Distinctio IX — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS NONAE

 

Postquam tractavit auctor de Eucharistia ut est sacramentum, et de his quae continentur in ea, nunc agit de usu ipsius, id est de duplici eius manducatione, videlicet sacramentali et spirituali. Inter quos modos ex verbis Augustini distinguit ; tamen sicut patebit, poterunt tres modi manducandi distingui, ita ut unus dicatur tantum sacramentalis, secundus tantum spiritualis, tertius simul sacramentalis et spiritualis. Deinde circa haec excludit quorumdam errorem, dicentium quod boni seu virtuosi dumtaxat accipiunt verum corpus et sanguinem Christi, non vitiosi : quocirca exponit quaedam obscura, et verba Augustini declarat.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur, An Christus in Sacramento vere, realiter, accipiatur ac manducetur, et quot sint modi manducandi Christum seu communicandi.

 

Cumque in his praesupponatur, quod exsistentes in peccato mortali, accipiunt corpus Christi, quaeritur, qualiter hoc sit verum, et an talibus ministrandum sit corpus Christi ; an etiam liceat eis corpus Christi in Sacramento videre, et utrum irrationalis creatura accipit Sacramentum ; an etiam nocturna pollutio impediat communionem.

 

Videtur quod corpus Christi manducari non possit, nisi aequivoce, tropice, seu figuraliter et improprie de manducatione loquendo. Quod enim intransmutabile et incorruptibile est, non proprie manducatur ; corpus autem Christi (praesertim ut glorificatum) intransmutabile est.

Rursus, quod manducatur, est cibus ; cibum vero constat in edentem converti, quod non convenit corpori Christi.

Insuper fides ista, quod Christus sic manducatur, avertit multos a fide, atque ad irrisionem et contemptum Christianae religionis ac Christianorum inducit : ergo non decuit Christum talia tradere ac docere, qui ad hoc venit ut homines ad fidem et reverentiam religionis divinae induceret.

Praeterea videtur penitus derogare dignitati ac veritati huius praestantissimi sacramenti, ut a vitiosis sumatur, et ori eorum ingeratur. Quae enim (ut ait Apostolus) conventio Christi ad Belial, et lucis ad tenebras ? Horribilius quoque videtur sonare, ut a brutis concedatur sumi ac edi.

 

Et tamen omnium horum oppositum docet (quae non errat) sancta Ecclesia, quam infallibiliter regit Spiritus Sanctus.

 

Itaque de his scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali :

Quemadmodum non est vita corpori animalis, nec sustentatio vitae, absque incorporatione cibi convenientis ; sic non est vita gratiae cordi humano absque incordatione et invisceratione spiritualis cibi illi vitae convenientis. Incordatio autem non aliud est quam spiritualis seu cordialis unitio, quae non est nisi amor sive dilectio quantum ad vim motivam superiorem. Hoc quippe cordialiter seu spiritualiter nobis unitum est, quod vere amamus, iuxta illud Ioannis : Rogo, Pater, ut isti sint unum, sicut ego et tu unum sumus. Cumque incorporatio cibi sit vere comestio, cetera vero quae praecedunt, praeparationes sunt ad comestionem : hinc incordatio cibi spiritualis vere comestio est huiusmodi cibi. Ideo sicut sine incordatione seu cordiali unitione nec vitam gratiae nec vitam gloriae quisquam potest habere, sic sine spirituali comestione ipsius Dei neutram illam vitam possumus obtinere aut possidere. Unde constat verum esse quod ait Salvator : Qui manducat me, et ipse vivet propter me ; itemque, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ; et denuo, Panis verus est qui descendit de caelo, et dat vitam mundo ; et rursus, Ego sum panis vitae. Panis autem nutrimentum est vitae. Et unumquodque in quantum vivificat, vel vivificum calorem inducit aut nutrit, in tantum sancto calefacit amore, et cibus vocatur : idcirco in quantum facit amare, in tantum vivificat, vitamque alit. Hoc diligenter adverte, cum sit fundamentum et radix probationis vivifici atque ineffabilis sacramenti, quam effugere nequit intellectus capax veritatis, cui non contradicetur interius, cum fuerit elucidata.

 

Primo igitur ponemus duas causas erroris haereticorum, per quas impediti sunt credere et videre veritatem sacramenti istius. Prima est error circa veritatem comestionis, quam puerili insipientia vocaverunt ipsam cibationis praeparationem, dicentes ipsam cibi masticationem esse comestionem, asserentes cibum comedi quando in ore teritur et dentibus molitur aut in ventrem traiicitur ; ignorantes quod corpus animalis est velut domus ornata, munita ac praeparata sufficientiis officinarum atque vasorum, et quod in eo est os sicut molendinum sive mortarium, cum instrumentis necessariis ad terendum sive pinsendum. Quemadmodum ergo cibus quamdiu adhuc in molendino aut mortario est, nondum comeditur, sed ad comestionem paratur ; sic nondum manducatur, quando in ore versatur. Iuxta hunc modum stomachus coquina est seu olla coquinaria in eadem domo, ubi primo cibus coquitur, digeritur, depuratur. De quo impurum in secessum emittitur ; relicum ad hepar, quasi ad nobiliorem coquinam seu ollam, coquendum et depurandum transmittitur. Unde impurum in secessum emittitur urinalem ; relicum vero ad membra diffunditur, in quibus tertia decoctione digeritur et depuratur. Inde a membris singulis assumitur, et in nutrimentum proportionatur, et eis incorporatur, atque ab eis vere comeditur. Manifestum est ergo, quam longe a veritate erraverunt haeretici circa corporalem comestionem.

 

Secunda causa erroris eorum, est ignorantia distinctionis inter comestionem corporalem ac spiritualem. Nempe quod corporali comestione comeditur, et nutriendo corpori incorporatur, necesse est a propria forma nudari per corruptionem substantiae suae, ut forma nutriendi corporis vestiatur. In comestione autem spirituali est econtrario : quoniam cibus spiritualis quanto magis incorruptus, quanto plus integer et illaesus venit ad cor, tanto ei verius profundiusque unitur. Oportet quoque te scire, quod veritas cibus est nostri intellectus, et bonitas cibus est nostrae affectivae superioris. Idem namque est veritas ad intellectum, quod lux exterior ad visum. Et sicut cibus corporeus roborat corpus, sic veritas sua certitudine roborat intellectum, cum ei fuerit perfecte unita. Denique si diligenter pensaveris, invenies solam primam luminosissimam veritatem verissime esse cibum potentiae intellectivae, ac solam primam supermundissimam bonitatem esse cibum nostri superioris affectus. Propriissime etenim cibus est, cuius sumptione sedatur naturaliter fames, comedens delectatur, deperditum reparatur, cibatus augetur, reficitur ac repletur. Constat autem, quod fames seu desiderium nostri intellectus ac nostri affectus non cessat, quousque pleno ore interno prima veritate ac summa bonitate reficiantur, in qua et maxime delectantur, augentur, replentur ac confortantur ; nec aliud totum ventrem, id est capacitatem intellectus et voluntatis, valet replere. Hinc ut Deus se magis manducabilem exhiberet parvulis filiis suis, factus est homo, factus est caro, cibus est proportionatus nostrae capacitati, qui eum in suae deitatis luce conspicere nondum potuimus. Sed quoniam eum in propria specie et carnis effigie horror esset accipere, dignatus est nobis se praebere ae dare sub speciebus panis ac vini, quae sunt naturales, communes et convenientissimi cibi nostri in vita praesenti, sicque animas nostras invisibiliter pascere ac firmare, et per sensibilia signa praefigurare qualiter nos in futuro saeculo gloriose reficiet, aperta, immediata ac splendida visione et fruitione suae supersplendidissimae deitatis, atque assumptae glorificatissimae humanitatis.

Haec Guillelmus, qui de his plura conscribit, quae infra poterunt tangi.

 

Circa haec Thomas primo inquirit, an Christi corpus debeat sumi per modum manducationis. Et de hoc supra iam patuit, quemadmodum in vita spirituali debeat esse vivificum alimentum, et quod in et uno sacramentorum, utpote Eucharistiae, decuit Christum personaliter nobis coniungi, atque realiter sumi.

