Distinctio XXV — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXV
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUINTAE
Hic circa praehabita movet Magister dubia aliqua. Primum est, utrum episcopi ab Ecclesia praecisi atque damnati possint conferre ordines sacros ; et utrum ordinati ab eis, ad Ecclesiam redeuntes, sint reordinandi. Et circa haec ponit quatuor opiniones. Inducit quoque varias auctoritates Sanctorum, ac tandem respondet ; et quae videntur discordare concordat, sic tamen, quod falsa reprobat et excludit. Secundo, movet dubium de simoniacis, an vere ordinent, et qualiter sentiendum sit ac agendum cum ordinatis ab ipsis. Tractat item de triplici gradu seu specie simoniae, atque de temporibus ad ordinum susceptionem praefixis.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, An soli episcopi catholici conferre valeant ordines sacros, et non haeretici, praecisi, degradati.
Et potest ad utram que partem argumentari, sicut in littera. Ista etiam quaestio in simili mota est saepius supra, an scilicet tales vere baptizent, confirment, conficiant : ideo immorari non congruit.
Itaque Antisiodorensis circa haec in Summa, libro quarto, scribit :
Quidam distinguunt, dicentes, quod quidam sunt haeretici ab Ecclesia praecisi, et quidam non praecisi. De praecisis dicunt, quod dant verum Baptismum, quia Baptismus est sacramentum necessitatis ; non autem vere conficiunt, nec confirmant, nec ordinant, etiam si observent formam Ecclesiae. Verum ista solutio nulla est, quia secundum Augustinum, non est iniuria sacramento irroganda ; et tamen hoc agit qui asserit sacramentum ex ministri immunditia pollui. Si enim radius solis super quaecumque immunda sparsus, nullam inde immunditiam contrahit, quanto minus sacramenta divina ? Ergo praecisio seu non praecisio nil facit ad gratiae sacramentum. Dicimus ergo : Si haeretici servent formam Ecclesiae, vera conferunt sacramenta, sive sint praecisi sive non ; non autem si non servaverint debitam formam.
Haec Antisiodorensis.
Porro Guillelmus Parisiensis :
Aliud, inquit, est officium suspendere, aliud penitus revocare. Si enim revocatum sit procuratoris officium, manifestum est quod ea quae in iure tantum consistunt, si per ipsum fuerint procurata, ipso iure sunt nulla : ideo et iudicium procuratum per ipsum esset nullum ; sententiae quoque sic latae, essent nullae. Si autem suspensus esset procurator, ne peteret aliquid ex parte domini sui, vel ne impetraret, usque ad tempus : si peteret medio tempore, petitum esset ; et si impetraret, impetratum esset, maxime si impetraret aliquid quod in facto uno consisteret. Si enim impetrasset aurum aut argentum interim, non minus esset quam si illa iubente domino impetrasset. Nec potest dici propter solam prohibitionem falsus procurator, quousque qui constituit, dixerit : Amoveo te ab isto officio penitus, etc. Cumque suspensio seu excommunicatio non tollat officium, nec ab illo amovet, sed inhibet eius exsecutionem ad tempus, nec tollit ratihabitionem ipsius Ecclesiae ; idcirco nec falsos efficit procuratores huiusmodi, nec irritat aut evacuat ministerium eorumdem. Exauctorisatio vero et depositio, sicut sacerdotes a clero omnino removet et abicit, privilegio quoque clericali omnino privat et exuit, ita a sacerdotali officio omnino amovet et deponit : idcirco de sacerdotali officio amplius se ingerere nequeunt, nisi false. Nempe ut verus sit procurator, duo necessario requiruntur : primum, ut dominus reputet seu habeat eum suae causae procuratorem ; secundum, ut ipsemet procuratorem se gerat, id solum quod ei iniunctum est petens aut prosequens. Cum ergo Ecclesia exauctorisatos atque depositos, quamvis sacerdotes esse constiterit, sacerdotes tamen post exauctorisationem et depositionem non habeat, nec reputet, nec ratum habeat quidquid de sacerdotali ministerio attentare praesumpserint ; necesse est praesumptionem eorum et attentationem, quantum ad sacerdotale officium, vacuam esse et irritam. In cuius signum sacerdotalibus vestibus ex ordine exuuntur.
Haec Guillelmus.
Cuius quae sit intentio in his verbis, infra forsan clarius exprimetur.
Circa haec loquitur Thomas, primo ostendens, quod episcoporum sit Ordinis sacramentum conferre :
Episcopalis potestas se habet ad ordines inferiores, sicut politica, quae considerat bonum commune, ad artes et virtutes inferiores, quae considerant bonum aliquod particulare seu speciale. Politica vero legem praefigit inferioribus, quis quid debeat exercere, et quantum et qualiter. Ideo ad episcopum pertinet, in omnibus divinis ministeris alios collocare. Unde ipse solus confirmat, quoniam confirmati in quodam officio confitendi fidem constituuntur ; solus quoque virgines benedicit, quae figuram gerunt Ecclesiae Christo desponsatio. Hinc eius est ordinare et consecrare ministros Ecclesiae.
Archidiaconus vero est quasi ministeri princeps : propter quod omnia quae ad ministerium pertinent, ipse tradit, ut cereum, quo acolythus diacono servit, ante Evangelium ipsum portando ; et urceum, quo servit subdiacono. Similiter dat subdiacono ea quibus superioribus servit ordinibus. In illis tamen non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quod operatur circa materiam Sacramenti. Hinc archidiaconi ordines non conferunt.
