Distinctio XXXV — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUINTAE

 

 

In hac distinctione docetur, qualiter propter adulteri crimen, coniugati ab invicem separantur. Et primo ostendit Magister, quod in hac re coniugati sunt iuris eiusdem, ita quod sicut vir potest uxorem dimittere ob eius adulterinam fornicationem, sic econtrario. Deinde circa hoc addit, quod maritus uxorem adulteram non potest abicere, nisi ipse tanti sit criminis expers dum habuit eam. Et pandit, qualiter intelligenda sit separatio ista, utpote quantum ad cohabitationem seu torum, non quantum ad vinculum coniugale. Discutit quoque, an liceat viro non abicere sed secum tenere adulteram. Postremo scrutatur, qualiter adulterium impedit matrimonium contrahendum.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur, An propter fornicationem unius coniugum, alius possit illum abicere ; et utrum teneatur ad hoc, vel magis expediat quod reconcilientur.

 

Videtur quod propter fornicationem non liceat separare matrimonialiter iunctos, nec unus eorum se ab alio possit retrahere. Primo, quia ex hoc sequitur saepe maior confusio, et filii aut filiae praeter propriam culpam diffamantur tanquam proles adulterae matris. Inde quoque consequitur odium, et alii scandalizantur.

Secundo, quia debemus pro malis retribuere bona.

Tertio, quia ut ait Apostolus, debemus esse imitatores Dei sicut filii carissimi. Deus autem altissimus animas sibi per fidem desponsatas atque per caritatem viscerose unitas, si fornicentur cum daemone et cum rebus inanibus, semper paratus est ad veniam capere, imo hortatur ut redeant, et frequenter post reditum gratiosius sibi coniungit : ergo vir non statim pro una fornicatione aut pluribus, debet se ab uxore retrahere, nec implacabilem exhibere.

Quarto, quia si post separationem, cum aliis contrahere prohibentur, erit separatio ista multorum adulteriorum occasio : ergo si Deus fragilitati humanae sufficienter providit, oportebit licitum esse post separationem, cum aliis inire connubium, aut invicem indulgere et commanere.

 

In oppositum sunt quae habentur in littera.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Propter fornicationem licet inter coniugatos divortium fieri, altero (utpote innoxio) postulante, quoniam Dominus hoc concessit. Idcirco quoque concessit hoc, quoniam non servanti sed frangenti fidem, non tenetur vir fidem servare. Et quia directe peccavit contra actum matrimonialem, in eodem est punienda, exigente aequitate iuris matrimonialis : quia privavit contoralem iure quod in ipsius adulterantis habuit corpore, et hoc sine alterius demerito. Unde non ex quacumque fornicatione fit divortium, sed ex vitiosa, atque ex parte alterius singularis, ita quod uterque non est adulteri reus. Si etenim fornicetur per violentiam aut ignorantiam facti, ut dum eum cui miscetur, suum putat exsistere contoralem, aut ipsum aestimat mortuum, excusatur. Si autem prostituit contoralem, aut in eodem est crimine, aut fovet adulterantem, ant personam talem cognoscit dum scit quod adultera sit, particeps criminis perhibetur, nec illam potest dimittere, imo se privat iure dimittendi illam.

Haec Bonaventura.

 

Eadem scribit quoque Thomas, verbis parum permutatis :

Uxorem, inquiens, Christus concessit dimittere propter fornicationem, in poenam illius qui fidem fregit, et in favorem eius qui fidem servavit. Hinc septem casus excipiuntur in quibus non licet viro uxorem dimittere ob fornicationem : in quibus vel uxor immunis est a crimine illo, vel in eo uterque culpabilis est. Primus est, quando vir similiter reus est criminis huius. Secundus, dum eam prostituit. Tertius, dum uxor probabiliter credidit eum mortuum esse, et ideo alteri nupsit. Quartus, si latenter cognita est ab altero lectum eius sub specie mariti intrante. Quintus, si opprimatur. Sextus, si viro fuit reconciliata, ac deinceps cognita ab eodem. Septimus, si matrimonio in infidelitate cum viro contracto, vir dedit uxori libellum repudi, et illa alteri nupsit : tunc namque si convertatur uxor ad fidem, vir tenetur illam recipere.

Denique, propter fornicationem specialiter fit divortium, quoniam fornicatio est directe contra matrimonii bona. Impedit enim certitudinem prolis, et frangitur fides, nec significatio observatur, dum una persona dividit carnem suam in plures : hinc alia crimina, quamvis forsitan graviora, non causant divortium. Sed cum infidelitas sit fornicatio spiritualis, et matrimonii bono contraria, quod est proles ad Dei obsequium educanda, ideo causat divortium ; aliter tamen quam fornicatio corporalis : nam propter unam fornicationem carnalem, ad divortium potest procedi, non autem propter unum actum infidelitatis, sed propter consuetudinem quae pertinaciam monstrat, in qua infidelitas ipsa perficitur.

