Distinctio XLVIII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE OCTAVAE

 

 

Supra tractavit Magister de modo ac ordine generalis iudicii ; hic testatur, quod Christus in assumpta humanitate glorificata in iudicio apparebit et iudicabit, et declarat quomodo Christus secundum formam assumptam suscitabit corpora mortuorum (quas plane suscitatio, opus erit et effectus omnipotentiae Dei). Post haec exponit qualiter vallis Iosaphat dicatur et erit locus futuri iudicii. Et subdit qualis erit dispositio luminarium caeli atque caelestium corporum, iudicio consummato. Postremo subiungit de diversitate ac differentia mansionum in caelo empyreo ac inferno.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur, An Christus in iudicio apparebit in forma gloriosa.

 

Et quia de isto iam habitum est, quod in forma humana gloriosa videbitur, quaeri potest, an in eadem dispositione apparebit bonis ac malis, et an reprobi possent eius deitatem clare conspicere sine amore et gaudio : de qua nihilo minus quaestione dictum est super primum.

 

Sed argui potest, quod in forma deitatis iudicabit et apparebit. Iudicare enim est superioris et auctoritatem habentis, omnia cognoscentis, adeoque potentis ut eius potestati nemo queat resistere. Et certum est, quod omnia ista conveniunt Christo incomparabiliter eminentius secundum divinam naturam potius quam humanam. Ergo secundum divinam naturam iudicabit et apparebit.

 

Circa haec scribit Albertus :

Duo circa iudicem attenduntur, quae sunt, virtus iudiciariae potestatis, et forma exterior iudicis in quantum est iudex proprius hominum iudicandorum. Primum competit Christo secundum deitatem, secundum habet ex humanitate. Decet namque iudicem videri a iudicandis : cum igitur Christus iudicaturus sit homines resuscitatos, ipse in forma et natura humana visibili apparebit eisdem.

Atque ut Magister ait, deitas sine gaudio nequit videri, loquendo de visione per speciem gloriae, secundum quod est Beatorum obiectum : hanc quippe speciem nulla creatura percipere potest, nisi quae glorificatione perfecta est. Sed obici potest. Ponatur enim quod aliquis deitatem conspiciat ut iustam et iudicantem ac vindicaturam, constat quod contremiscet, praesertim si reprobus sit : quam deitatem ita intueri non implicat, sicque deitas videretur sine dilectione et gaudio, cum formidine et tremore. Dicendum, quod talis visio est in umbra, quia in ea intellectus non habet speciem glorificationis : propter quod etiam a B. Dionysio intellectus daemonum vocatur phantasia proterva. Attamen concedendum, quod tam boni quam mali videbunt formam gloriosam humanitatis Christi : nam et corpus gloriosum potestatem habet videri [a non glorioso].

Haec Albertus, qui de his tribus distinctionibus ultimis pauca scribit.

 

Thomas vero super his plenius scribens :

Ad iudicandum, inquit, requiritur quoddam dominium. Christus autem est Dominus noster, non solum ratione naturae divinae, qua creavit nos, sed etiam humanae, qua redemit nos ; propter quod ad Romanos dicitur : In hoc Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum dominetur et mortuorum. Ad obtinendum enim vitam aeternam nequaquam sufficiunt nobis bona creationis et dona naturae, sed necessaria etiam sunt charismata gratiae et beneficium redemptionis. Cumque iudicium illud finale ordinetur ad hoc, quod electi et iusti admittantur ad regnum felicitatis, et impi inde excludantur ; conveniens est Christum exercere illud iudicium secundum naturam humanam, in qua et per quam nos redemit, imo et omnia reparavit, secundum qnod homine reparato tota creatura melioratur et aliquod complementum sortitur : secundum quod ad Colossenses habetur, Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Hinc non solum super homines, sed et super universam creaturam Christus dominium per suam passionem promeruit. Et sicut ex deitate competit ei dominium primum ac principale, non participatum, ex iure creationis ; sic ex natura assumpta competit ei dominium participatum, secundarium, iure redemptionis.

Nec his obstat, quod frequenter in Scripturis iudicium istud adscribitur Patri aeterno seu Deo, sicut et Daniel ait : Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Antiquitas autem attribuitur Deo ratione aeternitatis, et throni iudiciariam potestatem designant, quia ut tactum est, iudicare competit Christo diversimode secundum utramque naturam. Dicendum, quod in visione Danielis manifeste exprimitur totus ordo iudiciariae potestatis : quae sicut in prima origine est in Deo, specialiterque in Patre, qui est totius fons deitatis, ideo primo ibi praemittitur, quod Antiquus dierum sedit. Sed a Patre potestas illa in Filium est traducta, non solum aeternaliter secundum naturam divinam, sed et temporaliter secundum humanam. Hinc subditur ibi : In nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem et regnum.

 

Insuper, ad id quod quaeritur, an Christus in iudicio apparebit in forma humana glorificata, dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator, in quantum pro hominibus satisfecit et interpellat Patrem pro eis, ac ea quae Patris sunt communicat nobis, iuxta illud Ioannis : Caritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Et secundum utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum. In quantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud Patrem ; in quantum vero cum Patre communicat, dona Patris transmittit ad homines. Cumque in primo adventu advenerit ad satisfaciendum Patri pro nobis, idcirco apparuit tunc in forma nostrae infirmitatis, puta, passibilis et mortalis ; quia vero secundo venturus est ut exsequatur iustitiam Patris in homines, ideo tunc in forma humanitatis glorificata apparebit, ut demonstret gloriam quam habet in communione cum Patre. Nihilo minus signum eius in iudicio apparebit, iuxta illud Matthaei : Tunc apparebit signum Fili hominis. Et ut ait Chrysostomus, veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices sed etiam mortem exprobratissimam ostendens, impis et ingratis improperans eam. Itaque signum hoc tunc apparebit non ad indicium infirmitatis quae tunc erit in Christo, sed quae fuit in ipso, ut eorum damnatio appareat iusta, qui tantam misericordiam neglexerunt.