Verumtamen Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificalis, potest committere non episcopo ea quae ad episcopalem pertinent dignitatem, dummodo immediatam non habeant relationem ad verum corpus Christi. Idcirco ex Papae commissione simplex sacerdos ordines potest conferre minores, et confirmare, non autem non sacerdos ; nec iterum simplex sacerdos ordines maiores, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi, super quod consecrandum Papa non habet maiorem potestatem quam simplex sacerdos.
Haec Thomas de prima parte quaestionis.
Denique de haereticis et ab Ecclesia praecisis, an ordinent, subdit :
De hoc Magister recitat quatuor opiniones. Prima est, quod haeretici quamdiu ab Ecclesia tolerantur, valeant ordinare, non autem cum fuerint praecisi ; similiter nec degradati, nec alii huiusmodi : et ista est prima opinio. Quae stare non potest : quoniam omnis potestas data cum consecratione, nullo casu potest tolli, sicut nec consecratio annullari. Nam et altare ac chrisma semel consecrata, iugiter manent consecrata. Cumque episcopalis potestas detur cum consecratione, non potest auferri, quantumcumque quis peccet, degradetur, vel ab Ecclesia praecidatur.
Alii ergo dixerunt, quod praecisi ab Ecclesia qui in ipsa Ecclesia episcopalem habuerunt potestatem, retinent potestatem ordinandi alios ; sed ordinati ab ipsis non possent hoc : et haec est opinio quarta. Quae etiam non stat : quia si ii qui in Ecclesia fuerunt promoti, retinent potestatem quam habuerunt, patet quod exsequendo suam potestatem, faciant veram consecrationem ; sicque vere tribuunt omnem potestatem quae cum consecratione confertur.
Ideo alii dixerunt, quod praecisi conferunt Ordinem et sacramenta alia, dummodo debitam servent formam, tam quoad primum effectum, qui est sacramenti collatio, quam quantum ad secundum, qui est infusio gratiae : et haec est opinio secunda. Quae nequit stare : quoniam eo ipso quod quis praecisis seu haereticis communicat, sacramenta ab eis suscipiendo, peccat mortaliter, si scienter hoc agit ; et sic fictus accedit ac obicem ponit, nisi forsitan in Baptismo in necessitatis articulo.
Ideo alii dicunt, quod vera dant sacramenta, non gratiam simul cum sacramentis ; et hoc non est ex inefficacia sacramentorum, sed propter peccata recipientium sacramenta ab illis contra prohibitionem Ecclesiae : et haec est opinio tertia, quae est vera. Verumtamen ordinati ab illis, non recipiunt licentiam exsequendi ordinem sic susceptum.
Haec Thomas.
Circa haec scribit Petrus :
Collatio ordinum potest alicui convenire dupliciter. Primo, de iure communi, ratione ordinariae potestatis ; secundo, ex indulgentia seu commissione generali aut speciali. Primo modo solis convenit episcopis. Duo etenim requiruntur ad collationem ordinis cuiuscumque. Unum, adeptio seu inexsistentia ordinis in donante, quoniam nemo potest dare quod non habet. Secundum est gradus seu excellentia potestatis, quia maiorem omui ordine oportet esse eum seu potestatem eius qui omnes ordines confert.
Haec Petrus.
Qui etiam quaerit, an presbyter possit consecrare episcopum. Videtur quod sic. Primo, quia Apostolus scribit ad Timotheum : Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum presbyterorum. Ergo per impositionem manuum presbyterorum fuit ordinatus episcopus. Secundo, Moyses non episcopus, consecravit Aaron pontificem. Tertio, Ostiensis consecrat Papam, episcopus quoque archiepiscopum ; sicque inferior consecrat superiorem : ergo et presbyter simplex episcopum.
In contrarium est, quod secundum iura ad consecrationem episcopi ad minus requiruntur tres episcopi ; et quod ait Apostolus, Sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur.
Dicendum :
Nullus nisi episcopus potest ordinare episcopum, multiplici ratione. Una est ex parte ordinantis, quoniam nemo potest dare quod non habet. Secunda, ex parte ordinandi, quia in pontificatu continetur plenitudo sacerdotalis offici ; de pleno autem fit redundantia in alterum, non ipsum redundat ex altero. Tertia, ex parte Ecclesiae, quia episcopus est summus in ministris Ecclesiae : unde pertinet ad ipsum inferiores disponere gradus, non ab ipsis disponi.
Ad primum ergo dicendum, quod presbyter sumitur ibi pro episcopo. Ad secundum, quod Moyses fecit hoc. Deo iubente ac dispensante. Ad tertium, papatus non est maior ecclesiastica dignitas quam episcopatus, sed maior iurisdictio : propter quod Papa omnes episcopos vocat fratres, alios vero filios. Episcopatus vero maior est dignitas quam presbyteratus.
Haec Petrus.
Quocirca sciendum, quod plenitudo et vertex ecclesiasticae potestatis, quae in solo est Papa subiective, tria complectitur et includit, ut ex diversis doctoribus colligitur, praesertim ex scriptis D. Petri de Palude, ac D. Petri de Alliaco. Primum est sacerdotium : et in hoc ceteris sacerdotibus est aequalis. Secundum est potestas episcopalis, quae est de genere qualitatis : et in hac aequalis est episcopis ceteris. Tertium est iurisdictio summa ac universalis, qua universis est altior : et haec est relatio quaedam, nec manet in Papa dum desinit esse Papa per liberam cessionem aut alio modo ; alia vero duo manent in eo.
