Distinctio VIII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAE

 

 

Completo tractatu de Baptismo et Confirmatione, nunc de Eucharistiae agitur sacramento. Et primo ostendit Magister multiplicem huius sacramenti excellentiam et virtutem, eiusque differentiam a quadam eius figura, quod fuit manna. Ponit quoque aliqua nomina eius et nominum rationes. Deinde declarat, quod olim in lege naturae, ritus et typus huius sacramenti praecessit in sacrificio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum, in quibus materia sacramenti istius est praeostensa. Consequenter tractatur in ista distinctione de Eucharistiae institutione. Quocirca quatuor attenduntur, utpote ipsa institutio Eucharistiae, forma verborum quibus conficitur, sacramentum et res. Et circa haec pandit, quid in isto sacramento sit sacramentum tantum, utpote visibiles formae panis ac vini ; quid sacramentum et res, scilicet vera caro et sanguis Christi, quae per visibiles illas formas significantur, et ultra significant mysticam unitatem fidelium, qui sunt spirituale et mysticum corpus Salvatoris, id est, spirituali ratione vocati corpus ipsius ; et quid res tantum, videlicet gratia sacramentalis, seu unitas mystica illa, prout consequenter patebit. Deinceps ostendit, quae sit forma consecrationis corporis et sanguinis Redemptoris : ubi elucidat, cur post novissimam coenam istud instituit sacramentum et sumpsit sumendumque tribuit, cum tamen deinde non voluerit illud frequentari et accipi, nisi ante corporalem refectionem. Consequenter prosequitur de sacramento et re, puta de corpore Christi et sanguine, qualiter sit sacramentum et res, et cuius rei sint sacramentum. Ponuntur autem hoc loco et distinctionibus de isto sacramento sequentibus, multae pulcherrimae auctoritates, quae et plenius inveniuntur collectae in Decreto, de Consecratione, et in sermone de Sacramento altaris in festo Eucharistiae et per eius octavas continentur atque leguntur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum Eucharistia sit sacramentum verum ac unum, et an variis nominibus recte designetur.

 

In qua quaestione tria tanguntur : primum, an sit proprie sacramentum ; secundum, an sit sacramentum unum ; tertium, an nomina quibus exprimitur, recte ei conveniant.

 

Videtur quod non sit sacramentum. Sacramenta enim novae legis (ut saepe praehabitum est) efficiunt quod designant : quod huic non convenit sacramento, quoniam species exteriores panis et vini, quae sunt hic sacramentum tantum, non efficiunt corpus et sanguinem Christi.

Videtur quoque quod non sit unum et idem sacramentum, quoniam sacramentum (ut dictum est) materiale est elementum. In hoc autem sacramento plura sunt sensibilia elementa, videlicet panis et vinum ; habet quoque diversos sacramentales effectus, sumiturque seorsum. Item quoniam in Complenda habetur : Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus.

 

In oppositum est, quod non sunt nisi septem sacramenta, quorum unum est istud.

 

Ad haec Thomas respondet :

Eucharistia sacramentum est, aliter tamen quam cetera sacramenta. Sacramentum quippe secundum sui nominis proprietatem, sanctitatem active importat. Unde secundum hoc, aliquid habet rationem sacramenti secundum quod habet rationem sanctificationis qua aliquid fit sanctum. Fit autem aliquid sanctum dupliciter : primo simpliciter et per se, ut id quod subiectum est sanctitatis, ut homo ; secundo improprie et secundum quid, sicut quod ordinatur ad sanctitatem praefatam, aut sicut habens virtutem sanctificandi, ut chrisma, vel quocumque alio modo deputetur ad aliquod sanctum, sicut altare. Hinc ea quibus aliquid fit sanctum primo modo, dicuntur sacramenta simpliciter. Ea vero quibus aliquid fit sanctum secundo modo, sacramentalia nominantur, non sacramenta. In aliis ergo sacramentis fit aliquid sanctum primo modo, ut homo suscipiens sacramentum ; non autem elementum corporale sanctificans hominem, quoniam hoc est sanctum secundo modo. Propterea, quod pertinet ad sanctificationem materiae in ceteris sacramentis, non est sacramentum, sed sacramentale : imo hoc quod pertinet ad usum materiae qua homo sanctificatur, est sacramentum. Verum in hoc sacramento id quod sanctificat hominem, sanctum est primo modo, videlicet Christus : ideo sanctificatio materiae est hic sacramentum, et sanctificatio hominis est sacramenti huius effectus. Unde hoc sacramentum in se consideratum, est dignius ceteris omnibus, cum absolutam habeat sanctitatem ; alia autem non habent sanctitatem nisi in ordine ad aliud. Hinc sacramentum hoc est perfectio aliorum sacramentorum : nam omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se.

 

Ad secundum dicendum, quod per se unum simpliciter, et quod est unum numero, tripliciter dicitur. Primo, sicut indivisibile (ut punctus et unitas), quod nec actu neque potentia est multa. Secundo, quod est unum continuitate, quod tamen est potentialiter multa, ut linea. Tertio, quod est unum perfectione, ut calceamentum, quoniam habet omnes partes ad eius integritatem spectantes : quae unitas invenitur in omnibus ad quorum integritatem plura requiruntur, ut unus homo, una domus. Cumque ad esse sacramenti multa concurrant, sicut materia, forma, intentio, etc. ; idcirco ab hac unitate sacramentum dicitur unum. Illa namque sunt de integritate sacramenti, quae requiruntur ad operationem illam ad quam ordinatur. Hoc vero sacramentum ordinatum est a Deo ad spiritualem cibationem, quae per corporalem refectionem signatur. Et quia ad corporalem cibationem duo exiguntur, videlicet cibus ac potus, idcireo ex institutione divina ad integritatem sacramenti istius pertinet aliquid tanquam cibus, scilicet corpus Christi, et aliquid per modum potus, utpote sanguis eius. Est ergo unum sacramentum, sed pluraliter dicitur sacramenta, propter materialem diversitatem signorum. Et quamvis sacramentum hoc cum omnibus ad se requisitis, non sit unum in genere aut specie naturae, attamen unum est per comparationem ad unam operationem completam, quae est spiritualis refectio : ex qua unitate sumitur unitas sacramenti.

 

Ad tertium respondetur, quod in quolibet sacramento tria considerantur, videlicet : origo, perfectio et finis. Origo sacramentorum est passio Christi, de cuius latere sacramenta fluxerunt. Perfectio sacramenti est, quod gratiam continet. Finis vero sacramenti est duplex, utpote proximus, qui est sanctificatio recipientis ; et ultimus, qui est vita aeterna. Quae tria sunt in Eucharistia excellenter, quia hoc sacramentum est specialiter institutum in memoriam dominicas passionis, iuxta illud : Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Ideo quantum ad originem, vocatur sacrificium et hostia. Continet quoque gratiam, non per modum intentionalem, ut cetera sacramenta, sed plenitudinem gratias in suo fonte : hinc antonomastice Eucharistia appellatur. Cumque sit consummatio omnium sanctificationum, id quod est omnium, scilicet congregare ad unum, huic sacramento adscribitur : idcirco nuncupatur communio et synaxis, in quantum homo per ipsum congregatur ad unum quod solum necessarium est, et ad se ipsum per sui ipsius considerationem, et ad alios per dilectionem. Insuper, quantum ad ultimum finem consequendum, maximam efficaciam habet, in quantum realiter continet hoc quo ianua regni aperta est, puta sanguinem Christi : unde viaticum nominatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in tertia parte, quaestione septuagesima tertia :

Sacramenta (inquit) Ecclesiae ordinantur ad subveniendum homini in vita spirituali. Vita autem spiritualis corporali vitae assimilatur, quoniam corporalia similitudinem spiritualium gerunt. Hinc sicut ad vitam corporalem primo requiritur generatio, deinde augmentum, atque per consequens alimentum, quo homo conservatur in vita : ita ad vitam spiritualem primo Baptismus requiritur, qui est regeneratio spiritualis ; deinde Confirmatio, quae est spirituale augmentum ; tertio Eucharistiae sacramentum, quod spirituale est alimentum.

Denique sacramentum hoc triplicem habet significationem. Unam respectu praeteriti, in quantum est rememorativum dominicae passionis, quae fuit sacrificium verum : et sic dicitur sacrificium. Aliam habet significationem respectu rei praesentis, utpote ecclesiasticae unitatis, in qua homines per sacramentum hoc adunantur : sicque vocatur communio seu synaxis. Tertiam significationem habet respectu futuri, utpote beatificae fruitionis, quam praefigurat : et ita vocatur viaticum. Et quoniam gratiam nobis praebet, et Christum totius gratiae fontem continet, vocatur Eucharistia. Dicitur quoque in Graeco μετάληψις, id est assumptio : quia (ut Damascenus testatur) per ipsum Filii deitatem assumimus.

Haec in Summa.

 

At vero Petrus :

Eucharistia, ait, est sacramentum tam modo communi cum aliis sacramentis, utpote significando et causando sanctitatem, quam modo speciali, videlicet totius sanctitatis ac gratiae continendo auctorem. Si vero obiciatur, quod sacramentum debet habere naturalem similitudinem cum eo cuius est sacramentum ; sed species panis et vini talem similitudinem non habent cum corpore et sanguine Christi : ergo non sunt sacramentum corporis Christi ac sanguinis. Respondetur : Species illae non in quantum sunt formae solum accidentales, sunt signa corporis et sanguinis Domini, sed ratione rerum quarum accidentia exstiterunt, quas repraesentant.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Species (ait) panis et vini post consecrationem, sacramentum sunt novae legis, imo sunt signum duplicis rei sacrae. Nam species panis consecrati est signum corporis Christi veri, quod est res sacra contenta sub specie illa. Est etiam signum corporis Christi mystici, quod est Ecclesia, et est res sacra sub specie non contenta. Et quamvis haec species non sit causa exsistentiae corporis Christi absolute, est tamen causa exsistentiae Christi ibidem. Quamvis etiam species illa non sit causa mystici corporis Christi, attamen instrumentalis causa est fidei corporis huius.

Haec Richardus.

 

In idem videntur redire scripta Alberti de his. Scripta quoque Bonaventurae dicentis, quod istud sacramentum est unum, non unitate simplicitatis, sed integritatis ; non tamen integritatis factae in tertio, sed relatae ad complendum unum signum perfectum. Sunt quidem in isto sacramento duae materiae et duae formae verborum, sed ex his resultat unum signum perfectum et ordinatum ad unum, id est ad unionem mystici corporis designandam et efficiendam. Ratio demum huius integritatis ac ordinationis dispositive progreditur a natura, quia nec panis est plene reficiens, neque vinum, sed ambo simul ; completive vero est ab institutione divina, quae duo ista instituit ad designandum et peragendum unam plenam refectionem spiritualem.

Haec Bonaventura.