Secundo quaerit, an manducatio corporis Christi sit de necessitate salutis. Respondet : Gratia est sufficiens causa salutis ac gloriae. Hoc autem sacramentum gratiam praesupponit, neque salubriter sumitur nisi ab exsistente in gratia gratum faciente. Ideo quantum est de se, non est de necessitate salutis ; sed ex statuto Ecclesiae necessarium est illud ad minus semel in anno accipere. Et ita intelligendae sunt quaedam auctoritates. Verum spiritualis sumptio eius necessaria est, de qua ait Salvator : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

 

Consequenter respondet ad illud, de duplici huius sacramenti manducatione :

Formalis divisio rei sumitur penes id quod convenit ei secundum se, et non per accidens. Usus autem rei per se et non per accidens, est quando quis utitur re ad id ad quod est instituta. Cumque manducatio dicat usum sacramenti istius, quod ad hoc est institutum ut homo re sacramenti potiatur ; distinguenda est duplex manducatio sacramenti huius, secundum quod duplex est res ipsius : ut manducatio sacramentalis correspondeat ei quod est res et sacramentum (quando videlicet ipsum corpus Christi suscipitur), manducatio vero spiritualis ei quod est res tantum. In aliis tamen sacramentis non attenditur distinctio aliqua nisi ex parte recipientis, ut in Baptismo, quem quidam accedunt ficte, quidam non : quoniam aliorum sacramentorum perfectio in usu eorum consistit. Perfectio vero huius sacramenti in consecratione consistit materiae : ideo potest esse in eo distinctio ex parte sacramenti.

 

Sed obici potest, quoniam in Baptismo est suscipientium triplex divisio. Quidam enim suscipiunt rem et sacramentum, quidam sacramentum et non rem, quidam rem et non sacramentum, sicut praehabitum est. Ergo et in isto sacramento ponendus est triplex modus communicandi.

Et respondendum, quod hic quoque posset assignari triplex divisio talis. In aliquibus namque coniunguntur duae manducationes, ut qui digne accedunt, qui accipiunt sacramentum et rem, sicque sacramentaliter et spiritualiter communicant. Et in aliquibus separantur, quorum aliqui sumunt sacramentaliter tantum, sicut indigni ; alii rem tantum, ut qui fide et caritate Christo in sacramento exsistenti iunguntur : hi spiritualiter tantum communicant. Sed quia divisio ista magis se tenet ex parte suscipientium quam ex parte sacramenti, ideo non est propria huic sacramento sicut Baptismo.

 

Ex his patet responsio ad id, utrum peccator manducet corpus Christi sacramentaliter. Constat enim quod imo. Quidam tamen in tantum deferebant huius sacramenti dignitati, quod derogabant ipsius veritati, dicentes illud non accipi ab iniquis, sed desinere esse sub sacramentalibus speciebus quam cito illorum contingitur labiis. Quod dici non potest, quia si vere exstitit corpus Christi sub specie panis per conversionem ipsius panis in Christi corpus, non poterit remanente specie panis desinere ibi esse ipsum corpus dominicum, nisi per aliquam contrariam mutationem eius quod fuit in corpus Christi conversum. Et quia de illo non manent nisi solae species seu formae accidentales, quae ad utramque substantiam, scilicet panis et corporis, communiter habent se ; idcirco quamdiu illae species non mutantur, nequaquam desinit ibi esse corpus Christi. Transmutari autem in aliquid non competit speciebus, nisi secundum quod habent aliquam proprietatem substantiae, in hoc quod sunt sine subiecto. Unde nil potest eas ad aliam transmutare substantiam, nisi transmutaret substantiam panis aut vini, si ibi esset : quod solus labiorum tactus vel divisio quae fit per dentes, aut in ventrem traiectio, non faceret, sed sola digestio. Hinc illa opinio tanquam haeretica ab omnibus modo abiicitur.

Porro cum dicitur, quod cibus iste seu sacramentum hoc non transit in ventrem, sed in mentem, praepositio « in » non notat terminum motus localis, sed finem sumptionis. Localiter autem vadit quo species ; sed non sumitur propter ventris repletionem, sed oh mentis refectionem. Nec ex sumptione sacramentali indigni derogatur dignitati aut munditiae corporis Christi, quod ab iniquo non tangitur : imo in hoc Christus mansuetudinis et humilitatis praestat exemplum.

 

Si autem quaeratur, an infideles manducent sacramentaliter Christi corpus ; dicendum, quod manducatio est actus transiens a manducante in manducatum. Hinc sacramentaliter manducare, dupliciter potest intelligi. Priino, ut illud adverbium, sacramentaliter, determinet manducationem ex parte manducati : et ita quicumque accipit species sacramenti, manducat sacramentaliter, id est, accipit id quod est sacramentum in Eucharistia, utpote verum Christi corpus. Secundo, ut determinet manducationem ex parte manducantis : sicque solus ille sacramentaliter manducat, qui utitur illo visibili cibo ut sacramento. Infidelis autem errans circa id quod est in hoc sacramento significatum, non utitur illis speciebus ut sacramento, sive non credat in Christum secundum se, sive non credat in ipsum secundum quod in sacramento hoc continetur : ideo non manducat sacramentaliter. Et quoniam actio est magis propinqua agenti quam patienti, ideo sensus iste secundus magis proprius est quam primus.

 

Porro dum quaeritur, an sacramentum hoc accipiatur a bruto ; respondendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod non manducatur a bruto ita quod in ventrem traiiciatur, eo quod corpus Christi non sit sub illis speciebus nisi prout ordinabile est ad usum humanum. Ex quo autem species illae descendunt in ventrem muris, ordinari non queunt in usum humanum : ideo desinit ibi esse corpus dominicum. Sed ratio ista non valet, propter duo. Primo, quia supponit falsum. Cum enim species in ventrem traiectae non protinus corrumpantur, neque in aliud convertantur, possunt de ventre huiusmodi extrahi, et in usum humanum venire. Secundo, quoniam quamvis aliquid ordinetur ad certum usum, non tamen oportet ut desinat esse quando quis ipso uti non valet. Idcirco dicendum cum aliis, quod verum corpus Christi manet sub speciebus in ore bruti et ventre, quamdiu permanent species illic. Verumtamen brutum nec spiritualiter nee sacramentaliter manducat corpus Christi, quia nec utitur manducato ut sacramento, neque manducat sacramentum secundum rationem sacramenti, sicut infidelis dicitur sacramcntaliter manducare, qui intendit accipere quod accipit Ecclesia, quamvis credat hoc nihil esse. Conformiter, manducans hostiam consecratam quam nescit consecratam, non comedit sacramentaliter : quia non comedit sacramentum nisi per accidens, dempto quod plus propinquat ad sacramentalem manducationem, in quantum aptus natus est sacramentum manducare. Nec ob hoc ponendus est alius modus manducandi ultra praefatos : quod enim per accidens est, non cadit in divisionem.

 

Quaeritur item, utrum spiritualiter manducet is qui sacramentaliter non manducat. Respondetur, quod Christus est electorum cibus spiritualis, non in alios convertibilis aut conversus, sed in se convertens eos quos reficit. Hinc Christum spiritualiter manducare, est ei incorporari, quod fit per fidem et caritatem. Cumque Christus in se ipso sit cibus spiritualis, idcirco in sacramentali cibo significatur et continetur. Hinc naturaliter prius est, Christum esse cibum spiritualem, quam sacramentalem vel spiritualem sub sacramento contentum : quoniam naturaliter prius est res proprietatem aliquam habens, quam secundum similitudinem proprietatis illius aliqua significatio ei adhibeatur. Ideo non quicumque manducat Christum spiritualiter, manducat hoc sacramentum spiritualiter. Utroque tamen modo convenit spiritualiter manducare, non manducantem sacramentaliter. Manducat quippe spiritualiter Christum, qui fidem et caritatem habet ad ipsum sine ordine ad hoc sacramentum ; non tamen manducat talis spiritualiter hoc sacramentum, sed solum ille qui habet fidem et caritatem ad Christum cum devotione atque proposito sumendi hoc sacramentum, etiamsi sacramentaliter non manducet. Hinc patres antiqui non manducaverunt spiritualiter hoc sacramentum (quia hoc sacramentum non fuit tunc institutum nec consecratum), sed Christum. Sicque ait Apostolus, quod omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt.

 

Postremo, hoc sacramentum spiritualiter manducare non convenit angelis, quoniam Christus non proponitur eis in sacramentali velamine, sed in nuda et clara veritate. Attamen Christum aliquo modo spiritualiter manducant, et quodam modo non. Cum enim Christum spiritualiter manducare sit ei incorporari, secundum hoc potest quis Christum spiritualiter manducare, secundum quod potest eius effici membrum, et prout Christus potest esse caput ipsius. Porro Christus caput est angelorum aliquo modo, videlicet secundum proprietatem et rationem influentiae, atque secundum conformitatem natura in genere ; et aliquo modo non, quia non secundum conformitatem in specie. Nihilo minus Christus est esca angelorum, et secundum suam deitatem, in quantum sua visione et fruitione reficit eos et beatificat praemio essentiali ; et secundum suam humanitatem, in quantum in ipsum desiderant prospicere et accidentale gaudium sortiuntur in ea.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem in tertia parte, quaestione octogesima. Ibi tamen concedit, quod patres sub lege hoc sacramentum spiritualiter manducaverunt propter figuram, sicut ait Apostolus :

Eamdem escam et eumdem potum spiritualem sumpserunt. Nec tamen frustra adhibetur manducatio sacramentalis, quoniam plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio, quam solum desiderium, ceteris paribus.

