Distinctio XXXII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SECUNDAE
Iam supra tractavit Magister de bonis matrimonii, et qualiter actum illum excusent. Hic declarat, qualiter circa actum illum maritus et uxor consistant aequalis conditionis, quanquam in aliis vir sit caput uxoris : ex quo concludit, quod neuter eorum sine consensu alterius possit se ad castitatem adstringere. Attamen ne ex hoc putetur quolibet tempore amplexibus esse vacandum, ostendit quando inde cessandum sit, et item quibus temporibus a nuptis celebrandis oporteat abstinere.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur primo, Utrum uterque coniugum tenetur ex praecepto alteri debitum reddere indifferenter quocumque tempore ; et si non, quibus temporibus ad boc tenetur, et quibus non.
Videtur quod non semper teneantur ad hoc, quia hoc ipsum interdum obesset corpori et animae, ut tempore menstruorum et infirmitatum quarumdam ; temporibus quoque communionis et praecipuarum festivitatum, et diebus qui actibus afflictionis, compunctionis et praecipuae devotionis sunt deputati.
Grave quoque videtur asserere, quod matronae quaedam multum devotae mortaliter peccent, quae maritis suis denegant commisceri ex quadam abundantia spiritualitatis ac voluptatum detestatione carnalium, sive ex senectute : sicut in Genesi loquitur Sara, Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? Quasi dicat, Non decet.
Rursus, qui consentit erranti, et cooperatur peccanti, cum ipso in vitis communicat. Si ergo alter coniugum immoderate indiscreteque petat, non debet ei contoralis praebere consensum.
In oppositum sunt quse habentur in littera, et quod debitum reddere est actus iustitiae, et cadit sub praecepto.
Ad haec Thomas respondens :
Matrimonium, inquit, principaliter institutum est in naturae officium ; ideo in actu eius servandus est et cousiderandus modus naturae, secundum quem vis nutritiva non ministrat generativae nisi id quod ad individui conservationem superfluit. Nam istud naturalis ordo requirit, ut res prius in se ipsa perficiatur, deinde de sua perfectione communicet alteri : quod etiam dictat ordo caritatis et gratiae, naturam perficiens. Idcirco, cum uxor in virum potestatem non habeat nisi quantum ad generativam virtutem, non quoad ea quae ad conservationem individui ordinantur ; vir tenetur uxori debitum reddere in his quae ad generationem pertinent prolis, salva in primis propriae incolumitate personae. Si igitur uxor quaerat immoderate et contra consistentiam congruam vitae viri, non est petitio debiti, sed iniusta exactio. Hinc quoque si vir impotens fiat reddere debitum ex causa matrimonium consequente, ut ex praecedente debiti redditione, non habet mulier ius petendi plus ab illo : imo petendo, magis ostendit se meretricem quam coniugem. Si vero vir impotens sit ad hoc ex alia causa iusta et licita, iterum excusatur, nec illa habet ius exigendi. Si vero causa illa illicita sit, ipse in culpa est, poenitereque debet : alias crimen uxoris, si ex hoc in adulterium ruat, sibi quodammodo imputatur ; ideo operam dare debet pro viribus, ut uxor contineat.
Verum his obici potest, quod ex redditione debiti, coniuges a communione impediuntur, ad quam certis temporibus tenentur : sicque impletio huius praecepti ab impletione alterius, imo et maioris praecepti, impediri videtur.
Quaeritur quoque, an propter lepram alterius coniugum, alter ab exhibitione debiti excusetur. Quod imo apparet, quoniam ex semine leprosi nascitur proles infecta.
Et respondendum ad primum, quod quis implens unum praeceptum, potest ad tempus inhabilis fieri ad alterius impletionem praecepti, seu ad aliquod officium sacrum implendum : quemadmodum iudex reum damnando irregularis efficitur. Similiter, implens praeceptum redditionis debiti carnis, fit ineptus ad divina obsequia exsequenda, seu sacra mysteria participanda : non quod actus redditionis illius exsistat peccatum, sed ratione carnalitatis actus illius. Sicque (ut ait Magister) Hieronymus loquitur de ministris Ecclesiae, dicens quod carnes Agni comedere nequeunt nec orationi vacare qui uxori debitum reddunt. Et de hoc infra dicetur.