Praeterea praetactas quatuor opiniones de ordinatione haereticorum et praecisorum, aliter narrat Petrus quam Thomas. Unde et duas earum asserit esse veras, Thomas vero unam dumtaxat. Sed in hoc differentia parva est, quia quod Thomas affirmat de ordinatis a praecisis, intelligitur de scienter ordinatis ab eis.
Praeinductis concordat Richardus, qui etiam sciscitatur, utrum episcopus degradatus ordines queat conferre. Respondet :
Quidam dixerunt, quod quamvis episcopi suspensi, excommunicati, possint ordines conferre de facto, non tamen episcopi degradati, quia omnino privati sunt dignitate episcopali, quamvis non sacerdotali, quae auferri nequit ab homine. Et secundum hos, degradatio est mera spoliatio episcopalis potestatis. Alii vero dicunt contrarium, quia potestas per consecrationem data, non potest auferri quantum ad rem, sed quantum ad exsecutionem. Et secundum hos, degradatio non est maior privatio quam suspensio, quamvis sit turpior, et quoniam est perpetua suspensio ab officio.
Haec Richardus.
Quocirca sciendum, quod Guillelmus in suo Sacramentali, tractatu de Ordine, opiniones has recitat, disputatque prolixe, et magis videtur consentire opinioni dicentium, quod degradatio sit omnimoda spoliatio potestatis episcopalis. Verumtamen non multum assertive super hoc loquitur, sed magis inquisitive. Unde tandem concludit, de hoc consulendam esse apostolicam Sedem :
Quae sit, inquiens, intentio Ecclesiae exauctorisantis in actu exauctorisationis, addiscendum est a Romana Ecclesia, penes quam residet auctoritas universalis Ecclesiae, cuius etiam auctoritate omnia statuta de exauctorisatione et depositione sunt edita.
Haec Guillelmus.
Richardus demum circa haec ait :
Quemadmodum dignitatem apostolatus omnes Apostoli, quorum successores sunt episcopi, receperunt immediate a Christo ; ita et episcopus, quantum ad potestatem episcopalem, non habet supra se potestatem altiorem a qua illa sibi possit auferri, nisi divinam, quamvis exsecutio eius sibi queat auferri a superiore qui est iurisdictione sublimior, puta a Papa. Nec est simile de principatu terreno, cum ille dependeat a capite Ecclesiae : ideo Papa potest terrenum principatum a quocumque auferre, dummodo subsit iusta et rationabilis causa. Similiter princeps inferior potest a superiori principe terreno a quo dependet, deponi.
Haec ille.
Praeterea Bonaventura :
Quemadmodum, inquit, sacri canones tradunt, non potest ordines, praesertim sacros, dare nisi episcopus. Atque ut septimo Etymologiarum scribit Isidorus, statutum hoc originem habet ex Scripturis, ex ordinatione Spiritus Sancti : quia (ut in Evangelio legitur) Christus habuit duodecim maiores discipulos quos vocavit Apostolos, alios quoque minores septuaginta ; et illis duodecim, non aliis, contulit potestatem consecrandi seu manus imponendi, quibus succedunt episcopi. Quod et factum est propter reverentiam Ordinis, quia si omnibus passim liceret ordines dare, tot admitterentur quod esset confusio et contemptus ; et rursus, quia episcopus est sponsus Ecclesiae ; itemque, quoniam sacramentum Ordinis statum dicit perfectionis ; status autem episcoporum est status perfectionis iam acquisitae.
Amplius, quaestio ista de haereticis, an in ipsis sint vera sacramenta, et an possint ea conferre, fuit olim apud praeclaros doctores multum ambigua, tam de Baptismo quam aliis. Postea autem per illustrissimum doctorem Augustinum nobis est patefacta, videlicet quod sacramenta habent et dant (dummodo formam servent Ecclesiae et habeant intentionem faciendi quod facit Ecclesiae, quantum ad veritatem, quamvis non quantum ad utilitatem : quoniam sacramenta dispensant, fructum vero eorum non reportant nec conferunt, eo quod extra Ecclesiam catholicam non detur Spiritus Sanctus. Hinc in omnibus sacramentis quae habent veritatem differentem ab utilitate, verum est quod ab haereticis dentur. Talia quoque sunt omnia praeter Poenitentiae sacramentum, cuius res exstat contritio ipsa interior, sine qua nulla est absolutio vera, et cum qua nulla est absolutio vana : ideo solum hoc sacramentum ab eis factum, seu ab eis receptum, est iterandum.
Haec Bonaventura.
Et hoc ultimum verum est si quis scienter confessus sit illis, et sciat ipsos esse haereticos.
In praehabitis continentur scripta Alberti, Durandi, Argentinensis et aliorum de his.
QUAESTIO II
Consequenter quaeritur De simonia, quid sit, et quibus modis committitur, atque de poenis huius sceleratissimae impietatis.
Et ut communiter dicitur, simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale. Et videtur quod istud sit licitum, cum in Apocalypsi Dominus dicat : Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Ubi per aurum, secundum expositores, intelligitur sapientia spiritualis, vel potius caritas.