Haec in Summa.

 

Consonat Petrus, et addit :

Modi manducandi Christum, tripliciter distinguuntur. Primo, ex parte manducantis ; secundo, ex parte manducati ; tertio, ex parte modi manducandi. Primo modo sic : manducans aut accedit bene dispositus, et sic manducat spiritualiter ; aut non, et ita manducat solum sacramentaliter. Secundo sic : aut manducat rem significatam contentam tantum, et sic manducat sacramentaliter ; aut manducat etiam rem significatam non contentam (videlicet mystici corporis unitatem), sicque manducat spiritualiter. Ex parte etiam modi manducandi, dupliciter : aut enim sumit solo corporis ore, et sic est manducatio sacramentalis ; aut etiam ore cordis, et sic est manducatio spiritualis. Porro spiritualiter manducare, est Christo atque Ecclesiae incorporari. Quod fit dupliciter : primo per modum meriti, credendo ac diligendo ; secundo per virtutem sacramenti, credendo ac percipiendo. Primus modus communicandi spiritualiter, est magis extensus, et potest provenire sine sacramento. Secundus magis est proprius, nec sine sacramento potest alicui provenire.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque hic scribit :

In sumptione huius sacramenti est quaedam manducatio corporalis, qua comestum masticatur et in stomachum traiicitur, postmodumque digeritur, et ultimo in substantiam manducantis convertitur : et sic vere manducatur species sub qua corpus Christi realiter continetur. Alia est manducatio sacramentalis, qua verum Christi corpus sub specie illa contentum sumitur, non tamen masticatur ; et nisi species sacramentalis tamdiu masticetur in ore, quod per digestionem ibi factam corrumpatur, ipsa descendit in stomachum, et corpus Christi sub ea, ac manet sub ea usque ad resolutionem, non tamen in manducantem convertitur. Tertia est ibi manducatio spiritualis, qua dicitur manducari mysticum corpus : quod non aliud est quam spiritualiter incorporari mystico corpori per fidem et caritatem, vel potius per fidei et caritatis augmentum : quae manducatio non convenit indigne sumenti.

Hec Richardus.

 

At vero Bonaventura inquit :

Manducatio primo et principaliter in corporalibus invenitur, et inde ad spiritualia est translata. Si ergo velimus accipere veram manducationem spiritualem, oportet ad propriam acceptionem vocabuli nos transferre. Notandum ergo, quod quamvis multi sint actus in manducatione corporali connexi et consequentes, duo tamen praecipue sunt de integritate ipsius, videlicet masticatio et incorporatio. Quae duo reperire oportet in manducatione spirituali. Spiritualis autem masticatio est recogitatio cibi, id est carnis Christi propter nos in pretium redemptionis oblatae et in cibum refectionis internae. Incorporatio vero attenditur, dum recogitans amore accenditur, et cogitato coniungitur. Ad hoc ergo quod quis spiritualiter manducet, requiritur recogitatio fidei et affectio caritatis. In prima est masticatio, in secunda incorporatio : ex quibus duobus spiritualis manducatio integratur.

 

Quaerit quoque Bonaventura, an Christus suum corpus manducavit sacramentaliter ac spiritualiter. Et respondet :

Omnes communiter dicunt, quod Christus suum corpus sacramentaliter manducavit, sicut etiam ait Hesychius. Aliqui quoque dicunt, quod etiam spiritualiter manducavit, ita quod fuit ibi unio per actum amoris, et quod effectus huiusmodi manducationis non fuit in Christo, sed in membris ipsius : ut sicut Christus non meruit sibi, sed nobis, ita virtute manducationis illius meruit ut membra sua sibi plus unirentur. Quod si verum esset, haberet in non manducante ac dormiente effectum. Postremo spiritualis manducatio dicit intentionem unionis manducantis cum manducato actu vel habitu : quorum neutrum fuit in Christo. Idcirco dicendum, quod sicut baptismum sacramentaliter tantum accepit, et non rem, ita et hoc sacramentum. Et hoc egit in exemplum. In spirituali etiam manducatione est incorporatio, quae ibi non fuit : quoniam sibi ipsi incorporari nequivit, nec caritatis habitu neque fervoris motu proficere potuit.

Haec idem.

 

Scripta demum Alberti, Durandi et Argentinensis circa praedicta, in dictis Thomae continentur, et eis consonant.

 

 

QUAESTIONES II, III, IV

 

Amplius, quidam circa haec quaestiones plures proponunt. Primo, An peccet mortaliter, qui conscius sibi de peccato mortali accipit corpus Christi. Secundo, Utrum peccator peccet corpus Christi videndo. Tertio, An peccet mortaliter, qui corpus Christi accipit sperans se non esse in mortali peccato, cum tamen sit in eo.

Et consimilia quaedam quaeruntur hic, ad quae succincte est respondendum.

 

Itaque circa haec scribit Antisiodorensis :

Sumere corpus Christi in peccato mortali, non est malum in genere : quia si aliquis probabiliter credat se non esse in peccato mortali, quamvis sit, non est malum in eo sumere Christi corpus. Idcirco auctoritas ista, Peccatum est sumere illud si desit fides aut caritas, imo iudicium sibi manducat et bibit, intelligenda est : si desit in conscientia, id est, si credat se habere peccatum mortale. Qui autem scienter accipit corpus Domini in mortali, peccat mortaliter.

Haec Antisiodorensis.

 

Quibus videtur addendum, quod is qui putat se esse in statu gratiae, non peccat communicando, quamvis sit in mortali, dummodo cum debita diligentia discusserit conscientiam suam. Si autem ex negligentia hoc agendi, putat se non esse in mortali, cum sit, non excusatur. Nec dubium quin multi ex superficialitate, grossitudine et incustodia cordis putant se esse sine mortali culpa, cum vitiis multis sordescant. Et istud forsitan insinuavit Antisiodorensis, dicendo :

Qui probabiliter credit se esse sine mortali. Porro sacerdos tenetur coram Deo semper custoditus, sollicitus, timoratus consistere, et ante celebrationem cor suum diligenter examinare.

 

Consequenter quaerit, an exsistens in peccato mortali peccet corpus Christi videndo. Videtur quod imo, quoniam primo Regum leguntur quinquaginta millia Bethsamitarum percussa, eo quod arcam Dei vidissent, quae fuit figura corporis Christi, et incomparabiliter minus digna. Quocirca interrogatur, an exsistens in mortali, peccet corpus Christi tangendo. Apparet quod imo, quoniam secundo Regum narratur Oza percussus, eo quod arcam Dei sustentavit ne caderet. Et circa hoc quaeritur, cur magis illicitum sit Sacramentum tangere quam videre.

 

Et respondet :

Adspicere corpus Christi non est malum, imo bonum est : quia ut asserit Augustinus, caritas facit desiderium videndi Deum atque fruendi eo. Est quoque provocativum ad dilectionem Dei. Hinc per adspectum corporis Christi exercitant et praeparant se ad caritatem, et multae petitiones exaudiuntur in visione corporis Christi, et gratia ipsis infunditur. Quod significatum est in libro Numerorum per hoc quod filii Israel serpentem aeneum intuendo, liberabantur a morsibus ignitorum serpentum. Quod autem Bethsamitae fuerunt percussi, non fuit ex indignitate eorum, sed quia prohibitum fuit eis arcam videre. Et hoc, in signum quod simplicibus non licet scrutari arcana Dei.

Tangere vero corpus Christi, est peccatum indignis. Primo, quoniam Deus odit iniquos. Unde, sicut caritas exigit coniunctionem, sic odium separationem et elongationem. Praesumptuose igitur habet se qui indignus adeo appropinquat ut tangat. Secundo, quia ut super Malachiam scribit Hieronymus, panem pollutum comedit, qui ad altare Dei indignus accedit. Naturaliter namque ex contactu immundi polluitur id quod tangitur. Idcirco pollutus qui tangit corpus dominicum, quantum in se est polluit illud : ideo peccat mortaliter. Qui vero ex sola reverentia tangit corpus Christi, sublevando dum cadit aut elevando de terra, non peccat. Sacerdotes autem qui indigni celebrant, peccant mortaliter.

Porro, de patientibus pollutionem nocturnam communiter dicitur, quod celebrare non debent nisi sint prius confessi, et satisfactionem aliquam fecerint ante, nisi necessitas cogat : et tunc conteri debent et dolere, quia pollutio illa semper habet causam inhonestam. Aut enim est ex turpi imaginatione praecedente, aut ex crapula, aut ex natura volente se exonerare : et tunc non est ex natura instituta sed corrupta. Ideo locum habet ibi illa auctoritas : Bonarum mentium est culpam timere ubi culpa non est.

