Distinctio XLII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XLII
SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE SECUNDAE
In hac ultima distinctione sacramenti Matrimoni, tractat Magister de impedimento coniugi quod veraciter vocatur spiritualis et item legalis cognatio : de qua ostendit quid sit, et inter quos et qualiter impediat matrimonialem contractum, et quas personas ab eodem impediat. Producit quoque instantiam contra praedicta, et solvit eamdem. Tangit etiam de legali cognatione et impedimento quod causat ; sed et de secundis loquitur nuptiis, probando quod licitae sint.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum spiritualis cognatio impediat matrimonium, et quid sit, et quae sint causae ipsius.
Et videtur quod non expediat tot impedimenta matrimonii ponere, quia hoc iniicit laqueum multis, praesertim cum pastores et capellani communiter simplices sint et horum ignari, et plus ipsi saeculares qui contrahunt, qui tot impedimenta non cognoscentes, frequenter cum illegitimis personis contrahunt.
Praterea caritas iam in multis in tantum refriguit, quod non multo maiorem dilectionem habent ad eos ad quos habent solum spiritualem cognationem aut legalem, quam ad alias : ergo in talibus expediret dilectionem renovare, fovere, complere per matrimonia solita.
In oppositum est doctrina et praxis Ecclesiae.
Circa haec S. Thomas multorum scripta copiose perstringens :
Quemadmodum, inquit, per carnalem propagationem homo accipit esse naturae, ita per sacramenta Ecclesiae accipit esse spirituale gratiae. Hinc sicut vinculum ex carnis propagatione contractum, naturale est homini in quantum est res naturae ; sic vinculum contractum ex sacramentorum susceptione, naturale est Christiano in quantum est membrum Ecclesiae. Ideo sicut carnalis cognatio impedit matrimonium, ita et spiritualis, ex statuto Ecclesiae. Distinguendum tamen est de spirituali cognatione, quoniam aut pracessit matrimonium, aut sequitur. Si praecessit, impedit contrahendum, dirimitque contractum ; si sequitur, non dirimit matrimoni vinculum. Sed distinguendum est quoad matrimonii actum, quia aut spiritualis cognatio inducitur causa necessitatis, ut dum pater baptizat filium suum in articulo mortis, et tunc ex neutra parte impedit matrimonii actum ; aut inducitur extra casum necessitatis, ex ignorantia tamen, tuncque si is ex cuius actu inducitur, diligentiam adhibuit, est eadem ratio sicut de primo ; aut ex industria, extra casum necessitatis, et sic ille ex cuius actu inducitur, amittit ius petendi debitum, attamen reddere debet, quia ex culpa eius non debet alius reportare incommodum. Quamvis autem spiritualis cognatio non impediat aliquid de principalibus matrimoni bonis, impedit tamen aliquid de secundaris eius bonis, utpote amicitiae multiplicationem. Nam spiritualis cognatio per se est sufficiens amicitiae ratio : unde oportet ut ad alios per matrimonium amicitia familiaritasque quaerantur.
Amplius quaeritur, an per solum Baptismum spiritualis cognatio contrahatur. Quod apparet, quoniam solus Baptismus est regeneratio spiritualis.
Dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod spiritualis regeneratio sicut per septiformem Spiritus Sancti gratiam datur, ita per septem efficitur, incipiendo a primo pabulo sacramenti salis usque ad Confirmationem per episcopum factam, et quod per quodlibet horum cognatio spiritualis contrahitur. Quod non videtur, quia carnalis cognatio non contrahitur nisi per actum generationis completum : unde nec affinitas acquiritur, nisi fiat commixtio seminum ex qua generatio sequi potest. Spiritualis vero generatio non perficitur nisi per aliquod sacramentum : ideo non videtur quod contrahatur nisi per aliquod sacramentum.
Est ergo opinio alia, quod per tria dumtaxat sacramenta contrahatur spiritualis cognatio, puta, per calechismum, Baptismum et Confirmationem : quod ex ignorantia dictum videtur, cum catechismus non sit sacramentum, sed sacramentale.
Alii igitur asserunt quod solum per duo contrahitur sacramenta, quae sunt Confirmatio et Baptismus : quod communius sic tenetur. Unde de catechisino dicitur, quod sit debile matrimoni impedimentum, impediens contrahendum, non dirimens contractum.
Ad obiectum quoque dicendum, quod duplex est carnalis nativitas. Una in utero, in qua fetus est debilis et ineptus extra exponi : cui nativitati assimilatur regeneratio per Baptismum, in qua regeneratur homo adhuc fovendus intra uterum matris Ecclesiae. Secunda est nativitas ex utero, in qua infantulus in tantum est roboratus, quod potest corruptivis exponi : cui nativitati comparatur Confirmatio, in qua homo spirilualiler roboratus, exponitur in publicum ad confessionem nominis Christi.
Verum his obici potest. Primo, quoniam ad Corinthios scribit Apostolus : Per evangelium ego vos genui. Spiritualis autem generatio spiritualem causat cognationem. Ergo etiam ex praedicatione et informatione causatur.
Secundo, sicut per Baptismum tollitur peccatum originale, ita per sacramentum Poenitentiae seu Confessionis peccatum actuale, et per utrumque homo spiritualiter regeneratur et spirituale esse sortitur : ergo sicut per unum, ita per aliud spiritualis cognatio oritur.
Tertio, per curam et gubernationem pastoralem vocatur quis pater spiritualis : ergo per hoc quoque contrahitur spiritualis cognatio.
Et respondendum ad primum, quod conversi et instructi ab aliquo, sunt quodammodo regenerati ab illo, sicut in catechismo, non autem secundum rationem regenerationis completam.
Ad secundum, quod per sacramentum Poenitentiae non contrahitur proprie spiritualis cognatio : propter quod filius sacerdotis ducere potest quam pater suus in confessione audivit. Et quamvis in confessione peccatum eius tollatur, et gratia infundatur, hoc tamen est per modum curationis magis quam generationis. Verumtamen per Poenitentiae sacramentum et confessionem contrahitur quoddam foedus inter confessorem et feminam confitentem, simile spirituali cognationi, ut tantum peccet sacerdos carnaliter eam cognoscens, ac si esset spiritualis filia sua : et hoc ideo, quoniam inter confessorem et confitentem debet esse familiaritas maxima ; et ob hoc ista prohibitio est inducta, ut tollatur peccandi occasio.
Ad tertium, quod pater spiritualis vocatur ad similitudinem patris carnalis, qui (ut dicitur Ethicorum octavo) tria largitur filio, quae sunt, esse, nutrimentum, instructio. Hinc pater spiritualis quis dicitur, qui dat alteri aliquid horum. Ex hoc tamen non habet spiritualem cognationem, nisi conveniat cum patre carnali quantum ad generationem, per quam esse confertur.
Insuper quaeritur, inter quos contrahatur spiritualis cognatio : an scilicet inter baptizatum et patrinum, et utrum transeat a viro in uxorem, atque ad filios carnales patris spiritualis.
Et respondendum ad primum, quod sicut in generatione carnali nascitur homo ex patre et matre, ita in regeneratione nascitur homo filius Dei sicut patris, et filius Ecclesiae tanquam matris. Quemadmodum autem conferens sacramentum gerit personam Dei, cuius instrumentum est et minister : ita suscipiens baptizatum de sacro fonte, seu tenens eum qui confirmatur, gerit personam Ecclesiae ; ideo inter eos spiritualis cognatio contrahitur. Hinc sicut non solum pater ex cuius semine nascitur proles, habet carnalem cognationem ad illam, sed etiam mater ministrans substantiam ; sic et patrinus, qui a B. Dionysio anadochus dicitur, qui baptizandum vice totius Ecclesiae offert ac suscipit, atque qui tenet confirmandum, cognationem contrahit spiritualem.
Porro non baptizatus non potest aliquem de sacro fonte levare, cum non sit membrum Ecclesiae, cuius personam et typum gerit suscipiens in Baptismo ; quamvis valeat baptizare, cum sit creatura Dei, cuius typum gerit baptizans.
Ad secundum respondetur, quod aliquis potest fieri compater alterius dupliciter. Primo, per actum baptizantis, seu in Baptismo suscipientis filium eius : et sic spiritualis cognatio non transit a viro in uxorem, nisi ille sit filius uxoris : quia sic spiritualis cognatio transit in uxorem directe sicut in virum. Secundo, per proprium actum, ut dum filium levat alterius : sicque cognatio spiritualis transit ad uxorem iam a se carnaliter cognitam ; non autem, si matrimonium nondum sit consummatum, quoniam nondum effecti sunt una caro. Et hoc est per modum cuiusdam affinitatis. Hinc et pari ratione videtur transire ad mulierem carnaliter cognitam, quamvis non sit uxor.
Verumtamen pater spiritualis et mater spiritualis eiusdem non coniunguntur in generatione spirituali nisi per accidens, quia ad hoc unus eorum sufficeret. Idcirco inter eos non nascitur spiritualis cognatio, imo potest inter eos matrimonium esse. Hinc quoque nil prohibet quin vir et uxor eius aliquem levent de sacro fonte ; nec inconveniens est quod uxor ex diversis causis fiat spiritualis mater eiusdem, quemadmodum diversis respectibus potest esse consanguinea et affinis eiusdem per propinquitatem carnalem.
Ad tertium respondetur, quod filius est aliquid patris, non econtrario, ut dicitur octavo Ethicorum. Ideo spiritualis cognatio transit a patre in filium, non econtra. Ex quibus patet quod tres sint spirituales cognationes. Una vocatur spiritualis paternitas, quae est inter patrem spiritualem et filium eius. Secunda, compaternitas, quae est inter patrem spiritualem et carnalem eiusdem. Tertia appellatur spiritualis fraternitas, quae est inter filium spiritualem et filios carnales eiusdem patris. Quarum quaelibet impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum.
Verumtamen ista cognatio gradum non habet. Nempe persona addita per carnis propagationem, facit gradum respectu illius quae eodem attinet genere, non autem respectu eius quae attinet in alio genere : sicut filius attinet in eodem gradu uxori patris in quo et pater, quamvis alio genere attinentiae. Cumque spiritualis cognatio sit alterius generis quam carnalis, ideo non in eodem gradu attinet filius spiritualis filio naturali patris sui spiritualis in quo attinet ei pater eius, quo mediante transit spiritualis cognatio. Sed cum frater non sit aliquid fratris, idcirco non transit a fratre in fratrem.
Ume Thomas in Scripto.
QUAESTIO II
Restat nunc dicendum dc cognatione legali, quae per adoptionem contrahitur.
Quaeritur ergo, Quid sit adoptio, et utrum vinculum seu cognationem matrimoni impeditivam efficiat, et intra quas contrahatur personas.
Est autem adoptio, extraneae personae in filium aut nepotem, vel deinceps, legitima assumptio.
Contra quod obicitur, adoptio ista fit in suppletionem naturalium filiorum : ergo potissime competere deberet frigidis atque spadonibus, qui nequeunt generare, quibus tamen non competit.
In hac quaestione tria tanguntur. Ad quorum primum dicendum, quod ars imitatur naturam, et supplet eius defectum. Hinc sicut pater filium per naturalem generationem producit, ita per ius positivum, quod est ars aequi et recti, potest unus alium assumere in filium ad similitudinem filii naturalis, et ad supplendum eius defectum, propter quod adoptio specialiter est inducta. Cumque assumptio nominet terminum a quo, propter quod assumens non est assumptum, oportet quod qui assumitur in filium sit persona extranea. Hinc sicut generatio naturalis habet terminum ad quem, scilicet ipsam formam quae est finis generationis, et terminum a quo, scilicet formam contrariam ; ita generatio legalis habet terminum ad quem, filium aut nepotem ; terminum vero a quo, personam extraneam. Sicque definitio illa comprehendit genus adoptionis, cum dicitur, Legitima assumptio ; et terminum a quo, cum additur, Extraneae personae ; terminum quoque ad quem, dum additur, In filium aut nepotem.
Cumque filiatio adoptionis sit quaedam imitatio filiationis naturalis, duplex est species eius. Una, quae perfecte imitatur filiationem naturalem : quae adoptio dicitur arrogatio, per quam adoptatus transit in potestatem adoptantis, et sic adoptatus succedit patri adoptanti ab intestato, nec potest pater sine culpa eum privare quarta parte hereditatis. Sicque adoptari non potest nisi qui sui est iuris, qui videlicet postquam adoptatur, potestatem non habet, aut si habet, est emancipatus ; et ista adoptio fieri nequit nisi principis auctoritate. Alia est adoptio simplex, quro imitatur imperfecte naturalem filiationem, per quam adoptatus non transit in adoptantis potestatem : ideo potius est dispositio ad adoptionem perfectam, quam adoptio. Sicque adoptari potest etiam qui non est sui iuris, et sine auctoritate principis, ex auctoritate magistratus. Sic quoque adoptatus non succedit bonis adoptantis, nec adoptans tenetur ei in suo testamento aliquid de bonis suis dimittere nisi velit. Itaque illis solum competit adoptare, qui potestatem habent disponendi de sua hereditate : unde qui non est sui iuris, aut minor viginti quinque annis, aut mulier, non potest aliquem adoptare, nisi ex speciali principis concessione.
Denique, per eum qui habet perpetuum generandi impedimentum, non potest hereditas transire ad posteros ; et ex hoc ipso debetur illis qui successuri sunt ei iure propinquitatis. Talibus ergo non competit adoptare. Nec etiam tantus est dolor de filiis nunquam habitis, nec haberi possibilibus, sicut de amissis : ideo habentes certum atque perpetuum impedimentum generandi, non indigent solatio contra carentiam filiorum, sicut qui habuerunt et amiserunt, vel habere potuerunt.
Cumque propinquo iure propinquitatis competat in hereditate succedere, non convenit ei hoc per adoptionem. Et si aliquis propinquus cui non competit in hereditate succedere, adoptetur, non adoptatur ut propinquus, sed in quantum extraneus.