Secundo, nihil spiritualius felicitate Sanctorum in patria, quae felicitas est beatifica visio Deitatis, et tamen pro hac obtinenda, virtuose dantur temporalia bona.
Tertio, pro religionis ingressu iam passim recipiuntur, imo et exiguntur, pecuniae et consimilia quaedam. Multa huiusmodi fiunt, et argui possent, ad quae ex iam dicendis patebit solutio.
Itaque, circa haec scribit Bonaventura :
Spirituale tripliciter dicitur. Primo, id quod est pure spirituale, ut gratia et virtutes : et haec nec de facto neque de iure possunt vendi. Secundo dicitur spirituale, quod adiungitur rei corporali, quae tamen ratione illius spiritualis, consecratur et accipit nomen ac rationem boni spiritualis : et hoc, cum sit spirituale, de iure vendi non potest, nec cum alio in venditionem transire, pro eo quod poni non valet sub pretio. De facto tamen ratione corporalis rei potest vendi, ut ecclesiastica sacramenta. Tertio dicitur spirituale, quod adiungitur rei corporali quae habet rationem rei temporalis, ut calix consecratus, et ius patronatus, quia in illis consecratio iuncta est argento aut fundo : et hoc vocatur spirituale, quia spirituali annexum. Et hoc de facto vendi potest, non de iure ; attamen cum eo cui adiunctum est, potest in venditionem transire. Calix namque consecratus vendi potest, ita tamen quod consecratio non vendatur, sed valor metalli ; similiter fundus cui annexum est ius patronatus, non ipsum ius patronatus, quin incurratur simonia. In ordinibus autem est aliquid de primo spiritualium genere, utpote gratia sanctificans ; aliquid quoque de secundo, puta potestas ministerialis per aliquod signum sensibile dispensata, cui inseparabiliter est annexa. Primum horum, ut dictum est, nec de iure neque de facto potest vendi. Secundum vero potest de facto dari pro pretio, quia inseparabiliter est adiunctum exteriori sacramento : quod cum de facto possit venundari, potest similiter et illa potestas ; sicque simoniacus potest de facto ordines simoniace dare. Porro de donis gratiae gratis datae contingit loqui dupliciter : primo, quoad se ipsa ; secundo, quantum ad annexa. Et iuxta hoc habent duplicem dispensatorem : nam quantum ad primum, habent dispensatorem Spiritum Sanctum, seu totam superbeatissimam Trinitatem, quae causat imprimitque characterem ; quantum vero ad secundum seu annexum, habent pro dispensatore hominem purum. Et primus nunquam vendit, secundus vero vendere potest de facto annexum illi quod est quodammodo spirituale, et propter illud emitur : ideo ipsa dona vendere perhibetur. Atque ad hunc sensum ipsi ordines a simoniacis vendi ac dari dicuntur, tam ad eorum quam ad recipientium damnationem, si scienter a simoniacis recipiant eos aut emant.
Denique, si quaeratur, utrum dans ordines seu aliquod spirituale simoniace, ex hoc ipso fiat haereticus : respondendum, quod nec sacri ordines, nec aliquod sacramentum aut spirituale pro pecunia dari potest sine gravi et enormi peccato, eo quod spirituale, quod ex sola liberalitate dandum est, mercatur et facit vile ; rursus, quoniam illud quod est impretiabile, ponit sub pretio, sicque facit contumeliam Spiritui Sancto. Si autem quaeras, an sit peccatum in fide vel moribus : dicendum, quod ille qui emit aut vendit spiritualia, aut credit ea pretio aestimari et valori rei terrenae aequari ac pecunia possideri ; et sic est haeresis manifesta, et hoc aestimavit Simon magus : nam talis errat in fide, quia credit gratiam non esse gratiam. Aut talis mercator seu venditor non credit quodcumque, attamen avaritia inflammatus nititur aliquid impetrare hujusmodi per pecuniam aut per temporale quodcumque ; et ita est peccatum morum, non fidei : sicut qui fornicatur, et nihilo minus sciens fornicationem esse mortale peccatum, non est infidelis, sed libidinosus. Et ita simoniacus est avarus pessima avaritiae specie, nec tamen est haereticus proprie ; nihilo minus a Sanctis appellatur haereticus, quia ad modum haeretici operatur, et tanquam haereticus a servitio Dei proiicitur.
Si autem obiciatur, quia spiritualia seminans carnalia metere potest, ut ait Apostolus : dicendum, quod si spiritualia seminat ad hoc finaliter ut carnalia metat, maxime si pactio interveniat simoniaca, avaritia est atque malitia ; si vero carnalia metat quatenus se sustentet et spiritualia seminet, iustitia est. Unde si doctor aut consiliarius aut medicus, et alii qui laborant in consilio et doctrina, recipiant pretium propter laborem et suam sustentationem, non est simoniacum ; si autem quis venderet donum sibi divinitus datum, non laborem suum, simoriacus iudicaretur. Similiter dicendum de celebratione Missarum et consimilibus.
Praeterea quaeritur circa hoc quod allegatur in littera, Quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur. Nam hoc falsum videtur, quoniam ius patronatus annexum est inseparabiliter fundo, et tamen venditur fundus licile, non vendito iure patronatus.