Haec Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.

 

Hinc Thomas :

Quilibet, inquit, cum conscientia peccati mortalis manducans corpus Christi, peccat mortaliter, quia abutitur sacramento ; et quanto sacramentum est dignius, tanto periculosior est abusus. Cuius ratio ex tribus accipitur. Primo, ex eo quod est sacramentum tantum. Ex quo apparet, quod hoc sacramentum per modum cibi proponitur : cibus autem non convenit nisi viventi. Secundo, ex eo quod est ibi res et sacramentum, quod est Christus, qui est Sanctus Sanctorum : ideo receptaculum debet esse sanctum. Idcirco qui cum dispositione sanctitati contraria recipit ipsum, iniuriatur ci atque abutitur eo. Tertio, ex eo quod in sacramento hoc est res tantum, quod est mysticum Christi corpus : quia ex hoc quod quis ad hoc sacramentum accedit, significat se ad unitatem mystici corporis pertinere et tendere. Propterea, si in corde eius sit vitium per quod a mystico corpore separatur, culpam fictionis incurrit, et ita abutitur sacramento.

Verum his obici potest, quia hoc sacramentum est medicina : cum ergo medicina laesis et aegris sit exhibenda, videtur quod sacramentum hoc vitiosis, qui spiritualiter laesi et aegri sunt, sit administrandum. Et respondendum, quod duplex est medicina. Una removens morbum, et haec infirmis debetur : cui comparantur Poenitentia et Baptismus. Alia est promovens in sanitatem perfectam, et talis non debetur infirmis, sed sanis : cui comparatur Haec medicina.

 

Porro dum quaeritur, an iniquus peccet corpus Christi videndo ; dicendum, quod ea quae in sacramentis geruntur exterius, correspondere debent his quae geruntur interius. Idcirco secundum quod homo ad Christum accedit interius mente, ita ad sacramentum debet accedere corpore. Quidam autem accedunt nec cum fide neque cum caritate ; et tales arcendi sunt ab inspectione sacramenti et communione. Quidam vero accedunt fide sine caritate, et hi possunt videre, non tamen accipere, cum non sint per caritatem Christo incorporati.

Et si obiciatur, quod percussi sunt Behsamitae qui arcam videbant ; respondetur, quod hoc non fuit propter arcae sanctitatem, sed propter figuram, ut dictum est.

 

Ad id demum quod quaeritur, an exsistens in peccato mortali, non tamen de mortali conscientiam habens, peccet mortaliter corpus Christi sumendo ; respondendum, quod ignorantia circumstantiae a peccato excusat, adhibita diligentia debita, praesertim quando est talis circumstantia cuius certitudo plena haberi non potest. Quod autem aliquis sit omnino a peccato immunis, certitudinaliter sciri non valet, iuxta illud Apostoli : Nihil mihi conscius sum, sed in hoc iustificatus non sum. Et in Ecclesiaste dicitur : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Potest tamen de hoc aliqua coniectura haberi, praecipue per quatuor signa, ut sanctus ait Bernardus. Primo, cum quis verba Dei audit devote, secundum illud Ioannis : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Secundo, cum quis promptum se sentit ad bene agendum, iuxta illud B. Gregorii : Probatio dilectionis est exhibitio operis. Tertio, dum propositum habet protinus abstinendi ab omni peccato mortali. Quarto, dum de praeteritis dolet. Unde si quis facta diligenti, quamvis forte non sufficienti examinatione conscientiai sum per haec signa, ad corpus Christi devote accedat, aliquo peccato mortali in ipso manente, ipso hoc ignorante, non peccat : imo magis ex vi sacramenti remissionem acquirit peccati. Unde Augustinus in quodam ait sermone, quod quando corpus Christi manducatur, vivificat mortuos.

 

Verumtamen his obici potest, quoniam ignorantia peccati cui quis subiacet, non tollit peccatum, sed aggravat ; imo secundum Ambrosium, gravissime peccat qui ignorat : ergo praefata ignorantia non excusat.

Dicendum, quod ignorantia duplex est. Una qua ignoratur an aliquid sit peccatum : et haec si in sola sit cognitiva potentia, interdum excusat, ut dum ignoratur circumstantia quae facit peccatum, sicut dum quis accedit ad non suam, quam credit suam ; et in tali casu non habet locum auctoritas illa Ambrosii. Quandoque vero non excusat, ut dum est ignorantia iuris universalis, imo talis ignorantia est grande peccatum : et in his quae per se mala sunt, ad infidelitatem pertinere videtur ; in his autem quae sunt mala quia prohibita, ad negligentiam spectat. Et hic verificatur quod ait Ambrosius, quia dum morbus nescitur, medicina non quaeritur. Si autem ignorantia talis sit in cognitione et affectione consistens, ut ignorantia electionis, sicut cum quis in illicita indomite fertur velut si licitum esset, prout ait Philosophus de his qui ex habitu peccant ; sic qui ignorat, peccat gravissime, quia haec ignorantia provenit ex contemptu, saltem aequivalenter. Alia ignorantia est peccati, qua id quod scitur esse peccatum, creditur iam dimissum : et talis ignorantia nec excusat nec aggravat illud peccatum ; sed potest excusare respectu sequentis peccati, quod induceretur si peccatum praecedens sciretur inesse, et ita est in proposito. Unde quamvis talis sit indignus respectu praecedentis peccati, non tamen indigne accedit, quia ignorantia ista excusat.

 

Insuper quaeritur, an peccatum communicantis seu celebrantis indigne, enormius sit omni alio peccato. Videtur quod imo, cum dicat Apostolus, quod talis sibi iudicium manducat et bibit, reusque erit corporis et sanguinis Domini. Rursus super illud Marci, Vae homini illi per quem Filius hominis tradetur, asserit Glossa : Vae homini illi qui ad mensam Domini accedit indigne : iste enim ad exemplum Iudae Filium hominis tradit. Item, qui Eucharistiae sacramentum iactaret in lutum, peccaret gravissime. Sed non est turpior cloaca in mundo quam peccator : ergo talis in se sumens sacramentum, enormissime peccat.

 

Respondendum, quod sicut meritum praecipue consistit penes caritatem, ita demeritum potissime consistit penes Dei contemptum. Idcirco secundum quod aliquis per actum peccati Deum magis contemnit, secundum hoc maiorem peccati reatum incurrit. Hinc peccata quae in actuali consistunt Dei contemptu, sunt graviora his in quibus non est Dei contemptus nisi ex consequenti et quasi interpretative : sicut accidit in fruitione creaturae, per quam quis delectationi inordinate intentus est, per quod a Dei recedit praeceptis, et per consequens praecipientem contemnit. Peccatum autem blasphemiae in contemptu principaliter est consistens ; et similiter peccatum accedentis indigne ad corpus Christi, essentialiter est quaedam irreverentia et contemptus. Sed advertendum quod contemptus ex duplici parte potest mensurari. Primo, ex parte contemnentis : et ita non potest fieri comparatio unius generis peccati ad aliud genus, sed unius particularis peccati ad aliud : quia contingit in uno peccato veniali ex genere, maiorem esse contemptum quam in alio peccato gravissimo mortali ex alio genere. Secundo, ex parte contempti : sicque talis est ordo peccatorum, quod illud in quo Deus contemnitur etiam in se ipso, est peccatum gravissimum, ut infidelitas, blasphemia, etc. Deinde illud peccatum in quo Deus contemnitur in sacramento, praesertim in isto in quo Christus Deus et homo essentialiter continetur. Non tamen contemptus iste est contra Christum ut est Deus et homo, sed prout in isto est sacramento. Deinceps gravius est id in quo Deus in suis contemnitur membris ; et post haec, illud in quo contemnitur in suis praeceptis, quod commune est omni peccato mortali. Unde constat, quod peccatum de quo iam sermo, non est gravissimum omnium, nec omnium minimum, sed medium inter peccata quae committuntur in Deum, et ea quae committuntur in proximum aut in se ipsum.

Itaque peccatum indigne sumentium Christum, comparatur peccato occidentium ipsum, in quantum utrumque in ipsum Christum committitur. Attamen peccatum occidentium Christum gravius fuit, quia commissum est in Christi personam ; hoc vero est in Christum, prout in sacramento consistit. Sic et qui corpus Christi in lutum proiiceret, magis peccaret quam indigne illud suscipiens, quia magis eo abuteretur.