Corpus demum gloriosum habet in potestate ostendere se oculis non gloriosis. Eadem quoque dispositio et gloria faciei, quae amico est delectabilis, hostibus est molesta. Sicque Christus in iudicio in una et eadem vultus dispositione exsistens quantum ad se, diversis diversimode apparebit, videlicet, electis dulcis, amabilis, gratiosus ; reprobis metuendus, severus, indignabundus : sicut et iudex terrenus reo incutit horrorem, innocenti consolationem.

 

At vero ad id, an deitas sine gaudio queat videri, dicendum quod in quolibet appetibili et delectabili duo possunt considerari : ipsa scilicet res appetibilis et delectabilis, et ratio appetendi. Quemadmodum autem (secundum Boetium libro de Hebdomadibus) id quod est, potest habere aliquid praeter id quod ipsum est ; ipsum vero esse, nil aliud praeter id quod ipsum est habet admixtum : ita id quod est appetibile vel delectabile, potest habere aliud quid admixtum ratione cuius non sit delectabile aut appetibile ; id autem quod est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, nil habet neque habere potest admixtum propter quod delectabile aut appetibile non sit. Hinc res quae appetibiles delectabilesque consistunt per participationem bonitatis, quae est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, possunt apprehensae non delectare nec appeti. Deus vero qui per essentiam suam est bonitas, atque totius bonitatis, appetibilitatis delectabilitatisque ratio, non potest non delectare et appeti, dum eius essentia clare conspicitur sicuti est in se ipsa, pura, per speciem ; apprehensus vero per suos effectus, atque per speculum in aenigmate, in quantum est iustus et prohibens mala ac puniens, potest non delectare nec appeti.

Ita cum tristitia dicat passionem poenae, quae a causa contraria fortiori superveniente aufertur, tristitia damnatorum tolleretur, si per essentiam Deum viderent. Et si obiciatur, quod damnati et impii ob suam indispositionem non delectarentur in Deo, sicut et visui indisposito ac infirmo non est delectabile lumen videre ; dicendum, quod per indispositionem organi tollitur naturalis proportio organi ad obiectum delectabile : ideo in eo non delectatur ; indispositio autem damnatorum non tollit naturalem proportionem eorum ad increatum obiectum, cuius imago in ipsis indelebiliter perseverat.

Haec Thomas in Scripto, ex cuius scriptis aliis plura sunt introducta supra primum, ubi haec quaestio diffuse est pertractata.

 

Concordat Petrus in omnibus his, et addit :

Deus est ultimus finis intellectus creati, ideo sine delectatione visionem sequente, clare per speciem nequit videri, praesertim cum sit non solum appetibile, sed et ratio appetendi : quemadmodum lux oculis opposita seu obiecta, non videri non potest, quoniam est ratio videndi colores ; color autem qui est tantum visibile aliquid, potest non videri, ut patet in nocte. Rursus, cum Deus infinite excedat omne creatum, non est mens creata capax visionis ipsius sine gratia disponente, et sine lumine gloriae naturam creatam super se elevante, quae duo nullam culpam secum compatiuntur : ideo deitas a malis clare non valet videri.

Haec Petrus.

 

Idem Bonaventura et Richardus, qui tamen hanc quaestionem, an deitas sine gaudio possit videri, non hic, sed super primum tractant iuxta sensum praehabitum. Et addit Bonaventura :

Reprobi in iudicio nec Patris nec Christi deitatem conspicient clare in se ipsa, sed solum per effectus quosdam et signa. Nam ut dicunt Augustinus atque Isidorus, si haberent oculum aptum ad deitatis intuitum, haberent maximam delectationem. Apparebitque Christus in forma humanitatis glorificata, bonis et impis. Nec erit differentia ex parte apparentis, sed recipientium : mali namque non poterunt sustinere Iudicis vultum, ex conscientiae suae remorsu et formidine sententiae contra eos ferendae.

Haec Bonaventura.

 

Consonat praeinductis Argentinensis, addens quod planum et certum sit, quod Christus in die iudici secundum utramque suam naturam clare videbitur a Beatis : qnod intelligendum est de Beatis qui ante sententiae prolationem beati fuerunt per beatificam visionem.

 

Postremo Scotus his contradicit, positionem S. Thomae cum suis declarationibus recitans. Verum ea quae obicit ac asserit contra scripta sancti Doctoris, inania sunt, nec apparentiam sortiuntur, si verba B. Thomae diligenter pensentur, et pro parte non sunt contra mentem ipsius. Ea quoque quae dicit de hoc, quod possit deitas clare per speciem conspici sine amore  et gaudio, super primum satis sunt reprobata, sicut ibidem ostensum est, et partim paulo ante iam patuit ex his quae Thomas de his scribit materiis.

 

 

QUAESTIO II

 

Amplius quaeritur, Utrum secundum Christi adventum praecedent aliqua signa.