 

Hinc in Breviloquio dicit, quod tamen sententialiter est inductum :

Principium nostrum reparativum, Verbum incarnatum, sufficientissimum in virtute, sapientissimuinque in sensu, sic nobis contulit sacramenta, prout exigit sapientia et sufficientia sua. Et quoniam sufficientissimuin est, ideo in largiendo medicamenta morborum atque charismata gratiarum, non tantum instituit sacramentum quod nos in esse generaret, puta Baptismum, ac genitos roboraret et augmentaret, ut Confirmationem, verum etiam quod genitos et augmentatos conservaret ac enutriret, utpote Eucharistiam. Idcirco haec tria sacramenta omnibus dantur. Cumque nutrimentum nostrum quantum ad esse gratuitum, attendatur in unoquoque fidelium per conservationem devotionis ad Deum, dilectionis ad proximum, et delectationis intra se ipsum ; et devotio ad Deum exerceatur per sacrificii oblationem, dilectio ad proximum per unius sacramenti communionem, et delectatio intra se ipsum per unius viatici refectionem : hinc Verbum incarnatum sacramentum Eucharistiae dedit nobis in sacrificium oblationis, sacramentum communionis et viaticum refectionis.

Haec idem.

 

Concordat Argcntinensis, aliique communiter, et Durandus.

 

Additque Scotus :

Congruum est Christum esse nobiscum in hoc sacramento realiter, ut magis excitetur unusquisque ad reverentiam ac devotionem ad Christum. Quod patet de facto, quoniam omnis devotio in Ecclesia est in ordine ad istud sacramentum. Propter hoc enim clerus cum maiori devotione persolvit divinum officium in ordine ad Missam. Propter hoc quoque populus Missam audit devotius quam aliquod aliud ecclesiasticum officium. Propter hoc etiam singuli devotius confitentur, et cum diligentia pleniori, quando intendunt secundum ordinationem Ecclesiae saltem semel in anno communicare. Et istud durabit usque in finem mundi, iuxta illud Apostoli : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat ad iudicium. Unde usque tunc durabit Ecclesia et Eucharistia ; sacramentum in ea, ut omnes Sancti affirmant.

Haec Scotus.

 

Postremo Guillelmus Parisiensis :

Freti, inquit, auxilio Dei, conabimur loqui de sacratissima Eucharistia, cuius ineffabilitati et admirabilitati nullus sufficit intellectus, nulla loquela. Dicimus ergo, quia si cura est Deo etiam minutissimis atque vilissimis animalibus providere de nutrimento, multo plus cura est ei de alimento rationalis creaturae, quam non decet habere aliud caput quam Deum, nec alio spiritu vivere, nisi spiritu Dei, vita gratiae in praesenti. Ergo cibus eius est Deus. Si enim quod nutrit et sustentat vitalem calorem in corpore animalis, vere est cibus ipsius : ergo cum divina bonitas praefatum calorem vivificet et nutriat sola, constat ipsam esse verissimum eius cibum. Quid autem est vitalis calor in huiusmodi mystico corpore, nisi sincerus et sanctus amor, et amicitia sancta, qua fideles Deo adhaerent, invicemque cohaerent, ac totis viribus invicem obsequuntur ac subserviunt ? Divina etenim bonitas veros suos amatores in tantum sibi adstringit et alligat, ut propter ipsam etiam sibi invicem inseparabiliter cohaereant. Deus ergo, qui sua deitate sic reficit suorum spiritus amatorum, naturam eorum assumpsit, qua ipsos quoque sub sensibili forma nutriret ; atque sub talibus speciebus se eis manducabilem praebuit, quae eorum naturae magis conveniunt ad edendum : et hoc est sub formis panis ac vini, prout de his infra magis dicetur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo hic quaeritur, Utrum sacramentum Eucharistiae fuit in lege naturali ac scripta praefiguratum.

 

Videtur quod non, quia si sic, possent Iudaei ex sua lege, gentiles quoque ex lege naturse, induci ad fidem sacramenti istius, quod non videmus.

Item, figuratum est clarius ac notius sua figura, cum iam fuerit exhibitum et ostensum. Sed isto sacramento nihil obscurius, nil incomprehensibilius exstat : ergo non fuit praefiguratum per agnum paschalem et consimilia, quae in se clara fuerunt.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Quatuor sunt sacramenta quae praecipue ad novum pertinent Testamentum, puta Baptismus, Confirmatio, Eucharistia et Unctio Extrema. Alia tria in veteri Testamento et lege naturae quodammodo exstiterunt, ut Matrimonium, Poenitentia et Ordo ; tamen quantum ad plenitudinem suorum effectuum, non sunt nisi legis evangelicae sacramenta, ut declaratum est supra. Porro inter quatuor illa quae novi sunt Testamenti, quaedam ita sunt novi, quod nullam expressam figuram habere potuerunt in veteri : unum quidem propter veteris Testamenti imperfectionem, ut Confirmatio, in qua datur quaedam plenitudo Spiritus Sancti ad robur ; aliud vero propter statum originalis peccati, cuius pondere ante Christi passionem etiam Sancti trahebantur ad limbum. Hinc Extrema Unctio non habuit ibi figuram, quoniam unctio ista tollit peccati reliquias, quatenus unctus mox evolet ad gloriam. Baptismus autem et Eucharistia sunt sacramenta quorum unum directe est contra originale peccatum, contra quod in veteri lege remedium fuit circumcisio : ideo Baptismus figuras habuit multas. In Eucharistia quoque coniungitur nobis Salvator, qui in sacramentis omnibus operatur : ideo conveniebat multas illius figuras praecedere. Poenitentia autem est contra defectum actualis peccati : qui defectus in omni lege communis est. Matrimonium vero fuit ad materialem hominum multiplicationem, quae semper necessaria fuit : ideo semper fuerunt illa sacramenta, quamvis non tam plena gratiae sicut modo. Ordo demum potestatem habet spiritualem, quae in umbra fuit in veteri Testamento, et in veritate in novo. Verumtamen fuerunt et aliae figurae passionis Christi, atque effectus huius sacramenti, quam hae quas ponit Magister fuisse figuras sacramenti istius ; sed istae quas ponit Magister, specialiter figurabant hoc sacramentum secundum quod sub sacramentalibus sumitur figuris.

Haec Albertus.

 

De quibus Thomas clarius scribit :

Sacramenta, inquiens, novae legis tripliciter habent se ad veterem legem. Quaedam namque essentialiter fuerunt in veteri lege, quamvis non ut sacramenta novae legis, sed magis ut sunt in officium vel in actum virtutis, ut Poenitentia, Matrimonium, Ordo. Quaedam vero fuerunt secundum aliquid eis correspondens, non essentialiter, ut Baptismus et Eucharistia. Quaedam autem, ut Confirmatio et Extrema Unctio, nihil habebant eis expresse correspondens : unde nec expresse praefigurata fuerunt ; similiter nec tria prima, sed media duo, ut Eucharistia et Baptismus. Praefiguratio quoque Eucharistiae magis necessaria fuit quam Baptismi : tum ratione suae dignitatis, tum ratione difficultatis, tum propter necessitatem fidei eius quod in Eucharistia figuratur.

 

Praeterea, si quaeratur, an Magister sufficienter exprimat figuras Eucharistiae ; respondendum, quod aliquid potest praefigurari dupliciter. Primo per id quod est signum et causa ipsius : sicque effusio sanguinis et aquae de latere Christi figura fuit sacramenti istius. Secundo per id quod est signum dumtaxat : et ita, quantum ad id quod est tantummodo sacramentum in Eucharistia, fuit eius figura oblatio Melchisedech ; sed quantum ad id quod est res et sacramentum, videlicet Christum, fuit eius figura agnus paschalis ; quantum vero ad id quod est res tantum, utpote gratiam, figura exstitit manna quae reficiebat, omnem habens suavitatis saporem. Quamvis demum in veteri lege fuerint materialiter plures huius sacramenti figurae, omnes tamen reducuntur ad istas, quia in omnibus sacrificiis et oblationibus antiquorum significabatur id quod est res et sacramentum in Eucharistia, quod etiam significatur per agnum paschalem, scilicet Christus, qui se obtulit Deo Patri pro nobis. Vel dicendum, quod istae figurae repraesentant corpus Christi secundum quod est in usu fidelium : quod patet de oblatione Melchisedcch, qui panem et vinum edendum obtulit Abrahae. Similiter, agnus paschalis edendus a populo occidebatur ; manna quoque ad esum populo concedebatur a Deo ; item aqua sanguini mixta fluxit de latere Christi, significans populum sanguini Christi communicantem. Sic autem non est in sacrificiis aliis : ideo quamvis sint figurae passionis Iesu Cliristi, non tamen istius sacramenti. Fit autem in canone Missae mentio de oblatione Abel et Abrahae magis propter offerentium devotionem, quam propter rei oblatae figuram.

 

Quaeritur item, utrum expressius fuit figuratum hoc sacramentum in lege naturae quam Moysis. Respondendum, quod quantum ad id quod est signum tantum in hoc sacramento, expressior eius figura fuit oblatio Melchisedech quam figurae legis Mosaicae ; sed quoad id quod est res et sacramentum, evidentior fuit figura Mosaicae legis, qua Christus passus expressius significabatur. Cumque ritus sacramenti in exterioribus signis consistat, sacerdotium Christi quantum ad ritum magis convenit cum sacerdotio Melchisedech quam cum sacerdotio Levitico ; et etiam quantum ad alias conditiones Melchisedech, quas Apostolus plenius prosequitur ad Hebraeos.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in tertia parte, quaestione septuagesima tertia :

In hoc (ait) sacramento tria considerantur. Primum est id quod est sacramentum tantum, quod est panis et vinum, seu potius species eorumdem. Secundum est id quod est res et sacramentum, videlicet verum corpus et sanguis Christi. Tertium est id quod est res tantum, quod est sacramenti huius effectus. Quantum ad primum, potissima eius figura fuit oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum ad secundum, figurae eius fuerunt omnia sacrificia veteris legis, praesertim sacrificium expiationis, quod solennissimum fuit. Quantum ad tertium, praecipua eius figura fuit manna, quod continebat in se omnis saporis suavitatem, sicut et gratia huius sacramenti quantum ad omnia reficit mentem. Porro agnus paschalis quantum ad omnia praefiguravit hoc sacramentum. Nam quantum ad primum praefiguravit, quia manducabatur cum azymis panibus, ut in Exodo legitur. Quantum vero ad secundum, quoniam immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum etiam ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filiiIsrael ab angelo devastante, atque educti de Aegyptiaca servitute. Hinc agnus paschalis vocatur praecipua huius sacramenti figura.

Haec Thomas in Summa.

 

In quibus continentur scripta Petri, Richardi, Durandi et Argentinensis de ista materia.

 

Bonaventura quoque :

Magister, inquit, sufficienter assignat figuras sacramenti huius secundum suam intentionem, videlicet in respectu ad leges desuper datas. Namque ad legem naturae ponit pro figura sacrificium Melchisedech ; respectu legis Moysis, manna et agnum paschalem ; respectu legis gratiae, sanguinem passionis Domini Iesu Christi. Sicque patet sufficientia figurarum istarum per comparationem ad leges divinitus derivatas, quae non sunt nisi tres. Sunt quoque sufficienter figurae, si attendamus ad ea quae praefigurantur. In hoc etenim sacramento est visibilis forma panis et vini, quae praefiguratur in sacrificio Melchisedech ; res contenta, videlicet caro Christi, quae praefigurata est in agno paschali ; res significata tantum, quae significatur per manna ; virtus dans efficaciam sacramento, quae significatur in sanguine lateris Christi.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, Utrum hoc sacramentum fuit convenienter opportunoque tempore institutum.

 

Videtur quod non, quoniam omnis Christi actio, nostra est instructio. Si ergo post coenam convenienter sacramentum istud instituit, sequeretur quod servi et subditi eius deberent illud post refectionem consecrare, celebrare ac sumere.