Ad secundum dicendum, quod lex divina illas personas praesertim a matrimonio mutuo exclusit, quae magis solent cohabitare. Et quoniam filius adoptatus conversatur in domo patris adoptantis sicut filius naturalis, ideo legibus humanis prohibetur inter tales matrimonium contrahi : quae prohibitio est per Ecclesiam confirmata. Hinc legalis cognatio matrimonium impedit.
Ad tertium respondetur, quod triplex est legalis cognatio. Una quasi descendentium, quae contrahitur inter patrem adoptantem et filium adoptatum, et filium fili adoptivi, et nepotem, sicque deinceps. Secunda, quae est inter filium adoptivum et filium naturalem. Tertia est per modum cuiusdam affinitatis, quae est inter patrem adoptantem et uxorem filii adoptati, vel econtrario inter filium etiam adoptatum atque uxorem patris adoptantis. Prima ergo cognatio et tertia matrimonium perpetuo impediunt ; secunda, quamdiu quis manet in potestate patris adoptantis : propter quod mortuo patre vel filio emancipato, potest inter eos matrimonium contrahi.
Denique per generationem spiritualem non trahitur filius extra potestatem patris carnalis, sicut per adoptionem : ideo filius spiritualis remanet simul filius utriusque, non autem filius adoptivus ; ideo non contrahitur propinquitas aliqua inter patrem adoptantem et naturales parentes, sicut in cognatione spirituali.
Cumque legalis cognatio impediat matrimonium propter cohabitationem, potest solvi vinculum impedimenti istius, dum adoptati fiunt extra potestatem adoptantis, nec manent cum naturalibus filiabus ipsius. Pater vero adoptans eiusque uxor retinent semper quamdam auctoritatem super filium adoptatum et eius uxorem : hinc vinculum permanet super eos. Quidquid vero est in potestate filii adoptati, transit in potestatem adoptantis : ideo patre adoptato, adoptantur filii ac nepotes qui sunt in potestate adoptati.
Praeterea quaeritur, an secundae nuptiae liceant. Patet ad hoc ex praeinductis responsio quod imo, quoniam vinculum coniugatorum in morte dissolvitur, nec impedit contrahendum
Tale quoque matrimonium est sacramentum, cum in eo sit debita materia matrimoni sacramentalis, puta, personae legitimae, et debita forma, videlicet expressio interioris consensus per verba de praesenti. Verumtamen matrimonium secundum est imperfectius primo, et minus evidenter significatio sacramentalis est in eo quam in primo, quia non est in secundo unius cum una : ideo irregularitatem inducit, et a susceptione sacramenti Ordinis impedit. Nec secundae nuptiae benedicuntur. Quod intelligendum est quando ex parte viri ac mulieris sunt secundae, vel ex parte mulieris tantum : quia si virgo contrahit cum illo qui aliam coniugem habuit, nuptiae illae benedicuntur, quia salvatur in eis aliquo modo significatio sacramenti etiam in ordine ad nuptias, primas : quoniam Christus etsi unicam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen in ipsa Ecclesia plures sponsas particulares spiritualiter sibi coniunctas ; anima vero non potest esse sponsa nisi Christi, quia cum daemone fornicatur. Hinc dum mulier nubit secundo, nuptiae non benedicuntur, propter sacramenti defectum. Hinc demum iuxta Ambrosium, secundum matrimonium dicitur inhonestum, non quod sit illicitum, sed quoniam caret perfecta significatione ac benedictionis honore, quibus primum matrimonium decoratur.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus omnes doctores frequenter praeallegati concordant, quorum et scripta in his sententialiter continentur ac satis, prout huic speculationi sufficere potest : nam et materia haec ad iuristas potius pertinet.
PRAEDICTORUM EPILOGATIO
ET BREVIS INSTRUCTIO DE SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTIS,
ET MODI IPSA IUXTA CONSUETUDINEM ROMANAE ECCLESIAE DISPENSANDI AC BENEDICENDI.
BAPTISMUS
Baptismus, primum Ecclesiae sacramentum, est ablutio hominis facta ab alio in aqua, simul verba certa cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina ablutionem animae a peccato. Nam in eo remittitur poena et culpa, et homo spirituale esse acquirit, Christo incorporatur, spiritualiterque generatur. Ordinatur autem contra culpam originalem, et carentiam spiritualis vitae. Materia huius sacramenti est aqua ; minister sacerdos, vel in necessitate quilibet Christianus ; forma ipsius : Ego te baptizo in nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti.
Modus dispensandi et benedicendi hoc sacramentum.
Sacerdos benedicturus catechumenos vertat faciem suam ad orientem. Et si baptizandus sit masculus, statuatur a dextris sacerdotis ; et si sit femella, a sinistris. Et si sit adultus, quaeratur ab eo, an velit baptizari ; si infans, quaeratur a patrinis, an desiderent illum baptizari. Quibus respondentibus quod sic, quaerat sacerdos, quo nomine velint nominari baptizandum, et postea quaerat illas sex interrogationes quae sequuntur. Ad quas debet personaliter respondere, si adultus fuerit et loqui valeat ; vel patrini pro eo, si infans fuerit, vel si prae infirmitate aut alio defectu loqui non poterit, forte mutus vel surdus exsistens.
Abrenuntias Satanae ? — Abrenuntio.
Et omnibus operibus eius ? — Abrenuntio.
Et omnibus pompis eius ? — Abrenuntio.
Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae ? — Credo.
Credis in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, natum et passum ? — Credo.
Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aeternam ? — Credo.
Videtur valde expediens et devotum adstantibus, si quisquis baptizantium sacerdos interrogationes istas in idiomate suae patriae vulgari faceret, Latinum patrinis interpretando.
Tunc exsufflet in faciem baptizandi, dicens : Exi, Satana, da honorem Deo vivo et vero. Exi, immunde spiritus, da honorem Filio eius Iesu Christo Domino nostro. Fuge, immunde spiritus, da locum Spiritui Sancto paracleto. Deinde faciat crucem in fronte baptizandi cum pollice, dicens : Signum crucis Domini nostri Iesu Christi in frontem tuam pono. Deinde faciat crucem in pectore, dicens : Signum crucis Domini nostri Iesu Christi in pectus tuum pono.
Deinde ponat manum super caput, dicens :
- V. Dominus vobiscum.
- Et cum spiritu tuo.
Oremus : Omnipotens sempiterne Deus, pater Domini nostri Iesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum N., quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es ; omnem caecitatem cordis ab eo repelle ; dirumpe omnes laqueos diaboli quibus fuerat alligatus ; aperi ei, Domine, ianuam pietatis tuae, ut signo sapientiae tuae imbutus, omnium cupiditatum foetoribus careat, et ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in Ecclesia tua deserviat et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, percepta medicina spirituali. Per eumdem Christum.
Oremus : Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hunc famulum tuum N. crucis dominicae, cuius impressione eum signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriae tuae rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum.
Oratio. Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis tuis adoptionis, et novo Testamento sobolem novae prolis adscribe, ut fili promissionis quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum.
Hinc faciat exorcismum salis : Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Iesu Christi, et in virtute Spiritus Sancti. Exorcizo te per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit, ut in nomine sanctae Trinitatis efficiaris salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te, Domine Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum, in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.
Deinde nominato nomine baptizandi, mittat sal in os ipsius, dicens illi : Accipe salem sapientiae, ut propitiatus sit tibi Dominus in vitam aeternam. Amen.
Oratio. Deus patrum nostrorum, Deus universae conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem non diutius esurire permittas, quominus cibo repleatur caelesti, quatenus sit semper, Domine, spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum ad novae regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis repromissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum.
(Super masculos tantum.) Oratio : Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte : te quaesumus, Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui similiter custodiat et hunc famulum tuum, et perducat eum ad gratiam Baptismi tui. Per Christum.
Exorcismus. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo Filio eius, et Spiritui Sancto paracleto, et recede ab hoc famulo Dei N., quem Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque Baptismatis dono suae gratiae vocare dignatus est. Et hoc signum sanctae crucis, quod nos fronti eius damus, tu maledicte diabole, nunquam audeas violare. Per eum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.
(Super masculos tantum.) Oratio : Deus, immortale praesidium omnium postulantium, liberatio supplicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum : te invoco super hunc famulum tuum N., qui Baptismi tui donum petens, aeternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat ; accipe eum, Domine. Et quia dignatus es dicere, Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis ; petenti itaque praemium porrige, et ianuam pande pulsanti, ut aeternam caelestis lavacri benedictionem consecutus, promissa tui muneris regna percipiat. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula sacculorum. Amen. Ergo, maledicte diabole, recognosce, etc., ut supra.
(Super masculos.) Exorcismus : Audi, maledicte Satana, adiuratus per nomen aeterni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii eius, cum tua victus invidia tremens gemensque discede ; nihil tibi sit commune cum hoc servo Dei, iam caelestia cogitante, renuntiaturo tibi et saeculo tuo, et beata immortalitate victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui Sancto, qui ex summa caeli arce descendens, perturbatis fraudibus tuis, divino fonte purgatum pectus, in sanctificatum Deo templum et habitaculum perficiat, ut ab omnibus penitus noxis praeteritorum criminum liberatus hic servus Dei N., gratias perenni Deo referat semper, et benedicat nomen eius sanctum in saecula saeculorum. Amen.
Exorcismus alius. Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dextram porrexit. Ergo, maledicte, etc., ut supra.
(Super femellas tantum.) Oratio. Deus caeli et terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus martyrum, Deus confessorum, Deus virginum, Deus omnium bene viventium, Deus cui omnis lingua confitetur, et omne genu flectitur, caelestium, terrestrium et infernorum, te invoco super hanc famulam tuam N., ut perducere eam digneris ad gratiam Baptismi tui. Ergo, maledicte, etc., ut supra.
(Super femellas tantum.) Oratio. Deus Abraham, Deus Isaac, Dens Iacob, Deus qui Iribus Israel de Aegyptia servitute liberasti, et per Moysen famulum tuum de custodia mandatorum tuorum in deserto monuisti, et Susannam de falso crimine liberasti, te supplex deprecor, Domine, ducere eam digneris ad gratiam Baptismi tui. Per Christum. Ergo, maledicte, etc., ut supra.
(Super femellas.) Exorcismus. Exorcizo te, immunde spiritus, per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut exeas et recedas ab hac famula Dei N. Ipse enim imperat tibi, maledicte atque damnate, qui caeco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento resuscitavit. Ergo, maledicte, etc., ut supra.
Oratio dicenda super baptizandum, sive sit masculus, sive femella.
Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, luminis et veritatis auctor, super hunc famulum tuum N., ut digneris eum illuminare lumine intelligentiae tuae. Munda eum et sanctifica, et da ei scientiam veram, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui ; teneat spem firmam, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut aptus sit ad percipiendum gratiam Baptismi tui. Per Christum.
Deinde dicatur : Dominus vobiscum. — Sequentia sancti Evangeli, etc.
In illo tempore offerebant Iesu parvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum vidisset Iesus, indigne tulit,et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos ; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis : quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Deinde ponat manum super caput baptizandi et catechumeni, dicens symbolum Credo in Deum, etc., usque ad finem ; Pater noster, Ave Maria, etc., simul usque ad finem. Et committat patrinis quod informent baptizandum de fide et Oratione dominica. Deinde nomine baptizandi nominato, iterum ponat manum super caput eius, dicens : Nec te lateat, Satana, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem iudici, diem supplici sempiterni, diem qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi ac universis angelis tuis sempiternus veniet interitus. Proinde damnate ac damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo Filio eius, da honorem Spiritui Sancto paracleto, in cuius nomine atque virtute praecipio tibi, quicumque es, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N., quem hodie Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque Baptismatis dono Spiritus Sancti vocare dignatus est, ut fiat eius templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum. In nomine eiusdem Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.
Deinde sacerdos exspuat in manum sinistram, et cum pollice manus dextrae accipiat de saliva sua, et tangat aures baptizandi, dicens ad aurem dextram : Ephphetha, quod est adaperire ; ad nares : In odorem suavitatis ; ad aurem sinistram : Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim iudicium Dei.
Deinde itur ad fontem, et prope fontem sacerdos iterum vocato nomine baptizandi, repetit istas sex interrogationes sequentes.
Abrenuntias Satanae ? — Abrenuntio.
Et omnibus operibus eius ? — Abrenuntio.
Et omnibus pompis eius ? — Abrenuntio.
Credis in Deum Patrem omnipotentem, ereatorem caeli et terrae ? — Credo.
Credis in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, natum et passum ? — Credo.
Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aeternam ? — Credo.
Deinde intincto pollice in oleo sancto, faciat crucem in pectore et inter scapulas baptizandi, quem tunc tenebunt compatres inter manus, ita dicens : Et ego te linio oleo salutis in Christo Iesu Domino nostro, ut habeas vitam aeternam, et vivas in saecula saeculorum. Amen.
Deinde quaerat sacerdos a baptizando, si adultus sit :
Vis baptizari ? — Volo.
Vel a patrinis, si infans sit : Vultis infantem baptizari ? — Ita.
Deinde sacerdos diligenter quaerat de infante ab obstetrice et aliis, an sit baptizatus. Si respondent, Est baptizatus ; et si sacerdos certitudinaliter informatur quod ille infans sit rite baptizatus in aqua sub debita forma verborum, tunc non debet ipsum rebaptizare, nec simpliciter, nec sub conditione, sed alia facere quae solent fieri post Baptismum, scilicet chrismare, mitram supraponere. Sed si dubitat an sit rite baptizatus in aqua sub debita forma verborum, tunc propter dubium debet ipsum baptizare sub conditione et sub ista verborum forma, nominato nomine eius : N., si es baptizatus, non te rebaptizo ; sed si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Si vero non est baptizatus prius, tunc nominato nomine eius debet ipsum baptizare simpliciter sine conditione, sub hac forma verborum : N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Et sciendum, quod sacerdos debet baptizandum ad minus semel mergere, in repraesentationem sepulturae et resurrectionis Iesu Christi, nisi infirmitas baptizandi obstiterit, vel sacerdotis debilitas, vel modicitas aquae, vel magna temporis frigiditas : quia tunc poterit sacerdos cum manu vel cum aliquo vasculo fundere de aqua fontis super caput baptizandi, quoniam immersio non est de necessitate Baptismi. Debet tamen servari ubi servari consuevit, nisi aliud obstet. Et ubi consuetudo est de trina immersione, illa debet servari ; et qui non servat eam, peccat.