 

Et de hoc iam dictum est paulo ante. Et quoniam inter signa connumeratur obscuratio solis et lunae, restat elucidandum qualiter obscurabuntur, et utrum virtutes caelorum tunc movebuntur.

 

Itaque de primo horum Thomas testatur :

Ad reverentiam ac dignitatem iudiciariae pertinet potestatis, habere proportionata indicia quae ad subiectionem ac venerationem iudicis incitent alios ; hinc huiusmodi signa praecedent adventum Christi ad iudicandum. Quae autem sint signa illa, non polest facile sciri, quia ut in epistola ad Hesychium loquitur Augustinus, ea quae in Evangelio praedicuntur, non pertinent solum ad secundum illum adventum, sed etiam ad tempus destructionis Ierusalem, et ad adventum quo Christus continue Ecclesiam visitat, etc., ut supra dictum est. Porro signa quae Hieronymus scribit, non asserit, sed in annalibus Iudaeorum ea se recitat invenisse, quae et parum verisimilitudinis habent. Verum ut asserit Augustinus in libro ad Hesychium, circa finem mundi erit universalis persecutio bonorum ab impis ; ideo boni tunc timebunt, el mali male securi erunt, iuxta illud Apostoli : Cum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Ad bonos vero pertinet illud Lucae : Arescentibus hominibus prae timore. Impii namque signa imminentis iudicii parvi pendent. Potest etiam dici, quod signa illa praecipua quae circa iudicium erunt, infra tempus iudicii computantur.

 

Porro signa quae refert Hieronymus, sunt haec : Primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super montes. Secundo die omnia aequora prosternentur in profundum, ita ut vix possint videri. Tertio redigentur in pristinum statum antiquum. Quarto belluae omnes et animalia quae moventur in aquis, congregabuntur, ac super pelagus levabuntur, more contentionis invicem mugientes. Quinto omnia volatilia caeli congregabuntur in campis, miserabiliter mutuo flentia et nihil gustantia. Sexto ignea flumina surgent a solis occasu contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia. Septimo cuncta sidera errantia atque fixa spargent ex se igneas comas sicut cometae. Octavo erit tam magnus terrae motus, quod omnia animalia prosternentur. Nono universi lapides magni et parvi dividentur, singuli in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo omnes plantae sanguineum fluent rorem. Undecimo omnes montes et colles ac aedificia in pulverem redigentur. Duodecimo omnia animalia venient ad campos ex desertis et montibus, nihil gustantia ac mugientia. Tertiodecimo omnia sepulcra a solis ortu usque occasum, aperientur mortuis corporibus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis suis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo omnes morientur, ac resurgent cum mortuis longe ante defunctis.

 

Praeterea de obscuratione luminarium caeli sciendum, quod loquendo de sole et luna quantum ad momentum adventus Christi, non est credibile quod obscurabuntur luminis sui privatione, quoniam totus mundus innovabitur Christo veniente ac resurgentibus Sanctis, ut dictum est. Si autem loquamur de eis quantum ad tempus propinquum ante adventum, sic esse poterit ut sol et luna ac alia caeli luminaria privatione sui luminis obscurentur, vel simul aut diversis temporibus, omnipotentia Dei id faciente ad hominum terrorem. Sicque intelligendum est quod Rabanus ait : Nil prohibet intelligere solem et lunam cum sideribus ceteris tunc lumine suo privari, quemadmodum factum constat de sole in dominica passione.

 

Insuper, secundum divinum Dionysium undecimo capitulo de Caelesti hierarchia, per Virtutes uno modo intelligitur specialis chorus seu ordo, quem dicit medium esse in hierarchia secunda ; secundo accipitur pro universis angelicis spiritibus. Et utroque modo hic sumitur. In littera enim exponitur verbum illud, Virtutes caelorum movebuntur, de omnibus angelis, qui tunc movebuntur motu admirationis propter novitatem horribilium. Si autem Virtutes caelorum dicantur angeli ordinis specialis, sic illi prae ceteris movebuntur, quia secundum Gregorium, ad ipsos pertinet miracula facere, quae tunc abundantius fient ; vel ut super secundum expositum est, ad ordinis illius angelos spectat caelestia corpora movere, a quo officio tunc non sine admirationis motione cessabunt. Verumtamen hoc invariabili stabilitati felicitatis eorum non derogabit, quoniam admiratio ista refertur ad effectus de quorum eventu et nova consideratione tunc prae solito mirabuntur, quia nec omnia illa tam distincte praecognoscere potuerunt per species concreatas. Nam quantum ad talia, est vicissitudo cogitationum in Beatis, ut infra dicetur ; et quantum ad hoc asserit Augustinus, quod spiritualem creaturam Deus movet per tempus. Nec ex hoc adscribitur eis ignorantia quantum ad ea quae scire ad eorum pertinet statum, sed quod omnipotentiam Dei non comprehendunt plenarie : idcirco ex tam inconsuetis mirabilibus eam admirabuntur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus, qui de loco iudici addit :