Rursus, sacramentum istud institutum est in memoriam passionis mortisque Christi, et caritatis quam nobis in sua passione monstravit : ergo post Christi passionem fuit instituendum.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Institutio istius sacramenti divinam decuit bonitatem, quae sui est diffusiva, ut sicut ostensa fuit in nostrae assumptione naturae, et in quatuor modorum generationis impletione, hoc est, in productione Adae de terra, et in formatione Evae virginis de costa virginis Adae, et in propagatione posterorum ex complexu viri ac feminae, et in generatione Christi ex sacratissima Virgine ; sic decuit ut impleret modos essendi in aliis, qui sunt tres. Nempe, secundum deitatem est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam ; in sanctis per gratiae inhabitationem ; in Christo per hypostaticam unionem. Ut item impleret tres modos exsistendi in rebus secundum assumptam humanitatem : quia localiter est in caelo, personaliter in Verbo aeterno, sacramentaliter in altari. Insuper decuit infinitam Dei sapientiam providere homini lapso idoneam medicinam : quatenus sicut homo lapsus fuit per esum ligni scientiae, ita resurgeret per esum ligni vitae. Idem demum decuit divinam potentiam, quae maxime in hoc ostenditur sacramento, et in mirabilibus quae fiunt in eo. Insuper expediens valde fuit institutio sacramenti huius nostrae infirmitati, propter multiplicem fructum et saluberrimas utilitates quas inde consequimur. Institutum est enim in memoriam dominicae passionis, et dilectionis Christi ad nos. Maxime autem promeremur tam incomprehensibilia huius sacramenti credendo ; atque ex tam gratiosa et pia praesentia Christi nobiscum, sublevatur spes nostra, quod et minora petentibus largietur, et tandem se ipsum clare in specie et re. Ex tanta etiam Christi ad nos praeveniente caritate, liberalitate ac pietate, dilectio in nobis ad ipsum accenditur, ac valide inflammatur.

Haec Bonaventura.

 

Denique non debuit sacramentum istud institui ante Salvatoris adventum ac evangelicam legem, quae lex gratiae appellatur. Est enim hoc sacramentum maximae gratiae contentivum, atque dominici corporis vere realiter servativum, et vinculum caritatis : ideo tempori caritatis et gratiae congruit, nec ante adventum Filii Dei erant humano generi tam gratiosa auxilia, tam perfecta sacramenta, tam divina charismata impendenda, sicut post Incarnationem. Amplius, cum hoc sacramentum contineat verum Christi corpus et vere sit cibus, atque praecipuum signum amoris, ac memoriale dominicae passionis, praesertim condecuit ipsum passione instante, in ipso tempore coenae institui, imminente recessu : in recessu namque solent caritatis indicia exhiberi. Non tamen sumendum est hora refectionis corporeae, neque post coenam, sed cum reverentia maxima, stomacho sobrio ac ieiuno. Nec eadem conveniunt rei institutioni, ac prosecutioni seu frequentationi.

Haec idem.

 

Hinc Thomas :

In quolibet (inquit) genere actionum in quo sunt plures actiones ordinatae, diversis agentibus ordinatis distributae, oportet quod principalis actionum illarum attribuatur principali agenti, cuius virtute alii aguut. Cumque diversae sint actiones sacramentales, diversis sacramentis convenientes, ex Verbo incarnato vim suam habentes, oportet unam actionum illarum principali agenti attribui : ideo oportuit esse sacramentum Eucharistiae, continens Verbum incarnatum, ceteris sacramentis eius virtute agentibus. Hinc in figura cibi congruenter est sacramentum hoc institutum. Nam inter alios sensus solus tactus est cui suum obiectum realiter iungitur ; gustus autem est quidam tactus. Ac inter alia ad tactum spectantia, solus cibus est qui agit per coniunctionem suam realem ad cibatum, quoniam nutriens et nutritum fiunt unum ; alia vero tangibilia agunt per quasdam impressiones in illud quod tangitur, ut patet de calido et frigido. Cumque omne sacramentum sub similitudine elementi corporalis exhibeatur, istud sacramentum sub specie alimenti proponitur : alimenti, inquam, non convertendi in nos, sed conversivum nostri in ipsum. Et quoniam Christus in hoc sacramento personaliter atque realiter continetur, non fuit hoc sacramentum in veteri lege instituendum, quia tunc Christi incarnatio solum promittebatur.

 

Porro in Coena decuit sacramentum istud institui. Primo, quia ad nostram perfectionem exigebatur ut caput nostrum nobiscum esset ac permaneret secundum utramque naturam : ideo quando per corporalem praesentiam fuerat se abstracturus, recte sacramentalem praesentiam istam instituit. Secunda ratio sumitur ab eius figura. Christus namque quamdiu in mundo conversatus est, figurae legis voluit observare, factus sub lege ; et quoniam veniente veritate, cessat figura, non debuit hoc sacramentum institui nisi instante Christi recessu, quando figurae legis fuerant terminandae. Tertia ratio sumitur a repraesentatione sacramenti istius. Est enim repraesentativum dominicae passionis : ideo passione de proximo imminente est institutum. Quarta ratio sumitur ex ritu quo est frequentandum, ut scilicet ultimo traditum, magis commendetur memoriae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Iu quibus aliorum scripta satis videntur includi. Aliqua tamen obici possent. Semper enim viatores indiguerunt spirituali ac sacramentali refectione atque viatico, medicinaque mentis. Cum ergo sacramentum hoc appelletur viaticum, refectio, medicina, videtur quod a principio debuit esse. Et respondendum, quod summa et infinita sapientia Dei cuncta sapientialiter agit. Hinc secundum varietatem temporum ac statum dispositionemque hominum, diversa concessit sacramenta hominibus. Unde tempori sui adventus, tempori gratiae ac evangelicae legis, diviniora et perfectiora providit ac contulit sacramenta, ut supra expositum est. Semper tamen aliqua sacramenta, medicamina, et interna viatica ac gratiarum charismata dedit hominibus. Passio quoque Christi hoc fecit futura et credita, quod nunc agit impleta.

 

Postremo Antisiodorensis :

Multiplex, ait, est causa institutionis sacramenti istius. Prima est commemoratio passionis Christi, quemadmodum dixit : Hoc facite in meam commemorationem. Quae triplex est : prima est commemoratio caritatis quam Christus nobis monstravit moriendo pro nobis, iuxta quod loquitur : Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ; secunda est commemoratio liberationis qua nos redemit a servitute diaboli et peccati, et a captivitate inferni ; tertia est commemoratio imitationis qua Christi vestigia sequi debemus, et virtutes quas nobis in sua passione ostendit : sicque intelligitur illud Apostoli, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Iesu Christi, id est, in amore quem mihi in sua crucifixione pro me manifestavit, et in liberatione qua me per suam crucem redemit, et in imitatione virtutum quas me in sua docuit passione. Secunda ratio institutionis huius est meritum fidei. Tertia, sublevatio spei, sicut praehabitum est. Quarta est instructio nostra, ut discamus ea quae fidei sunt in sacramento perpendere, ponderare, revereri, ac grati consistere. Quinta est, ut epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, id est, spiritualiter delectemur in nostrae redemptionis mysteriis, atque in sacra communione, in contemplationibus mirabilium Salvatoris. Nempe de hoc sacramento, verissime dicitur : Panem de caelo praestitisti eis, sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem. Delectat etenim visum interiorem per pulchritudinem spiritualem, auditum mentalem per melodiam internam, iuxta illud : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Delectat olfactum per sacrum odorem, secundum illud in Canticis : Curremus simul in odorem unguentorum tuorum. Delectat et gustum per occultam suavitatem, iuxta illud in Psalmo : Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Delectat etiam tactum spiritualem per Verbi aeterni contrectationem. Sexta causa est, ut homo qui per esum vetiti ligni corruerat, per esum ligni vitae salubriter reviviscat. Septima est, ut sit in remedium quotidianarum venialiumque culparum.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

 

Sunt autem et causae aliae altiores, ut scilicet Christus homo indesinenter et maxime Deum Patrem, imo totam superbeatissimam Trinitatem veneretur, tanti sacrificii iugi oblatione : in qua bonitas, caritas, misericordia Dei ad homines, beneficia et promissa ipsius commemorantur ; laus, gratiarum actio et reverentia omnium fonti bonorum devotissime exhibentur, humanoque generi multipliciter, imo ineffabiliter subvenitur, et ipsa Ecclesia mirabilissime ditatur, ornatur, munitur.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An quaelibet sumptio alimentorum, medicinarum et confectionum, impediat tanti sacramenti celebrationem et communionem.

 

Videtur quod non, quoniam Christus et discipuli post coenam sacramentum istud sumpserunt.

Secundo, nam moderata refectio et vini potatio frequenter ad devotionem disponit.

Tertio, multi ex praecedenti ieiunio confecti media, ad devotionis exercitia sunt inepti : talibus ergo expediret ante sacramenti perceptionem aliquanto cibo ac potu refocillari.

Quarto, aliqua talia non nutriunt, nec traiiciuntur in ventrem, sed consumuntur in ore : ergo non frangunt ieiunium.

 

Ad haec Thomas respondet :

Hoc sacramentum solum suscipi debet a ieiunis, nisi imminente mortis articulo, ne contingat decedere sine viatico. Et istud servandum est in tanti reverentiam sacramenti. Primo, propter sanctitatem et dignitatem sacramenti istius, quatenus os quo suscipi debet, non sit prius alio cibo imbutum, sed quasi novum et purum ad eius servetur susceptionem. Secundo, propter devotionem quae exigitur ex parte recipientis, et attentionem, quae impediri solet ex cibis ac potibus. Tertio, propter periculum vomitus seu cuiuscumque huiusmodi.

Cur autem Christus sumpsit, discipulisque porrexit hoc sacramentum post coenam, expressum est, quia sic competebat institutioni, non autem sic convenit prosecutioni et usui.

 

Sed obici potest illud Apostoli : Dum convenitis ad manducandum, invicem exspectate ; si quis autem esurit, domi manducet. Et loquitur de manducatione corporis Christi : ergo postquam quis manducavit domi, potest communicare. In Decreto quoque, de Consecratione, habetur : Sacramenta altaris non nisi a ieiunis celebrentur, excepto anniversario die quo Coena Domini celebratur.

Dicendum ad primum, quod Apostolus non intendit quod fideles post cibos sumptos in domo, accipiant in ecclesia corpus Christi, sed reprehendit Corinthios quia hunc cibum volebant cibis aliis commiscere quos in ecclesia sumpserant. Ad secundum, quod forte Ecclesia quandoque sustinuit in die Coenae sumi corpus dominicum post alios cibos, in commemorationem dominicae Coenae : quod abrogatum est per contrariam consuetudinem ; vel loquitur quantum ad adstantes qui non sumunt.