Deinde suscipiant patrini infantem, et teneant super fontem, et sacerdos intincto pollice in chrismate faciat crucem in vertice infantis, seu summitate capitis, et non in fronte, dicens : Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique tibi dedit remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrismate salutis in Christo Iesu Domino nostro propitiatus in vitam aeternam. Amen.
Deinde ponat mitram super caput baptizati et dicat : Accipe vestem candidam, sanctam et immaculatam, quam perferas sine macula ante tribunal Christi, ut habeas vitam aeternam. Amen.
Deinde procedat sacerdos ad altare. Et si baptizatus sit adultus, communicet ; si vero sit infans, ponat sacerdos de vino in os eius, dicens : Huius perceptio vini sit tibi in salutem aeternam corporis et animas. Deinde det baptizato candelam et dicat : Accipe lampadem ardentem, custodi baptismum tuum, ut cum venerit Dominus ad nuptias, possis occurrere ei in aula caelesti, et vivas in saecula saeculorum. Amen.
Ordo circa baptizandum infirmum servatur per omnia ut supra, usque ad datum salis.
Deinde dicatur oratio : Medelam tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui subvenis in periculis, qui temperas flagella dum verberas. Te ergo, Domine, suppliciter deprecamur, ut hunc famulum tuum N. eruas ab hac infirmitate, ut non praevaleat inimicus usque ad animae tentationem ; sicut in Iob ei terminum impone, ne inimicus de anima ista sine redemptione Baptismatis incipiat triumphare ; differ, Domine, exitum mortis, et spatium vitae extende, et perducas ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde ponat sacerdos manum super caput baptizandi et catechizandi, et dicat symbolum Credo, et cetera omnia usque ad finem.
De hoc sacramento tractatum est supra prolixe per sex distinctiones, videlicet 1, 2, 3, 4, 5, 6.
CONFIRMATIO
Confirmatio secundum Ecclesiae sacramentum est, quo modo baptizatus ipsum esse spirituale in Baptismo susceptum ad debitam quantitatem perducat. Datur in eo ad robur Spiritus Sanctus, contra infirmitatem animi quae in nuper renatis invenitur, estque Baptismi perfectio. Nam in Baptismo homines sunt quasi modo geniti infantes, ad dura laboriosaque sustinenda minus robusti, nisi induantur virtute ex alto. Quod eis facere consuevit divina clementia in Confirmatione, et per signaculum de chrismate in fronte susceptum, praestare velut rhinocerotis cornu, quo erumpant et ventilent inimicitias et opprobria Christianae professionis, et hostes animarum universos. Materia huius sacramenti est chrisma, ex oleo ac balsamo episcopalique benedictione constans ; minister, solus episcopus ; forma sacramenti : Consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.
Clemens I statuit, ut quisque post Baptismum quanto citius possit, confirmetur : quia non est perfectus Christianus qui hoc non necessitate, sed incuria, aut voluntate omittit. Igitur quando episcopus est praesens quando infantes baptizantur, vel quando infantes ab ipso baptizantur, statim eos confirmari oportet cum chrismate, quia ut habetur in canone, de Consecratione, distinctione 3, capitulo 2, Spiritus Sanctus, qui in fonte tribuit innocentiam, in Confirmatione praestat augmentum ad gratiam : in Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam. Et per Confirmationem efficiuntur perfecti Christiani, ut dicit Glossa, de Consecratione, distinctione 5, capitulo 3. Et parvulus non confirmatus si decedit, minorem gloriam in caelo habebit, ut dicit Thomas parte tertia, quaestione septuagesima secunda, articulo septimo. Et nemo carnalem filium aut filiam de Baptismo suscipiat vel ad Confirmationem teneat, ut sit discretio inter carnalem et spiritualem generationem ; et qui non est confirmatus, nullum ad Confirmationem teneat.
Episcopus volens confirmare, semper praemittat confessionem generalem, cum absolutione generali, populo flectente genua. Deinde lotis prius manibus, et terso pollice dextrae manus, iunctis ante pectus manibus, stans mitra deposita, dicit : Spiritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altissimi custodiat vos a peccatis.
Respondetur : Amen.
Deinde dicit : Adiutorium nostrum in nomine Domini. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. Et tunc elevatis et super confirmandos extensis manibus dicit orationem hanc sequentem.
Oremus : Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos et famulas tuas ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eos septiformem Spiritum tuum paracletum de caelis.
Respondetur : Amen.
Spiritum sapientiae et intellectus.
Respondetur Amen.
Spiritum consili et fortitudinis.
Respondetur Amen.
Spiritum scientiae et pietatis.
Respondetur Amen.
Et imple eos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis Christi in vitam propitiatus aeternam. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Tunc sedens super faldistorium coram altari vel alibi paratum, inquisito sigillatim nomine cuiuslibet consignandi, sibi per patrinum vel matrinam flexis genibus praesentati, et summitate pollicis dextrae manus chrismate intincta, pontifex facit crucem in fronte illius, dicens : Ioannes, vel Bertha (vel quovis alio nomine), signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut replearis eodem Spiritu Sancto, et habeas vitam aeternam.
Respondetur : Amen.
Et dicendo : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, producit signum crucis ante faciem illius. Et deinde dat sibi leviter alapam super genam, dicens : Pax tecum.
Omnibus taliter consignatis, tergit cum mica panis vel pecia linea, et lavat cum aqua pollicem super aliquem calicem stanneum, vel super aliquam pelvim, et aqua lotionis cum pecia linea vel pane funditur in fontibus, vel piscina. Et interim cantatur antiphona, Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Ierusalem ; versus, Gloria Patri ; Sicut erat ; et tunc repetitur antiphona, Confirma hoc.
Deinde pontifex surgens, stans mitra deposita, dicit versiculum : Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Domine, exaudi. Dominus vobiscum. Oratio (quam dicit iunctis manibus ante pectus,et omnibus confirmatis devote genua flectentibus).
Oremus : Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, et per eos eorumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti, respice propitius ad humilitatis nostrae famulatum, et praesta ut eorum corda quorum quarumque frontes sacro chrismate delinivimus, et signo sanctae crucis consignavimus, idem Spiritus Sanctus in eos adveniens, templum gloriae suae dignanter inhabitando perficiat. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Deinde dicit : Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Et facit signum crucis super eos dicens : Benedicat vos Dominus ex Sion, ut videatis bona Ierusalem omnibus diebus vitae vestrae, et habeatis vitam aeternam.
Respondetur : Amen.
Expedita itaque confirmatione, pontifex annuntiat confirmatis sive chrismatis, quod in honorem sanctae Trinitatis triduo chrismalia in frontibus portent. Et die tertia sacerdos lavabit eorum frontes, et comburet chrismalia super fontes. Vel ex chrismalibus fiant candelae ad usum altaris. Patrinis vero seu matrinis annuntiet, quod instruant et informent filios suos bonis moribus et operibus ; quod fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, Pater noster, Ave Maria, quoniam se ad hoc obligaverunt.
De hoc sacramento tractatum est supra per unicam distinctionem, videlicet 7.
EUCHARISTIA
Eucharistia, tertium et omnium dignissimum Ecclesiae sacramentum, Christum substantialiter continens, est sacrificium caritatis, quo in donis Dei nullum maius ; vitalis refectio, sine qua vita gratiae subsistere non potest, nec amor nutriri : qua et post spiritualem regenerationem in Baptismo, ac spirituale augmentum in Confirmatione, spiritualiter nutriuntur fideles, reficiuntur, ad perfectum esse perfectionemque finalem perducuntur, et angelica dignitate honorati sunt. Per huius sacramenti dignum usum, peccata exuruntur, motus sancti amoris in ipsum Deum diriguntur, vita gratiae vel causa vivendi secundum gratiam filiis gratiae et adoptionis administratur. Huius subtractio exstinctio vitae est. Qui refectionem istam non esurit et sitit, qui saporem illius non sapit, quid cogitare debet, nisi mortificatam se habere virtutem appetitivam interiorem, aut stomachum plenum spurcitiis vitiorum, vel se ebrium esse voluptate carnis, aut vanitate mundi ? Quo enim exemplo inseri magis imprimique potuit cordibus nostris paternae dilectionis et beneficentiae communio, quam exemplo communionis corporis et sanguinis patris et magistri Christi Domini ? Quis angelica dignitate honoratum se cogitat, et non inde velut quemdam stuporem devotionis in suum honoratorem quodammodo exprimat, et in gratiarum actiones non tantum resolvatur, sed totus liquefiat ? Hinc non tam ut digne comedant dignissimum hoc sacramentum, filii gratiae mensam Domini accedant ; sed ut ipsi quoque comedantur, et laute ac splendide Christum Dominum ex se reficiant, totis studis enitantur. Quod utique facient, si assatos zelo gloriae Dei, si frixos fraterna compassione, si coctos piae ac sanctae benevolentiae desideris, se eidem exhibeant. Materia huius sacramenti est panis et vinum ; minister, sacerdos rite consecratus ; forma consecrationis panis : Hoc est enim corpus meum ; sanguinis : Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Modus dispensandi et benedicendi notus est sacerdotibus.
De hoc sacramento tractatum est supra per sex distinctiones, videlicet 8, 9, 10, 11, 12, 13.
POENITENTIA
Poenitentia quartum Ecclesiae sacramentum est, quo peccator per peccatum mortuus, spiritualiter in anima resuscitatur, per novitatem vitae renascitur,et filius Dei per gratiam adoptionis efficitur ; ipsum esse spirituale, virtutes quoque, et gratia, omnium virtutum gratuitarum principium, restituuntur ; gratum, reconciliatum et acceptum Deo, a quo se avertit, faciens vas Spiritus Sancti, propter meritum passionis Christi, cuius virtute Poenitentia (ut alia sacramentae operatur ex immensitate divinae clementiae, qua non solum unum aut peccatorum partem peccatori dimittit, sed omnia simul, donans saepius peccatori maiorem gratiam quam ante peccatum habebat. Partes Poenitentiae sunt tres : contritio cordis, confessio oris (cui annexa est absolutio sacerdotis), et satisfactio operis. Materia huius sacramenti est actus poenitentis sensui subiectas, quo insinuat sacerdoti peccator, a peccatis se recessisse ; minister, sacerdos habens potestatem absolvendi ; forma : Ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Modus dispensandi est notus.
De hoc sacramento tractatum est supra per novem distinctiones, videlicet 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22.
UNCTIO EXTREMA
Unctio Extrema, quintum Ecclesiae sacramentum, et ultimum eius medicamen, immediate disponens ad introitum gloriae, est quaedam spiritualis sanatio, ineptitudinem ac debilitatem quae inest fidelibus ex peccato actuali non satis expurgato, curans, gratiamque continens ac conferens ; corporalem quoque sanitatem inducens, non virtute suae materiae, sed divina, quam per sanctificationem recipit, prout ad sanitatem spiritualem proficuum est. Materia huius sacramenti est oleum, sive liquor olivae per episcopum consecratus ; minister, sacerdos. Forma est : Per istam unctionem et suam pissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per N. Quae forma modo deprecativo prolata, licet brevis sit, videtur tamen aptissima. Tangit enim sacramentum, cum dicitur, Per istam unctionem ; et eum qui sacramentum inducit, cum additur, Et suam pissimam misericordiam ; effectum quoque, cum subditur, Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti. Plures Ecclesiae utuntur satis rationabiliter etiam modo infra scripto.
Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.
Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea. Benedic, Domine, domum istam, et omnes habitantes in ea. Quia tu, Domine, dixisti, Pax huic domui, benedic, Domine, timentes te, pusillos cum maioribus. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
Responsorium : Adsperges me, Domine, hyssopo et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psalmus. Miserere mei, Deus, secundum, etc. Et secundum, etc. Amplius lava, etc. Gloria Patri. Sicut erat, etc. Adspergatur infirmus cum circumstantibus.
Oratio : Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet ac defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.
Alia oratio : Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuae pietatis illustra ; descendat super omnes habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio, ut in his manufactis habitaculis cum salubritate manentes, ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Christum.
Hic ponatur manus sacerdotis super infirmum.
Oremus : Domine Deus, qui per Apostolum locutus es, Infirmatur aliquis in vobis ? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini ; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus ; et si in peccatis sit, dimittentur ei : cunctos, quaesumus, Redemptor noster, gratia Spiritus Sancti languores istius infirmi cura, et omnia sana vulnera, eiusque dimitte peccata, atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuae reparetur officia. Qui vivis.
Deinde dicantur septem Psalmi poenitentiales, et post singulos ista antiphona : Sana, Domine, infirmum istum, cuius ossa turbata sunt, et cuius anima turbata est valde ; sed tu, Domine, convertere et sana eum, et eripe animam eius.
Psalmus. Domine, ne in furore, etc. Sana, Domine.
Collecta : Oremus Dominum nostrum Iesum Christum, et cum omni intenta supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum N. per angelum suum sanctum visitare, laetificare et confortare dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto.
Psalmus. Beati quorum remissae sunt, etc. Sana, Domine.
Tunc sacerdos manum suam ponat super infirmum.
Antiphona. Dominus locutus est discipulis suis : In nomine meo daemonia eicite, et super infirmos manus vestras imponite, et bene habebunt.
Oratio. Respice, Domine, famulum tuum in infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendatus, continuo se sentiat tua medicina sanatum. Per Christum.
Psalmus. Domine, ne in furore. Ant. Sana, Domine, ut supra.