 

Praeterea si quaeratur, quis magis peccaret, haereticus indigne manducans, vel peccator credens, indigne id faciens ; dicendum, quod in manducante indigne considerantur duo peccata : unum quo indignus redditur ad manducandum ; aliud quo indigne manducat. Cumque peccatum infidelitatis sit gravius aliis peccatis, infidelis manducans, indignior est ad manducandum. Sed quia non credit illud quod sumit tantae consistere dignitatis ut est, ideo non tantum peccat in abusu sacramenti : quoniam ignorantia infidelitatis quamvis non excuset peccatum sequens a toto, excusat tamen a tanto, ut patet de peccato occidentium Christum. Hinc infidelis indignior manducat, sed peccator credendo magis indigne.

 

Amplius quaeri potest, utrum subiacens peccato carnis, magis peccet accedendo et sumendo hoc sacramentum, quam subiacens spirituali peccato. Dicendum, quod ad dignam huius sacramenti susceptionem duo requiruntur : linum, quod suscipiens sit in statu gratiae, quo Christo uniatur ; secundum, quod mens eius aclualiter in Deum feratur. Cumque peccata spiritualia, loquendo in genere, sint peccatis carnalibus graviora, secundum Gregorium : ideo quantum ad primum illorum duorum, peccata spiritualia reddunt hominem magis indignum ad hoc sacramentum, quoniam magis elongant a Deo ; quantum vero ad secundum,peccata carnalia, quia praecipue deprimunt mentem. Indignitas tamen ex parte primi est maior. Sed peccata carnalia saepe sunt certiora, et quoad hoc inexcusabiliorem constituunt hominem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Quocirca videtur addendum, quod in sacerdotibus, praesertim religiosis, peccata carnalia exstant gravissima propter spiritualia eis annexa, cum in ipsis sit fractio voti aut iuramenti, et sacrilegium, et scandalum valde grave : ideo reddunt eos qui in sacris sunt constituti ordinibus, maxime indignos ad hoc caeleste divinissimumque mysterium.

 

De his etiam loquitur Thomas in tertia parte, quaestione octogesima, et specialiter de gravitate peccati indigne sumentium Sacramentum :

Dupliciter, inquiens, unum peccatum dicitur gravius alio : primo, per se ; secundo, per accidens. Per se, id est secundum rationem propriae speciei, quae attenditur ex parte obiecti : et sic quanto id contra quod peccatur, est maius et dignius, tanto peccatum est gravius. Cumque deitas Christi maior sit sua humanitate, et ipsa humanitas sit potior sacramentis humanitatis : hinc gravissima sunt peccata quae committuntur in deitatem, ut infidelitas ; deinde, quae committuntur in eius humanitatem, etc., ut supra. Per accidens vero unum peccatum est gravius altero, ex parte peccantis, sicut peccatum ex deliberatione seu habitu gravius est peccato ex infirmitate. Et eadem ratio est de circumstantiis aliis : sicque istud peccatum in quibusdam est gravius, in aliis levius. Qui eniin ex actuali contemptu cum conscientia mortalis peccati accedit, gravius peccat eo qui ex timore accedit cum conscientia culpae mortalis, ne deprehendatur esse in vitiis.

Haec in Summa.

 

Concordat Petrus, et addit :

Accedens ad Eucharistiam cum conscientia peccati mortalis ex certitudine sufficienti seu absoluta, sicut qui scit se esse fornicatum, peccat mortaliter ; similiter, si conscientia talis sit ex certitudine probabili, ut qui morose delectatus est in cogitatione libidinis, et timet fuisse consensum. Si autem conscientia talis non sit ex certitudine, sed potius suspicione levi, ut homo scrupulosus qui timet levem seu modicam delectationem fuisse mortalem ; talis accedendo non peccat mortaliter. Nam primus horum contemnit, secundus discrimini se committit, tertius nimis formidolosus est.

Haec Petrus.

 

Qui etiam sciscitatur, an peccet qui accedit contritus, sed nondum confessus. Respondet :

Contritus ante confessionem, quando vult communicare, aut habet copiam confessoris, et sic peccat sine confessione prsevia communicando, quia ad susceptionem sacramenti Ecclesiae requiritur reconciliatio etiam secundum Ecclesiae forum ; aut non habet. Et tunc, aut est necessitas celebrandi vel communicandi, ut quoniam timet scandalum populi, vel iam incepit mysterium sacramenti, vel amisit loquelam, et tunc non peccat, accedendo cum proposito confitendi cum poterit ; aut non imminet talis necessitas, et tunc peccat.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, cuius dicta in praehabitis sententialiter continentur ; similiter et Alberti.

 

Insuper Bonaventura :

Sacramentum (inquit) hoc volens accipere, tenetur se prseparare, quoniam Dominus venit ad habitandum in homine. Praeparatio autem non semper nec quaelibet est sufficiens, sed illa qua expellitur inimicus. Rursus, quia divina maiestas summa dignatione quasi humiliat se, bonitasque divina gratiam affert secum, debet homo cum metu reverentiae et caritate ferventi accedere, ut digne accipiat et fructuose manducet. Quidam ergo sunt qui sufficienter se praeparant secundum veritatem ; quidam vero se praeparant sufficienter, non secundum veritatem, sed secundum probabilitatem ; quidam neutro modo, sed contemnunt. Primi digne accedunt ; tertii prorsus indigne ; medii nec digne, quia non praeparant se sufficienter in veritate ; neque indigne, quoniam probabiliter parant se sufficienter. Hi quamvis gratiam non acquirant, non tamen offensam incurrunt.

Haec Bonaventura.

 

Scotus circa hanc distinctionem movet tantum hanc quaestionem, utrum exsistens in peccato mortali peccet mortaliter percipiendo hoc sacramentum ; et consonat eius responsio praeinductis.

 

 

QUAESTIO V

 

Amplius quaeritur, An nocturna pollutio quae est in somnis, sit peccatum a celebratione et communione impediens ; et utrum propter immunditiam tantummodo corporalem sit a perceptione Eucharistiae abstinendum.

 

ln hac quaestione tria tanguntur. Primum est, an pollutio illa in somno sit culpa ; secundum, an a susceptione impediat sacramenti ; et tertium, satis expressum.

 

Videtur quod nequaquam pollutio nocturna peccatum sit, quia in somno non est homo compos usus rationis et voluntatis. Omne autem peccatum est aliquo modo voluntarium. Et si non est culpa, non erit sacrae communionis impeditiva.

Rursus, veniale non impedit a celebratione, alioqui nemo celebraret ; neque mortale, secuta contritione et confessione. Multo minus ista pollutio carens peccato, praesertim cum non polluatur corpus nisi de consensu mentis, quae in somno ligata est.

 

Ad haec S. Thomas respondet :

Omne peccatum (secundum Augustinum) in motu est voluntatis. Motus autem voluntatis praesupponit iudicium mentis, quoniam est apparentis boni vere aut false. Ideo ubi non est iudicium rationis, non est bonae aut malae voluntatis motus aut actus. In somno autem, rationis iudicium impeditur. Perfectum namque iudicium de cognitione et re nequit haberi nisi per resolutionem ad principium ex quo iudicium habet ortum : quemadmodum nec conclusio perfecte cognoscitur nisi per resolutionem ad prima principia indemonstrabilia. Cumque omnis nostra cognitio intellectiva oriatur a sensu, non potest iudicium esse rectum, nisi reducatur ad sensum. In somno autem sensus ligati sunt : idcirco iudicium rationis non est liberum in somno, neque iudicium sensus communis. Hinc in somno non potest homo peccare, neque mereri. Attamen potest in somno accidere signum aliquod peccati aut meriti, in quantum somnia habent causas imaginationes vigilantium. Unde primo Ethicorum ait Philosophus, quod in quantum paulatim pertransierunt quidam motus, scilicet ad dormientes a vigilantibus, meliora fiunt phantasmata studiosorum quam quorumlibet. Augustinus quoque duodecimo super Genesim ait, quod propter affectionem animae bonam, etiam in somnis quaedam eius merita clarent.

 

Verum his obici potest, quoniam tertio Regum legitur Salomon in somno orasse, et orationem Deo placitam effudisse, et exaudiri promeruisse. Item, in somnis fiunt frequenter supernae illuminationes, et in abstractione a sensu ac sensibilibus fortiores considerationes, imo et acutissimae argumentationes.

Et respondendum, quod secundum Augustinum super Genesim, oratio illa Salomonis placuit Deo, et remunerationem sortita est pro bono eius desiderio in vigilia habito, quod in somno per signum sanctae petitionis tunc claruit, non quod tunc in somno meruerit.