 

Praeterea, quia ad reverentiam sacramenti huius istud est institutum, qnod os suscepturi illud quasi novum ad ipsum accedat ; ideo sicut quantalibet sumptio cibi aufert hanc novitatem, sic impedit Eucharistiae sumptionem, excepto necessitatis articulo. Verumtamen duplex est ieiunium, puta naturae atque Ecclesiae. Ieiunium naturae est quo quis ieiunus dicitur ante cibum sumptum illo die, quamvis postea eodem die comedat saepe. Ieiunium Ecclesiae est quo quis ieiunat secundum modum ab Ecclesia institutum : quod ieiunium manet post unam comestionem, nec solvitur nisi per secundam sumptionem eorum quae in cibum et potum accipi solent. Hinc ea quae accipi solent propter cibos digerendos, ut electuaria, vel deducendos per membra, ut potus vini aut aquae, non solvunt hoc ieiunium, quamvis aliquo modo nutriant. Ieiunium autem naturae exigitur ad debitam Eucharistiae sumptionem. Propterea secundum communem sententiam, electuaria et vinum ante sumpta, ab Eucharistiae sumptione impediunt. Sed de aqua opinio est diversa. Nam aliqui dicunt, quod cum nullatenus nutriat, non solvit ieiunium naturae neque Ecclesiae. Verum quamvis aqua per se non nutriat, tamen mixta in stomacho nutrit, quia oportet quod aliis humoribus misceatur, sicque potest cedere in nutrimentum. Ideo alii probabilius atque securius dicunt, quod post aquae potum non est Eucharistia sumenda. Denique ieiunium naturae vocatur per privationem actus comestionis, secundum quod comestio potationem includit. Comestio autem principaliter dicitur ab exteriori cibi sumptione, quamvis terminetur ad traiectionem cibi in ventrem, et ad nutritionem. Hinc ea quae intra geruntur sine exterioris cibi sumptione, non videntur solvere naturae ieiunium, nec impedire Eucharistiae perceptionem, ut deglutitio salivae. Et idem videtur de his quae remanent inter dentes, et item de eructationibus.

 

Quaeritur quoque, an statim licet comedere post sacramenti sumptionem. Dicendum, quod secundum consuetudinem Ecclesiae, propter reverentiam tanti sacramenti, post eius sumptionem homo debet in gratiarum actione persistere : ideo debet esse aliquod intervallum inter communionem et aliorum ciborum sumptionem. Non tamen magnum intervallum requiritur ; quamvis in primitiva Ecclesia, propter paucitatem sacerdotum, diuturnior mora post communionem ante corporalem refectionem protrahebatur, quia et tunc Missarum solennia rarius celebrabantur, et ita in Decreto loquuntur iura antiqua.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Albertus, Petrus, Richardus, et alii. Et addit Richardus, similiter et Petrus de Palude : Si sacerdote os lavante, modicum aquae introeat, non credo ob hoc a celebratione abstinendum, quia non impedit debitam praeparationem presbyteri, nec reverentiam sacramenti. Et ut alii dicunt, non sumitur per modum potabilis.

 

Consonat et Durandus, ac addit :

Quamvis principium diei a diversis diversimode capiatur (nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam ab ortu solis incipiunt diem), Ecclesia tamen incipit diem a media nocte : ideo si post mediam noctem aliquis quippiam sumpserit per modum cibi aut potus, non potest eodem die hoc sumere sacramentum.

Haec Durandus.

 

Postremo Argentinensis et Scotus, praeter articulum mortis probabiliter imminentis, ponunt alium casum in quo liceat sacerdoti consecrare et sumere sacramentum soluto natura ; ieiunio, ut si sacerdos sumpto corpore, et intendens sanguinem sumere, inveniat in calice non vinum, sed aquam fuisse. Tunc enim tenetur vinum infundere, et de novo sanguinem consecrare ac sumere : quoniam praeceptum de non consecrando corpore sine sanguinis consecratione, maius est et fortius ligat quam praeceptum de ieiunio naturae non solvendo ante communionem ; ideo in hoc casu hoc praeceptum non ligat.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur, An forma consecrationis corporis Cliristi vere ponatur haec esse : Hoc est enim corpus meum.

 

Videtur quod non, quia coniunctio illa causalis, enim, non fuit a Christo expressa, sed a B. Petro est addita, ut concorditer tenent doctores.

Praeterea, sacramenta novae legis constant ex materia seu materiali elemento, et certa forma verborum ; sed hoc in sacramento Eucharistiae locum non habet, quia cessante verborum prolatione, permanet verum et integrum sacramentum.

Insuper, forma haec non videtur posse verificari. Dum enim sacerdos profert haec verba, nondum est ibi corpus Christi, sed in termino seu ultimo instanti prolationis. Et quaeritur, quid demonstret pronomen istud, hoc. Si enim demonstrat panem qui tunc ibi est, non esset oratio vera, cum panis ille non sit corpus Christi. Amplius, secundum evangelicae veritatem historia Christus dixit hac verba, porrigendo corpus suum discipulis : ergo tunc facta fuit consecratio illa ante prolationem verborum.

 

In oppositum est auctoritas sancta matris Ecclesia, quam Spiritus Sanctus decipi non permittit.

 

Circa hac scribit sanctus Doctor :

Oportet ut per formam cuiuslibet sacramenti exprimatur id in quo substantia sacramenti consistit, sicut in forma Baptismi ablutio exprimitur qua Baptismi perficitur sacramentum. Tota autem perfectio sacramenti istius in ipsa materia et eius consecratione consistit, qua est per transsubstantiationem panis in corpus Christi : quam transsubstantiationem exprimunt verba, Hoc est corpus meum ; ideo verba hac forma sunt sacramenti istius.

 

Porro de hoc, an Christus consecravit proferendo hac verba, sunt quatuor opiniones. Una, quod Christus habens potestatem excellentia in sacramentis, absque omni forma verborum hoc sacramentum perfecit potestate divina, ac postea formam expressit in qua ceteri consecrarent. Hanc opinionem tangit Innocentius, dicens : Sane dici potest, quod Christus divina virtute confecit, et postea formam expressit sub qua posteri benedicerent. Sed hoc non videtur conveniens, quia in textu Evangelii dicitur, Benedixit : quod aliquibus verbis factum videtur. Innocentius autem loquitur opinionem narrando, sive tangendo ordinem quo virtus consecrationis a Christo, in quo primo erat, est derivata ad formam.

Hinc alii dicunt, quod confecit sub quadam forma verborum, non tamen sub ista, sed sub alia nobis ignota. Quod inconveniens esse videtur, quia sacerdos sub his verbis conficiens, profert ea ut tunc a Christo prolata : unde si tunc in eis non fiebat confectio, nec fieret modo.

Propterea alii dicunt, quod confecit sub verbis his, sed bis protulit ea : primo tacite, cum benedixit ; secundo aperte, quando distribuit, ut formam consecrandi traderet aliis. Quod etiam inconveniens videtur, quia non proferuntur a sacerdote consecrante in persona Christi, ut in occulto prolata. Non enim benedixit dicens, Hoc est corpus meum ; sed dedit discipulis dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est corpus meum.

Ob hoc alii melius dicunt, quod Christus semel tantum protulit ea, et eis semel prolatis consecravit, et formam dedit. Hoc namque participium, dicens, non importat concomitantiam solum ad verbum hoc, dedit, sed ad hoc cum aliis, ut sit sensus : dum benedixit et fregit et dedit discipulis, verba haec protulit, Accipite, etc. Vel secundum quosdam, Evangelista non servavit ordinem verborum quo prolata fuerunt a Domino. Ordo etenim fuit talis : Accepit panem et benedixit dicens, Accipite. Primum tamen est melius.

 

Denique, cum aliorum sacramentorum perfectio in usu consistat materiae, et huius in materiae consecratione ; ideo forma in aliis sacramentis est in verbis quae dicuntur in usu sacramenti, in hoc autem sacramento forma sacramenti est in verbis quae dicuntur in consecratione materiae.

Hoc etiam advertendum, quod in hoc sacramento, sicut in aliis, duo sunt, scilicet consecratio materiae, et usus materiae consecratae : quae duo exprimuntur per verba Christi, qui dicendo, Accipite et manducate, praecepit usum sacramenti istius ; atque dicendo, Hoc est corpus meum, tradidit et peregit materiae consecrationem. Cumque consecratio materiae ordinetur ad usum fidelium, ideo usus praemittitur in consecratione sacramenti, quamvis in exsecutione sequatur, quoniam finis est prior in intentione et cognitione, et ultimus in exsecutione et operatione. Attamen, quia (ut dictum est) usus materiae in hoc sacramento non est de essentia sacramenti, sicut in aliis ; ideo verba illa quae spectant ad usum eius, non sunt de forma ipsius, sed solum illa quae ad consecrationem pertinent, utpote, Hoc est corpus meum. Verumtamen, quamvis usus sacramenti huius non sit de eius essentia, pertinet tamen ad completum esse ipsius, in quantum pertingit ad hoc ad quod institutum est, ut scilicet a fidelibus accipiatur : idcirco interdum dicuntur esse de forma sacramenti istius, non solum quae pertinent ad consecrationem, sed etiam illa quae respiciunt usum ipsius. Sicque : Ambrosius dicit, quod Christus visibiles creaturas convertit in corpus suum dicens : Accipite et comedite, etc.

 

Insuper in forma consecrationis panis difficultatem facit et quaestionem, quid pronomen istud, hoc, demonstret. Itaque cognoscendum, quod minister in sacramentis dupliciter operatur : primo, verba pronuntiando ; secundo, actum exteriorem aliquem exercendo, ut in baptismate patet. Et utrumque horum est iustrumentalis causa eius quod perficitur virtute divina quae latet in sacramentis. Causa autem sacramentalis significando efficit. Idcirco in sacramentis illis in quibus utroque modo operatur minister, oportet ut verba prolata significent actum exercitum, et actus exterior significet interiorem effectum, quemadmodum in Baptismo ablutio exterior interiorem ablutionem designat. Ubi ergo minister non operatur nisi verba pronuntiando, oportet quod verborum significatio immediate referatur ad id quod ibi efficitur. In hoc autem sacramento, quod consistit in consecratione materiae, minister non habet actum nisi pronuntiationem verborum, sicut nec in aliqua alia materiae sanctificatione. Unde oportet quod verba formae significent hoc quod in secreto facit virtus divina ; et hoc est, corpus Christi esse sub illis speciebus : ideo haec est forma huic sacramento conveniens, Hoc est corpus meum. Itaque in hoc sacramento non geritur aliquid a ministro quod sit de essentia eius. Quemadmodum autem in operibus artis et naturae requiritur inter faciens et factum similitudo secundum formam naturalem aut artificialem ; ita in causis sacramentalibus requiritur assimilatio vel repraesentatio per modum significationis. Hinc verba in hoc sacramento non debent significare ipsam factionem vel transsubstantiationem ut in fieri, sed ut in factum esse : ideo ista non esset forma huius sacramenti conveniens, Hoc fit corpus meum, quia per hoc non significatur aliquid esse vel non esse ; similiter nec haec, Hoc mutetur vel transsubstantietur in corpus meum, quoniam hoc quod est principaliter in hoc sacramento intentum, non significatur esse vel non esse.

 

Praeterea, iuxta nunc tacta, verba formae sacramenti istius significare debent transsubstantiationem ut in factum esse : cuius transsubstantiationis extrema seu termini sunt duae substantiae. Idcireo in verbis formae huius significantur duo termini transsubstantiationis et ipsa transsubstantiatio ut in termino suo per verbum essendi. In termino autem transsubstantiationis, substantia quae erat terminus « a quo », non manet quantum ad naturam suam specificam, sed solum quantum ad accidentia quibus eius individuatio cognoscebatur ; substantia vero quae est terminus transsubstantiationis « ad quem », integre continetur in sacramento quoad naturam suae speciei, et quantum ad accidentia propria. Ideo ex parte termini « a quo », non ponitur id quod significet naturam speciei, sed pronomen demonstrativum, quod notificat individuationem per accidentia prout eadunt sub sensu ; ex parte autem termini « ad quem », ponitur nomen designans naturam speciei, et pronomen non demonstrativum huius substantiae prout est sub sacramento, sed prout est Christi in propria specie visibilis, quia sic verba formae pronuntiavit. Unde patet quod congrue forma ista consistit in his quatuor verbis : Hoc est corpus meum.