Dicendum, quod Magister non loquitur de temporalibus quibus annexa sunt spiritualia, sed de spiritualibus quibus temporalia sunt annexa, ut est praebenda. Et in talibus locum habet ista auctoritas, non in aliis. Fundus quippe non est annexus iuri patronatus, sed magis econtra. Vel dicendum, quod intelligit de eo quod ita annexum est spirituali, quod tenet locum spiritualis. Fundus vero seu villa cui ius patronatus coniunctum est, tenet vere rationem rei temporalis. Verum in communi distinctione sumitur simonia generalius, prout fit quinque modis, ut patet his versibus :
Nummus, lingua,timor, sanguis, rumor popularis,
Non faciunt gratis spirituale dari.
Ab hac distinctione pauci immunes sunt hodie in clero, respectu multitudinis, quoniam vel ex causa directa vel indirecta incidunt hoc peccatum.
Haec Bonaventura.
Circa haec Thomas quaerit multa : primo, quid sit simonia ; secundo, an sit haeresis ; tertio, an exsecutionem impediat ordinis, et in quibus rebus committatur. Ad primum respondet :
Materia virtutum dividitur in actiones et passiones. Et sicut in passionibus potest esse peccatum, eo quod sit circa quod non debet esse, vel quantum, vel quomodo, et ita de circumstantis aliis ; ita etiam in actionibus. Unde in emptione et venditione, quae sunt quaedam actiones, potest esse peccatum in quid, vel in quantum. Si in quantum, sic est iniustitia : ut dum quis emit aut vendit non iusto pretio. Si in quid, ut dum emit ani vendit qnod non cadit sub pretio : et sic est simonia. Cumque omne peccatum in actu voluntatis consistat, tria haec in definitione simonia ; ponuntur. Et primo actus voluntatis in eo quod dicitur, Studiosa voluntas. Secundo materia proxima huius peccati, puta venditio et emptio, ibi, Emendi vel vendendi. Tertio materia remota, videlicet obiectum actionis praedictae, ibi, Spirituale vel spirituali annexum.
Si autem obiciatur, quod pro sola voluntate iniqua non fit homo irregularis, sicut pro simonia ; ergo non est studiosa voluntas : dicendum, quod ex sola voluntate perversa incurrit homo poenam quae ad Dei spectat iudicium, non autem poenam quae secundum humanum forum infligitur : sicut pro voluntate occidendi meretur homo poenam aeternam, non irregularitatem et excommunicationem. Et idem est de simonia.
Spiritualia quoque, in praedicta definitione, sumuntur pro his quae sunt spiritualis gratiae causa, ut sacramenta ; spiritualibus vero annexa, quae ad horum usum sunt deputata, ut calices et ecclesiastica bona quae ad usum ministrorum sunt deputata. Non autem dicuntur spiritualibus annexa, quorum usus potest esse in spiritualibus, si non sint ad hoc specialiter deputata.
Ad secundum respondet :
Aliquid attribuitur alteri dupliciter. Primo simpliciter ; secundo propter similitudinem actus. Simonia igitur dicitur haeresis, non primo modo, sed secundo.
Et si obiciatur, quod simonia est enormior infidelitate, quemadmodum in Decreto asseritur, quod impia haeresis Macedoni tolerabilior est simoniaca pravitate ; dicendum, quod ratione falsae aestimationis quam simoniacus in opere suo demonstrat, dicitur simonia gravior haeresi sceleratissimi Macedoni, qui negavit deitatem Spiritus Sancti, quem dixit esse servum Patris ac Filii. Simoniaci autem in actu suo ostendunt se esse dominos Spiritus Sancti, quem ostendunt se emere ac vendere posse. Vel dictum est istud propter nimiam pronitatem hominum ad hoc scelus ex cupiditate humana, et propter maius nocumentum, quia pervertit totum Ecclesiae ordinem.
Insuper respondendo ad istud, utrum simoniacus amittit exsecutionem ordinis sacri, respondet :
Efficacia sacramentorum non est ex merito humano ; ideo propter peccatum hominis non impeditur sacramentum, Unde simonia sacramentum suscipiendum non impedit ; attamen impedire potest ultimam rem sacramenti, si peccatum sit ex parte recipientis. Tamen per simoniam suspenditur homo ab exsecutione ordinis seu offici. Verumtamen in hoc est distinguendum. Si enim dicatur simoniacus ex hoc quod recipit ordinem per simoniam, non recipit exsecutionem, et est ipso iure suspensus tam quoad se quam quantum ad alios ; et punitur ulterius per depositionem, quando constiterit de crimine iudici. Si autem dicatur simoniacus quoniam contulit ordinem simoniace, vel quia dedit aut recepit simoniace beneficium, aut quoniam mediator fuit simoniae : si sit occultum, suspensus est ipso iure quoad se ; si autem manifestum est, suspensus est quoad se et quoad alios. Et rursus, qui recipit beneficium simoniace, tenetur ad restitutionem omnium fructuum et beneficio renuntiare.
Denique, propter homicidium non fit defectus aliquis in ordinatione, sed tantum in ordinato : ideo sufficit quod ordinatus ab homicidio sit immunis ; per simoniam vero fit in ipsa ordinatione defectus : ideo quamvis ordinatus immunis sit, tamen cum ad notitiam eius pervenerit, est suspensus. Cumque manifestum fuerit crimen simoniae, amittit episcopus exsecutionem, estque suspensus quoad se et quoad alios ; sed quando occultum est, suspensus est solum quantum ad se. Ideo si sit manifestum eo modo quo aliquid in iure dicitur manifestum, nullo modo debet quis obedire ut ab illo suscipiat ordinem. Quod si non sit manifestum, nec poterit subterfugere, debet ab illo ordinem suscipere, quamvis sciat eum simoniacum esse qui ordines confert.