Oratio. Praeveniat hunc famulum tuum, quaesumus, Domine, misericordia tua, ut omnes iniquitates eius celeri indulgentia deleantur. Per Christum.
Alia oratio. Dominum nostrum Iesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum scelerum atque languorum squalore vexatum, per angelum suum sanctum visitare, laetificare et confortare dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto.
Psalmus. Miserere mei, Deus. Ant. Sana, Domine, etc.
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis in periculis et in necessitatibus laborantibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum ad famulum tuum N. in angustis et necessitatibus suis laborantem, qui consolationibus suis eum attollat, quibus et de praesentibus malis omnibus consequatur auxilium, et aeterna remedia comprehendat. Per Christum.
Psalmus. Domine, exaudi. Ant. Sana, Domine, etc.
Oratio. Deus, qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti, ita et hunc famulum tuum a lecto aegritudinis tua potentia erigas ad salutem. Per Christum.
Alia oratio. Deus, qui humano generi salutis remedia, et vitae aeternae munera contulisti, conserva huic famulo tuo tuarum dona virtutum, et concede ut misericordiam tuam non solum in corpore, sed et in anima sentiat. Per Christum.
Psalmus. De profundis. Ant. Sana, Domine, etc.
Oratio. Deus, qui facturae tuae pio semper dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum diversa imbecillitate corporis laborantem placatus respice, et visita atque defende in salutari tuo, et ei caelestis gratiae praesta medicinam. Per Christum.
Psalmus. Domine, exaudi. Ant. Sana, Domine, etc.
Oratio. Virtutum caelestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius famulo tuo, ut fugatis infirmitatibus, et viribus revocatis, per nomen sanctum tuum instauratam protinus sanitatem percipiat. Per Christum.
Sequitur Litania.
Kyrie, eleison. Christe, eleison.
Christe, audi nos.
Salvator mundi, miserere famulo tuo.
Sancta Maria, ora pro famulo tuo.
Sancta Dei Genitrix, ora pro eo.
Sancta Virgo virginum, ora pro eo.
Sancte Michael, ora pro eo.
Sancte Gabriel, ora pro eo.
Omnes sancti angeli et archangeli, orate pro eo.
Sancte Ioannes Baptista, ora pro eo.
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, orate pro eo.
Sancte Petre, ora pro eo.
Sancte Paule, ora pro eo.
Sancte Andrea, ora pro eo.
Sancte Ioannes, ora pro eo.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, orate pro eo.
Sancte Stephane, ora pro eo.
Sancte Laurenti, ora pro eo.
Sancte Vincenti, ora pro eo.
Sancte Georgi, ora pro eo.
Sancte Ignati, ora pro eo.
Omnes sancti martyres, orate pro eo.
Sancte Gregori, ora pro eo.
Sancte Martine, ora pro eo.
Sancte Nicolae, ora pro eo.
Sancte Hieronyme, ora pro eo.
Omnes sancti confessores, orate pro eo.
Sancta Maria Magdalena, ora pro eo.
Sancta Catharina, ora pro eo.
Sancta Agnes, ora pro eo.
Sancta Barbara, ora pro eo.
Sancta Ursula cum sodalibus tuis, orate pro eo.
Omnes sanctae virgines, viduae et continentes, orate pro eo.
Omnes Sancti, orate pro eo.
Propitius esto, parce ei, Domine.
Propitius esto, libera eum, Domine.
Ab omni malo, libera eum, Domine.
Ab insidis diaboli, libera eum, Domine.
Ab hoste malo, libera eum, Domine.
Ab ira tua, libera eum, Domine.
Ab omni languoris molestia, libera eum, Domine.
A periculo mortis, libera eum, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera eum, Domine.
A morte perpetua, libera eum, Domine.
A poenis inferni, libera eum, Domine.
Ab omni immunditia mentis et corporis, libera eum, Domine.
Per incarnationem et nativitatem tuam, libera eum, Domine.
Per passionem et crucem tuam, libera eum, Domine.
Per resurrectionem et ascensionem tuam, libera eum, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracleti, libera eum, Domine.
In hora mortis, succurre ei, Domine.
In die iudici, libera eum, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut pacem isto infirmo dones, te rogamus, audi nos.
Ut sanitatem animae et corporis ei dones, te rogamus, audi nos.
Ut compunctionem cordis ei dones, te rogamus, audi nos.
Ut fontem lacrimarum ei dones, te rogamus, audi nos.
Ut fidem, spem, caritatemque perfectam ei dones, te rogamus, audi nos.
Ut omnes principes tenebrarum ab eo repellere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut praesentiam et solatium sanctorum angelorum ei adesse iubeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad gaudia aeterna eum perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Filii Dei, te rogamus, audi nos.
Agne Dei, qui tollis peccata mundi, libera eum, Domine.
Agne Dei, qui tollis peccata mundi, parce ei, Domine.
Agne Dei, qui tollis peccata mundi, succurre ei, Domine.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Dominus conservet eum, et vivificet eum.
R. Et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
V. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius.
R. Universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
V. Dominus custodiat te ab omni malo.
R. Custodiat animam tuam Dominus.
V. Angelis suis Deus mandavit de te.
R. Ut custodiant te in omnibus vis tuis.
V. Perfice gressus eius in semitis tuis.
R. Ut non moveantur vestigia eius.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Esto illi, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Converte eum, Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam ab eo.
V. Convertere, Domine, usquequo.
R. Et deprecabilis esto super servum tuum.
V. Domine, averte faciem tuam a peccatis eius.
R. Et omnes iniquitates eius dele.
V. Cor mundum crea in eo, Deus.
R. Et spiritum rectum innova in visceribus eius.
V. Adiuva cum, Deus salutaris noster.
R. Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera cum, et propitius esto peccatis eius propter nomen tuum.
V. Exsurge, Domine, adiuva cum.
R. Et libera eum propter nomen tuum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus : Omnipotens et misericors Deus, quaesumus clementiam tuam immensam, ut ad introitum humilitatis nostrae in tuo nomine, hunc famulum tuum N. in hoc habitaculo iacentem, salutifero visitare digneris, sicut visitasti, Domine, Tobiam et Sarani, et socrum Petri, puerumque centurionis ; ita ut et iste pristina sanitate animae et corporis recepta, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. Qui vivis et regnas Deus.
Alia oratio. Parce, Domine, parce famulo tuo, quem redemisti, Christe, sanguine tuo, ne in aeternum irascaris ei. Qui cum Patre et Spiritu.
Post hoc sacerdos ostendat infirmo sanctae crucis effigiem cum bonis ac salubribus admonitionibus in vulgari, quales sunt interrogationes Anselmi, quae continentur his versibus :
Ecclesiae credit et cunctis quae tenet ipsa.
Gaudet quod moritur signatus nomine Christi.
Offenditque Deum peccatis, et dolet inde.
Vivere proponit quantum poterit sine culpa.
Credit salvari, non per se, sed cruce Christi.
Tunc lavet pollicem presbyter et circumvolvat lino proximos digitos, et pollice intingat sacrum oleum ; et prius petat ab infirmo, utrum plus ei occurrat ad confitendum. Quo facto, instruat cum quare singula membra inungantur. Et sequentem orationem adiungat ad omnes inunctiones.
Sit tibi haec unctio olei sanctificati ad purificationem mentis et corporis, et ad omnium absolutionem culparum, ac ad munimen et defensionem contra iacula immundorum spirituum ; custodiatque Iesus Christus et perducat te in vitam aeternam. Amen.
Ad oculos : Pax tecum. Et cum spiritu tuo. Ungo oculos tuos oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid illicito visu deliquisti, huius olei unctione expietur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oratio. Sit tibi.
Ad aures : Pax tecum. Ungo has aures sacrati olei liquore, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid peccati delectatione nocivi auditus admissum est, medicina spirituali evacuetur. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
Ad nares : Pax tecum. Ungo has nares oleo sacri liquaminis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid noxio contractum est odoratu vel superfluo, ista emundet medicatio. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
Ad labia. : Pax tecum. Ungo labia ista consecrati olei medicamento, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid otiosa vel etiam criminosa peccaverunt locutione, divina clementia miserante, hac unctione expietur. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
Ad pectus : Pax tecum. Ungo pectus tuum hoc oleo, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut hac unctione spirituali roboratus, per virtutem Christi cunctis adversantibus resistere valeas. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
(Manus sacerdotis non ungantur intra, sed extra ; laici vero et aliorum, intra.)
Ad manus : Pax tecum. Ungo has manus oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid illicito vel noxio opere peregerunt, per hanc unctionem sacri liquaminis evacuetur. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
Ad pedes : Pax tecum. Ungo hos pedes oleo benedicto, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid superfluo vel nocivo incessu commiseruut, Sanctorum tuorum intercessionibus misericorditer haec abluat unctio. Per Christum.
Oratio. Sit tibi.
Oratio. Inunxi te in nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti oleo sancto, ut in virtute Spiritus Sancti tribuat tibi haec unctio sanitatem animae et corporis, et remissionem omnium peccatorum, et vitam aeternam. Amen.
Item. Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum tribuat tibi omnipotens et misericors Deus.
Peracta unctione, lavabit manus cum sale et aqua, et comburet linum.
Oratio. Adesto, quaesumus, Domine, humilitatis nostrae obsequis, eisque benignus cooperator adsiste, ut qui ad exsecutionem mandatorum tuorum huic aegro manus imponentes, olei sacri unctionem exhibemus, huiusmodi servituti nostrae te interesse sentiamus : quatenus Spiritus Sancti gratia nostrae actionis officium comitante, ab hoc famulo tuo N. omnis languor et debilitas abscedat, totiusque vigoris et sospitatis plenitudo succedat ; relictoque imbecillitatis grabato, ad te supernum medicum vultum et mentem erigat, et pro sospitatis restitutione laudes nomini tuo competenter in aeternum persolvat. Per Christum Dominum nostrum.
Alia oratio. Libera, Domine sancte, Pater omnipotens, sempiterne Deus, a peccatis omnibus et infirmitatibus hunc famulum tuum supplicantem, ut in tua sancta conversatione vivens, nullis per tuam gratiam afficiatur periculis. Per Christum.
Benedictiones. Dominus noster Iesus Christus apud te sit, ut te defendat ; intra te sit, ut te conservet ; post te sit, ut te iustificet ; super te sit, ut te benedicat. Qui cum Patre.
Alia. Benedicat te Deus Pater, sanet te Deus Filius, illuminet te Spiritus Sanctus, corpus tuum custodiat, animam tuam conservet, et quando de hoc corpore evacuaverit, ad supernam vitam perducere dignetur. Per Christum Dominum nostrum.
Alia. Benedicat te Deus Pater, adiuvet te Christus Filius Dei, Spiritus Sanctus corpus tuum in sancto suo servitio custodiri faciat et conservari, mentem tuam illuminet, et sensum tuum custodiat ab omni malo, te liberet dextera sua, te defendat, et qui sanctos suos semper adiuvat, ipse te adiuvare et confortare dignetur. Per Christum.
Alia. Benedicat te Deus Pater, qui in principio cuncta creavit. Benedicat te Dei Filius, qui de supernis sedibus pro nobis salvator apparuit. Benedicat te Spiritus Sanctus, qui in similitudine columbae in flumine Iordanis super Christum requievit. Ipse te in Trinitate et unitate sanctificet, quem omnes gentes venturum iudicem exspectant. Qui vivit et regnat.
Alia. Benedicat te Deus Pater, custodiat te Iesus Christus, illuminet te Spiritus Sanctus omnibus diebus vitae tuae. Amen. Confirmet te virtus Christi, indulgeat tibi Dominus universa delicta tua. Amen. Beatae et gloriosae semperque virginis Mariae Dei Genitricis, omniumque simul Sanctorum gloriosa intercessio te protegat et ad vitam perducat aeternam. Amen.
Alia. Deus, qui B. Petrum apostolum misisti ad Tabitham famulam tuam, ut eius precibus resuscitaretur ad vitam, exaudi nos, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulum tuum quem in tuo nomine visitat nostra fragilitas, exorata medicinae tuae medela eripiat ab hac tristitia. Per Christum.
Alia. Benedicat te Dominus, et custodiat te ; illuminet Dominus Iesus faciem suam super te et misereatur tui, convertat vultum suum ad te, et det tibi pacem omnibus diebus vitae tuae. Amen.
Alia. Benedicere digneris, Domine, et sanctificare istum famulum N. caelesti benedictione. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cui est honor et potestas in saecula saeculorum. Amen.
Alia. Sanet te Deus Pater omnipotens, qui te creavit in carne ; sanet te Dei Filius, qui pro te passus est in cruce ; sanet te Deus Spiritus Sanctus, qui super te effusus est in Baptismo ; sanet te sancta et individua Trinitas cum omni sanctitate ; sanent te angeli et archangeli, Patriarchae et Prophetae, et omnes sancti Apostoli, martyres, confessores, virgines atque omnes Sancti ; et ab omni malo atque dolore te eripiat Iesus Christus Dominus noster. Qui eum Patre.
Alia. Benedictio Dei Patris cum angelis suis sit super te ; benedictio Christi cum Apostolis suis sit super te ; benedictio Spiritus Sancti cum septem donis sit super te ; benedictio Ecclesiae catholicas cum universis filiis suis sit super te. Fiant merita et orationes omnium Sanctorum tecum diebus ac noctibus, in verbo, in facto, in cogitatione, et in toto corpore. Commendo te sub potestate sanctas Trinitatis, id est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Benedictio Domini sit super te. Benediximus tibi in nomine Domini, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula sasculorum. Amen.
Ordo visitandi multum infirmum, qui etiam tempore pestilentiae observari potest.
Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea.
Antiphona. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea. Quia tu, Domine, dixisti, Pax huic domui, benedic, Domine, timentes te, pusillos cum maioribus. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
Collecta. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet ac defendat omnes habitantes in hac domo. Per Christum Dominum nostrum.
Hic adspergatur infirmus : Adsperges me, Domine, hyssopo et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Gloria Patri.