 

Si autem quaeratur, quid designat ly hoc ; dicendum, quod de hoc multiplex exstat opinio. Quidam enim dicunt, quod nullam facit demonstrationem, quia materialiter sumitur, eo quod verba illa recitative proferantur a sacerdote. Quod stare non valet, quia sic verba illa ordinem nullum haberent ad materiam ibi praesentem, et ita non fieret sacramentum, cum tamen asserat Augustinus : Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Eadem quoque difficultas manet de verbis istis prout fuerunt a Christo prolata.

Hinc alii dicunt, quod facit demonstrationem ad intellectum, ut sit sensus, quod per hunc panem vel per has species significatur, est corpus meum. Nec hoc potest salvari, quia cum in sacramentis non efficiatur nisi quod per verba significatur, sequeretur quod virtute dictorum verborum non fieret corpus Christi in altari secundum veritatem, sed tantum secundum significationem, quod est haereticum ; vel verba praemissa non essent forma sacramenti istius. Nec potest dici, quod intentio proferentis verba, facit quod verbis his consecretur virtute divinitus data : quoniam virtus data sacramentis consequitur significationem, et ministri intentio non potest ad alium effectum saeramenta perducere, nisi qui eis significatur.

Ideo alii dicunt, quod ly hoc, facit demonstrationem ad sensum, et demonstrat panem non simpliciter, sed secundum quod est transsubstantiatus in corpus. Sed contra hoc est, quoniam panis transsubstantiatus, non est iam panis ; dumque profertur pronomen, hoc, nondum facta est transsubstantiatio, quia iam alia verba non essent de essentia formae. Cum ergo ad sensum nequeat demonstrari quod actu non subest sensui, non poterit modo praefato demonstratio sumi : nisi dicatur, ut alii dicunt, quod totus sensus locutionis et omnium partium eius, sit referendus ad ultimum instans pronuntiationis verborum, quia pro illo instanti pro quo res est, habet locutio veritatem. Estque simile cum dicitur, Nunc taceo, vel, Nunc bibo, si statim tacere aut potare incipiat. Verum nec hoc stare potest, quia secundum hoc significatio horum verborum praesupponeret transsubstantiationem iam factam, ergo virtute verborum non fieret : imo secundum hoc sensus locutionis esset, Corpus meum est corpus meum : quod horum virtute verborum non fit.

 

Hinc aliter est dicendum, quod scilicet ea quas sunt in voce, proportionantur his quas exsistunt in anima. Conceptio autem animae duobus modis se habet. Primo, ut repraesentatio rei tantum, sicut est in omnibus cognitionibus acceptis a rebus : sicque veritas conceptionis praesupponit rei entitatem tanquam propriam mensuram, ut decimo Metaphysicae dicitur ; atque per modum huiusmodi conceptionum se habent locutiones quae solum causa significationis proferuntur. Alio modo conceptio animae non est repraesentativa rei, sed magis praefigurativa, sicut exemplar factivum, ut patet in scientia practica, quae est causa rei ; et veritas huiusmodi conceptionis entitatem rei non praesupponit, sed naturaliter eam praecedit tanquam causa ipsius, quamvis simul sint tempore : et ad hunc modum se habent verba praemissa, quia sunt significativa atque factiva eius quod significatur. Propter quod veritas et significatio huius locutionis naturaliter praecedit entitatem rei quam designat, et non praesupponit ipsam, quamvis sit simul tempore cum eadem, sicut causa propria cum proprio effectu. Sed quia significatio et veritas locutionis, quae est simul tempore cum transsubstantiatione, consurgit ex significatione partium successive prolatarum ; idcirco oportet quod dictio ultimo prolata compleat locutionis significationem, sicut differentia specifica, et simul cum significatione fiat entitas rei ; et per consequens significationes primarum partium praecedunt transsubstantiationem, quae non fit successive, sed in instanti per significationem locutionis iam perfectae. Itaque pronomen, hoc, non demonstrat transsubstantiationis terminum « ad quem » determinate, quia significatio locutionis praesupponeret entitatem rei significatae, et non esset causa ipsius ; nec rursus demonstrat terminum « a quo » determinate, quoniam eius significatio impediret veritatem significationis lotius locutionis, cum terminus « a quo » non remaneat in ultimo locutionis instanti : relinquitur ergo, quod demonstret id quod est commune utrique termino indeterminate. Quemadmodum autem in mutationibus formalibus, commune utrique termino est subiectum vel materia, distinguunturque termini per formas accidentales vel substantiales ; ita in transsubstantiatione hac, commune est accidentia sensibilia quae remanent, diversitas autem est substantiarum. Unde sensus est : Hoc contentum sub his speciebus est corpus meum. Et hoc est causa quare cum pronomine ly hoc, non ponitur aliquod nomen, ne demonstratio ad aliquam speciem substantiae determinetur. Sicut enim in locutione quae significat tantum alterationem, per se subiectum est subiectum commune alterationis, ut cum dicitur, Hoc fit album ; ita oportet quod in locutione quae transsubstantiationem facit, subiectum sit hoc quod est commune in transsubstantiatione.

 

Praeterea si quaeratur, cur Christus potius dixit, Hoc est corpus meum, quam, Haec est caro mea, praesertim cum apud Ioannem locutus sit, Caro mea vere est cibus, et ipse Christus in sacramento exhibeatur nobis ut cibus ; dicendum, quod Christus apud Ioannem loquitur de hoc sacramento solum secundum quod est ad actum refectionis, cui magis competit caro quam corpus. In forma vero sacramenti exprimi debuit essentia sacramenti et significatio eius ; ideo potius debuit dici corpus quam caro : tum quia essentialiter in hoc sacramento continetur ex vi sacramenti non solum caro, sed totum corpus Christi ; tum quoniam sacramentum repraesentat significando Christi passionem, quae fuit per totum corpus ipsius. Significat quoque mysticum corpus Christi tanquam rem ultimam, quod propter distinctionem officiorum habet similitudinem cum corpore toto ratione distinctionis membrorum. Panis autem non est figura rei contentae in sacramento, secundum quod est corpus homogeneum, sed secundum quod ex diversis conficitur granis. Hinc sua significatio magis aptatur ad totum corpus quam ad carnem.

 

Insuper quaeritur, au celebrans proferat verba haec solum recitative, an etiam significative. Et respondendum, quod hoc sacramentum directe est repraesentativum dominicae passionis, qua Christus ut sacerdos et hostia se obtulit Deo Patri in ara crucis. Hostia autem quam sacerdos offert in Missa, est una et eadem quam obtulit Christus, quoniam Christum realiter continet. Minister vero offerens non est idem qui Christus, sed est idem repraesentatione. Ideo sacerdos consecrans, prout gerit Christi personam, profert consecrationis verba recitative ex Christi persona, ne videatur alia hostia. Et quia per ea quae gerit respectu exterioris materiae, repraesentat Christi personam ; ideo verba illa simul recitative et significative tenentur respectu praesentis materiae, quae est figura illius quam Christus in Coena praesentem habebat. Hinc convenientius dicitur, Hoc est corpus meum, quam, Hoc est corpus Christi. Vel etiam propter hoc quod sacerdos non habet actum exteriorem qui sit sacramentaliter vel instrumentaliter causa consecrationis, sed in solis verbis prolatis virtus consecrationis consistit ; ideo ex illius proferuntur persona, cuius virtute fit transsubstantiatio.

 

Praeterea quaeritur circa haec. Nam circa formam consecrationis quaedam dicuntur quae in Scripturis canonicis non habentur, ut quod Christus consecraturus hoc sacramentum, oculos elevavit ad caelum ; similiter in forma consecrationis sanguinis, ut infra dicetur. Et respondendum, quod multa a Christo sunt dicta et facta, a nullo Evangelistarum conscripta, ut patet apud Ioannem. Unde ut Innocentius ait, quamvis in Evangelio non legatur, nec in Scriptura canonica, quod Christus in Coena oculos ad caelum levavit, Ecclesia tamen ex traditione Apostolorum hoc tenet, et rationabiliter ex aliis locis colligitur, cum apud Ioannem legatur in suscitatione Lazari hoc egisse. Et rursus fertur in eodem : Sublevatis oculis in caelum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Hoc quippe in arduis egit, gratias Patri agens, et nobis exemplum praebens. Cumque sacramentum istud arduissimum praestantissimumque consistat, probabile est quod Christus illud instituturus, oculos elevavit ad Patrem, regratiando de humani generis reparatione, quae hoc sacramento figuratur.

Ume Thomas in Scripto.

 

In tertia quoque parte, quaestione septuagesima octava :

Hoc (inquit) sacramentum differt ab aliis in duobus. Primo, quia perficitur in consecratione materiae, alia in usu materiae consecratae. Secundo, quia in aliis sacramentis consecratio materiae consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia consecrata accipit instrumentaliter quamdam spiritualem virtutem, quae per ministrum, qui est animatum instrumentum, potest ad inanimata procedere instrumenta. In hoc autem sacramento consecratio materiae consistit in miraculosa conversione substantiae seu transsubstantiatione, quam solus Deus potest efficere. Hinc minister in hoc sacramento non habet alium actum nisi prolationem verborum. Cumque forma debeat esse conveniens rei, ideo forma huius sacramenti differt ab aliorum formis sacramentorum in duobus. Primo, quod formae aliorum sacramentorum important usum materiae, ut baptizationem vel consignationem ; sed forma huius sacramenti importat solam consecrationem materiae, quae in transsubstantiatione consistit. Secundo, quoniam formae aliorum sacramentorum proferuntur ex persona ministri, sive per modum exercentis actum, ut cum dicitur, Ego te baptizo ; sive per modum imperantis, ut in sacramento Ordinis, cum dicitur, Accipite potestatem, etc. ; sive per modum deprecantis, ut in sacramento Extremae Unctionis, Per istam unctionem, etc. Forma vero huius sacramenti profertur quasi ex persona Christi loquentis, ad insinuandum quod minister in perfectione huius sacramenti nil agit, nisi quod profert verba.

 

Verum his obici potest, quia si ista est forma sacramenti istius, Hoc est corpus meum, ergo solis verbis illis prolatis a sacerdote cum intentione conficiendi super convenientem materiam, fit consecratio.

Respondendum, quod quidam hoc negant, dicentes alia verba, praesertim quae sunt in canone Missae, exprimi oportere. Quod constat esse falsum, cum dicat Ambrosius in libro de Sacramentis : Consecratio fit verbis et sermonibus Domini Iesu : nam per cetera omnia quae dicuntur, laus Deo offertur, etc. Item canon Missae non est idem apud omnes, imo diversis temporibus diversa sunt addita. Ideo concedenda est illa instantia, quia intentio sacerdotis hoc ageret, ut verba illa intelligerentur quasi ex Christi persona prolata. Enormiter tamen peccaret sacerdos ita conficiens, utpote ritum Ecclesiae non observans. Nec est simile de Baptismo, quia Baptismus sacramentum est necessitatis ; defectum vero perceptionis Eucharistiae potest supplere manducatio spiritualis, ut Augustinus testatur.