Ad aliud respondendum, quod lepra solvit sponsalia, non matrimonium. Ideo uxor viro quamvis leproso tenetur debitum reddere, non tamen tenetur ei cohabitare : nec enim tam cito ex coitu sicut ex frequenti cohabitatione inficitur. Et quamvis inde nascatur proles infirma, tamen melius ei est sic esse quam omnino non esse.
Quaeritur quoque, an uxori etiam non petenti teneatur vir debitum reddere. Dicendum, quod dupliciter potest debitum peti : primo expresse, per verba ; secundo interpretative, per signa. Et si uxor petat per signa certa et evidentia, quamvis ex verecundia verbis non exprimat, tenetur ei vir debitum reddere, ac si verbis exprimeret.
Insuper quaeri potest, an liceat mulieri menstruatae debitum petere ; et rursus, an mulier talis debeat debitum solvere viro petenti. Ad horum primum dicendum, quod ad mulierem menstruatam accedere fuit in lege prohibitum, tum propter immunditiam mulieris, tum propter nocumentum proveniens proli ex commixtione huiusmodi. Et quantum ad primum, praeceptum fuit caerimoniale ; quantum ad secundum, fuit morale, quia cum matrimonium ad bonum prolis principaliter ordinetur, omnis inordinatus matrimoni usus, quo bonum prolis impeditur, prohibetur. Verumtamen fluxus menstruorum est duplex, utpote, naturalis et innaturalis. Naturalis, quem mulieres patiuntur temporibus determinatis, quando sunt sanae. Innaturalis est, quando inordinate et quasi continue ex aliqua infirmitate fluxum sanguinis patiuntur ; et in tali fluxu non est prohibitum mulierem accedere, praesertim in nova lege, quoniam tunc mulier propter infirmitatem nequit concipere, et quoniam fluxus talis perpetuus seu diuturnus consistit : unde oporteret virum semper a coniuge abstinere. Tempore autem fluxus illius naturalis potest concipere uxor, nec durat nisi ad modicum tempus : ideo prohibitum est eam tunc accedere, mulieri quoque tunc debitum petere. Unde in Levitico habetur : Ad mulierem quae menstrua patitur, non accedes. Et super illud Isaiae, Omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae, ait Hieronymus : Tunc viri debent ab uxoribus abstinere, quia tunc concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi, et huiusmodi ; ut quia parentes non erubuerunt in conclavi misceri, eorum peccata pateant cunctis, atque aperte redarguantur in parvulis.
Et si obiciatur, quod vir fluxum seminis patiens potest debitum petere ; dicendum, quod fluxus seminis in viro ex infirmitate procedit, nec semen sic fluens generationi est aptum, et talis fluxus est diuturnus : ideo non est simile.
Item, quamdiu mulier menstrua patitur, non potest pro certo constare an sterilis sit. Quaedam enim in iuventute sunt steriles, quae processu temporis sunt fecundae.
Ad secundum quaesitum quidam dixerunt, quod sicut mulier menstruata non potest debitum petere, ita nec reddere. Quemadmodum enim non teneretur reddere, si infirmitatem haberet in proprio corpore, ex qua periculum immineret ; ita reddere non tenetur, ad vitandum periculum prolis. Verum ista opinio derogare videtur matrimonio, per quod datur viro omnimoda potestas in corpus uxoris quantum ad actum matrimonialem. Nec est simile de periculo prolis et coniugis : quia si coniux infirmetur, certissimum est quod ex actu carnali periculum ei immineat ; sed hoc non est ita certum de prole, cui forte non ita eveniet. Ideo alii dicunt, quod si vir ab uxore ita disposita debitum petat scienter, debet eum mulier quantum potest precibus monitisque avertere, non tamen ita instanter, ut sit viro occasio incidendi alias corruptiones damnabiles, si ad eas pronus credatur. Si autem petat ignoranter, debet mulier aliquam occasionem praetendere, et infirmitatem allegare, ne debitum reddat, nisi viro periculum timeatur. Tamen si vir non desistat, debet ei mulier reddere debitum. Nec tutum esset quod viro suam passionem insinuaret, nisi de eius probitate atque prudentia pie praesumeret, ne forte abominationem ad ipsam concipiat. Nec obstat illud Levitici, Si quis ad menstruatam accedat, uterque morte moriatur : quia intelligendum est hoc quando uterque sponte consentit ; sed in casu quo mulier invite acquiescit marito, non proprie ei consentit.