Sed quaeri potest, an et propter scelus contra naturam possit divortium celebrari ; et si sic, cur non exprimitur hoc. Respondendum, quod potest ; non tamen exprimitur : primo, quoniam passio illa ignominiosa innominabilis est ; secundo, quoniam rarius accidit ; tertio, quia non causat incertitudinem prolis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Qui insuper quaerit, utrum vir tenetur uxorem adulteram dimittere. Et respondet :

Dimissio uxoris fornicantis inducta est ad corrigendum crimen ipsius. Poena autem corrigens non requiritur ubi emendatio iam praecessit. Idcirco si mulier de peccato poeniteat, vir non tenetur eam dimittere ; si vero non poeniteat, tenetur dimittere illam, ne consentire videatur, dum peccato illius correctionem debitam non apponit. Poenitentem quoque potest aliter corripere quam ipsam abiciendo, videlicet verbis et ictibus.

 

Insuper si quaeratur, an vir proprio iudicio possit illam dimittere ; dicendum quod sic, quantum ad torum, si constet sibi crimen illius ; nec tenetur reddere debitum, nisi per Ecclesiam compellatur, et taliter reddens nullum sibi praeiudicium facit. Non autem simul quantum ad torum et cohabitationem : nam ita non potest dimitti nisi Ecclesiae iudicio. Et si aliter dimissa fuerit, cogendus est vir ut eam recipiat ad cohabitationem, nisi in continenti possit probare mulieris adulterationem. Et ista dimissio divortium appellatur : ideo concedendum, quod divortium non valet nisi iudicio Ecclesiae celebrari.

Denique maritus potest accusare uxorem dupliciter de adulterio. Primo, ad tori separationem, coram iudice spirituali : tuncque inscriptio fieri debet sine obligatione ad poenam talionis, quia sic consequeretur suum intentum in utroque eventu. Secundo, ad punitionem criminis, in iudicio saeculari : et sic oportet inscriptionem praecedere, per quam ad poenam se obligat talionis, si in probatione defecerit.

Rursus, ut loquitur Decretalis, tribus modis proceditur in criminibus. Primo, per inscriptionem, quam debet praecedere clamorosa insinuatio, quae locum tenet accusationis. Secundo, per accusationem, quam praecedere debet inscriptio. Tertio, per denuntiationem, quam debet praecedere fraterna correptio. Et in hoc tertio modo servandum est quod ait Salvator de ordine fraternae correptionis.

 

Praeterea quaeritur, an in causa divorti vir et uxor ad paria iudicentur. Dicendum quod imo, ita ut idem sit licitum et illicitum uni quod alteri ; non tamen pari causa iudicantur ad illa, cum causa divorti sit maior in uno quam in alio. In utroque tamen sufficiens est. Divortium namque est adulterii poena, in quantum adulterium est contra matrimonii bona. Quantum autem ad bonum fidei, ad quam coniuges sibi invicem tenentur aequaliter, adulterium unius tantum est contra matrimonium quantum adulterium alterius ; et haec causa in utroque sufficit ad divortium. Sed quantum ad bonum prolis, plus peccat adulterium uxoris quam viri : ideo maior causa divortii est in uxore quam in viro. Sicque ad aequalia, sed non ex aequali causa iudicantur seu obligantur ; non tamen iniuste, quoniam in utroque est causa sufficiens ad hanc poenam : quemadmodum duo latrones ad idem genus supplicii deputantur, quamvis unus alio multum deterior sit.

Et si obiciatur, quod divortium in nova lege conceditur loco repudii quod fuit in veteri lege, ut patet apud Matthaeum ; in repudio autem vir et mulier non iudicabantur ad paria (vir enim potuit repudiare uxorem, non econtrario) : ergo nec in divortio sunt ad paria iudicandi. Dicendum, quod repudium non permittebatur nisi ad vitandum homicidium, de quo magis fuit periculum ex parte virorum quam coniugum : ideo viris permittebatur repudiare uxores, non econtrario.

 

Praeterea quaeri potest, quis gravius peccet, vir adulterando, an mulier. Et respondendum, quod in adulterio idem invenitur de ratione peccati quod in fornicatione simplici, et plus, videlicet matrimonii laesio. Si ergo consideretur id quod commune est adulterio et fornicationi simplici, peccatum viri et uxoris se habent sicut excedentia et excessa : quia in muliere est plus de humore, propter quod magis ducibiles sunt a concupiscentis ; in viro autem est plus de calore, qui concupiscentiam excitat. Simpliciter tamen loquendo, et ceteris paribus, vir in simplici fornicatione plus peccat, quia plus habet de rationis bono, quod praeponderat quibuscumque motibus passionum ; sed quantum ad laesionem matrimoni, quam adulterium fornicationi addit, ex qua divortium causat, plus peccat mulier, ex cuius adulterio sequitur prolis incertitudo. Hinc simpliciter loquendo, plus peccat adultera mulier quam vir, ceteris paribus.