Haec Thomas in Summa.

 

Qui etiam ait in Scripto de additione huius coniunctionis, enim :

Coniunctio ista importat, in hac forma ordinem consecrationis ad usum materiae consecratae ; ideo sicut verba spectantia ad usum huius sacramenti, non sunt de eius essentia, ita nec coniunctio ista, quae tamen addenda est secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae, quae a beatissimo Petro sumpsit initium. Nec est simile de hoc sacramento et aliis, quoniam verba formae huius proferuntur a ministro in Christi persona quasi recitative, ideo debet continuationem apponere ad recitationem praemissam : quam facit coniunctio, enim. Aliorum autem sacramentorum formae ex persona proferuntur ministri, ideo non oportet in eis interponere aliquid quod non sit de forma ratione continuationis, cum absolute proferantur.

Haec ibi.

 

At vero Petrus :

Forma, ait, est principium distinguendi. Eucharistia vero differt ab aliis sacramentis : primo, in hoc quod est speciale memoriale sui institutoris, quoad rationem significandi ; secundo, in hoc quod continet ipsum essentialiter, quoad rationem causandi. Idcirco in forma hac utramque proprietatem oportuit designari. Propter primum ergo proferuntur haec verba in persona Christi ; propter secundum ponitur ibi verbum substantivum, non operativum. Quid autem demonstret ly hoc, diversa consistit opinio. Secundum Richardum vero in libro de Trinitate, est ibi demonstratio mixta seu duplex, videlicet partim ad sensum, et partim ad intellectum, ut sit sensus : Illud in quod hoc transmutandum est, est corpus meum.

Denique duplex est institutio huius locutionis, Hoc est corpus meum : quaedam humana, ad significandum tantum ; quaedam divina, ad efficiendum. Quemadmodum autem complementum significationis dependet a complemento orationis, sic et complementum efficientiae. Unde transmutatio fit in ultimo prolatae orationis instanti, quod est terminus temporis mensurantis orationem, et mensura termini ipsius operationis. Cumque causa naturaliter prior sit causato, transsubstantiatio quae fit virtute completae orationis, posterior est naturaliter ea, quamvis simul sit tempore : ideo respectu eius bene potest designari per modum praesentialitatis, dicendo, Hoc est corpus meum, id est, contentum sub hac specie, est corpus menm ; vel per modum futuritionis, dicendo, Hoc est corpus meum, id est, illud in quod hoc est transmutandum, est corpus meum. Fitque demonstratio in utroque sensu, non pro tempore in quo profertur, sed pro quo profertur, id est pro instanti transmutationis : sicut cum dico, Hoc est bonum verbum, Deum time, demonstratio monstrat rem non in tempore quo profertur, sed pro quo.

Haec Petrus.

 

Richardus, praedictis concordans, reprobat positionem quam sequitur Thomas quantum ad demonstrationem huius pronominis, hoc, et sequitur responsionem Richardi de S. Victore, additque :

Significatio nominis sive substantivi sive adiectivi non restringitur ad aliquam temporis differentiam : nempe secundum Donatum, tempus non est de accidentibus nominis. Cumque suppositio nominis fundetur super eius significationem, ita quod nihil supponit nisi in quo salvatur suum significatum, et quodlibet talo, suppositum eius est ; idcirco per terminum istum, substantia, potest supponi substantia quae est, vel fuit, vel erit. Cum ergo secundum Donatum, ideo dicatur pronomen, quia pro nomine ponitur ; demonstratum per istud pronomen, hoc, potest intelligi aliquid praesens, vel de propinquo futurum sub specie ista : nam secundum Donatum, pronomini non accidit tempus. Nec potest dici, quod restringatur per verbum praesentis temporis ad supponendum tantum pro illo quod praesens est sub specie illa, cum verbum futuri temporis restringere nequeat terminum ad supponendum pro re futura tantum. Nam quamvis res significata per verbum, sit immediate unita rei significatae per suppositum, tamen significat per modum distantis. Id autem quod significatur per modum distantis, non restringit illud quod significatur per modum indistantis. Cum enim dicitur, Homo est albus, ly homo non restringitur ad standum pro hominibus albis tantum, sicut cum dicitur, Homo albus. Cum ergo sacerdos in persona Christi profert hanc propositionem, Hoc est corpus meum, sensus est : Aliquid sub hac specie praesens, vel de propinquo futurum, est corpus meum : quod simpliciter verum est.

Haec Richardus.

Cuius additio ista non videtur propria atque conveniens, quamvis secundum aliquem modum vel tropum loquendi, possit salvari. Proprie enim de lapide mox convertendo in aurum, non dicitur, Iste lapis est aurum ; vel, Hoc est aurum, lapide demonstrato. Similiter quod ait de restrictione, non est firmum : nomen enim per verbum praesentis temporis restringitur ad standum pro eo quod praesentialiter est.

 

Amplius, praefatas positiones etiam refert et reprobat Bonaventura, et ait :

Alia positio est, quod verba illa tenentur significative, et quod oratio est vera pro tempore in quo profertur ; sed non demonstratur ibi aliquid ad sensum, sed ad intellectum. Non tamen sic ad intellectum, sicut cum dicitur, Haec herba crescit in horto meo, id est herba similis huic ; sed sicut signatum in signo, ut sit sensus : Hoc, id est signatum per hoc, est corpus meum. Quae significatio vera esset, quamvis nihil fieret ibi, quanto magis nunc ? Sed quia huic significationi verae addita est ex institutione divina efficacissima virtus, oratio illa ulterius ex Christi institutione et sacerdotis intentione est conversiva, ut sit sensus : Signatum per hoc, convertendum est in corpus meum. Haec positio probabilior est, non tamen plenarie satisfacit. Si enim, ut asserit Augustinus, verbum accedit ad elementum et fit sacramentum, et elementum non est ibi signatum, imo elementum illud potius est id quod in corpus Christi convertitur : non ergo demonstratur ibi corpus Christi, sed substantia panis sub accidentibus visibilibus. Quod verum est, maxime cum intentio conficientis feratur super panem, ut convertatur in corpus Christi, et illud demonstratur super quod fertur intentio. Idcirco dicendum, quod ista oratio inter omnes orationes est singularis. Aliae enim sunt indicativae veritatis seu exsistentiae ; haec autem hoc ipsum quod significat, facit. Unde est verbum operativum et conversivum seu transsubstantiativum, non operatione successiva, sed instantanea : nec operativum rei novae seu non exsistentis, sed terminus eius est ens in actu, significativum mystici corporis.

 

Verum adhuc remanet dubium, quomodo locutio sit vera, si demonstratur ibi substantia panis, cum haec semper sit falsa, Panis est corpus Christi. Idcirco notandum, quod sicut in Verbo aeterno est veritas et omnipotentia, sic in verbo isto ab ipso prolato est veritas et efficacia, ut tale verbum competat sacramentis evangelicae legis. Hinc verbo enuntiativo veritatis iunxit Christus efficaciam verbo oris sui. Et quia mandavit aliis facere ac dicere, ideo in ore eorum dedit efficaciam. Unde hoc verbum, est, in oratione hac non identitatem nec similitudinem designat, sed efficientiam, ut sit sensus : Hoc est corpus meum, id est, ad huius verbi prolationem hoc totum transit in corpus meum. Qui sensus quamvis sit huic orationi proprius, et similiter formae sanguinis, non tamen a ratione est alienus. Nec videatur inconveniens dicere, quod hoc verbum, est, non identitatem dicit, sed magis conversionem in hac oratione, quae non tantum significativa est, sed etiam operativa. Magis tamen debuit poni verbum essendi quam operandi : quoniam magis competebat formae, ut simul esset efficacia cum veritatis enuntiatione.

Haec Bonaventura, quibus concordare videtur Albertus.

 

Durandus vero sequitur positionem Thomae, exprimendo quid demonstretur per ly hoc.

 

Thomas vero de Argentina aliter sentiens, recitata B. Thomae responsione, subiungit :

Salva istius sancti Doctoris reverentia ac sanctitate, non videtur eius responsio stare. Si enim (ut ipse ait) pronomen, hoc, demonstrat id quod est commune utrique termino transsubstantiationis, et id quod commune est in transsubstantiatione, est accidentia sensibilia quae remanent, sequitur quod istud pronomen, hoc, demonstret accidentia, sicque tota locutio esset non vera, quoniam accidentia non sunt corpus Christi. Item, quantumcumque aliquis terminus sit communis et indeterminatus, tamen quando coniungitur ei pronomen demonstrativum, determinatur et singularizatur in tantum, quod propositio in qua subiicitur non est universalis nec indeterminata, sed singularis.

Haec Argentinensis, qui sequitur responsionem Richardi de S. Victore praehabitam.

 

Richardus quoque de Mediavilla contra positionem illam S. Thomae sic arguit :

Nulla propositio indefinita est vera, nisi pro aliquo determinato verificetur. Si namque ista est vera, Homo praedicat, oportet quod de aliquo homine determinato verificetur. Ergo si ista indeterminata, Contentum sub hae specie est corpus meum, est vera, oportet quod verificetur pro aliquo determinato contento. Et quaero quid sit illud. Si dicas, quod panis, iam patuit hoc dici non posse ; si dicas, quod corpus Christi, ergo ante completam enuntiationis prolationem transsubstantiatio facta est : quod nemo concedit.

 

Insuper Scotus :

Nulla (inquit) verba sunt forma Eucharistiae, nec de essentia eius, sed aliqua verba sunt forma consecrationis Eucharistiae, hoc etiam sacramentum non habet aliqua verba pro forma, quia sic non esset sacramentum permanens, cum verba esse non queant nisi in successione. Ipsa tamen consecratio sacramenti huius consistit in fieri, exigitque certam formam verborum. Verum illa non est forma sacramenti, sed forma consecrationis sacramenti, et pro tanto illa possunt dici verba sacramentalia, quia ad sacramentum sunt pertinentia tanquam forma consecrationis ipsius, quae est inceptio sacramentalis. Non autem sunt sacramentalia sicut verba Baptismi, quae sacramentalia appellantur quia sunt forma Baptismi.

Si autem quaeratur, quae sit forma consecrationis Eucharistiae et an habeat unam formam ; dicendum, quod sicut Eucharistia est sacramentum unum, non unitate indivisibililatis, sed integritatis, quia in se includit duo particularia signa, quae primo designant duo propria signata ac proxima (quae sunt corpus et sanguis Christi), et duo remota (quae sunt cibatio et potatio spirituales) ; sic quoque est consecratio una unitate integritatis, et duae partiales. Sicut enim aliqua res est una, sic est una eius inceptio ; et sicut plures, sic plures sunt eius inceptiones : et sicut consecratio est una, ita una est forma consecrationis ; et sicut consecrationes sunt plures, ita et plures formae earum. Et sicut una est forma integra, ita plures seu duas in se continet formas partiales, quarum distinctio patet ex hoc quod una est efficax sine alia : alioqui idololatria esset adorare corpus ante sanguinis consecrationem.