Ad aliud respondendum, quod mens humana duos habet respectus : unum ad superiora, a quibus illuminatur ; alium ad corpus, a quo recipit et quod regit. Ex parte igitur qua a superioribus illustratur et influentiam recipit, per somnum non ligatur, imo liberior redditur, quanto a corporalibus curis et distractionibus magis fit absoluta : ideo ex influentia superioris luminis, aliqua de futuris potest percipere dormiens quae vigilans scire non posset. Sed ex parte illa qua a corpore recipit, ligatur quantum ad iudicium ultimum et completum, ligatis sensibus, a quibus eius cognitio sumit initium, quamvis etiam imaginatio eius non ligetur, quae rationi subministrat immediate species rerum. Praeterea, secundum quod sensus magis aut minus ligantur a passione impressioneve somni, secundum hoc iudicium rationis magis aut minus impeditur in somno. Unde interdum dormiens attendit, ea quae sibi apparent, somnia esse. Sed quia in dormiendo nunquam sunt sensus ex toto soluti, idcirco nec rationis iudicium ex toto est liberum : ideo cum aliqua falsitate semper est illud rationis iudicium, quamvis partim sit verum. Et inde contingit, quod aliquis in somno aliquando consentit turpitudini, aliquando non. Verumtamen, cum rationis iudicium non sit totaliter liberum, et per consequens nec liberi arbitrii usus ; idcirco nec talis consensus vel dissensus potest esse meritorius vel demeritorius in se. Interdum tamen illusio illa nocturna inchoatur in somno, et in vigilia terminatur. Quocirca sciendum, quod corporales motus non pertinent ad meritum vel demeritum, nisi secundum quod a voluntate tanquam a principio causantur. Hinc nocturna pollutio, quantum ad rationem meriti et demeriti, potius iudicatur secundum suum principium quod est in dormiendo, quam secundum terminum suum qui est in vigilando : quia ex quo in dormiente excitatus est motus ille carnis, non subiacet voluntati evigilantis ulterius, nec reputatur evigilasse quousque liberi arbitrii usum recuperaverit perfecte. Potest tamen contingere, quod in ipsa evigilatione oriatur peccatum, si pollutio propter delectationem placeat : quod erit veniale peccatum, si ex subreptione sit complacentia illa ; mortale vero, si sit cum deliberante consensu, praecipue cum appetitu futuri delectamenti vel actus huiusmodi. Ista autem placentia non facit praeteritam pollutionem esse peccatum, quia ipsius causa non est, sed ipsa in se peccatum est. Si vero placeat in quantum exoneratio et alleviatio est naturae, non creditur esse peccatum.

 

Consequenter, ad secundum, videlicet an impediat a sumptione Eucharistiae, est dicendum, quod ad dignam Eucharistiae susceptionem tria exiguntur. Primum est munditia conscientiae, quae non nisi per peccatum aufertur. Secundum est erectio mentis in Deum per actualem devotionem, quae per hebetudinem, occupationem seu evagationem mentis interdum sine peccato amittitur. Tertium est etiam corporalis munditia, propter quod celebrantes seu sacramentum aliquod tractaturi, manus suas propter sacramenti reverentiam lavant. Hinc peccatum primo ac principaliter impedit ; secundo indevotio hebetudoque mentis ; tertio immunditia corporalis. Et haec tria interdum concurrunt in aliqua pollutione nocturna, aliquando duo, quandoque unum tantum ; et secundum hoc homo magis vel minus impeditur a sacramenti perceptione. Ideo distinguendi sunt modi pollutionis. Distiuguitur autem dupliciter nocturna pollutio. Primo, quautum ad causam, quia eorum quae in somnis apparent, triplex est causa : una spiritualis extrinseca, ut in his quae per spirituales substantias nobis revelantur ; alia intrinseca spiritualis, quando phantasmata quae appareut dormientibus, sunt reliquiae praecedentium cogitationum ; tertia est corporalis intrinseca, sicut dum phlegma dulce decurrit, somniat homo se dulcia edere. Unde medici ex somniis dispositionem coniiciunt corporis. Itaque pollutio interdum ex illusione contingit,quando per daemones commoventur phantasmata ; quandoque ex reliquiis cogitationum praeteritarum ; quandoque ex causa intrinseca naturali, quae vel fuit voluntati subiecta, ut ex superfluitate cibi et potus ; aut non fuit voluntati subiecta, sive accidat ex debilitate naturae non potentis semen retinere, sive ex eius virtute expellente superflua, sive quocumque alio modo, in idem redit. Secundo, distinguitur pollutio quantum ad modum : quia quandoque contingit sine imaginatione, quandoque cum imaginatione. Et hoc dupliciter, quia interdum in somnii imaginatione turpitudini homo consentit, quandoque dissentit, et tamen pollutio accidit. Dum ergo sine imaginatione pollutio evenit, signum est quod sit ex causa corporali intrinseca ; sed quando est cum imaginatione, potest fieri sic et sic.

 

In omnibus ergo praedictis pollutionibus corporalis immunditia est communis ; sed hebetatio mentis non est nisi in illis quae cum imaginatione contingunt, quia in illis quae sine imaginatione accidunt, anima nihil participare videtur. Nec ulla earum est peccatum, ut patuit ; sed potest esse effectus peccati, significans peccatum praecedens mortale aut veniale. Peccatum autem mortale ex praecepto impedit ab Eucharistiae perceptione, quia mortaliter peccat qui cum conscientia peccati mortalis accedit. Hebetudo autem mentis et immunditia corporalis, ex quadam condecentia impediunt, quoniam indevotio quaedam videtur ita accedere, nisi necessitas urgeat. Ideo considerandum, utrum in causa pollutionis consistat peccatum mortale aut veniale praecedens, quia cogitatio turpium quandoque est sine peccato, sicut dum manet in cogitatione solummodo, ut dum quis disputans de talibus, necesse habet cogitare de eis ; aliquando vero est cum peccato veniali, quando ad affectionem cogitatio pertingens, in sola delectatione finitur ; quandoque autem cum mortali, quando consensus adiungitur. Cumque cogitationi tali sit delectatio de propinquo, et delectationi consensus, in dubium verti potest, utrum sequens pollutio ex peccato acciderit vel non, et an ex mortali, an veniali. Satis tamen probabiliter coniici potest non praecessisse consensum, quando in ipsa somnii imaginatione anima dissentit. Non tamen oportet quod, si consentiat, consensus in vigilando praecesserit, quia hoc potest accidere propter ligationem iudicii rationis, quod quandoque plus quandoque minus liberum est in somno. Unde in tali pollutione si ad causam recurrens, dubitet de consensu, debet abstinere omnino ; si autem expresse inveniat consensum non praecessisse, et necessitas urgeat vel aliqua causa potior reformet actum, potest accedere aut etiam celebrare, non obstante immunditia corporis hebetationeve mentis. Si autem necessitas non incumbat, videtur non exhibere debitam reverentiam sacramento, si accedat. Attamen si celebrat, non peccat mortaliter, sed venialiter, sicut dum quis mentis evagationem patiens celebrat.

 

Quando autem ex illusione accidit, et illusionis causa in nobis praecessit, puta cum quis indevote ad dormiendum accessit, idem est iudicium ac de pollutione quae ex cogitatione praecedenti causatur. Si autem causa in nobis non praecessit, imo magis contraria causa, et hoc frequenter, contingat, praesertim cum quis communicaturus est, signum est quod fructum huiusmodi communionis auferre conatur diabolus. Hinc in tali casu consultum fuit cuidam monacho, ut in Collationibus legitur Patrum, quod communicaret ; sicque diabolus videns se non posse obtinere intentum, ab illusione cessavit. Si autem ex cibo aut potu praecedenti acciderit, idem est iudicium ac de pollutione quae ex turpi cogitatione processit : nisi in tantum quod non ita de facili contingit peccare mortaliter in sumptione cibi sicut in cogitatione turpi, et quod aliquando haec pollutio sine imaginatione contingit, illa vero nunquam. Illa vero pollutio quae ex dispositione naturas accidit, non est signum alicuius peccati, sed potest hebetationem mentis inducere, si cum imaginatione contingat,et corporalem immunditiam habet. Ideo si necessitas aut devotio exposcat, qui passus est eam, non impeditur, prassertim quando non cum imaginatione accidit ; tamen si propter reverentiam abstinet, est laudandus, quando infirmitas non est perpetua. Et quia non ita de facili potest percipi ex qua causa contingat, ideo tutius est semper abstinere, nisi incumbat necessitas. In huius rei signum praeceptum fuit in Levitico : Vir a quo egreditur semen, immundus erit usque ad vesperam. Immundis autem non licuit tangere munda. Debetque abstinere, ut dicitur, per viginti quatuor horas : quia in tali spatio natura deordinata per corporalem immunditiam et mentis hebetationem, reordinatur. Denique cogitatio dicitur turpis, non solum quia de turpibus est, imo de eis potest cogitatio honesta haberi ; sed quia turpitudinem habet propter delectationem vel consensum adiunctum. Quae turpitudo magis horrenda est quam illa quae est in cibo, tum quia magis vitari potest, quoniam difficillimum est in cibo et potu modum tenere ; tum quia magis propinqua est ad mortale peccatum.