Ex his patet responsio, si quaeratur, utrum sacramenta possint emi ac vendi. Cum enim sacramenta causent atque contineant gratiam, non possunt licite emi aut vendi, propter tria. Primo, quoniam dispensator sacramenti non est sacramenti dominus, sed minister ; emptio autem fit a domino rei venalis. Secundo, quoniam pretium emptionis ponitur quasi mensura adaequans illud quod emitur : unde a mensurando numisma vocatur, secundum Philosophum quinto Ethicorum. Gratia autem commensurari non valet alicui rei corporali : idcirco iniuriam gratiae facit, qui sacramenta gratiae vendit aut emit. Tertio, quia gratia ex hoc nomen accepit, quod gratis datur : ideo contra rationem gratiae facit, qui sacramenta gratiae quasi venalia tractat.
Praeterea advertendum, quod matrimonium non solum est sacramentum, sed et naturae officium. Unde in quantum sacramentum non cadit sub emptione : imo secundum canones, simoniam committit qui pro benedictione nubentium pecuniam exigit. Verum ex ea parte qua est in naturae officium, nil prohibet pro matrimonio praemium accipere, vel conditionem pro re temporali accipienda interponere, quemadmodum nec in aliis civilibus corporalibusque officis.
Si autem sacerdos non vellet baptizare infantulum nisi pro pecunia, deberet quis potius emere aquam a sacerdote, si aliunde non posset aquam acquirere, et puerum personaliter baptizare, quia in necessitate licet etiam feminai Baptismum conferre. Et consimiliter est de adulto, nisi Baptismus possit differri quousque recipiatur ab eo cui ex officio convenit dare.
Ad id autem quod arguitur de Missis celebrandis et de receptione ad religionem, dicendum quod facere pactionem de Missa celebranda, est simoniacum semper. Si tamen sacerdos aliunde non habet sumptus, nec celebrare ex officio obligatur, potest denarios sumere, sicut sacerdotes conducticii faciunt, non quasi pretium Missae, sed quasi sustentaculum vitae. Denique, quando possessiones alicuius loci religiosi non sufficiunt ad sustentandum plures, tunc exigi potest ab eo qui in illo loco vult Deo servire, non quasi pretium religionis, sed ut habeat monasterium unde ei valeat providere : ideo non committitur simonia. Si autem sine gravamine Ecclesiae recipi potest, simoniacum est aliquid pro receptione exigere.
Conformiter, pro absolutione non licet pecuniam nec aliud temporale exigere ; confitenti tamen potest pecuniaria poena imponi. Unde non licet exigere aliquid ut pretium absolutionis, sed ut poenam peccati : in quo tamen cavendum est ne talis exactio cupiditati magis quam iustitiae adscribatur.
Sed quaeri potest, an liceat alicui dare pecuniam ut desistat a persecutione iuris quod habere se putat. Dicendum, circa hoc distinguendo, quia si non sit ei acquisitum ius per electionem, nequaquam potest adversario dare pecuniam ut desistat. Si autem sibi sit ius acquisitum, potest aliquid dare, non ut pretium praelationis, sed ut redemptionem suae vexationis.
Praeterea si quaeratur, utrum in emptione et venditione aliorum spiritualium committatur simonia ; dicendum, quod actus potest dici spiritualis dupliciter. Primo, quantum ad suum principium, quia competit alicui ratione alicuius spiritualis doni sive offici. Secundo, quantum ad sui finem : ut quando per actum illum ad aliquid spirituale pervenitur. In actibus ergo primo modo spiritualibus, quia spirituale est ex parte agentis, non potest quis sine simonia actus suos locare ; sed potest aliquid accipere in sustentationem vitae. In actibus vero secundis, cum spiritualitas non sit ex parte agentis, potest etiam emere et vendere operas suas ; sed non potest spirituale hoc vendere quod ex eius actu acquiritur. Cumque anniversarium celebrare sit actus spiritualis primo modo, ideo nullo modo licet pacisci pro eo celebrando ; si tamen cum devotione aliquid detur Ecclesiae, Ecclesia celebrare tenetur pio illis pro quibus rogatur. Porro oratio est actus spiritualis primo et secundo modo, quia ex spirituali devotione efficaciam habet, et aliquid spirituale in ea petendum est : ideo nullo modo debet poni sub pretio. Nec illi qui dant pecuniam pauperibus ut pro ipsis orent, emunt orationem, sed animos pauperum alliciunt ad orandum pro se, et eos sibi faciunt debitores.
Si autem quaeratur, an liceat praedicare pro pecunia ; respondendum, quod praedicare pro pecunia intelligi potest dupliciter. Primo, quod pecunia sit pretium praedicationis : et ita non licet. Secundo, quod pecuniae datio sit res praedicata : et sic licet, referendo tamen hoc ipsum ad finem spiritualem.
Sic et stipendia temporalia debentur praedicantibus et praesidentibus, non ut pretium rei spiritualis, sed ad sustentaculum vitae, ne circa temporalia occupati, cogantur relinquere verbum Dei spiritualesque actus.