 

Forma demum consecrationis corporis sunt quatuor verba ista, Hoc est corpus meum. Et dico, quod omnes partes orationis istius, et significata earum, iutelligendac ac referenda ; sunt ad ultimum iustans orationis. Ex quo sequitur, quod istud pronomen, hoc, demonstrat pro ultimo instanti completae orationis : et ita videtur monstrare illud quod pro illo instanti sub illis est speciebus, ut sit demonstratio partim ad sensum, et partim ad intellectum. Nec tamen sensus est, Hoc corpus meum est hoc corpus meum : quoniam alius est per se intellectus antecedentis, et alius consequentis, quamvis subiectum antecedentis supponat pro subiecto consequentis : quia conceptus consequentis potest esse certus, et antecedentis ambiguus. Est enim ordo singularium secundum ordinem universalium, ita quod universaliora habent singularia minus arctata, sicut hoc ens est minus contractum quam hoc corpus : et ita cum dicitur, Hoc est corpus meum, per ly hoc, intelligitur singulare minus arctatum quam sit corpus Christi. Tota autem disputatio de veritate propositionis istius, logica atque subtilis est ; sed theologo sufficit quod ista oratio, ut est tale siguum sensibile, instituta est a Christo ad consecrationem, quae sequitur in ultimo instanti, ita quod Deus adsistit sibi tanquam cuidam dispositioni praeviae, ut ea completa, causet illum effectum.

 

Praeterea quaeri potest, an praetermissis aliis verbis praecedentibus, sacerdos conficeret per haec sola quatuor verba. Et respondetur quod sic, quoniam sunt praecisa forma consecrationis corporis Domini. Alia vero sunt propter reverentiam vel propter ordinem praemittenda.

Sed contra istud obicitur, quoniam verba sacramentalia, ex vi verborum debent significare id quod ex vi sacramenti efficitur. Ex vi autem consecrationis huius efficitur quod ibi sit verum Christi corpus : ergo verba sufficienter debent hoc significare. Quod haec quatuor verba per se prolata, non significant absolute, imo ly meum, significat referri ad personam loquentis, quoniam licet minister posset intendere loqui in Christi persona, non tamen ob hoc significatio illorum verborum contineret per verba illa intelligi corpus Christi, sed sacerdotis verba haec proferentis. Idem probatur ex connexione orationum praecedentium verba consecrationis, quae ita connectuntur quod necessario praemittendae designantur. Ex verbis quoque Ambrosii asserentis, Sermo Christi creaturam mutat ; quibus verbis fit hoc ? Accipite et edite ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Ubi insinuatur, verba illa, Accipite, etc., oportere praemitti. Hinc concedo, quod oportet ex virtute sermonis denotari, ly meum referri ad personam Christi : quod non fit, nisi prius mentio fiat de Christo.

Haec Scotus.

 

Cuius hoc ultimum dictum repugnat praeinductae responsioni Thomae, Richardi et aliorum communiter, quibus consentio. Et persuasiones hae Scoti perfacile dissolvuntur. Ait quippe Richardus : Si sacerdos omitteret omnia alia quae sunt in canone et in Missa, et diceret tantum ista verba, Hoc est corpus meum, super materiam debitam, cum intentione debita consecrandi, vere consecraret. Hinc sicut Thomas et ceteri dicunt, intentio sacerdotis sufficit ad hoc quod verba ex persona Christi dicantur, et ad eius corpus referantur. Cumque verborum significatio ex intentione cordis potissime attendatur, verba haec, Hoc est corpus meum, ut ex tali intentione prolata, et ad finem illum relata, vere significant illud quod ibi ex vi sacramenti seu consecrationis efficitur. Sed illicitum est taliter consecrare, nec sine grandi peccato praecedentia ac consequentia verba sunt omittenda, quia Ecclesia ita connexuit orationes et verba illa, sicque sunt de necessitate consecrationis et sacramenti quantum ad eius solennitatem, non quantum ad eius veritatem, sicut de Baptismo et aliis dicitur sacramentis.

 

Hinc scribit Durandus :

Dicunt quidam, quod verba sacramentalia debent significare id quod continetur in hoc sacramento ; sed Haec verba, Hoc est corpus meum, sine praecedentibus canonis verbis non significant corpus Christi ibi realiter contineri : ergo sine praecedentibus verbis non potest per verba haec consecratio fieri. Sed istud non valet, quoniam sufficit quod haec verba consecrationis significent corpus Cliristi ibi esse ex institutione Christi ordinantis, et intentione sacerdotis proferentis : alioqui nec fieret consecratio etiam prolatis praecedentibus verbis, quoniam illa recitantur ut dicta a Christo. Et constat, quod per verba illa praecedentia non designatur quod Christus sit sub speciebus panis quem sacerdos tenet vel ante se habet, sed solum sub speciebus panis quem Christus accepit et benedixit.

Haec Durandus.

 

 

QUAESTIO VI

 

Sexto quaeritur, Utrum forma consecrationis sanguinis integre exprimatur per haec verba : Hic est calix sanguinis mei.

 

Videtur quod sic, quia haec verba sunt significativa et effectiva : ergo sicut significant ibi esse sanguinem Christi, ita hoc ipsum efficiunt.

Item, ad consecrationem corporis Christi sufficit similis forma, cum dicitur, Hoc est corpus meum.

Rursus, Evangelistae integre descripserunt formam consecrationis sanguinis Christi ; in aliis autem verbis non concordant sicut in istis.

 

In oppositum videtur esse consuetudo Ecclesiae, quia non fit elevatio calicis, nec adoratio, nisi et aliis multis prolatis.

 

Ad hoc Henricus, Quodlibeto nono :

Generaliter in his quae pertinent ad observantiam fidelium, in quantum consistit in facto, prasertim ubi nil certi determinat auctoritas Scriptura, tenendus est usus Ecclesia, qui ab Apostolis derivatur, qui multa in observantiis dimiserunt Ecclesia, quae in scriptis non redegerunt. Cumque forma consecrationis verborum consistat in facto, et ad observantiam spectet eorum qua Christus fecit et facienda instituit, nec de illa aliquis Apostolorum aliquid certum expressit, eo quod verba in quibus forma consistit, ab Evangelistis diversimode recitantur in numero, ordine, et qualitate ; idcirco de hac forma firmiter tenendus est usus Ecclesiae in missali conscriptus, qui ab Apostolis creditur Ecclesia traditus, secundum formam qua noverunt Christum consecrasse. Sed cum plurima verba contineantur in descriptione forma consecrationis calicis, atque incertum sit an omnia verba illa sint de forma, an aliqua tantum ; et in dubiis (secundum Augustinum) semper tenendum sit quod certius securiusque consistit, et dimittendum incertum, prasertim in facto, quanquam propter quasdam persuasiones potius videatur verum quod minus certum est ; idcirco in consecratione sanguinis, cum summa diligentia et attentione omnia verba in missali scripta usque ibi, Hac quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis, sub uno contextu sunt proferenda, quoniam certum est consecratum esse omnibus illis prolatis, nec est super hoc tanta certitudo parte aliqua verborum illorum prolata.

 

Verumtamen a quibusdam putatur, quod ultimum illud, Qui pro vobis, etc., pertineat potius ad effectum sacramenti iam consecrati, quam ad formam et necessitatem consecrationis : imo ab aliquibus aestimatur, quod pars illa, Novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, potius exponat sacramenti virtutem, quam ad eius pertineat formam, ut sic in illis solummodo verbis, Hic est calix sanguinis mei, haec forma consistat : quoniam verba quae sunt de forma hac non solum sunt significativa, sed et effectiva eius quod significant, et hoc per assertionem quae exercetur in eis. Quare cum verba praedicta non sint assertiva eius quod pertinet ad veritatem sacramenti istius, nisi quoad illa verba dumtaxat, Hic est calix sanguinis mei ; totumque residuum potius asserat conditionem sacramenti quoad eius virtutem et efficaciam : hinc in solis illis quinque verbis videtur forma consecrationis huius consistere, non minus quam in his verbis, Hoc est corpus meum, forma consecrationis corporis est consistens : sicque fit plena conformitas consecrationis utriusque. Hoc et ego potius arbitrarer, si in tanto mysterio liceret aliquid arbitrari.

 

Nihilo minus quidam dicunt, omnia verba usque ibi, Haec quotiescumque, etc., ad consecrationis essentiam pertinere, eo quod sint determinationes quaedam sanguinis, idcoque pertineant ad integritatem locutionis et consecrationis ; quamvis per verba haec, Hic est calix sanguinis mei, designetur ipsa conversio vini in sanguinem. Sed planum est, quod ratio illa falsum supponit. Illi namque genitivi, novi et aeterni, non sunt adiectiva huius substantivi, sanguinis, sed illius, testamenti, ut patet ex verbis Lucae evangelistae, dicentis : Hic est calix novi testamenti in meo sanguine, ubi interponitur aliquid. Quod etiam patet construenti et punctuanti post illa verba, novi et aeterni : tunc enim nullius sensus perfectionem importarent verba sequentia, testamenti, mysterium. Et construuntur ambo illi genitivi, sanguinis, testamenti, cum illo nominativo, calix, transitive, subintellecta copula ; et post, ly mei et ly mysterium, construuntur cum illo nominativo, calix, specifice. Porro quod addunt, quod per verba illa, Hic est calix sanguinis mei, significatur conversio vini in sanguinem, sicut per verba consecrationis panis ; patet quod aperta est contradictio in verbis eorum, cum verba illa efficiant quod designant, sicque eis prolatis, consecratio esset peracta.

Haec Henricus, qui tamen fatetur argumentum istud non absolute concludere, quoniam dici posset quod ly hic, cum dicitur, Hic est calix, etc., non demonstrat aliquid nisi pro termino totius prolationis, et non pro termino suae prolationis, sicut in consecratione corporis ly hoc non demonstrat aliquid pro tempore suae prolationis, sed pro termino totius prolationis ; et ita cum dicitur, Hic est calix sanguinis mei, etc., verba illa nihil significant neque affirmant perfecte, usque ad prolationem totius, ideo nec ante efficiunt. Ex quibus elicitur, quid et qualiter demonstret ly hoc, in forma consecrationis corporis Christi, secundum Henricum.

 

At vero Thomas :

Quidam (inquit) dixerunt, quod de forma consecrationis sanguinis tantum sit istud, Hic est calix sanguinis mei, ut forma utriusque consecrationis exsistat consimilis. Sed quia conditiones appositae ad subiectum vel praedicatum, sunt de integritate locutionis, alii probabilius dicunt, quod totum illud quod sequitur, sit de hac forma, cum non sit locutio per se, sed determinatio praedicati. Verba quoque in tota hac forma contenta, possunt pro magna parte ex diversis locis Scripturae colligi, quamvis non inveniantur alicubi simul scripta. Nempe quod dicitur, Hic est calix, Lucae vicesimo secundo habetur, et primae Corinthiorum undecimo. Quod vero adiungitur, Novi testamenti, ex tribus Evangelistis accipitur, puta Matthaei vicesimo sexto, Marci quartodecimo, et Lucae vicesimo secundo. Quod autem adiicitur, Aeterni, et, Mysterium fidei, ex Christi habetur traditione, quae per Apostolos ad Ecclesiam devenit, iuxta illud Apostoli : Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis. Evangelistae namque non intendebant formas et ritus sacramentorum publice tradere, sed dicta et facta Domini enarrare. Denique, quae in forma consecrationis sanguinis adduntur, quamvis sint proprietates consequentes Christi sanguinem ut huiusmodi, tamen sunt essentiales sanguini eius, in quantum pro nobis effusus est.