Oppositorum motuum oppositi sunt termini. Motus autem ascensionis Christi de terra in caelum, oppositus fuit motui descensionis de caelo in terram ad iudicandum : quia ascendit ut sit advocatus noster in curia caeli, et descendet ut sit iudex : hinc ad locum unde ascendit, descendet ad iudicandum. Idoneitas quippe loci ad iudicandum, ex triplici parte accipitur, utpote, tam ex parte partium quam ex parte negotii, et ex parte iudicantis personae. Ex parte partium locus debet esse communis et publicus ; Ierosolyma vero et adiacens terra videtur esse quasi in medio terrae habitabilis, et locus communis ac famosissimus propter humanae redemptionis mysteria ibi peracta, iuxta illud Psalmi : Operatus est salutem in medio terrae. Ex parte quoque negotii convenienter accipitur illa pars mundi, quia in alis locis tractandae sunt causae criminales, in aliis spirituales. Causa vero illius iudicii erit opus misericordiae atque iustitiae, quoniam ad retribuendum pro meritis secundum misericordiam et iustitiam veniet Iudex ; mons autem Oliveti seu Olivarum, misericordiam designat ; Iosaphat autem interpretatur iudicium Domini. Et quoniam misericordia superexaltat iudicium, mons Oliveti supereminet valli illi. Ex parte quoque personae Iudicis, sedes eminentior et gloriosior debet esse, ut Iudex undique conspici queat. Hinc Iudex in aere residebit, et in loco gloriosiori quam unquam in terra habuit, puta in loco ascensionis, in illo confinio ubi oculi Apostolorum adhuc mortalium defecerunt in intuitu gloriae suae, ut arbitror. Ergo circa vallem Iosaphat ad iudicium veniet ; iudicandi autem diffundentur undique circa locum illum.

Haec Petrus.

 

Eadem Richardus, qui addit praehabitis :

In ipso adventu Iudicis, sol, luna et sidera obscurabuntur, non lucis suae privatione, sed maioris luminis superveniente claritate, videlicet Christi. Sol quoque et luna supernaturaliter patientur simul eclipsim : quoniam naturalis eclipsis solis causatur per interpositionem lunae inter solem et nostrum adspectum ; naturalis vero eclipsis lunae, per interpositionem terrae diametraliter inter solem et lunam. Vera ergo et grandis eclipsis praecedet iudicium. Attamen aliter obscurabitur sol quam luna, quoniam luce remanente in sole (quae lux est naturalis qualitas solis), sol non irradiabit, et hoc divina virtute, quemadmodum in Aegypto, per retractionem solarium radiorum.

Stellae quoque tunc casurae dicuntur, tropico modo loquendo, secundum Augustinum, et quia sic apparebit prae solito. Sed quia quotidie sic apparet in nocte, hinc alii dicunt, quod ante ignem conflagrationis generabitur virtute caelestium corporum vehemens caliditas siccitasque in aere : quae erunt congrua dispositio ad ignis illius productionem, ita quod desinent generari arcus in nubibus (qui generantur in nubis roratione), impressionesque aliae, et generabuntur azub seu exhalationes siccae ac calidae, descendentes in tanta multitudine, quod adspicientibus apparebit quod sint stellae de caelo cadentes.

Haec Richardus.

 

 

QUAESTIO III

 

Quaeritur quoque, An in secundo Christi adventu innovabitur mundus, et an motus caelestium corporum tunc cessabunt, ipsa quoque corpora superiora ac etiam elementa abundantiori venustate ac lumine ornabuntur, et an tunc penitus desinent esse bruta et plantae ac cetera mixta.

 

In hac quaestione (ut palam est) multa tanguntur. Et arguitur, quia ut multipliciter probant philosophi, ordo rerum est optimum quid in eis : ergo sine fine manebit in ipsis.

Omnia quoque optime fecit Deus. Et ut asserit Plato in primo Timaei, incomparabili pulchritudine mundus subsistit.

Caelestia etiam corpora alterabilia non sunt.

Cumque species animalium et plantarum ac mineralium sint de perfectione universi, videtur omnino imperitum asserere, quod ipsa penitus corrumpentur.

 

Circa haec scribit Guillelmus libro de Universo :

Consequenter prosequar tibi de reliqua parte universi, videlicet inferiori seu elementari, an et ipsa meliorationem et renovationem sit receptura. Scito igitur quia sermones Prophetarum Hebraeorum hoc videntur innuere, prophetiae vero Christianorum hoc expresse testantur. Vidi (ait unus ex eis) caelum novum et terram novam : primum enim caelum et prima terra abit. Quod si quis dicat, quia caelum et terra incorruptibilia sunt ; respondendum est, quia nihil habent haec omnia nisi quod acceperunt ex solo beneficio Creatoris, nec stant nec permanent nisi eo conservante ac retinente, quemadmodum Plato testatur, dicens in persona Creatoris ad deos : Natura quidem dissolubiles estis, me autem sic volente, indissolubiles permanetis. Nulla ergo necessitate constricta nec prohibita est omnipotentis Creatoris voluntas a renovatione ac melioratione caelestium corporum. Testati sunt quoque Prophetae, quod terris atque fluminibus, vegetabilibus ac animalibus interdum melius fuit et deterius, propter merita ac demerita hominum, sicut ad Eliae instantiam non luit ros nec pluvia annis tribus et mensibus sex. Denique sicut dixit Psalmista, terram fructiferam dedit Deus in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. Audisti et famosissimam subversionem Pentapolis ; notae etiam tibi sunt plagae antiquae Aegypti. Si igitur propter paucos electos et dilectos suos ac brevem habitationem eorum super terram, placuit pietati Creatoris sic meliorare ordinareque terram, et congrua sibi venustate vestire propter breve modicumque servitium ; quanto magis propter incomparabiliter plures electos et dilectos suos, imo et incomparabiliter meliores quam sint viatores, placebit bonitati ipsius decorare caelum et luminaria eius, quae ab initio mundi eis tam multipliciter servierunt ? Et si tam multipliciter Deus ornavit elementa piscibus, et avibus, ac aliis varis ornamentis, propter temporalem et brevem habitationem electorum suorum in terra ; quanto praeclarius decorabitur caelum propter perennem habitationem hominum electorum in illo ? Insuper, cum iuxta Prophetas atque Apostolos, coetum electorum reputet Deus ut sponsam suam, et reges ac principes saeculi huius exornent prae solito ac decorent domos et thalamos in quos introducturi sunt sponsas suas ; quanto magis Creator altissimus sponsam suam ineffabiliter sibi magis dilectam introducturus in palatium illud caeleste, supernum inaestimabilis beatitudinis thalamum, praedecorabit et pulchrificabit illud miro modo prae solito ? Denique quis regum in coronatione unius filii non perornat palatium suum novo magnificoque ornatu ? Quanto magis Pater aeternus in introductione innumerabilium filiorum adoptionis gratiae suae in supremum suum palatium, illud praeclarissime decorabit, imo et alia corpora magna ei contigua, et in eo contenta, sicut et reges ornant atria ac alia tabernacula suae