Collecta. Domine Deus, qui per Apostolum tuum locutus es, Infirmatur aliquis in vobis ? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini ; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus ; et si in peccatis sit, dimittentur ei : cunctos, quaesumus, Redemptor noster, gratia Spiritus Sancti languores istius infirmi cura, et omnia sana vulnera, eiusque peccata dimitte, atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuae reparetur officia. Qui vivis.
Alia. Sana, Domine, infirmum istum, cuius ossa turbata sunt, et cuius anima turbata est valde ; sed tu, Domine, convertere et sana eum, et eripe animam eius.
Alia. Oremus Dominum nostrum Iesum Christum, et cum omni intenta supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum N. per angelum suum visitare, laetificare et confortare dignetur.
Alia. Parce, Domine, parce famulo tuo, ne in aeternum irascaris ei quem redemisti, Christe, sanguine tuo. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Tunc lavet pollicem et circumvolvat lino proximos digitos, et cum pollice intingat sacrum oleum, et per modum crucis singula membra liniat et lino abstergat, dicens : Per istam unctionem et per suam pissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per visum, per auditum, per gustum, per odoratum, per tactum. Amen. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sit tibi haec unctio olei sanctificati ad purificationem mentis et corporis, et ad omnium absolutionem culparum, ac ad munimen et defensionem contra iacula immundorum spirituum ; custodiatque te Iesus Christus, et perducat te ad vitam aeternam. Amen. Dominus Iesus Christus apud te sit, ut te defendat ; intra te sit, ut te conservet ; super te sit, ut te benedicat. Qui cum Patre. Deinde legatur evangelium.
In unctione infirmi ista praescripta tempore necessitatis sufficiunt, secundum doctores.
De hoc sacramento tractatum est supra per unicam distinctionem, videlicet 23.
ORDO
Ordo, sextum Ecclesiae sacramentum,est signaculum quoddam ipsius, et sanctificatio seu consecratio cum signo sensibili visibili, quo homo masculus ad aliorum sacramentorum dispensationem, hominum gubernationem, et publicorum actuum exercitationem, per superiorem potestatem ordinatur. Materia huius sacramenti non residet, sicut in aliis sacramentis, in materia quae adiungitur, sed apud ministrum, qui spiritualem suam potestatem traducit et confert ordinando. Minister, nemo inferior episcopo, praeterquam in minoribus ordinibus, qui quandoque ab habentibus auctoritatem a domino Papa conferuntur. Forma est expressio usus ordinis, per actum qui imperatur, et traductio potestatis, dum dicitur : Accipe vel age hoc vel illud.
Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.
Ordines minores et non sacri sunt quatuor, videlicet : ostiariatus, lectoratus, exorcistatus, et acolythatus.
Et notandum est, quod omnes ordines dari debent et distribui coram altari. Item ordinandi debent prius peccata sua confiteri quam ordinem recipiant. In collatione autem cuiuslibet ordinis, pontifex ordinandis in eius praesentia constitutis, debet propter simplices praedicere quem ordinem recepturi sunt. Item debet palam interdicere ne quisquam in susceptione illius ordinis se furtive ingerere praesumat, prout iam dicetur. Item, dato quolibet ordine, debet ordinatos monere et instituere, qualiter debeant vivere, et Deo in suscepto ordine ministrare, et ea quae ad ipsum officium noscuntur pertinere. Item omnes ordinandi debent se devote cum tonsura et habitu convenientibus, cum candelis accensis, et cum paramentis ordinis quem suscepturi sunt congruentibus, coram ordinatore praesentare. Ordinati non debent statim recedere, sed exspectent benedictionem episcopalem solennem, quae communis est pro omnibus ordinatis, et finem Missae. Item, in ordinatione tam primae tonsurae quam cuiuslibet ordinis debet ordinans dicere orationes et praefationes iunctis manibus ante pectus.
Illud quoque notandum est, quod si ordinationes fiant in sabbato quo cantatur, Sitientes, quia unica tantum dicitur lectio, tonsurae debent immediate fieri post Introitum, et omnes minores ordines post Kyrie eleison successive dari. Subdiaconi fiunt immediate post Collectam ; diaconi post Epistolam, et presbyteri post Evangelium. Aliis autem temporibus, quando fiunt ordinationes generales, clerici sive primae tonsurae fiunt post Kyrie eleison ; vel in sabbato post Pentecosten, post Gloria in excelsis Deo, antequam prima collecta dicatur. Ceteri etiam ordines debent distribui (prout sequitur) seriatim. Et vocentur omnes tonsurandi et ordinandi nominatim et sigillatim, quibus ante altare coram pontifice genua flectentibus, ille ad eos versus, interdicit sub anathematis poena, ne quis se ad recipiendum primam tonsuram aut alium ordinem ingerat, qui non fuerit examinatus et approbatus, dicens, ut sequitur :
Auctoritate Domini nostri Iesu Christi et Ecclesiae, omnibus vobis sub poena excommunicationis firmiter praecipimus et mandamus, ut nulli servi dominorum, nisi manumissi sint ; nulli clerici alterius dioecesis, absque licentia seu litteris dimissorialibus sui episcopi ; nulli excommunicati, nulli illegitime nati, nisi fuerit cum eis sufficienter dispensatum ; nulli furtive,aut in membris suis enormiter vitiati, nisi ex certa scientia examinatorum probati sint et admissi ; nulli ordines minores cum aliquo ordine sacro, aut etiam sacrum cum sacro simul recipiendo ; nulli aetatem sufficientem non habentes, nulli per saltum ; et nulli qui profanaverint contra mandata apostolica, nisi cum eis sufficienter fuerit dispensatum, aut quibus aliud canonicum obstat impedimentum, hic expressum vel non expressum, praesumant accedere, nec ad hos sacros ordines accedant. Si secus attentatum fuerit a quoquam, decernimus irritum et inane, et poenam supradictam excommunicationis se noverit incurrisse.
Deinde flexis genibus dicit archidiaconus vel capellanus : Postulat haec sancta mater Ecclesia, Reverende pater, hos viros ordinibus aptos consecrari sibi a vestra paternitate.
Cui respondet episcopus : Vide ut natura, scientia et moribus tales per te introducantur, imo per nos tales in domo Domini ordinentur personae, per quos diabolus procul pellatur, et clerus Domino Deo nostro multiplicetur.
Respondet archidiaconus vel capellanus : Quantum ad humanum spectat examen, natura, scientia et moribus digni habentur, et probi cooperatores effici in his, Deo volente, possunt.
Respondeat episcopus : Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo, eligimus istos fratres consecrandos.
Post haec prostrato episcopo et ordinandis, cantetur Litania. Et postquam dictum fuerit, Ut obsequium servitutis, etc., episcopus surgens et stans versus ordinandos, baculum in sinistra manu tenens, dicat : Ut hos electos benedicere digneris, te rogamus, audi nos. Ut bos electos benedicere et sanctificare digneris, te rogamus, audi nos. Ut hos electos benedicere et sanctificare et consecrare digneris, te rogamus, audi nos. Et sic ter facto signo crucis super eos, recumbit episcopus, clero prosequente Litaniam.
Ordinatio clericorum per primam tonsuram.
Si prima tonsura fuerit danda, detur post Kyrie eleison sive post Gloria in excelsis Deo. Sed quaeratur primo, an sint confirmati : quod si non, confirmentur.
Confirmatione autem facta, dicat episcopus :
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Oremus, dilectissimi fratres, Dominum nostrum Iesum Christum pro his famulis suis, qui ad deponendas comas capitum suorum pro eius amore festinant, ut donet eis Spiritum Sanctum, qui habitum Religionis in eis perpetuum conservet, et a mundi impedimento vel saeculari desiderio corda eorum defendat : ut sicut immutantur vultibus, ita manus dextera eius virtutis eis tribuat incrementa, et ab omni caecitate spirituali vel humana oculos eorum aperiat, et aeternae gloriae lumen eis concedat. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, etc.
Deinde tondeantur, et dicatur antiphona, Tu es, Domine, qui restitues hereditatem meam mihi.
Psalmus, Conserva me, Domine, dicitur usque ad versum, Dominus pars, etc. Et tunc quilibet tondendus dicat versum, Dominus pars hereditatis meae. Tu es, etc.
Gloria Patri.
Tu es, Domine, qui.
Omnibus tonsis, dicat episcopus :
Oremus : Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut hi famuli tui, quorum hodie comas capitum pro divino amore deposuimus, in tua dilectione perpetuo maneant, et eos sine macula gratia tua in sempiternum custodiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde dicatur antiphona, Hi accipient benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo : quia haec est generatio quaerentium Dominum.
Psalmus. Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, usque ad finem, et repetatur antiphona, Hi accipient benedictionem a Domino.
Deinde dicat episcopus :
Oremus : Flectamus genua. — Levate.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hos famulos tuos benedicere dignare, quibus in tuo nomine sancto habitum sanctae religionis imponimus, ut te largiente, devoti in Ecclesia tua persistere, et vitam percipere mereantur aternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Tunc induat eos superpelliceis, dicens : Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Amen.
Oremus : Omnipotens sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab omni servitute saecularis habitus hos famulos tuos emunda, ut dum ignominiam saecularis habitus deponunt, tua semper in avum gratia perfruantur, et sicut similitudinem tua corona eos gestare facimus in capitibus, sic tua virtute hereditatem consequi mereantur aternam in cordibus. Qui cum Patre et Spiritu Sancto, etc.
Deinde tradit eis antiphonarium ad tangendum, dicens : Videte ut quod ore cantatis, corde credatis ; et quod corde creditis, operibus comprobetis.
Quo facto adspergat eos aqua benedicta, et det eis benedictionem, dicens : Benedicat vos Dominus, et custodiat ; ostendat Dominus faciem suam vobis, et misereatur vestri ; convertat Dominus vultum suum ad vos, et det vobis pacem. Invocabo nomen Domini Dei super vos, ut ille vos benedicat. Amen.
Et sequitur, Benedictio Dei Patris, etc.
Et informet eos, ut deinceps portent coronam in capitibus suis, et quod omni die sub poena peccati mortalis legant illum devotum psalmum, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et quod sub eadem poena recipiat unusquisque formatum suum de tonsura iam recepta.
Instructio episcopi.
Scire debetis, omnes vos clerici ordinati nunc, per istam primam tonsuram vos factos de sorte Dei, a communi laicorum hominum consortio segregatos, et inter ministros Dei singulari modo applicatos, et propterea omnibus clericorum privilegis gaudere vos posse, similiter et feuda Ecclesia recipere. Pro istis itaque gratiis et privilegiis debet quilibet vestrum quotidie legere sub poena peccati mortalis psalmum, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quem etiam psalmum quilibet legere pro ordinario suo tenetur bis intra quindenam, pro sanitate, et prosperitate ipsius. Hac exponuntur in idiomate patria, propter iuvenes non intelligentes.
Ordinatio ostiariorum.
Ordinandi ostiari interrogandi sunt primo, si omnes primam tonsuram habeant.
Admonitio episcopi.
Suscepturi, filii carissimi, officium ostiariorum, videte qua in domo Dei agere debeatis. Ostiarium oportet percutere cymbalum, aperire ecclesiam et sacrarium, et aperire librum ei qui pradicat : qua in vobis Dominus perficiat per suam misericordiam. Amen.
Tunc tradat eis claves ecclesia et nolam, dicens : Accipite hos claves, et sic agite quasi Deo reddituri rationem pro his rebus qua in ecclesis vobis commissis recluduntur.
Deinde dicat :
Oremus : Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur quos in officium ostiariorum eligere dignatus est : ut sit eis fidelissima cura in domo Dei diebus et noctibus, ad distinctionem certarum horarum ad invocandum nomen Domini nostri Iesu Christi, adiuvante eodem Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Oremus : Flectamus genua. — Levate.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officium ostiariorum, ut inter ianitores Ecclesia tua tuo pareant obsequio, et inter electos tuos partem mereantur habere mercedis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ordinatio lectorum.
Deinde alloquatur ordinandos ad officium lectorum, dicens : Elegerunt vos fratres nostri, ut silis lectores in domo Dei nostri, et ideo agnoscite officium vestrum, ut impleatis illud. Potens est enim Deus augere vobis gratiam perfectionis aeterna. Lectorem oportet legere ei qui praedicat, et lectiones veteris Testamenti pronuntiare, benedicere panem et omnes fructus novos, etc. : quae in vobis Deus per suam gratiam impleat ad salutem. Amen.
Deinde tradat eis leclionarium, dicens : Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri si fideliter et utiliter impleveritis officium vestrum, partem cum his qui verbum Dei bene ministraverunt ab initio.
Deinde dicat : Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad ordinem lectorum dignatur assumere, benedictionem suam clementer infundat, quatenus distincte legant quae in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleant. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit in saecula saeculorum. Amen.
Oremus : Flectamus genua. — Levate.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officio lectorum, ut assiduitate lectionum instructi sint atque ordinati, et agenda dicant, et dicta opere compleant : ut in utroque sanctae Ecclesiae filiis exemplo sanctitatis suae consulant. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ordinatio exorcistarum.
Admonitio episcopi.
Ordinandi, fratres mei dilectissimi, in officium exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam oportet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere, daemones abicere, et aquam in ministerio effundere : quae vobis Dominus per Spiritum Sanctum concedat exsequi ad salutem. Amen.
Tunc tradat eis librum exorcismi ad tangendum, dicens : Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos sive baptizatos sive catechumenos.
Oratio. Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur in officium exorcistarum, ut sint spirituales imperatores ad abiciendos damiones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum eodem vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Oremus : Flectamus genua. — Levate.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officio exorcistarum, ut per impositionem manuum suarum et oris officium, potestatem et imperium habeant spirituum immundorum nequitiam per verbum Filii tui Domini nostri Iesu Christi coercendi, atque probabiles sint medici Ecclesiae tuae, gratia curationum, virtuteque caelesti confirmati. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ordinatio acolythorum.
Admonitio episcopi.