Amplius, correctio et visitatio sunt primo modo actus spirituales, quia ex spirituali officio competunt : ideo simoniam committit qui pecuniam accipit ut peccatum quod tenetur manifestare aut punire, non pandat nec puniat. Nec etiam pro visitatione facienda, accipienda est procuratio quasi pretium visitationis, sed quasi debita ex ordinatione Ecclesiae., ad sustentationem. Consimiliter est de procuratione moderata quam accipere potest episcopus in consecratione ecclesiarum, secundum Ecclesiae determinationem.
Quaeritur quoque, an liceat docere et legere pro pecunia. Et respondendum, quod docere artes liberales est actus spiritualis secundo modo : ideo licet magistris artium vendere suos labores, sed non scientiam, nec veritatem, quae spiritualis est. Unde in Proverbis legitur : Noli vendere sapientiam et doctrinam et gloriam.
Quaeritur item de iudicibus, an queant pecuniam pro iudicio petere. Respondendum, quod iudex officio suo tenetur iudicium reddere. Similiter ad perhibendum testimonium verum unusquisque tenetur ex hoc quod est iudicio subditus. Advocatus autem non tenetur patrocinium causae praestare, nec iurisperitus dare consilium. Idcirco (ut ait ad Macedonium Augustinus) non debet iudex vendere verum iudicium, nec testis verum testimonium, ob hoc quod advocatus vendit iustum patrocinium, et iurisperitus verum consilium. Non enim advocatus vendens iustum patrocinium, vendit iustitiam, quae est spiritualis, sed actum suum. Consimiliter dicendum de consilio iurisperiti. Sed iudex vendendo verum iudicium, simoniam committit, si sit spiritualis iudex : alias non committit simoniam, sed graviter peccat. Similiter dicendum de teste.
Deinceps quaeritur, an committatur simonia in emptione et venditione eorum quae spiritualibus sunt annexa, ut sunt ius sepulturae, ius primogeniturae, ius patronatus, etc. Et videtur quod imo, per definitionem simoniae.
Dicendum, quod spirituale quod sub pretio poni non debet, est duplex, videlicet : ipsa res, utpote sacramenta ; et actus alicui competens ex sacro officio. Sicque est duplex spirituali annexum : quoddam annexum est sacramentis, ut vasa sacra, etc. ; quaedam annexa sunt sacris officis, ut decimae et ius patronatus, secundum quod ius patronatus est quaedam potestas praesentandi clericum ad beneficium ecclesiasticum. Et in utroque committitur simonia, quantum ad id quod de spiritualitate sortitur. Itaque vasa sacra ratione consecrationis nullatenus sunt vendenda, ita ut ratione consecrationis aliquid plus exigatur. Tamen in necessitate Ecclesiae vendi possunt quantum ad id quod in eis est non spirituale. Et si ecclesiasticae vendantur personae, possunt integra vendi ; si autem vendantur aliis non ad usum Ecclesiae, debent prius frangi oratione praemissa, ne sancta tractentur ab aliis quam ab Ecclesiae ministris.
De iure quoque sepulturae sciendum, quod venditio sepulturae intelligi potest dupliciter. Primo, quod vendatur terra consecrata in sepulturam. Et de hoc dicendum sicut de sacrorum venditione vasorum, quoniam coemeterium potest vendi ratione terrae in necessitate Ecclesiae, sicut calix ratione materiae. Non autem vendi potest ratione consecrationis, ut scilicet aliquis pro pecunia ibi sepeliatur. Abraham demum non peccavit, duplicem emens speluncam, quia spelunca illa non fuit in sepulturam consecrata ; vel si fuit consecrata, transivit possessio eius in iurisdictionem cum universitate agri. Hemor vero reprehenditur, quia recessit a bona intentione quam habuit prius, volens eam gratis dare, quam paulo post carissime vendidit. Vel ut quidam dicunt, Abraham non peccavit redimens ius sepeliendi mortuum suum : quod quamvis Hemor non ei denegaret, tamen sciebat Abraham quod Hemor moleste acciperet, nisi pretium agri ei daretur. Primum tamen melius videtur. Secundo dicitur vendi sepultura, si pro officio quod a sacerdotibus in sepultura funeris exhibetur, aliquid exigatur : quod (ut patet ex dictis) non licet. Attamen si consuetudo sit quod aliquid detur, potest per superiorem correctio adhiberi in eos qui denegant dare quod consuetudo exposcit.
At vero ius percipiendi decimas, consequitur spirituale officium, quia debentur ministris Ecclesiae. Nec laici possunt habere hoc ius, quamvis aliquando ad tempus concessus fuerit laicis fructus illarum propter aliquam Ecclesiae necessitatem ; tuncque eo modo quo laicis dari potest, etiam ab eis redimi potest auctoritate episcopi. Una tamen Ecclesia non potest ab alia emere ius percipiendi decimas.
Nec etiam Iacob peccavit ius primogeniturae emens ab Esau, quoniam ex ordinatione divina sibi debebatur : hinc suam vexationem redemit huiusmodi emptione. Sed Esau peccavit vendendo.