Haec Guillelmus, qui istam disputationem pulchre ac prolixe prosequitur.

 

Atque subiungit :

Post haec prosequar de mundo sublunari, quem tunc habiturus sit statum. Et dico, quod ex tunc conflictus elementorum inter se desinet. Animalia quoque et vegetabilia ac metalla, quibus homines utuntur in hac vita, cum non sint necessaria nisi propter homines : ideo ipsis hominibus in perennes delicias translatis, cessabunt utilitates rerum illarum, nec ipsae manebunt. Porro elementa cum sint magnae partes mundi istius, qui domus est Dei, innovato decoratoque mundo, etiam ipsa innovabuntur et ornabuntur. Et de terra quidam ex sapientibus Christianorum dixerunt, quod graminibus semper virentibus, et immarcescibilibus floribus, atque perpetua vernantia et amoenitate instar paradisi terrestris sit decoranda. Nec dubium quin hoc Creatori exsistat possibile. De aliorum vero elementorum decore non est determinatum perspicue ; imo cum terra deteriorata sit et maledicta propter primorum peccata parentum, constat terram ab huiusmodi maledictione liberandam, et in meliorem statum transferendam quam ab initio habuit, propter causam contrariam fortiorem. Si enim apud Creatoris iustitiam peccatum illud hoc potuit, quanto magis gratia, virtutes, ac merita Sanctorum in fine poterunt huiusmodi innovationem ac meliorationem acquirere ?

Haec Guillelmus.

 

Insuper de his, et primo de mundi innovatione, Thomas scribit :

Omnia corporalia propter hominem facta creduntur, et ei esse subiecta dicuntur, et serviunt ei dupliciter. Primo, ad corporalis vitae sustentationem ; secundo, ad scientiae divinae profectum, in quantum homo per ea quae facta sunt, invisibilia Dei cognoscit. Primo autem ministerio creaturarum homo glorificatus nullatenus indigebit ; nec secundo, quantum ad intellectivam cognitionem, quoniam illa cognitione Sancti Deum videbunt immediate et clare per speciem. Ad quam visionem oculus carnis pertingere non valebit : idcirco ut et ipse congruum sibi solatium sortiatur, habebit clarificata obiecta, in quibus Deitas tanquam in suis effectibus resplendebit, videlicet, Christi humanitatem, corpora Beatorum, corpora item caelestia et elementa. Hinc et corpora ista caelestia et elementaria maiori tunc decore et claritate venustiori perfundentur, et hoc appellatur innovatio mundi : sicque simul glorificabitur homo, et innovabitur mundus.

 

Ad quaestionem quoque de cessatione motuum caelestium corporum respondet : De hac quaestione est triplex opinio. Una philosophorum, quod motus caeli nunquam cessabit. Sed hoc fidei obviat, asserenti quod certus ac praefinitus a Deo sit numerus electorum, quo completo, generatio hominum cessabit, et per consequens inferiorum quae ad hominem ordinantur.

Alii dicunt, quod naturaliter motus caeli cessabit. Quod etiam falsum est, quoniam omne corpus quod naturaliter quiescit naturaliterque movetur, habet locum in quo naturaliter quiescit, et ad quem naturaliter movetur, et a quo non recedit nisi per violentiam. Nullus aulem locus potest caelesti corpori assignari, quia non magis naturalis est accessus solis ad punctum orientis, quam recessus ab eo ; unde motus eius aut non est naturalis totaliter, aut non terminatur naturaliter ad quietem.

Hinc dicendum, quod motus caeli cessabit non ex causa aliqua naturali, sed voluntate divina. Nam sicut iam patuit, corpora caelestia ad duo deserviunt homini, videlicet, ad necessariam sustentationem, quod fit per motum suum localem, quo agunt ad hominum multiplicationem, et ad generationem eorum quae in hominis usum et sustentationem sunt ordinata, ut sunt plantae, animalia et arbusta, etc. Hinc homine glorificato, motus cessabunt caelestes.

 

Verum his obici potest quod per Ieremiam Dominus protestatur : Si legem caelo et terrae non posui, etc. In quibus verbis insinuari videtur, quod vicissitudo dierum ac noctium nunquam cessabit. In Genesi quoque : Cunctis diebus frigus et aestus, nox et dies non requiescent.