Amplius de hoc, an maritus et uxor aequalis sint auctoritatis in petendo reddendoque debitum, dicendum quod aequalitas duplex est : una quantitatis seu aequiparantiae ; alia proportionis. Aequalitas quantitatis est, quae attenditur penes duas quantitates eiusdem mensurae, sicut bicubiti ad bicubitum ; aequalitas vero proportionis attenditur inter duas proportiones speciei eiusdem, ut dupli ad duplum. Loquendo ergo de prima aequalitate, vir et mulier non sunt aequales in matrimonio, nec quantum ad actum coniugalem, in quo id quod nobilius est, viro debetur ; nec quantum ad dispensationem domus, in qua vir regit et regitur uxor. Sed quantum ad secundam aequalitatem, aequales sunt in utroque : quoniam sicut vir tenetur uxori in actu coniugali dispensationeque domus, ad id quod viri est ; ita uxor viro, ad id quod uxoris. Sicque fertur in littera, quod sunt aequales in reddendo et petendo debitum. Uxor tamen non tenetur reddere debitum viro non petenti : et hoc per accidens est, quoniam vir non ita erubescit petere debitum sicut uxor.
Ex his patet solutio quaestionis qua petitur, utrum vir et uxor possint votum emittere contra debitum coniugale. Nempe cum vovere sit actus voluntatis, de illis bonis potest esse votum quae nostrae subiacent potestati ac voluntati. Cumque coniuges sibi invicem teneantur in debiti redditione, non valent contra hoc quidquam vovere.
Et si obiciatur, quod vir potest accipere crucem, et abire in subsidium Terrae sanctae, etiam uxore nolente, et tamen per hoc impeditur a debiti redditione ; dicendum, quod satis probabile est quod uxor debeat velle continere ad subveniendum generali necessitati Terrae sanctae. Ideo in favorem negoti pro quo crux datur, institutum est, quod liceat viro sine uxoris consensu accipere crucem : quemadmodum etiam posset domino suo terreno a quo feudum accepit, sine consensu coniugis militare. Nec tamen in hoc omnino subtrahitur uxori ius suum, quoniam potest virum sequi.
Verum circa hoc quaeritur, an unus valeat sine consensu alterius vovere non petere debitum. Dicendum, quod de hoc est duplex opinio : una quod imo, quoniam petere est potestatis et propri iuris. Alii dicunt contrarium, quia si unus eorum nunquam peteret, ex hoc matrimonium fieret alteri onerosum, dum unus semper subiaceret confusioni petendi hoc debitum. Et istud est verius.
Nunc respondendum ad ista, an liceat temporibus sacris et festivis reddere debitum, et an peccet mortaliter qui tunc petit. Ad quae dicendum, quod actus matrimonialis, etsi careat culpa, attamen sua delectatione deprimit rationem, et a devotione impedit mentem : idcirco diebus quibus specialiter divinis vacandum est, non est licitum petere. Denique, cum mulier habeat potestatem in corpus viri quantum ad actum illum, et econtra, tenetur unus alteri debitum reddere in quocumque tempore, et hora quacumque, salva debita honestate quae in talibus exigitur : non enim oportet statim in publico reddere. Et quamvis peccet qui petit, non tamen qui solvit, quia invite hoc facit. Hoc enim propter lubricum carnis est divinitus ordinatum, ut petenti debitum semper reddatur, ne qua detur peccati occasio.
At vero petere debitum in die festivo, non est circumstantia trahens ad aliam speciem culpae : idcirco non potest in infinitum aggravare, et idcirco non peccat mortaliter vir seu uxor petens debitum die festivo. Maius tamen peccatum est, petere debitum solo delectationis amore, quam timore incidendi lubricum carnis.
Sed obici potest, quod primo Dialogorum sanctus refert Gregorius, mulierem in nocte a viro cognitam, mane a diabolo arreptam cum ad processionem venisset. Et respondendum, quod punita non fuit propter boc quod debitum reddidit, sed quoniam paulo post contra conscientiam ad divina temere se ingessit.