Suscepturi, fratres carissimi, acolythorum officium, pensate quid suscipitis. Acolythum oportet ceroferarium ferre, luminaria accendere, vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare, etc. : qua vobis Dominus digne exsequi concedat per suam misericordiam. Amen.
Deinde tradat eis ceroferarium cum cereo exstincto, ad tangendum ambabus manibus, dicens : Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda luminaria Ecclesiae mancipari, in nomine Domini. Amen.
Postea tradat eis urceolum vacuum ad tangendum, dicens : Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. Amen.
Oremus : Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur in ordinem acolythorum : quatenus lumen visibile manibus praeferentes, lumen quoque spirituale moribus praebeant, adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Oremus : Flectamus genua. — Levate.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum et Apostolos eius, lumen claritatis tuae in hunc mundum misisti, quique ut mortis nostrae antiquum aboleres chirographum, glorioso illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, benedicere dignare hos famulos tuos in officium acolythorum, ut ad accendendum lumen Ecclesiae tuae, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum et corda ad amorem gratiae tuae, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in Ecclesia tua sancta deserviant. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Oremus : Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui ad Moysen et Aaron locutus es, ut accenderentur lucernae in tabernaculo testimoni : benedicere et sanctificare dignare hos famulos tuos, ut sint acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oremus : Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis et origo bonitatis, qui per Iesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, eiusque passionis mysterio redemisti, benedicere dignare hos famulos tuos quos in officium acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes lumine scientiae tuae illustres, et pietatis tuae rore irriges : ut ita perceptum ministerium auxiliante te peragant, quod ad aeternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Tunc informet eos, ut bene et honeste vivant, dicens : Legitur enim primi Paralipomenon quintodecimo capitulo, quod David ministeria domus Dei amplians, ianitores instituit et cantores ; et Salomon exorcistas invenit. Haec omnia Ecclesia in novo Testamento imitata est. Habet enim ianitores, quos ostiarios appellamus, quorum est officium ecclesiam Dei aperire fidelibus, et claudere infidelibus. Hoc intelligitur mystice, videlicet quod corda vestra, quae secundum Apostolum, templum sunt Spiritus Sancti, claudatis diabolo, et per virtuosam vitam aperiatis Deo. Item secundo, facti estis lectores, ut videlicet publice et in alto loco lectiones legere possitis in Ecclesia Dei, tam veteris quam novi Testamenti. Et tunc primo officium vestrum impleveritis, dum illa quae legitis operibus comprobetis. Item tertio, facti estis exorcistae, et secundum Isidorum, exorcista adiurans sive increpator vocatur. Hinc officium vestrum est, quod per verba oris vestri et manuum vestrarum impositionem, malignum spiritum a corporibus obsessis ejicere poteritis, quia estis spirituales imperatores diaboli. Sed malignum spiritum a corporibus obsessis minime ejicere poteritis, nisi primo a vobis ipsum diabolum, id est peccata mortalia, ejiceritis. Item quarto, facti estis acolythi. Acolythi Graece ceroferarii sive accensores luminum nuncupantur. Tunc autem recte luminaria ecclesiae accenditis, dum per bona opera vestra aliis lucis exempla demonstratis. Etiam acolythi debent vinum et aquam ministrare ad Eucharistiam : quod tunc recte fit, dum per castam vitam vestram vos ipsos Deo hostiam offertis. Quibus gratis attentis et pensatis, in recompensam Deo obligati estis singulis diebus dicere septem psalmos poenitentiales cum litania, sub poena peccati mortalis. Et cum hoc, quivis vestrum infra hinc et proximam quindenam, flexis genibus dicat septem psalmos cum litanis, pro bono et felici statu reverendissimi patris et domini D. nostri, gratiosi archiepiscopi inclytae Ecclesiae Coloniensis. Et sub poena excommunicationis, nullus recedat ante finem Missae, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis.
Ordinatio subdiaconorum.
Episcopus ordinaturus subdiaconos sic proclamet : Si quis habet aliquid contra hos viros, aut propter Deum dimittat, aut cum fiducia exeat et dicat ; verumtamen memor sit conditionis suae.
Et tunc alloquitur eos dicens : Adepturi, fratres carissimi, officium subdiaconatus, sedulo attendite quale ministerium vobis traditur. Subdiaconum oportet aquam ad ministerium altaris praeparare, patenam et calicem ad altare deferre et diacono ministrare, pallas altaris et corporales abluere. Ubi corporales pallae lotae fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari ; ipsa lotionis aqua in baptisterium debet effundi. Et ideo si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui ; si usque nunc somnolenti, amodo vigilantes ; si usque nunc ebriosi, amodo sobri ; si usque nunc impuri, amodo casti ; si usque nunc aliquo vitio polluti, amodo mundi esse debetis. Ideo vos admoneo, ut tales vos exhibeatis, quatenus Deo placere possitis.
Deinde tradat duobus vel tribus calicem vacuum cum patena ad tangendum ambabus manibus, dicens : Accipite potestatem praeparandi et offerendi calicem cum oblata, viuo et aqua, ad conficiendum in eo pro salute vivorum et mortuorum, corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Interim cantetur antiphona, Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo, cum isto psalmo, Credidi propter quod locutus sum. El post quemlibet versum repetatur antiphona.
Post hoc illis genua flectentibus, episcopus stans cum baculo, dicat in modum capituli : Deum ac Dominum nostrum, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut super servos suos quos ad subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat benedictionem suam et gratiam : ut in conspectu eius fideliter servientes, praedestinata sanctis praemia consequantur, adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Tunc conversus ad altare, dicat : Oremus.
Diaconus : Flectamus genua. — Levate.
Et mox conversus ad ordinandos, illis genua flectentibus, dicat in modum capituli : Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos quos ad subdiaconatus officium eligere dignatus es, ut eos in sacrario tuo sancto strenuos sollicitosque caelestis militiae instituas excubitores, sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent ; et requiescat super eos spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et repleas eos spiritu timoris tui ; et eos in ministerio tuo divino confirmes, ut obedientes facto, atque dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Deinde ponat in sinistro brachio cuiuslibet manipulum, dicens : Accipe manipulum, per quem designatur fructus bonorum operum. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Medio tempore cantetur responsorium, Te sanctum Dominum.
Deinde legat in modum capituli super ordinandos : Investionc horum manipulorum subnixe te, Domine, deprecamur, ut hi famuli tui operentur in temporali conversatione, quatenus exemplo priorum patrum, in futuro mereantur perenniter gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Post haec imponat tunicellam cuilibet et retrahat praeterquam ultimo, cui induet totaliter dicens : Induat te Dominus vestimento salutis et tunica iustitiae. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Et interim cantetur responsorium, Iustum deduxit Dominus.
Deinde tradat duobus vel tribus simul librum Epistolarum, dicens : Accipite librum Epistolarum, et habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
His itaque peractis, reponat episcopus se super sedem suam, et informet ordinatos, dicens : Vos, inquam, electi, qui sacrum ordinem subdiaconatus suscepistis, scire debetis, quod secundum iura, ordines sacri non dantur nisi in certis temporibus in iure expressis ; et ante collationem sacrorum ordinum Ecclesia praemittit certas lectiones veteris Testamenti, et etiam novi, in signum huius quod ad hos ordines nemo debet promoveri nisi peritus in veteri et novo Testamentis : quia sacro isto ordine suscepto, obligatur unusquisque ad septem horas canonicas singulis diebus legendas, quae sumptae sunt ex utroque Testamento. Et attento quod subdiaconi obligantur ad horas canonicas, nemo ad hunc ordinem promoveri debet nisi sit provisus de competenti vitae, ut non habeat necessario acquirere victum et amictum aliunde, puta per mercantiam et alia negotia saecularia, quia iuxta Apostolum, nemo militans Deo, immiscet se saecularibus negotiis, ut eo liberius Deo vacare valeat : quia per istum ordinem estis penitus a mundo abscissi. Et caveant super omnia, ne quis conficto vel falso titulo praesumat accedere. Et quilibet vestrum salvis horis canonicis, infra hinc et proximam quindenam, dicere debet tres primos nocturnos Psalterii pro bono et felici statu reverendissimi patris ac domini D. nostri, gratiosi archiepiscopi inclyta Ecclesiae Coloniensis. Et sub penna excommunicationis, nullus recedat ante finem Missa, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis.
Post hac surgat episcopus, et convertens se ad populum, baculum in manu tenens, dicat : Pax vobis ;
respondente clero : Et cum spiritu tuo.
Et conversus ad altare legat collectam diei, concludendo cum collecta : Exaudi, quasumus, Domine, preces supplicum, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis persecutionibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus per omnia sacula saculorum. Amen.
Deinde unus ordinatorum legat Epistolam, qua lecta cantetur Graduale, vel id quod cantandum est.
Ordinatio diaconorum.
Finita Epistola ac Graduali, clametur : Accedant ordinandi ad diaconatum.
Deinde archidiaconus vel capellanus alloquitur episcopum, dicens : Postulat sancta mater Ecclesia, Reverende pater, ut hos praesentes subdiaconos ad onus diaconi ordinetis. Et quaerat episcopus : Scis illos dignos esse ?
Respondet : Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos diguos ad onus huius offici. Et mox subiungit episcopus : Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo, eligimus hos praesentes subdiaconos ad ordinem diaconatus. Si quis autem habeat aliquid contra illos, pro Deo cum fiducia exeat et dicat ; verumtamen memor sit conditionis sum.
Post haec alloquitur ordinandos, dicens : Promovendi, dilectissimi, ad Leviticum ordinem, cogitate magnopere ad quantum gradum Ecclesiae ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare sacerdoti ad altare, baptizare et praedicare verbum Dei : quae vobis Dominus concedat per suam gratiam ad salutem.
Deinde stans, et baculum in manu tenens, dicat : Commune votum communis oratio prosequatur, ut hi totius Ecclesiae prece qui in diaconatus ministerium praeparantur, Leviticae benedictionis ordine clarescant, et spirituali conversatione praefulgentes, gratia sanctificationis eluceant, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Deinde eis genua flectentibus, stans versus ad eos, dicat legendo hanc praefationem : Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut supra hos famulos suos quos ad sacrum ordinem diaconatus assumere dignatus est, benedictionis suae gratiam clementer infundat, eisque consecrationis indultae propitius dona concedat, et preces nostras clementer exaudiat : ut quae nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio, et quos sacris exsequendis mysteris pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua benedictione sanctificet et confirmet, ut praedestinata sanctis praemia consequantur, per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum ipso Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus.
Et mox episcopus, surgentibus ipsis, subiungat praefationem sequentem, iunctis manibus ante pectus, dicens :
V. Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipolens, aeterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor : qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis : qui per Verbi virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiternae providentia singula praeparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas : cuius corpus, Ecclesiam videlicet tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris, sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filis, qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubis permanentes, hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, quos sacris tuis altaribus servituros in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines, divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, ea quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum ; tu scrutator es cordium ; tu horum vitam caelesti poteris examinare iudicio, quo semper praevales et admissa purgare et ea quae agenda sunt concedere.
Deinde cantet chorus versus de Alleluia Paracletus. Et solus episcopus manus imponat super caput cuiuslibet, dicens : Accipe Spiritum Sanctum ad robur, et ad resistendum diabolo et tentationibus eius.
Quo facto, dicat episcopus in pristino tono : Emitte in eos, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum, quo in opus ministeri tui fideliter exsequendi, septiformis gratiae tuae munere roborentur, et abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas, et spiritualis observantiae disciplina. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebes acquirant ; et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur.
Et submissa voce prosequatur : Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.
Deinde chorus cantet offertorium, Elegerunt Apostoli Stephanum ; vel responsorium, Stolam iucunditatis.
Et episcopus sedendo vel circumeundo imponat cuilibet super sinistrum brachium stolam, dicens : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, accipe stolam iucunditatis, quam immaculatam perferas ante tribunal Christi, et agnosce officium tuum atque impleas illud : potens est enim Deus augere tibi gratiam. Amen.
Tunc chorus cantet responsorium : Levita Laurentius.
Et episcopus aptatam dalmaticam imponat cuilibet et retrahat, sed ultimo induat totaliter, dicens : Induat te Dominus vestimento salutis, et circumdet te semper indumento laetitiae. In nomine Domini. Amen.
Postea dicat collectam sequentem : Domine sancte, Pater fidei, spei, gratiae, et profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministeris ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuae diffundis effectum, hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare adspectu, ut tuis obsequis expediti, sanctis altaribus tuis ministraturi puri accrescant, et indulgentia tua puriores, eorum gradu quos Apostoli tui in septenario numero, B. Stephano duce ac praevio, Spiritu Sancto auctore elegerunt, digni exsistant, et virtutibus universis quibus tibi servire oportet, instructi, dono Spiritus Sancti polleant. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Postea tradat duobus simul vel tribus per ordinem librum Evangeliorum tangendum ambabus manibus, dicens : Accipite potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis quam pro mortuis. In nomine Domini. Amen.
Et interim cantetur antiphona, Euntes in mundum universum.
Quo facto, episcopus versus ad altare, dicat : Oremus.
Et dicatur : Flectamus genua. Levate.
Et conversus ad ordinandos, illis genua flectentibus, dicat : Exaudi, Domine, preces nostras, et super hos famulos tuos spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditati, et tuae maiestatis gratiam possint acquirere, et bene vivendi alis exemplum praebere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde sedendo informet eos ut honeste et sancte vivant, dicens : Legitur, quod in veteri Testamento, ex duodecim tribubus una, scilicet Levi, electa est ut tabernaculo Dei ei usque sacrificis, ritu perpetuo deserviret : quorum hodie, carissimi filii, et nomen et officium tenetis, quia ad ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiae Dei, electi estis in Levitico officio ; quae semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat. Unde et Apostolus : Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae tela in caelestibus. Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare et munire debetis ornatu sancto, praedicatu divino, exemplo perfecto. Levitae, id est diaconi, dicuntur assumpti vel ministri Dei. Et vos, filii, qui ab hereditate paterna nomen accepistis, estote assumpti a carnalibus desideris, a terrenis concupiscentis, quae secundum B. Petrum, militant adversus animam. Estote, inquam, nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, ut digne addamini et gradibus numeremini Eeelesiae gradus, ut hereditas et tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate B. Setphanum merito praecipuae castitatis ab Apostolis ad istud officium electum. Curate ut quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis, ut de vobis dicatur : Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizanlium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in praeparatione Evangeli pacis : quod vobis Dominus concedat per gratiam suam. Amen.