Dicendum, quod haec et consimilia verba Scripturae loquuntur de duratione, vicissitudine, cursu, secundum statum vitae praesentis, in quo generatio habet cursum. Finis etiam principalis ac ultimatus caelestium corporum non est continuatio generationum, sed potius deservire hominibus secundum ministerium iam praetactum, quo suo adspectu repraesentant excellentiam Creatoris, et ad eius laudem honorificentiamque inducunt, et ad perfectionem pertinent universi. Nec motus est de perfectione caelestium corporum, nisi in quantum per eum ad generationem et productionem mixtorum cooperantur.

 

Porro dum quaeritur, an in corporibus caelestibus claritas augebitur ; dicendum, quod ad hoc ordinatur innovatio mundi, quatenus in ipso mundo innovato manifestis indiciis Deus quasi sensibiliter videatur, et homo in hoc delectetur. Creatura autem sua specie et decore ac claritate ducit in Dei cognitionem, quia in his relucet sapientia et increata pulchritudo ac supereminentia Creatoris, iuxta illud libri Sapientiae : A magnitudine speciei creaturae poterit horum creator cognoscibiliter videri. Hinc caelestia corpora in mundi innovatione, ampliori luce ac claritate decorabuntur. Unde super illud Isaiae, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, ait Glossa : Omnia propter hominem facta, in eius lapsu sunt peiorata ; sol quoque et luna suo sunt lumine minorata. Quod quidam intelligunt de reali luminis minoratione, et hoc divina virtute. Alii probabilius hoc exponunt de minoratione luminis non in se, sed quantum ad hominum utilitatem : quoniam post peccatum non consequitur homo tantum profectum et fructum e lumine luminarium caeli, sicut consecutus fuisset si non peccasset. Et quamvis lux illa non sit essentialiter minorata, attamen realiter est augenda : ideo luna sua luce non causasset diem super terram, sicut nunc sol, et sicut luna post diem iudicii facere poteri. Hinc post diem iudicii nullibi erit nox super terram, sed solum in centro terrae, ubi erit infernus. Sol autem tunc lucebit septuplum quam nunc. Corpora vero Beatorum septies erunt sole splendidiora, quamvis hoc non sit aliqua auctoritate aut ratione probatum.

 

Sed contra ista obicitur, quoniam sapiens artifex non facit maxima instrumenta propter modicum artificium constituendum ; homo autem est quid minimae quantitatis, et tanquam punctum respectu caelorum : ergo non sunt propter hominem facta, nec cum eo clarificanda.

Dicendum, quod ista fuit obiectio Rabbi Moysis, qui nitebatur probare mundum sensibilem non esse propter hominem factum. Unde auctoritates veteris Testamenti, loquentes de mundi innovatione atque caelestium corporum clarificatione maiori, dixit metaphorice esse prolatas, ita ut luminaria caeli dicantur obtenebrari, dum homo in grandem cadit tristitiam, ut vix sciat quid debeat agere ; et econtrario asserantur homini magis lucere, quando ex tristitia gravi ad magnam exsultationem convertitur. Verum opinio et expositio ista ab auctoritatibus Scripturarum expositionibusque Sanctorum discordat. Hinc ad instantiam illam dicendum, quod quamvis homo secundum corpus suum sit quid minimum quoad corpora illa caelestia, tamen quoad animam suam rationalem est maior et dignior illis.

 

Insuper ad quaestionem de innovatione et clarificatione elementorum, est respondendum, quod sicut est ordo caelestium spirituum ad terrenos spiritus seu humanos, ita est ordo caelestium corporum ad terrena. Cumque corporalis creatura facta sit propter spiritualem, et regatur ab ea, oportet similiter disponi corporalia sicut spiritualia. Hinc sicut in ultima rerum dispositione ac conservatione, spiritus humani conformabuntur angelicis, quoniam erunt sicut angeli Dei ; sic corpora elementaria caelestibus assimilabuntur, quibus communicant in natura lucis atque perspicui, ut dicitur secundo de Anima. Ideo assimilatio illa potissime erit per hoc, quod elementa maiori quam ante claritate luminis vestientur ; non tamen tam copiose sicut caelestia, sed iuxta modum eis convenientem : quia (ut fertur) terra in superficie erit pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut caelum, ignis ut sidera ac luminaria caeli. Nempe (ut dictum est) innovatio mundi ordinatur ad hoc, ut homo etiam sensu in corporalibus quodammodo per manifesta indicia seu evidentes effectus videat Deum. Cumque sensus visus sit inter ceteros spiritualior, ideo quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet corpora inferiora praecipue meliorari, ut solito pulchriora ac splendidiora consistant. Sed quoad qualitates elementares quae spectant ad tactum, ut sunt calor et frigus, non attenditur melioratio ista. Verumtamen aer non erit clarus sicut radios fundens, sed sicut diaphanum illuminatum. Terra vero quamvis ex sua natura habeat opacitatem propter lucis defectum, attamen virtute divina vestietur, in superficie sua, gloria claritatis. In loco etiam inferni non erit terra glorificata per claritatem, sed loco gloriae huius continebit spiritus daemonum et hominum, qui licet ratione culpae suae sint infimi, tamen specifica eminent dignitate. Denique abundantia illa claritatis, in corporibus non causabit caliditatem, quia inalterabilia erunt. Et quoniam omnia corpora tunc remanentia proportionabiliter clarificabuntur, unumquodque videlicet secundum dignitatem et speciem ordinis sui, manebit convenientia et harmonia ordinis universi.