Postremo quaeritur, an nuptiae interdicendae sint temporibus in textu expressis. Dicendum, quod quando novae sponsae ducuntur, animus coniugum ex ipsa novitate magis circa curam carnalium ac temporalium occupatur : propter quod in nuptis solent ostendi multa signa dissolutae laetitiae. Hinc temporibus quando homines debent se specialiter ad spiritualia elevare, et compunctioni ac devotioni esse intenti, prohibitum est nuptias celebrari, videlicet ab Adventu usque ad Epiphaniam, praesertim propter communionem quae secundum antiquos canones, in Natali fit Christi ; a Septuagesima quoque usque octavas Paschae, propter communionem paschalem ; et item a tribus diebus ante Ascensionem usque octavas Pentecostes, propter praeparationem ad susceptionem adorandi paracleti Spiritus Sancti, et propter communionem tunc suscipiendam.
Haec Thomas.
Eadem Petrus, qui tamen probabilius arbitratur, quod unus coniugum sine consensu alterius potest vovere non petere debitum, propter rationem praetactam.
Etiam sciscitatur, an tempore impraegnationis liceat exigere debitum. Videtur quod non : quia secundum Ambrosium super Lucam, tempore illo est abstinendum, et fetus concepti ex coitu deformantur. Hieronymus quoque : Qui dicunt se causa humani generis uxoribus iungi, saltem pecora imitentur, et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios. Pecora enim post conceptionem continent. In oppositum est, quod mulier gravida, secundum physicos, plus appetit coitum quam ante : ergo plus indiget remedio, id est viri sui commixtione, contra fornicationem.
Respondet :
Aut sine periculo abortus potest debitum a gravida exigi seu reddi, aut non. Si potest, debet reddi ; et sine peccato mortali potest exigi, quoniam usus matrimonii licitus non solum est officium, sed etiam remedium. Si non potest sine periculo tali reddi, non debet exigi neque reddi, quoniam principalior est institutio in officium quam in remedium. Ambrosius itaque loquitur de debito honestatis, vel in casu quo est periculum prolis. Idem dicendum ad verbum Hieronymi. Nec est simile de homine et brutis, quia brutorum coniunctio solum est in officium, non in remedium.
Iterum quaerit, an matrimonium contractum tempore interdicto, sit separandum. Videtur quod sic, quoniam concilium locutum est : Non oportet a Septuagesima usque octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festum S. Ioannis, et ab Adventu Domini usque ad Epiphaniam nuptias celebrari ; quod si factum fuerit, separentur.
Dicendum, quod duplex est prohibitio Ecclesiae : una simplex, alia irritans et annihilans quod in contrarium agitur. Prima prohibitione non obstante, tenet quod in contrarium agitur, sed peccat qui facit : et talis est prohibitio celebrationis nuptiarum. Secunda dirimit factum, et impedit faciendum. Ad obiectum ergo dicendum, quod Ecclesia tripliciter separat matrimonialiter iunctos : primo, quoad vinculum ; secundo, quoad torum et cohabitationem simpliciter ; tertio, quoad torum tantum et ad tempus. Primo modo separat personas illegitimas ; secundo modo, non servantes fidem in matrimonio ; tertio, eos qui contrahunt contra interdictum Ecclesiae.
Haec Petrus.
Concordat omnino Richardus. Verumtamen positio illa S. Thomae de hoc, an alter coniugum potest vovere non petere debitum sine consensu alterius, verior convenientiorque videtur : quia si alter nunquam petat, alius facile suspicatur se non amari ab illo, et quod alium amet tanquam adulter.
Bonaventura quoque tenet sicut ex Petro et Richardo iam dictum est ; atque in ceteris, dictis ex Thoma concordat.
Et quaerit, an coniux tenetur debitum reddere fornicanti. Respondet quod non, si constet sibi sic esse, nec eiusdem sit criminis ; neque ab Ecclesia est cogendus, si possit probare. Si vero petat, privat se sua libertate, et ad solvendum se obligat.
Albertus item consonat praeinductis, atque vituperat promittentem non petere debitum, quoniam periculosum est ; et a tali promisso absolvere potest (ut ait) episcopus.
Asserit etiam, quod reddens debitum propter fidem tori atque iustitiam, vel exigens propter bonum prolis, non sit a perceptione Eucharistiae prohibendus, sed de hoc suo relinquendus iudicio. Quae autem in iure videntur contrarium dicere, per modum admonitionis aut consilii exponuntur.