 

Praeterea si quaeratur, an propter immunditiam pure corporalem sit ab hoc sacramento abstinendum ; dicendum, quod cum cibus iste sit non corporis, sed mentis, in eius sumptione magis attendenda est dispositio mentis quam corporis. Ideo distinguendum est de immunditia pure corporali : quia aut est perpetua, sicut lepra, aut diuturna ; vel est temporalis et cito purgabilis. Itaque propter immunditiam talem perpetuam aut diuturnam, nullo modo abstinere quis debet ab Eucharistiae sumptione, ne propter immunditiam corporis perdatur fructus et puritas mentis. Si vero sit temporalis faciliterque purgabilis, tunc si quis sit mente bene dispositus, sumere non prohibetur, quamvis possit ad tempus laudabiliter abstinere ob tanti reverentiam sacramenti.

 

Verum his obici potest, quia in veteri lege leprosi et fluxum seminis patientes erant immundi respectu sacrorum veteris Testamenti : ergo plus abstinere debent ab hoc sacramento.

Insuper sacerdoti leproso interdicitur celebrandi facultas, ut patet extra de Clerico aegro, Tua nos. Ergo pari ratione debet laicus leprosus a communione cavere.

 

Et respondendum ad primum, quod prohibitio illa in lege magis erat propter spiritualem significationem quam propter res ipsas : ideo non oportet in evangelica lege sic fieri, ubi veritate veniente, cessaverunt figurae.

At vero sacerdoti leproso prohibetur celebrare in publico propter horrorem ; attamen in secreto, populo non praesente, potest ex devotione celebrare, nisi sit in tantum corruptus, quod ministerium sine periculo nequeat adimplere.

Ad sacerdotium vero leprosus promoveri non debet.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in tertia parte, octogesima quaestione :

Circa pollutionem (inquit) noctunam duo sunt consideranda : unum, per quod de necessitate impedit a sumptione sacramenti ; aliud, per quod ex congruentia. Ex necessitate non impedit nisi peccatum mortale. Et quamvis nocturna pollutio secundum se considerata, esse non valeat mortale peccatum, tamen ratione suae causae quandoque habet peccatum mortale annexum. Idcirco consideranda est causa pollutionis nocturnae. Quandoque enim provenit ex causa spirituali extrinseca, scilicet daemonum illusione, etc., ut supra. Daemonum quoque illusio quandoque provenit ex praecedente negligentia praeparandi se ad devotionem, quae negligentia potest esse vel veniale vel mortale peccatum ; quandoque provenit ex sola nequitia daemonum. Causa etiam corporalis pollutionum quandoque est sine culpa, puta ex infirmitate naturae. Unde et quidam vigilando fluxum seminis patiuntur sine peccato. Gregorius vero scripsit Augustino, Anglorum episcopo, cessandum esse a communione, quando ex turpibus cogitationibus oriuntur pollutiones. Et rursus : Si quis, ait, sua coniuge non cupiditate voluptatis, sed procreandorum liberorum gratia utitur, profecto sive de ingressu ecclesiae, sive de sumendo dominici corporis mysterio, suo est iudicio relinquendus, quia prohiberi non debet a nobis qui in igne positus nescit ardere. Hinc coitus coniugalis quando est sine peccato, puta si fiat causa prolis procreandae, seu causa reddendi debitum, non alia ratione impedit a communione, nisi sicut pollutio nocturna quae fit sine peccato, utpote, propter immunditiam corporalem et cordis distractionem. Ratione cuius dicit Hieronymus super Matthaeum : Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant : quanto magis panis qui de caelo venit, non potest immolari neque contingi ab his qui paulo ante coniugalibus adhaeserunt complexibus ? Non quod nuptias contemnamus, sed quod eo tempore quo Agni carnes manducaturi sumus, vacare carnalibus operibus non debemus. Verumtamen, quoniam hoc secundum congruentiam, non secundum necessitatem intelligendum est, Gregorius dicit talem suo relinquendum iudicio, ut scilicet accedat ex caritate, vel abstineat ex reverentia. Porro, si non amor prolis, sed voluptas dominatur in opere, debet prohiberi a sacra communione, ut ibidem scribit Gregorius.

Haec Thomas in Summa.

 

Circa haec scribit Albertus :

Cum B. Gregorio dicimus, quod pollutio multis ex causis contingit, ut ex infirmitate naturse in retinendo vel convertendo ad membra ; et ita nullum est peccatum, neque peccati signum. Fit quoque ex diabolica illusione ; et tunc est negligentiae signum, quoniam homo non satis devotus ivit dormitum. Quandoque ex nimia repletione ciborum qui venerea provocant, ut calidorum humidorumque simul, quoniam calidum movet et humidum ministrat materiam. Et tunc distinguendum mihi videtur. Aut enim hoc accidit famelico ex subreptione, aut ex intenta lautorum alimentorum prseparatione, quia consuevit splendide epulari. Et primo modo sequens pollutio non indicat nisi negligentiam ex gulae subreptione ; secundo modo indicat peccatum. Alio modo fit pollutio ex cogitatione, ut cum quis singulariter cogitat de aliqua muliere, et postea somniat se misceri cum ea ; et tunc est signum fixae cogitationis praecedentis in turpi. Interdum oritur ex coniunctione plurium simul causarum, ut ex cogitatione et crapula ; tuncque designat utraque. Quandoque nascitur ex cogitatione et illusione ; et tunc est signum peccati propter quod meruit illud. Aliquando vero simul ex crapula, cogitatione et illusione ; tuncque duo prima sunt meritoria tertii causa. Insuper distinguendum est de modo pollutionis. Nam aliqui polluuntur cum turpi imaginatione et foeda delectatione ; alii per solam seminis emissionem. Secundum Philosophum quoque, de his quae delectant, distinguendum est : quia quandoque contingit ex ventosis cibariis, et in delectatione potius emittitur spuma ventosa quam humor nutrimenti. His ita distinctis, puto quod in primo et secundo casu, non impedit a communione ; tamen si humiliter dimittit, laudandus est. In tertio quoque modo, si ex subreptione usus est cibariis magis ventosis, ut sunt legumina, non aestimo impediri. Sed in quarto, quinto et sexto modis, puto abstinendum a communione, propter dubium morosae delectationis in cogitatu praecedenti. Item in paucis et raro fit pollutio sine turpi imaginatione.

Haec Albertus.

 

Praeterea, quae ex Thoma et Alberto prolixe sunt introducta, Petrus more suo compendiose perstringens :

Ad peccatum, ait, requiritur voluntatis libertas, quae non est libera nisi praecedat liberum rationis iudicium : quod liberum esse non potest in statu dormientis, eo quod iudicium eius originem trahat ab operationibus animalium potentiarum, quae in somno aliquo modo ligantur et conquiescunt : ideo non potest esse peccatum in somnis. Potest tamen in eis esse peccati effectus et signum. Pollutio autem interdum contingit ex diabolica illusione, aliquando ex infirmitate naturae, et utroque modo non est peccatum, nec peccati effectus nec signum ; aliquando vero ex praecedenti cogitatione, quandoque a crapula. Ubi ergo dubium est, an ortum habeat ex mortali peccato, debet homo a communione abstinere ex necessitate seu debito. Ubi vero non oritur ex mortali, abstinere debet ex honestate seu corigruitate ; non tamen peccat, si communicet. Ubi vero non oritur ex peccato, in arbitrio hominis est abstinere et non abstinere. Propter reverentiam demum sacramenti excluditur homo a communione tripliciter. Primo, propter reverentiam exterioris sacramenti : sicque excludit pollutio et immunditia corporalis. Secundo, propter reverentiam rei contentae : et ita excludit defectus rationis in pueris et amentibus. Tertio, propter reverentiam rei significatae non contentae, id est mystici corporis seu ecclesiasticae unitatis : sieqne excludit vinculum interdicti, et suspensionis, et excommunicationis.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, cui videtur quod quando pollutio nocturna oritur ex praeviis cogitationibus vel crapulis non mortalibus, non de necessitate impedit communionem.

 

Verumtamen ista quae Petrus et Richardus breviter scribunt de pollutionibus istis nocturnis, non sunt ita resoluta ut scripta Thomae et Alberti. Ex quorum dictis auctoritate Gregorii roboratis, ostenditur, quod pollutio nocturna procedens ex illusione diabolica quam homo in vigilia peccando meruit pati ac ita illudi, est effectus et signum peccati, non tamen semper peccati mortalis.

 

In praehabitis, dicta aliorum de ista materia super hunc locum satis contineri videntur.

 

 

QUAESTIO VI

 

Postremo hic quatritur, An sacramentum hoc dandum sit his qui noscuntur esse indigni, ut suspectis de crimine, amentibus quoque et pueris.