 

Amplius, si quaeratur, an post divortium vir alteri nubere possit ; dicendum quod non, quoniam vinculum matrimoniale non potest dissolvi nisi per mortem. Potest tamen mulier post divortium continentiam vovere, etiam viro invito, nisi videatur deceptam esse Ecclesiam per falsos testes sententiando de ipso divortio, quia in tali casu, etiam si votum professionis emisisset, restitueretur viro, et teneretur ei reddere debitum ; non tamen liceret ei exigere.

 

Ulterius quaeritur, utrum post divortium uxor possit viro reconciliari. Et respondendum quod imo, si ipsa poeniteat et se emendet. Sententia namque Ecclesiae divortium celebrantis, non cogit ad separationem, sed ad eam praebet et praestat licentiam.

Quocirca poterit quaeri, an adultera separata possit revocari a viro. Dicendum, quod id quod inducitur in favorem alicuius, non facit ei praeiudicium. Cumque divortium sit concessum in viri favorem, non aufert ei ius petendi debitum et revocandi uxorem : ideo uxor tenetur viro id reddere, atque ad ipsum (si revocetur) redire, nisi de licentia eius continentiae votum emiserit.

Porro propter adulterium quod vir prius innocens, postea committit, hoc est post divortium, secundum iuris rigorem non est cogendus ad recipiendum uxorem prius adulteram ; attamen secundum iuris aequitatem iudex ex officio suo debet eum cogere, ut caveat periculo animae eius et scandalo aliorum, quamvis uxor non possit reconciliationem petere.

 

Insuper agnoscendum, quod plura sunt crimina quae propter sui enormitatem impediunt matrimonium contrahendum. Primum est incestus ; secundum, uxoricidium ; tertium, raptus sponsae alienae ; quartum, dum quis insidiando matrimonio, proprium filium levat de sacro fonte ; quintum, interfectio sacerdotis. Non tamen propter haec crimina dirimitur matrimonium contractum. Nihilo minus quaedam sunt crimina quae etiam dirimunt matrimonium contractum, ut dum quis cum aliqua coniugata concubuit, et ex hoc machinatur in viri mortem : tunc etiam si contraxerint, separantur. Secundum est, quando praestat fidem adulterae quod ducet eam in uxorem et ducit eam : quod intelligendum est, quando tam adulter quam adultera sciebant impedimentum ; alias non dirimeretur contractum. Tertium est, quando contrahit cum ea de facto. Primum enim matrimonium facit quod secundum non stat : ideo si primum non fuisset verum matrimonium, secundum staret.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat in omnibus Bonaventura, qui et allegat Hieronymum protestantem, Si vir cognoscit uxorem deliquisse, et illa in fornicatione permanserit, et ipse vivit cum illa, particeps est iniquitatis illius ; Chrysostomum quoque dicentem, Sicut crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic iniquus et stultus est qui retinet meretricem. Unde rursus effatur Hieronymus : Cum mulier fornicatione se separavit a viro, teneri non debet, ne virum quoque sub maledicto constituat, dicente Scriptura : Qui tenet adulteram, stultus et impius est. Istae autem et consimiles auctoritates sunt cum moderamine intelligendae, iuxta distinctiones inductas.

 

Iterum addit Bonaventura :

Cum Matrimonium sit magnum sacramentum, idcirco divortium fieri debet in facie Ecclesiae, coram iudice, non quocumque, sed episcopo, ut in Carthaginensi concilio fuit statutum, cui interfuit Augustinus. Idemque statuit Nicolaus Papa. Et si aliter eam dimisit, tenetur eam resumere, nisi possit mox comprobare.

 

Si demum quaeratur, an possit divortium fieri sine praevia culpa ; dicendum, quod divortium fieri potest dupliciter : primo, ut in eodem statu persistant ; secundo, ut ad frugem vitae convolent melioris. Primo modo fieri non debet nisi manifesta culpa praecedat, tum propter periculum, tum propter scandalum. Si secundo modo, tunc aut uterque est voluntarius, aut alter invitus. Si uterque voluntarius, tunc fieri potest sine culpa praecedente, ita tamen quod uterque votum solenne emittat, et habitum religionis assumat : nisi sit persona talis de qua nulla possit oriri suspicio, quae voto solenni castitatis emisso poterit manere in domo ; sin autem, oportet utrumque converti.

Haec Bonaventura.

Qui etiam sciscitatur, cuius adulteratio enormior sit, viri aut mulieris. Ad quod respondet satis concorditer cum Thoma.

 

Idem Petrus et Richardus, secundum quos non potest quis ducere in uxorem eam cum qua adulterium perpetravit, si in mortem mariti eius est machinatus, vel si promisit eam ducere post mortem mariti : ne viri sint proni machinari in mortem virorum, desiderio uxorum ipsorum.