partis sensitivae non sint materia virtutum, nisi prout ordinabiles sunt a ratione medium in ipsis ponente : hinc delectatio quae est in somnis cum seminis effusione, non est virtutis materia. Unde nec talis corruptio aufert incorruptionem, quae materia virginitatis consistit : idcirco nec ratione talis pollutionis virginitas perditur. Idem dicendum de mulieribus quae dormientes aut inebriatae aut amentes cognoscuntur a viris, nisi forsan hac intentione irent dormitum, ut a viris cognoscerentur. Idem dicendum de his quae per violentiam opprimuntur a daemone incubo, si renitantur pro posse ut corpus suum conservent a corruptione immune, vel saltem animum a consensu. Verumtamen cum in significationibus sacramentorum potius attendatur quod exterius geritur, quam quod intus efficitur ; idcirco irregularis fieret qui virginem violenter defloratam in coniugem sumeret, praesertim cum in illa delectatione difficillimum sit animum a consensu reprimere : propter quod praesumitur consensisse.
Insuper virginitas est virtus moralis, quia per ipsam homo a praecipuis delectationibus se propter Deum refrenat, quatenus spiritualibus ac divinis perfectius vacet, et dicit electionem conservandi incorruptionem. Una autem virtus, quantum ad actum, et etiam quantum ad habitum, potest dici maior seu excellentior alia dupliciter, puta, per se et per accidens : per se, ratione obiecti ; per accidens, ex circumstantiis variis. Hinc virtutes quae sunt circa bonum spirituale, potissime quae sunt circa bonum et verum increatum, praestantiores sunt virtutibus moralibus quae circa actus et passiones corporales aut corporalibus adiunctas versantur. Castitas vero praecipue commendatur, quoniam ad virtutum intellectualium ac divinarum adeptionem, profectum et perfectionem eminenter disponit, praesertim virginitas. Unde et Commentator septimo Physicorum fatetur, quod castitas maxime valet ad scientias speculativas.
Haec Thomas, qui de his hic et in secunda secundae scribit diffuse.
Sed non est intentionis meae his immorari, de quibus in aliis diversis opusculis plenius scripsi ; sed et de sancta virginitate specialem compilavi tractaculum : de qua gloriosi et sancti doctores Cyprianus, Ambrosius, et alii in suis de Virginitate tractatibus eleganter scripserunt.
Bonaventura etiam, Petrus, Richardus et alii de ea hic bene scribunt.