 

Praeterea haec locutio, Hic est calix sanguinis mei, figurativa est, et dupliciter potest intelligi. Primo, ut sit metonymica locutio, ponendo continens pro contento, sicut communiter dicitur, Bibe hunc calicem vini, id est vinum contentum in calice isto. Ideo autem talis modus locutionis aptus est huic formae, quoniam sanguis de sui ratione non dicit aliquid potabile, imo potius aliquid quod natura abhorret in potum. Cumque in hoc sacramento sanguis Cliristi consecretur ut potus, oportuit aliquid addi quod ad potum pertineat, scilicet calicem. Secundo potest intelligi, ut sit metaphorica, intelligendo per calicem Christi passionem. Quemadmodum enim calix vini inebriat, sic passio amaritudine sua hominem quasi extra se ponit, iuxta illud in Threnis : Replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio. Et hoc modo loquendi usus est Christus, loquens de sua passione apud Matthaeum : Transeat a me calix iste. Hic quoque modus loquendi convenit huic formae, quia in consecratione sanguinis directe exprimitur mysterium passionis. Nec obstat quod obicitur, quod figurativae locutiones distrahunt intellectum et faciunt evagari, quoniam mens sacerdotis debet esse tam intenta et fixa ad ea quae dicit, quod non levi occasione evagetur.

 

Praeterea quae in consecratione sanguinis apponuntur, exprimunt passionis conditiones, praecipue secundum quod operatur in sacramentis. In passione autem secundum quod operatur in sacramentis, tria sunt consideranda. Primum est effectus quem inducit, qui est remissio peccatorum : quod tangitur dum dicitur, Qui pro vobis et pro multis effundetur, etc. Secundum est medium quo effectus iste in alios traducitur, quod est fides, qua mediante habet effectum tum in his qui praecesserunt, tum in his qui sequuntur ; et quantum ad hoc dicitur, Mysterium fidei. Quod potest referri tam ad ipsam passionem, quae est mysterium fidei, tanquam occultum quid latens in fide omnium Christifidelium, potissime antiquorum, apud quos fuit in mysterio abscondita, multipliciter figurata ; quam ad Christi sanguinem prout in sacramento continetur, qui latet sub speciebus, et maximam habet difficultatem ad credendum ; propter quod antonomastice dicitur mysterium fidei. Tertium est finis ad quem passio Christi perducit, qui est aeternorum bonorum perceptio, ad quae Christus per sanguinem suae passionis introducit : in quo novum testamentum confirmatur, non promittens temporalia, sicut vetus, sed aeterna. Et quantum ad hoc dicitur, Novi et aeterni testamenti. Cumque finis prior sit in intentione, ideo fine praemisso, per medium ad effectum passionis ostendendum formae verba perducunt.

 

Testamentum autem proprie est institutio hereditatis percipiendae filiis a patre : ideo proprie spectat ad promissionem bonorum quae nobis a Patre disponuntur caelesti. Quod testamentum dicitur novum, quoniam in renovationem mundi tempore gratiae est institutum ; et item ratione promissionis per Christi sanguinem confirmatae, quae vetus impedimentum percipiendae hereditatis amovit : sicque innovatio quaedam promissionis per Christi passionem est effecta. Dicitur quoque idem testamentum aliquo respectu aeternum, vel ratione aeternorum bonorum, de quibus est testamentum ; vel quoniam continet Christum, qui est persona aeterna ; vel ratione praedestinationis aeternae hanc gratiam praeparantis.

At vero sanguis Christi effusus est pro omnibus quantum ad sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam ; et ne putetur effusus pro solis Iudaeis electis, quibus promissio fuit facta, ideo dicit, Pro vobis, qui scilicet ex Iudaeis estis, et pro multis, quantum ad multitudinem gentium electarum. Vel per Apostolos significat sacerdotes, quibus mediantibus ad alios pervenit effectus dominicae passionis per dispensationem sacramentorum, qui etiam pro se ipsis ac aliis orant.

De mutatione demum, additione et subtractione idem dicendum est in hoc sacramento, quod supra, distinctione tertia, dictum est, circa formam Baptismi.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima octava, articulo tertio.

 

Praeterea Petrus :

Circa formam (ait) consecrationis sanguinis quaedam ponuntur quae sunt de substantia formae ; quaedam vero non sunt de substantia, sed ponuntur ad ornatum, vel ad ostendendum sacramenti usum, vel dignitatem, aut efficientiam. Et illa sola verba ad substantiam pertinent, quae significant praesentiam Christi sub specie virtute conversionis. Quaedam vero ad efficaciam pertinent, ut, Aeterni testamenti.

Haec Petrus.

In quibus videtur sentire, quod forma consecrationis sanguinis consistat essentialiter solum in verbis istis, Hic est calix sanguinis mei. Addit quoque : Puto, quod quaelibet forma ab Evangelistis seu Apostolis tradita, sit forma Ecclesiae, ita quod in ipsa posset consecrari, si placeret Ecclesise : quod tamen non debet fieri, propter ordinationem ipsius.

Graeci vero utuntur (ut fertur) hac forma : Hic est sanguis meus novi testamenti, pro vobis et pro multis effusus in remissionem peccatorum : quam Paulus apostolus tradidit eis.

 

Richardus quoque fatetur se credere quod in qualibet forma ab Apostolis aut Evangelistis tradita, confici posset, quoniam in subtantia eadem est cum forma nostra : alias Graeci non consecrarent.

Quaerit quoque Richardus, an virtus transsubstantiativa per prius respiciat sacerdotem, quam verba seu formam verborum. Et dicit quod sacerdotem, quem respicit permanenter ratione characteris. Verba vero respicit transeunter, sicut et verba pertranseunt. Sacerdos quoque propinquior et similior est principali agenti, videlicet Christo, quam verba : imo et verborum sacerdos est causa. Estque pro regula observandum, quod quando plura instrumenta per ordinem se habentia, ad eumdem concurrunt effectum, sicut manus et penna ad scribendum, virtus principalis motoris per prius respicit instrumentum sibi magis coniunctum, per quod virtus sua derivatur ad aliud instrumentum.

Haec Richardus.

 

Ea vero quae ex Thoma inducta sunt, in Alberto etiam continentur, qui hic sentire videtur, quod omnia verba in forma consecrationis sanguinis posita, usque ibi, Haec quotiescumque, etc., sint de essentia formae consecrationis. Verumtamen alibi, puta in libro de Missa, vel in Summa de corpore Christi, scripsit quod nihil sit de essentia formae istius, nisi Haec verba, Hic est calix sanguinis mei. Unde Henricus de Hassia, in tractatu suo de expositione Missae, narrat opinionem Alberti fuisse, quod Haec sola verba, Hic est calix sanguinis mei, sint forma consecrationis sanguinis Christi.

 

Insuper Scotus :

De verbis (inquit) consecrationis sanguinis, est difficultas quantum ad duo. Primum est, quoniam formam qua utimur, nullus Evangelistarum descripsit, et Graeci alia forma utuntur. Secundum dubium est, an omnia verba usque ibi, Haec quotiescumque, etc., sint de essentia formae. Quantum ad primum, certum est quod bona sit nostra forma. Dicitur etiam forma nostra, et quaecumque forma in Evangelio scripta, ad consecrationem sufficiens ; tamen in Romana Ecclesia de necessitate salutis ministri est uti forma Romanae Ecclesiae. Quantum ad secundum aliqui dicunt, quod omnia verba illa sint de forma consecrationis, propter motiva inducta ex Thoma. Sed non concludunt : quia possibile est multa addi in oratione consecrativa, quibus non expressis, tota consecratio compleretur : sicut Christus potuisset dixisse, Hoc est corpus meum assumptum de Virgine, et suspendendum in cruce, sicut dixit de sanguine, Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et quamvis tunc verba illa fuissent dicenda propter devotionem, non tamen necessaria essent propter formam, quamvis ad orationem pertinerent eamdem. Multo minus valet argumentum illud de verbis his, Qui pro vobis et pro multis effundetur, etc.

 

Itaque breviter dico, quod non est nobis certitudinaliter traditum, an ad formam consecrationis sanguinis pertineant aliqua verba post illud, Sanguinis mei : ideo periculosum est hic asserere aliquid de quo sufficiens auctoritas non habetur. Non autem periculosum est istud ignorare, quia videtur ignorantia invincibilis. Ideo improbabile est quod quidam locutus est indiscrete, quod scilicet necesse est in quolibet sacramento scire quod praecise ad eius pertineat formam. Nam et diversi diversis verbis utuntur in Poenitentiae sacramento. Quod ergo consilium ? Dico, quod sacerdos intendens facere quod facit Ecclesia, legens distincte canonis verba, vere conficit. Nec est tutum alieni (quantumcumque reputet se peritum) dicere, Volo praecise uti verbis istis pro consecratione sanguinis : imo securior est simplicitas qua dicatur, Volo verba ista proferre ista intentione qua Christus ea instituit esse proferenda : ita quod ea quae ex Christi institutione sunt de forma, dico pro forma, et quae sunt ad reverentiam, dico ad reverentiam. Si autem sacerdos inciperet verba formae proferre, nec compleret, non esset adorandum nisi sub conditione, et materia illa sumenda esset a sacerdote seorsum, ita quod diceret intra se, Si consecrata est, sumo eam ut consecratam ; si non, non. Et hoc agendum eo adhuc ieiuno, videlicet ante perceptionem ablutionis vini.

Haec Scotus, quibus concordat Durandus.

Et quae dicunt de essentia formae consecrationis vini, et de intentione habenda circa prolationem verborum formae illius, videntur sapienter expressa.

 

Postremo inter tot opiniones, quae tamen minus discordant in re quam in apparatu verborum, videtur responsio Petri planior quantum ad formam consecrationis corporis Christi. Similiter responsio Richardi de S. Victore apta censetur.

 

Praeterea quidam hic sciscitantur, utrum in verbis formarum istarum sit aliqua virtus snpernaturalis, causativa sacramenti. Ad quod satis reor patere responsum ex his quae dicta sunt supra in generali, de virtute causali sacramentorum evangelicae legis.

 

Multi quoque hic investigant, an formae istae exspectent se in operando, hoc est, an prolatis verbis consecrationis corporis Christi, mox et immediate sequatur effectus, id est transsubstantiatio panis in corpus dominicum, vel differatur quousque prolata sit forma consecrationis sanguinis Salvatoris. Et quamvis quidam antiqui dixerunt, quod formae ita exspectent se, tamen doctores modo concorditer dicunt contrarium, quod et satis lucet ex introductis. Mox enim prolatis verbis consecrationis corporis sacri, ipsum elevatur et adoratur. Nec inde consequitur, quod corpus in specie panis exsangue sit, quia (ut infra patebit) in hostia consecrata ex vi conversionis est corpus, sanguis vero et anima ac deitas Verbi, ex concomitantia naturali.

 

Bonaventura etiam circa haec loquitur :

Forma ista, Hic est calix sanguinis mei, est forma recta et congrua consecrationis sanguinis. Sed utrum sit tota, an quod sequitur sit de eius integritate, est dubium. Creditur tamen quod est tota ; attamen quod sequitur non frustra est additum, nec resecandum. An vero forma a quolibet Evangelista descripta, sit ad conficiendum sufficiens, quis audeat negare, aut praesumendo asserere, cum nesciamus an ipsi intenderint formam describere, an verba rei gestae narrare ?

Haec Bonaventura.