 

Ad quaestionem demum de remanentia mixtorum post diem iudicii, est dicendum, quod cum innovatio mundi propter hominem fiat, oportet quod innovationi hominis conformetur. Homo autem de statu corruptionis ad incorruptionis perpetuae transfertur quietem : hinc mundus sic innovabitur, quod omni corruptione ac transmutatione abiecta, in perpetua perseverabit quiete. Unde ad illam innovationem nihil ordinabile est nisi quod ordinem habet ad incorruptionem, ut sunt caelestia corpora et elementa ac homines. Elementa enim quamvis secundum partes suas, non tamen secundum se tota sunt corruptibilia. Homines etiam quantum ad animas suas, immortales incorruptibilesque consistunt, quamvis corpus humanum ex natura sua sit corruptibile. Bruta vero et plantae, mineralia et cetera mixta secundum se tota, quoad materiam et formam corruptibilia esse noscuntur : ideo non manebunt. Nec spectant ad elementorum ornatum, nisi secundum statum, cursum et alteralionem, generationem et mutuam actionem status praesentis.

Cumque alii obicitur, quod mundus in futuro non destituetur de his quae pertinent ad perfectionem et ordinem universi, sed perficietur ; dicendum, quod sicut perfectio hominis multipliciter assignatur, ita et perfectio universi. Est enim perfectio naturae conditae, et est perfectio naturae glorificatae. Ita perfectio universi est duplex : una secundum statum huius mutabilitatis ; alia secundum statum futurae innovationis. Bruta ergo et cetera mixta pertinent ad perfectionem universi secundum primum modum.

Et si rursus dicatur, quod bruta et alia mixta servierunt homini sicut et alia mixta servierunt homini sicut et illa ; dicendum, quod mereri non convenit irrationabilibus proprie ; sed mereri vel quasi pro merito munerari dicuntur, quoniam homo hoc meruit ut illa melius aliquid sortiantur motu aut innoventur, si tamen capacia sint, et ordinem habeant ad huiusmodi meliorationem. Habent autem praefata mixta naturalem appetitum semper manendi, saltem in simili secundum speciem, iuxta primum modum ordinis universi, hoc est, quamdiu durat status saeculi huius et motus caeli, qui est causa eorum, ultra quam manere nec naturaliter cupiunt neque possunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus in omnibus, et Richardus. Qui Richardus hic specialia sciscitatur, an scilicet realiter idem sint purgatio et innovatio mundi. Et videtur ei quod non, quia purgatio dicit impuritatis corruptionem seu ablationem ; innovatio autem addit super hoc alicuius nobilitatis receptionem. Sed istud in usu terminorum videtur consistere.

Etiam quaerit, an caelestia corpora cessabunt moveri, in illo situ in quo fuerunt creata. Respondet :

Unus situs non est magis conveniens caelestibus corporibus quam alius propter se, sed propter diversos producendos effectus. Et dum primo creata fuerunt caelestia corpora, alii requirebantur effectus producendi in inferioribus quam nunc, et alii nunc quam in fine. Itaque, sicut corpora illa creata fuerunt in optimo situ pro effectibus tunc congruentius producendis ; sic modo in optimo situ sunt ad producendum effectus nunc fiendos ac congruentes, atque in fine erunt in convenientissimo situ congruenti statui incorruptibilitatis illius : quae dispositio non fuisset ante conveniens. Idcirco non cessabunl moveri in illo situ in quo producta fuerunt, et tamen cessabunt moveri in situ convenientissimo mundo pro illo statu.

Asserit quoque, quod sole et luna quiescentibus tempore Iosue, omnes sphaerae caelestes quiescebant ; aliter ordo caelestium fuisset confusus.

Quaerit et alia quaedam ad quae supra responsum est.

 

Verum contra haec multa obici possunt. Primo, quod Isidorus ait, et habetur in littera, quoniam iudicio consummato, et motu caeli cessante, sol et luna stabunt in ordine suo quo creati sunt : ergo et orbes. Item, si stantibus sole et luna, quieverunt omnes orbes, ergo et sole sub Ezechia per decem lineas redeunte, redierunt et omnes sphaerae caelorum. Talia multa possunt hic tangi.

 

At vero Bonaventura quaerit hic tria. Primum, an corpora caelestia remunerabuntur. Secundum, an quietabuntur. Tertium, an innovabuntur.

Ad primum respondet : Triplex est remunerabile. Primum est quod proprie potest mereri, videlicet anima rationalis seu liberum arbitrium ; secundum est id quod coniunctum est ei, utpote proprium corpus ; tertium est id quod ordinatur ad ipsum, id est ad eius usum sive obsequium. Itaque, sicut homo punitur tripliciter seu in tribus, puta, in anima, in corpore, atque in rebus sibi utilibus ; ita et praemiatur in eisdem. Ideo corpora caelestia praemiari, non est aliud quam hominem praemiari in illis : totum etenim mundum amore ac meritis homiuum electorum Deus faciet pulchriorem.