Vos, inquam, obligati estis ad septem horas canonicas, et dicetis infra hinc et proximos quatuordecim dies, tres sequentes nocturnos, videlicet incipiendo a quinta feria, Salvum me fac, Deus, usque ad, Dixit Dominus Domino meo, pro gratiosissimo domino Coloniensi.
Et monet quod non recedant ante finem Missae, et quod secum recipiant formata super ordine iam recepto.
Deinde legatur Evangelium ab uno noviter ordinato.
Ordinatio presbyterorum.
Finito Evangelio, archidiaconus clamat alta voce, dicens : Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem presbyteri. Et mox sigillatim et nominalim eos vocat. Tunc illi more diaconorum parati amictu, alba, stola et manipulo, tenentes planctas super brachia complicatas et candelas accensas in manibus, bini et bini coram ordinatore accedunt, et coram eo se in modum choreae disponunt.
Omnibus ergo hoc ordine dispositis, archidiaconus dicit alta voce in tono lectionis : Postulat sancta mater Ecclesia, Reverende pater, ut hos praesentes diaconos ad onus presbyteri ordinetis. Et quierit episcopus : Scis illos dignos esse ?
Respondet : Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad onus huius offici.
Et mox subiungit episcopus : Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo, eligimus hos praesentes diaconos ad ordinem presbyteri. Si quis autem habeat aliquid contra illos, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat ; verumtamen memor sit conditionis suae.
Tunc dicat episcopus sedendo : Consecrandi, fratres carissimi, in presbyteratus officium, illud digne suscipere atque laudabiliter exsequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, praeesse, praedicare et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, atque providendum ut caelestis sapientia, probi mores et diuturna iustitiae observatio, ad id electos commendent. Unde Dominus praecipiens Moysi ut septuaginta viros de universo coetu in adiutorium suum eligeret, quibus Spiritus Sancti dona divideret, suggessit : Quos tu nosti quod senes populi sunt. Vos siquidem in septuaginta viris et senibus signati estis, si per Spiritum septiformem, Decalogum legis custodientes, probi et maturi in scientia similiter et opere estis. Sub eodem quoque mysterio et eadem figura, in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, atque binos ante se in praedicationem misit, ut doceret verbo simul et facto, ministros Ecclesiae suae fide et opere debere esse perfectos, seu geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adiutorium Moysis et duodecim Apostolorum, episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen et Apostolos figurantur, digue per gratiam Dei eligi valeatis. Hinc certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur et regitur, cum alii in ea pontifices, alii minoris ordinis sacerdotes, diaconi, et diversorum ordinum viri consecrantur ; et ex mullis et alternae dignitatis membris unum corpus Christi efficitur. Itaque, dilectissimi, quos ad nostrum adiutorium, fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris castae ac sanctae vitae integritatem. Agnoscite quod agitis ; imitamini quod tractatis, quatenus dominicae passionis mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei ; sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum familiae Dei : quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamini. Quod ipse vobis concedat per gratiam suam. Amen.
Tunc duo presbyteri induti casulis, binos et binos ante sedem pontificis ducant ; et eis genua flectentibus, quaerat episcopus : Sunt digni ?
Respondeant presbyteri : Digni sunt.
Iterum episcopus : Sunt iusti ?
Respondeant presbyteri : Iusti sunt.
Episcopus : Dignos et iustos faciat illos Deus in suo semper servitio manere.
Respondeatur : Amen.
Iterum interrogat episcopus ordinandos : Vultis presbyteri gradum in nomine Domini accipere ? Respondeat unusquisque pro se : Volo.
Episcopus : Vultis in eodem gradu quantum praevaletis et intelligitis, secundum canonum sanctiones iugiter manere ?
Respondeant : Volo.
Iterum episcopus : Vultis episcopo vestro ad cuius parochiam ordinandi estis, obedientes et consentientes esse secundum iustitiam, in ministerium vestrum ?
Respondeat unusquisque ordinandorum, ponendo primos duos digitos utriusque manus super librum pontificalem, dicens : Volo, et hoc Deo et Sanctis eius ita in praesenti promitto, prout scio et adimplere valeo. Sic me Deus adiuvet et omnes Sancti eius, etc.
Tunc subiungit episcopus dicens : Voluntatem vestram bonam et rectam, Deus ad perfectionem sibi placitam perducere dignetur. Amen.
Tunc episcopus flexis genibus, mitra deposita, incipiat : Veni, Sancte Spiritus, etc.
Et prosequente choro, ipse statim surgens, resumpta mitra, manus eum adstantibus sacerdotibus super capita singulorum ponat, ipsis genua flectentibus, dicens cuilibet : Accipe Spiritum Sanctum per impositionem manuum nostrarum ; quorum remiseritis peeeata, remittentur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta erunt.
Et interim cantetur antiphona, Accipite Spiritum Sanctum.
Post haec episcopus stans eum baculo, manum dexteram suspensam tenens, dicat hanc orationem : Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad presbyteri munus elegit, caelestia dona multiplicet : ut quod eius dignatione suscipiunt, ipsius consequantur auxilio. Per Dominum nostrum, etc.
Tunc conversus ad altare, dicat : Oremus.
Diaconus : Flectamus genua. — Levate.
Et mox versus ad ordinandos genua flectentes, dicat : Exaudi nos, quaesumus, Domine Deus noster, et super hos famulos tuos benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis infunde virtutem, ut quos tuae pietatis adspectibus offerimus consecrandos, perpetua tui muneris largitate prosequaris. Per Dominum nostrum, etc., in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus.
Deinde ipsis surgentibus,episcopus iunctis manibus ante pectus, dicat voce mediocri hanc praefationem :
V. Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et eum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum dator et distributor omnium dignitatum, per finem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositis. Unde et sacerdotales gradus atque officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut cum Pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic et in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysis spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus, in populo innumerabiles multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum, filios Aaron, paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum fecundis praedicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adiumenta largire, qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da igitur, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyteri dignitatem ; innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis, ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri, ut luceat in eis totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur.
Quod sequitur legatur plane sine nota : Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Postea cantetur responsorium, Tollite iugum.
Et episcopus reflectit orarium cuilibet, dicens : Accipe iugum Domini ; iugum enim eius suave est, et onus eius leve. In nomine Domini. Amen.
Deinde imponat casulam cuilibet antependentem, sed retro plicatam manentem, dicens : Accipe vestem sacerdotalem, per quam caritas intelligitur ; potens est enim Dominus angere tibi caritatem et opus perfectum.
Respondeatur : Deo gratias. Et cantetur medio tempore responsorium, Sint lumbi vestri praecincti.
Deinde episcopus reversus ad altare, conversus ad eos, ipsis genua flectentibus, dicat orationem hanc : Deus sanctificationum omnium auctor, cuius vera consecratio plenaque benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos quos presbyteri honore dedicamus, munus tuae benedictionis infunde, ut gravitate actuum et censura vivendi praebeant se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit : ut in lege tua die ac nocte omnique tempore meditantes, quod legerint credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur ; iustitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendant, exemplo prabeant, admonitione confirment ; ac purum atque immaculatum ministeri sui donum custodiant ; et per obsequium plebis tum, panem et vinum in corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transforment ; et immobili caritate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die iusti et aeterni iudici Dei, conscientia pura, fide vera, Spiritu Sancto pleni resurgant. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Deinde episcopus deposita mitra, flexis genibus ante altare, incipiat alta voce : Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda, etc.
Quo dicto, episcopus resumpta mitra, lavet manus suas. Et accepto oleo catechumenorum, ungat manus cuiuslibet, incipiens a pollice dextro ad indicem sinistrum, et postea a pollice sinistro ad indicem dextrum, dicens : Consecrare et sanctificare dignare, Domine, manus istas per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quaecumque consecraverint consecrentur, et quaecumque benedixerint benedicantur et sanctificentur, in nomine Domini nostri Iesu Christi.
Et ordinandus respondeat : Amen. Interim cantetur, Infunde unctionem, cum sequentia, Sancti Spiritus ; et ad quemlibet versum repetatur, Infunde, etc.
Quo facto, episcopus lavet manus suas, et accipiens calicem cum vino et aqua et patenam desuper cum oblata, choro cantante responsorium, Vere felicem praesulem, tradat eum cuilibet inter indicem et medium, ad tangendum pedem calicis et oram patena, dicens : Accipe potestatem offerendi Deo sacrificium, Missamque celebrandi tam pro vivis quam pro defunctis. In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti.
Respondetur Amen.
Deinde episcopus accepto baculo, dicat hanc orationem : Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da his famulis tuis prosperum offici sui ac dignitatis effectum, ut in confectione sacri corporis et pretiosi sanguinis dilecti Filii tui, te super omnia diligant et in omnibus timeant, tibique iugiter placere contendant. Per Christum Dominum nostrum.
Tunc episcopus circuiens dicat ad singulos : Pax tecum.
Et det eis osculum, et recommendet se singulorum orationibus, dicens : Recommendo me orationibus tuis.
Quo facto, detur benedictio sacerdotalis : Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos, ut sitis benedicti in ordine sacerdotali, et offeratis placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi, omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in sacula saculorum.
Respondetur Amen.
Postmodum ponat se episcopus ad sedem suam revertendo se ad ordinatos, exhortando eos ut considerent qualem ordinem susceperint, dicens ad eos : 0 vos sacerdotes, attendite verbum Domini, primo Regum, secundo capitulo scriptum, Suscitabo mihi sacerdotem qui iuxta cor meum et animam meam faciet. Quae verba de sancto sacerdote et propheta Samuele Dominus locutus est. Simili modo ad hoc sacerdotes a Deo ex sua infinita bonitate electi sunt, ut iuxta cor suum et voluntatem ei semper vivant. Unde Bernardus : 0 vos sacerdotes, considerate inenarrabilem ordinis sacerdotalis excellentem dignitatem, quod vos Deus non solum prae ceteris hominibus, verum etiam prae cunctis creaturis honoravit, quas ad laudem et gloriam nominis sui creavit, inquiens : Ego elegi vos de mundo, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ego elegi vos, scilicet ad ordinem sacerdotalem, ut in eo eatis, praedicando, docendo, et fideliter operando, ut fructus vester maneat, aeternaliter regnando. Carissimi, grandis est dignitas ordinis sacerdotalis, sed grandissimam ruinam malorum sacerdotum attendite, si Deo peccando non obedieritis. Quod in dignitate grandi estis, Apostolorum princeps est auctor, inquiens : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Sacerdotes vocati sunt Domini et Dei nostri ministri, caeli ianitores et animarum pastores, quibus claves regni caelorum traditae sunt, quibus oves familiae Dei commissae sunt. Haec diximus, ut cognoscatis grandem dignitatem ordinis quem hodie recepistis ; sed revera ruina malorum sacerdotum est tam grandis tamque terribilis, ut ineffabilis sit, difficilis quoque cogitatu. Sunt enim mali sacerdotes genus reprobum, diabolicum sacerdotium, gens iniqua, populus perditionis. Tot mortibus digni sunt, secundum Gregorium, quot exempla perditionis ad subditos transmittunt. Cum causae ruinae populi, sint sacerdotes mali, reddituri sunt rationem nedum de suis delictis, sed omnium quorum abutuntur donis. Ideo dicit Bernardus : Miror cuius ordinis sint sacerdotes. In apparatu vestium habent se ut milites, in aggregatione bonorum temporalium ut laici, in receptione spiritualium ut clerici ; non militant ut milites, non laborant ut laici, nori evaugelizant ut clerici : ergo nullius ordinis sunt. Ibunt ergo ubi nullus est ordo, sed ubi perpetuus horror inhabitat. A quo nos omnes custodiat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat eum Deo Patre, etc.
Post haec cuilibet ordinatorum solent iniungi tres Missae speciales. Prima de Spiritu Sancto, pro salute reverendissimi domini metropolitani, vel episcopi in cuius ecclesia ordinatio fit : ut operante Spiritus Sancti gratia, semper in beneplacito Dei omnipotentis debitum sui offici exsequatur. Secunda de beatissima virgine Maria, ut ipsa pro suo ordinatore, apud misericordiam Filii sui pia interventrix exsistat. Tertia (scilicet Requiem aeternam) erit pro omnibus parentibus, amicis et recommendatis ipsius metropolitani, vel episcopi, ac suffraganei et ordinatoris, omnibusqne fidelibus defunctis.
Denique solent iniungi statim post primitias, triginta missae continue legendae ad placitum, prout occurrunt : non ob aliud, ut puto, nisi ut novelli sacerdotes, quamdiu instructorem ad manum habent, habitum usnmque celebrandi acquirant.
Insuper solet rogare ordinator omnes ordinatos, ut quam primum intellexerint eum viam universae carnis ingressum, quilibet unam Missam legat pro salute animae ipsius.
Quo dicto, denuntiat episcopus populo indulgentias solitas.
Postea profert sententiam excommunicationis in hunc modum : Nos N., Dei et apostolicae Sedis gratia episcopus, reverendissimi in Christo patris et domini D. N. archiepiscopi vel episcopi N. per civitatem et dioecesim N. in pontificalibus vicarius generalis, auctoritate apostolorum Petri et Pauli, ac Ecclesiae nobis in hac parte commissae, excommunicamus in his scriptis universos et singulos clericis per nos ordinatis iniurias, violentias, seu impedimenta alia in corporibus, rebus seu redditibus eorum sine iuris ordine debito irrogantes. In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti. Amen.