 

Videtur quod non sit porrigendum indignis. Dixit enim, imo et iussit Salvator : Nolite sanctum dare canibus. Sed hoc sacramentum sanctissimum est : ergo iniquis, qui canes vocantur in Scripturis, dandum non est.

Secundo, non est acquiescendum nec cooperandum impiae voluntati ; sed iniquus petens sibi Christi corpus exhiberi, est perversae ac impiae voluntatis : ergo non est sibi acquiescendum in hoc.

Tertio, medicinam dare aegroto quae ei mortifera est, est ipsum occidere ; haec autem medicina ingratis et indignis est pabulum mortis ex parte et culpa ipsorum : ergo eis donari non debet.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Sacerdos debet dare hoc sacramentum ei quem scit esse peccatorem, si in publico petat, et peccatum eius sit ignotum, et ipse solus hoc sciat. Si vero sit manifestus peccator, sacerdos ei nequaquam debet conferre, sive in publico petat, sive in privato, ut divinus Dionysius protestatur. Cyprianus quoque : Sacram (inquit) comnnmionem histrionibus dari, puto nec divinae maiestati nec ecclesiasticae disciplinae congruere. Ratio autem quare in praetacto casu dandum sit impiis, est quoniam nescit sacerdos an Deus velit occulte operari in illis ; item, ne prodat occultum crimen iniqui ; tertio, ne alios scandalizet ; quarto, quia occultus transgressor adhuc habet ius in facie Ecclesiae ad ecclesiastica sacramenta, quia de occultis Ecclesia ipsa non iudicat.

Haec Bonaventura.

 

Idem Richardus, Petrus, aliique communiter.

 

Responsio quoque Thomae redit in idem, dicentis :

Si sacerdos sciat peccatum eius qui Eucharistiam petit, ex confessione vel alio modo, distinguendum est, quia aut peccatum est occultum, aut manifestum. Si occultum, aut exigit in occulto, aut in manifesto. Si in occulto, debet ei sacerdos Eucharistiam denegare, et eum monere ne in publico petat. Tamen si petit in publico, danda est ei : quoniam pro peccato occulto publicam inferens poenam, est revelator confessionis aut proditor criminis. Si autem pro peccato occulto liceret sacramentum negare, daretur sacerdotibus pravis facultas pro suo libito punire maxima poena quos vellent.

 

Porro dum quaeritur, an suspectis dc crimine danda sit hostia sacra ; dicendum, quod suspicio triplex est. Quaedam violenta, ad cuius contrarium non admittitur probatio : ut si iuveniatur solus et nudus cum sola et nuda. Alia est suspicio probabilis : ut si inveniatur solus cum sola frequenter in locis suspectis. Tertia est praesumpta, quae ex levi coniectura oritur : idcirco est abiicienda. In secunda autem suspicione non debet Eucharistia denegari, ne poena infligatur ubi culpa ignoratur. Sed de prima suspicione est idem iudicium quod de peccato : idcirco si sit suspicio procedens ex publica fama, non debet taliter suspecto Eucharistia dari nec in privato neque in manifesto ; si autem solus sacerdos habeat illum ita suspectum, debet dari in publico, non in privato.

Verum obici potest, quia experimentum non sumitur de crimine nisi de quo habetur suspicio. Sed corpus Christi aliquando dandum est alicui ad experimentum sumendum de peccato illius, sub verbis his : Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie, ut dicitur in Decretis. Ergo dari debet suspectis. Dicendum, quod decretum illud abrogatum est, quoniam tales probationes pertinent ad Dei tentationem. Vel dicendum, quod intentio illius decreti non est quod talis probatio fiat, sed ut propter timorem talis probationis homines abstrahantur a furtis, etc.

 

Insuper, dum quaeritur, an Eucharistia sit danda amentibus ; distinguendum est. Quidam enim large dicuntur amentes, quia in ratione sunt debiles, aliquo tamen modo sunt informabiles de pertinentibus ad fidem et devotionem : quibus non oportet corpus Christi negari. Alii vero sunt omnino amentes ; et si a nativitate tales fuerunt, non est dandum hoc sacramentum, quia induci non possunt ad devotionem quae ad istud requiritur sacramentum, quamvis quidam dicant contrarium. Vel in amentiam inciderunt post fidem devotionemque sacramenti ; et tunc eis debet dari, nisi de vomitu vel exspuitione aut tali aliquo periculo timeatur. Et hoc patet per id quod in Decreto habetur, causa 26, quaestione 6 : Is qui in infirmitate poenitentiam petit, si dum sacerdos invitatus ad eum venit, vertitur in phrenesim, accepto testimonio ab adstantibus qui petitionem audierunt, reconcilietur, et hostia ori eius infundatur. Atque in isto casu praecedens devotio computatur ei ad dignam praeparationem et manducationem.

Daemoniacis quoque non est sacra communio deneganda, nisi constet quod pro aliquo crimine torqueantur. Unde et Cassianus fatetur : Eis qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictam.

Denique, cum ad huius sacramenti dignam susceptionem requiratur actualis devotio, non est dandum pueris ratione nondum utentibus, quamvis quidam Graeci contrarium irrationabiliter teneant. Tales etenim pueri inter cibum carnalem et spiritualem necdum valent discernere. Pueris vero incipientibus habere discretionem, etiam ante tempus perfectae aetatis potest dari, cum fuerint decem undecimve annorum, aut circiter, si in eis discretionis et devotionis appareant signa.

Haec Thomas in Scripto.

 

In quibus videtur obscurum quod ait, Eucharistiam dandam actu amentibus et daemoniacis secundum modum praetactum. Idcirco communiter fertur, quod eis danda non sit, nisi dum lucida habuerint intervalla, et devotionem ad sanctam communionem videantur habere. Nihilo minus Petrus, Richardus et alii multi concorditer scribunt sicut ex Thoma iam dictum est : quorum concordia sic forsitan poterit assignari, quod in articulo mortis agendum sit sicut doctores isti conscribunt, et ex generalium conciliorum probatur decretis ; ceteris vero temporibus non sit furiosis et phreneticis actu amentibus Eucharistia danda, nisi lucida habeant intervalla. Unde in tertia parte, octogesima quaestione, Doctor communis ita ex Carthaginensi allegat concilio : Si talis credatur illico moriturus, reconcilietur per manuum impositionem, et ori eius Eucharistia infundatur.

 

Postremo, sicut Thomas de Argentina hic refert, quidam dixerunt, quod peccatori occulto indigno ad Eucharistiam publice accedenti, danda sit simulatorie hostia non consecrata, ne scandalizetur tam ipse videns sibi hostiam denegari, quam alii videntes ipsum contemni ac diffamari, et ne hostiam consecratam sumendo graviorem incurrat reatum. Istud (dicit hic doctor) pessime dictum est. Similiter S. Thomas in tertia parte dicit id nullo modo agendum. Idem dicunt Petrus, Richardus, aliique communiter. Additque Petrus : Istud nullo modo est faciendum, quia ut dicit Innocentius III, extra libro tertio de Celebratione Missarum, capitulo De homine, Abiicienda sunt falsa remedia veris periculis graviora. Nulla enim fieri debet fictio in sacramentis veritatis, nec debet alicui dari idololatrandi occasio, quoniam omnis qni accipit sacramentum, adorat illud, secundum Augustinum.

 

Quamvis autem Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, ista concedat in casu proposito, ubi et addit simulationem talem esse inutilem, quia peccator sumens simplicem hostiam quam credit consecratam, tantum peccat ac si acciperet hostiam consecratam ; tamen eodem capitulo ubi haec scribit, quasi propriorum verborum oblitus, dicit hanc fictionem in casu simili faciendam. Quamvis (inquiens) dictum sit, quod in sacramento Eucharistiae nulla debeat simulatio esse, tamen in aliquo casu necesse est ibi fieri simulationem : ut si quis petat sibi Eucharistiam dari, et sacerdos ex negligentia sua nullam habeat hostiam consecratam, ille vero graviter scandalizetur nisi sibi hostia seu Eucharistia detur, debet ei sacerdos hostiam non consecratam porrigere et conferre. Nec talis simulatio est peccatum, cum sit utilis ; sicut Christus utiliter finxit se longius ire.

Haec Antisiodorensis.

 

Cuius opinio ex propriis eius dictis destruitur, nec simulatio illa est utilis, sed nociva tam sacerdoti quam parochiano. Sacerdos enim posset scandalum subditi mitigare, dicendo : In isto casu quo hostiam consecratam non habeo, sufficit tibi bona et prompta voluntas ac manducatio spiritualis ; et crede Augustino dicenti, Crede, et manducasti. Est quoque nociva parochiano,qui gravius peccat idololatrando quam scandalizando. Et si dicatur, quod ignorantia facti cum excuset ; dicendum, quod non penitus excusatur, cum importune se habeat.