 

Ad secundum respondet : In motu duplex finis consideratur, videlicet, finis intra, qui est terminus seu consummatio rei, et finis extra, qui est terminus intentionis : sicut in motu saxi deorsum, locus terrae est finis intra ; quies vero in loco, est finis seu terminus intentionis. Quidam autem motus naturaliter habent utrumque terminum, ut motus recti. Quidam habent alterum per naturam, scilicet finem intentionis ; alterum vero habent ratione principi moventis, ut motus circularis rotae quae movetur ad acuendum cultellum. Quod enim rota quiescat modo vel postea, non est ei determinatum, quia semper posset moveri, si esset qui vellet vel posset semper movere ; dum vero cultellus acutus effectus est, cessat moveri, quia iam finis motus habetur. Ita cum motus caelestium corporum ordinetur ad complendum numerum electorum, ideo illo completo, necesse est motum illum cessare. Nam et generatio irrationalium ordinatur ad generationem hominum, et generatio hominum ad completionem civium supernorum. Denique quies est nobilior dispositio quam motus ; quin imo motus ordinatur ad quietem tanquam ad finem, quo adepto, congruit stare motum.

Ad tertium respondet sicut praehabitum est.

 

Insuper Scotus hic multa inducit, tangendo motiva Philosophi propter quae dixit motum caeli esse aeternum nec posse desistere, et qualiter finis intelligentiarum dicatur movere caelestia corpora, cum tamen finis earum (etiam secundum Philosophum et Avicennam) sit contemplatio primae causae, quae est finis earum principalis intrinsecus. Inferiora vero per motus caelestes producere, regere, movere, conservare, est finis earum secundarius, et consequens primum finem : quia ex ingenti exuberantia et plenitudine bonitatis et perfectionis ipsarum est, quod naturale, inseparabile ac delectabile valde est eis bonitates suas alis communicare, ut sint non solum perfecte in se, sed et transfundendo eam in alios.

Verum de his tractatum est copiose super secundum, qualiter dixerunt emanationem rerum a primo principio esse quodammodo naturalem emicationem ac necessariam diffusionem ; et nihilo minus esse intellectualem, sapientialem, et quodammodo similem emanationi artificialium ab artifice, non tamen proprie liberam. Et contra hoc prolixe arguit Guillelmus libro de Universo, ut patuit super secundum.

 

Praeterea Henricus Quodlibeto quarto interrogat, utrum post resurrectionem erunt aliqua individua composita in hoc mundo. Respondet :

Ad hanc quaestionem ex cursu naturalium rerum nil certi possumus respondere. Quemadmodum enim res naturales ex se ipsis non habent esse suum et modum essendi, sed ex mera Dei voluntate ; ita defectum sui esse ac modi essendi non exspectant nisi secundum meram dispositionem voluntatis divinae. Idcirco philosophi ex his quae videbant circa statum et dispositionem creaturarum, ratiocinantes super futuro consimilia fore, temerariam proferebant sententiam de permanentia rerum et duratione perpetua ante et post in statu quo nunc sunt, dicente Philosopho libro de Plantis : Mundus nec cessavit neque cessabit generare animalia et plantas, ac ceteras species suas ; et decimo Metaphysicae : Et omnino sol semper agit, et stellae et totum caelum, et non est timendum quod quiescat in aliqua hora.

Haec Henricus.

Qui consequenter hanc quaestionem praeclare prosequitur ; sed prolixitatem devitans, verba eius transilio, quia iam talia praehabita sunt. Siquidem ait, hanc quaestionem ex naturali ratione non posse vere determinari, quia ex sola revelatione innotuit veritas eius, videlicet quod in die iudici elementa purgabuntur et innovationem recipient, ita quod ignis conflagrationis terram exurens, universa mixta, animalia, plantas, mineralia consumet, destruet, et in materiam primam redacturus est ea. Cetera quae hic scribit Henricus, inducta sunt.

 

Amplius, Quodlibeto undecimo sciscitatur Henricus, utrum cessatio motus caeli post iudicium erit causa incorruptionis corporum damnatorum. Et quamvis de isto tractatum sit supra, hic tamen addendum est aliquid. Ad hoc ergo respondens :

Aliqui (inquit) dicunt, quod omnis realis mutatio ad motum caelestem reducitur tanquam ad motum primum primi motoris, mediante quo virtutem motivam influit cuilibet moventi posteriori, sine qua penitus non moveret, nec ageret actione naturali reali, sed bene actione seu immutatione intentionali. Sed istud est falsum omnino. Quiescente enim caelo, si grave esset sursum, nullo impediente motum eius deorsum, impossibile esset illud ibi quiescere, quoniam esset quies violenta perpetua, nullo violentiam inferente. Similiter, caelo stante, animal non impediretur a motu suo progressivo, cum et Averroes dicat quod isti motus essent in vacuo. Similiter, animalia quae invenirentur in hora status caeli, semper et in sternum naturaliter viverent, iuxta opinionem huiusmodi. Cadavera quoque quae tunc invenirentur, nunquam possent dissolvi. Quamvis ergo motus qui requirunt principium extra, non essent nec fierent, stante motu caeli ; motus tamen qui habent sufficiens principium intra, possent esse, praesertim quando motus causatur non tam a virtute quam a defectu virtutis, cuiusmodi est motus corruptionis, potissime quando corruptio est sine generatione.

Haec Henricus.

Qui istam responsionem diffuse prosequitur, quae obviat dictis ex Thoma ; el tamen ex ea adhuc sequi videtur, quod stuppa applicata ad ignem, stuppa non incenderetur ab igne, quod est contra articulum Parisiensem, ut patuit supra.