His peractis, dicatur Dominus vobiscum, vel Credo, si debeat dici. Deinde dicatur offertorium dici, et parentur hostiae secundum numerum ordinatorum. Et facta oblatione procedatur in Missa more solito. Et concludatur secreta hic posita cum secreta dici : Tuis, quaesumus, Domine, operare mysteris, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum. Usquequo perventum fuerit ad Pax Domini, ubi diaconus se convertens ad populum, dicat : Humiliate vos ad benedictionem.
Respondetur Deo gratias.
Tunc episcopus resumpta mitra et baculo, convertens se ad ordinatos, ipsis genua flectentibus, det eis benedictionem, dicens : Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et sensum in vobis sapientiae salutaris infundat. Amen.
Catholicae fidei vos documentis enutriat, in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen.
Gressus vestros ab errore convertat, et viam pacis vobis et caritatis ostendat. Amen.
Quod ipse praestare dignetur, cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.
Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos et maneat semper. Amen.
Deinde amotis mitra et baculo, dicat : Et pax Domini sit semper vobiscum.
Postquam autem episcopus communicaverit, mox sacerdotes ordinati communicent de manu eius, et communicandi praemittunt confessionem generalem. Et dum communicat eos, cantor incipit responsorium, Iam non dicam vos servos, sed amicos, etc. Et dum communicat singulos sacerdotes ordinatos, dicet cuilibet : Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat te et perducat in vitam aeternam. Amen.
Quo facto, procedatur in Missa usque dum perventum fuerit ad Complendam : ubi descendens episcopus deponat cuilibet sacerdoti noviter ordinato casulam retro, dicens : Stola innocentiae induat te Dominus. Ita tamen quod manus ordinatorum semper iuncte remaneant.
Et mox iterum unusquisque ad episcopum sigillatim accedit, ponens manus suas iunctas inter manus episcopi, dicentis : Promittis episcopo tuo ad cuius parochiam ordinatus es, reverentiam et obedientiam ?
Et ille respondet : Promitto.
Pontifex tenens sic manus illius inter suas, osculetur mox unumquemque dicens : Pax Domini sit semper tecum.
Et ille respondet : Amen.
His expletis, et omnibus ad ordinem suum reversis, dicit ad eos : Et quia res quam tractaturi estis, periculosa est, fratres carissimi, moneo vos ut diligenter et honeste totius Missae ordinem, et hostiae consecrationem et fractionem, atque communionem, ab alis iam bene doctis sacerdotibus discatis, priusquam ad celebrandum Missam accedatis.
Quo facto, redeat ad altare, et convertens se ad populum, baculum in manu tenens, dicat : Dominus vobiscum.
Clerus : Et cum spiritu tuo.
Episcopus legat complendam dici, concludendo cum complenda quae sequitur.
Complenda. Quos tuis, Domine, reficis sacramentis, continuis attolle benignus auxilis, ut tuae redemptionis effectum et mysteris capiamus et moribus. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum.
Et finiatur Missa more solito ; qua finita recedat episcopus, praecedentibus eum ministris suis, sequentibus eum presbyteris ordinatis binis et binis, usque ad vestibulum pro ablutione manuum. Et interim cantetur responsorium, Ite in orbem universum, et praedicate, dicentes.
De hoc sacramento tractatum est supra per duas distinctiones, videlicet 24, 25.
MATRIMONIUM
Matrimonium, septimum Ecclesiae sacramentum, omnium sacramentorum primum, et ante peccatum inter masculum et feminam a Deo institutum, divina benedictione sanctificatum ac fecundatum, est coniunctio legitima viri et mulieris, individuam vitae consuetudinem retinens ; vel, est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus ; vel, est sancta et sanctificata ac perfecta societas, sive perfectae ac sancte societatis vinculum maris et feminae ; vel, est unius ad unam plenum ius coniugalis usus, utroque alteri in corpus suum dante ; vel, est coniunctio animorum et coniugum relatio. Debet autem esse legitimum et ratum, inter fideles et legitimas personas, cum legitima solennitate et recta intentione contractum, in facie Ecclesiae debito tempore solennizatum. Postea biduo vel triduo castitas custodiatur, ut orationi vacetur, et interim discat quisque coniugum vas suum, id est comparis sui corpus, possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desideri. Honor enim et reverentia (quemadmodum omnibus Ecclesiae sacramentis) debetur Matrimonio.
Et ideo, ut actibus eius praesto sit divina gratia, et virtutis auxilia, et absque peccato fiant, nihil intendi debet nisi proles ad Dei cultum educanda, aut conservatio generis, sive iustitia reddendi debitum, vel custodiendi se vel coniugem a contaminatione fornicationis aliisque prohibitis contaminationibus carnis. Qui autem contrahendo, non ista, sed matrimonio contraria intenderet, videlicet divitias ex avaritia, superbiam, pulchritudinem amore explendae libidinis ac voluptatis, aut principaliter ipsam libidinem, mortaliter peccaret, cum dicat Augustinus : Adulter est, qui in propria uxore transitoriam quaerit voluptatem, scilicet solam. Nam si ita quaerat, ut alios fines licitos non excludat, solum venialiter peccat. Refrenanda est itaque et vehementer restringenda bestia illa, videlicet libidinosa voluptas, quae maiorem partem generis humani ab initio usque in finem devorare et absorbere non cessat. Quare videmus multos se prostituere omni vitio et desiderio carnis, et abire post flagilia et passiones ignominiae, et abuti et contemnere proprias coniuges, factos quasi equus et mulus, quibus non est intellectus.
Ut autem honestum sit connubium et benedici a Deo mereatur, Dei honor ex prole, iustitia et caritas in coniuge in omni coniunctione cogitetur, eum erubescentia quadam turpitudinis, et humiliatione cordis, quod ex peccato factum sit, quod iam absque peccato sanctus ille matrimonialis actus vix unquam fieri possit, quo etiam iam multi ex sola libidine in iniuriam Dei et sacramenti tam enormiter abutuntur. Denique retractent saepe inter se, aut quisque ipsorum per se, matrimonium esse signum sacrum matrimoni et connexionis spiritualis Christi et Ecclesiae, Dei et animae cuiusque fidelis. Et quemadmodum vir coniunctione et amplexu carnali, de uxore quaerit generare filios per transfusionem seminis in ipsam uxorem (sicut agricola in agrum semen spargens), quae alias nunquam erat conceptura ; sic anima Dei sponsa, ex caritativo eius amplexu generare debet bonorum operum sobolem, et prolem, divini honoris cupidinem : quod nisi fecundata gratia nunquam posset. Et sicut iure matrimoni uxor subiecta debet esse regimini viri, ita anima subiecta debet esse Deo, legibus eius et iussis in nullo operibus contradicendo.
Insuper, quemadmodum quilibet coningum comparem pulchrum optat, per omnia placentem ; sic semper animam suam decore virtutum speciosam et per omnia Deo placentem exhibere studeat. Item, sicut castitatem corporis in invicem zelant, et omnes reliquas virtutes ; multo amplius sciant Deum zelare omnes virtutes in anima, sponsa sua. Amplius, sicut uxorem decet habere curam domus ut munda sit, custodiamque et educationem filiorum ; sic et Deus animam cuiusque vult curam et sollicitudinem gerere domus conscientiae suae, ut munda sit ab omni inquinamento carnis et spiritus, et ut nutriat et educet, pinguedine devotionis et lacrimarum assuefactione filios bonorum operum. Et hoc pacto voluptatem potest habere spiritualem concubitus, licet carnalis sit, et onera matrimoni, quae multa et gravia sunt, levius ferri. Et revera matrimonium multa et gravia onera habet annexa. Quale onus servitus reddendi debitum coniugale, et erubescentia illius ? Quanta aerumnositas praegnantium ? Quantus dolor partus ? Quantus labor, sollicitudo et miseria nutrientium ? Quantum onus viris providere praegnantibus, enixis et nutrientibus, custodire, regere et nutrire uxores, liberos et familiam ? Sed areta est via quae ducit ad vitam aeternam, et per multas tribulationes pervenitur ad illam, etiam ex omni statu Ecclesiae.
Causae matrimonium ipsum honestantes, et actum eius a peccato excusantes, sunt fides, sacramentum, proles, vitatio fornicationis, etc. Materia eius sunt actus exteriores maris et feminae, disponentium se ad mutuum consensum, aut verbum primo prolatum ab altero de consensu. Forma sacramenti sunt verba exprimentia consensum in mutuam et perpetuam indissolubilem societatem maris et feminae, ius perpetuum alteri altero in se dante ; vel verbum secundo prolatum ab altero coniugum : ut cum ad verbum illius qui primo dicit, Accipio te in uxorem, accedit verbum alterius dicentis, Et ego accipio te in virum, vel econverso, sit sacramentum. Nec dicendum est, quod coniunctio vel benedictio sacerdotis sit forma huius sacramenti, quae solum est quid sacramentale, non quid pertinens ad sacramentum. Minister tamen est sacerdos, sine quo in facie Ecclesiae sacramentum ipsum solennizari non debet, quia propter pericula spiritualia et carnalia adiuvandi sunt et muniendi nubentes oratione et benedictione sacerdotali, quae est oratio totius Ecclesiae nunquam fructu carens. Quoniam itaque absque oratione, benedictione et divini nominis invocatione non sunt solennizanda matrimonia, sequitur modus.
Benedictio annuli.
Manda, Deus, virtuti tuae ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera. Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum ; ut excludant eos qui probati sunt argento. Gloria Patri.
Oratio. Benedic, Domine, annulum hunc, quem nos in tuo nomine benedicimus : ut qui eum portaverit, in tua pace consistat, et in tua voluntate permaneat, ac in amore tuo vivat, crescat, senescat et multiplicetur in longitudinem dierum. Per Christum Dominum nostrum.
Alia. Creator et conservator humani generis, dator gratiae spiritualis, largitor salutis aeternae, tu, Domine, mitte Spiritum Sanctum tuum paracletum super hunc annulum, ut armatus virtute caelestis benedictionis illi proficiat ad aeternam salutem. Per Christum.
Post benedictionem annuli sacerdos quaerat de nominibus sponsi et sponsae, et sub illis nominibus quaerat, an velint copulari legitimo matrimonio : quibus respondentibus quod sic, recipiat sacerdos annulum benedictum, et det viro ad manus, dicendo quod imponat mulieri ad digitum annularem dextrae manus. Quo facto, sacerdos iungat manus dextras amborum dicendo idiomate patriae : Ea coniunctione qua Deus Adam et Evam coniunxit insimulque commendavit, ego vos coniungo insimulque commendo. In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti. Amen.
Deinde dicat sacerdos :
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus : Deus Abraham, etc., ut statim infra.
Item si nuptiae non sunt primae ex parte viri, sed mulier virgo est, benedicuntur nuptiae per omnia cum orationibus ut supra. In omnibus aliis nuptis qualescumque etiam sint, hoc ipsum non fit. Sed tantum simpliciter fiunt benedictiones ad annulum, et ad sponsum et sponsam. Et evangelium, In principio erat Verbum, legatur cum sua conclusione.
Benedictio super sponsum et sponsam.
Psalmus. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in vis eius. Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Fili tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
Gloria Patri et Filio. Sicut erat in principio.
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvos fac servum et ancillam tuam, Domine.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus : Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob sit semper vobiscum, ipseque vos coniungat et impleat benedictionem suam in vobis. Per Christum.
Alia oratio. Respice, Domine, de caelo sancto tuo super hanc coniunctionem, ut sicut misisti sanctum angelum tuum Raphaelem Tobiae et Sarae filiae Raguelis, ita digneris, Domine, mittere benedictionem tuam super istos adolescentes, ut in tua voluntate permaneant et in tua securitate consistant, et in amore tuo vivant, et senescant et multiplicentur in longitudinem dierum. Per Christum.
Alia oratio. Benedic, Domine, adolescentulos istos, et semina semen vitae aeternae in mentibus eorum, ut quidquid pro utilitate didicerint, hoc semper perficere et adimplere mereantur. Per Iesum Christum recuperatorem omnium, Filium tuum uni genitum, qni tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia siccula sicculorum. Amen.
Item alia oratio. Benedicat et custodiat vos Deus Pater, ostendatque faciem suam in vobis, et misereatur vestri, convertat vultum suum ad vos et det vobis pacem ; impleatque Christus omni benedictione spirituali corda et corpora vestra in remissionem omnium peccatorum, ut habeatis vitam aeternam et vivatis in saecula saeculorum. Amen.
Oratio. Respice, Domine, super hos fideles tuos, ut in tuo nomine benedictionem caelestem accipiant, et filios filiorum suorum usque in tertiam vel in quartam progeniem videant, et in tua semper fidelitate perseverent, ac in futuro caelestia regna percipiant. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oratio. Da, quaesumus, Domine, benedictionem tuam super hunc famulum tuum et famulam tuam propitius, ut tibi subditi fiant atque iugiter deserviant. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Oratio. Omnipotens sempiternus Deus, qui primos parentes nostros Adam et Evam sua virtute copulavit, eosque sua benedictione sanctificavit et sancta iu societate coniugavit, ipse corda et corpora vestra sanctificet et benedicat, atque in societate et amore verre dilectionis coniungat. Per Dominum.
Benedicti sitis a Domino qui creavit mundum ex nihilo, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia smcula saeculorum. Amen.
Evangelium. In principio erat Verbum, etc.
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Benedicat vos divina maiestas, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Amen.
De hoc sacramento Coniugi tractatum est supra per septemdecim distinctiones, videlicet 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42.
Nota.
Denique advertendum : quoniam pontificalia et libri ex quibus ordines conferuntur ac sacramenta Ecclesim dispensantur aut benedicuntur, per omnes particulares Ecclesias non concordant ad invicem, nullius Ecclesiae anticum in usu pontificale, aut liber sacramentalis damnandus est, aut temere mutandus, utpote ex causa legitima a superiore admissus, aut ex longo usu approbatus.