Hoc quoque sciendum, quod simonia tribus modis committitur. Simonia namque consistit in emptione et venditione spiritualium, vel eorum quae ipsis annexa sunt. Emptio autem atque venditio non solum consistunt in datione et acceptione pecuniae, sed omnium quorum pretium potest numismate mensurari : in his quippe consistit liberalitas, secundum Philosophum. Constat enim quod in eisdem est liberalis datio, et venditio, quae contraria exsistit. Omnis autem temporalis commodi pretium potest numismate mensurari. Quicumque ergo pro aliquo commodo temporali dat aliquid spirituale vel ei annexum, simoniam committit. Bonum vero temporale quod unus potest ab alio exspectare, vel est ex parte animae, ut favor aut amicitia, et quoad hoc est munus a lingua ; vel ex parte corporis, ut actus corporaliter exercitus, et quantum ad hoc est munus ab obsequio ; vel est aliquid exteriorum bonorum, et sic est munus a manu. Quantum ad primum, committitur simonia per munus a lingua, quoniam lingua opinionem exprimit, gratiamque conceptam ; quantum ad secundum, per munus ab obsequio ; quantum ad tertium, per munus a manu.
Porro iudicium Ecclesiae est secundum exteriora. Cumque non sit probabile quod animus iudicis flectatur pro munere parvo ad faciendum aliquid ; ideo in parvis muneribus iudici datis non iudicat simoniam committi. Sed apud Deum, qui cor intuetur, simonia est in parvis et magnis muneribus, si animus iudicis ex eis flectatur.
Denique opinio dicentium, Papam non posse committere simoniam, est falsa. Si enim Papa pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam committeret sicut alius homo. Et quamvis res Ecclesiae sint aliquo modo ipsius Papae, non tamen ut domini principalis. Nec dubium quin simoniam committeret, qui spirituale aliquid suo traderet debitori, ut quod suum est recuperaret : ita et Papa, si pro temporalibus res Ecclesiae daret.
De obsequio etiam distinguendum : quia aut est honestum, aut inhonestum. Si honestum, potest ex eo quis fieri ecclesiastico beneficio dignus, sicut ex aliis bonis operibus : et tunc si non interveniat pactio, potest ei beneficium dari, ita ut non habeatur principaliter oculus ad obsequium, sed ad dignitatem pcrsonai. Si autem sit inhonestum obsequium, sinoniacum est.
Conformiter, munus a lingua est duplex : unum quod in actu linguae consistit, ut laus ; aliud quod ex lingua sumit initium, ut dum quis ex hoc quod precibus alicuius satisfacit, praestolatur favorem. Qui autem dat aliquid spirituale pro favore aut laude acquirenda, certum est quod simoniam committit. Cumque preces porriguntur pro indigno, satis apparet quod nil movet nisi favor, aut etiam periculum evitandum : quia et malo carere est quoddam bonum, ut quinto Ethicorum ait Philosophus. Ideo, quando preces funduntur pro indigno, vel ab aliquo potente qui periculum comminatur, quae vocantur preces armatae ; manifeste simonia committitur, si propter hoc, ecclesiasticum beneficium detur. Si autem pro digno fiant quantum ad iudicium hominum, probabile est quod dans potius moveatur intuitu dignitatis personae, quam precum favore : ideo non reputatur simonia. Si tamen principaliter moveatur favore precum aut timore rogantis, simoniacum est divino iudicio, tam ex parte rogantis quam rogati, si hoc intendat, sive quis roget pro se, sive pro alio. Potest enim quis beneficium ecclesiasticum non habens curam animarum, si indiget, petere pro se ; sed non si habeat curam animarum, quia praesumptuosum est. Non tamen est simonia, nisi pro tanto quod ex ipsa praesumptione indignus efficiatur : et tunc preces suae hoc ipso quod rogat, fiunt pro indigno.
Si praeterea quaeras, an simoniacus sit qui principaliter consanguinitatis iutuitu aut amore beneficium praestat ; dicendum, quod talis aut intendit temporale bonum illius cui dat, non alterius, et sic peccat graviter ; non tamen simoniam committit, quia non vendit, cum nihil accipiat. Aut intendit aliquod bonum in se ipsum redundans, ut per hoc magnificetur, et domus sua nobilitetur, et ita simoniam committit, quoniam sperat recipere aliquod temporale pro quo beneficium donat.
Denique in permutationibus beneficiorum et dignitatum committitur simonia, si pro terreno aliquo commodo unius aut amborum contingant ; non autem si pro spirituali causa, ut quia in uno loco melius possit deservire : tuncque auctoritate dioecesani episcopi talis commutatio fieri valet.
Haec Thomas in Scripto.
Qui haec eadem scribit in secunda secundae.
Consonat Petrus, et addit :
Quaedam sunt mala, quia prohibita in iure, ut vendere beneficia aliqua ecclesiastica, quae tamen cadunt in personam laici ; et in his sola voluntas non facit simoniacum. Quaedam vero sunt prohibita quia simoniaca, ut vendere sacramenta Ecclesiae ; atque in his sola voluntas facit simoniacum. Quod intelligi potest quoad forum divinum, non quoad forum Ecclesiae : unde huiusmodi simoniam sine offici resignatione per solam poenitentiam puto posse purgari.
At vero pro religionis ingressu aliquid accipere, illicitum est. Sed si religio pauper est, pro sustentatione ingredientis accipere licitum est ; aut etiam si dives sit, et ex devotione offeratur.
Porro scientia et docendi licentia non sunt spiritualia per relationem ad Spiritum gratiae, sed ad spiritum humanum. Ideo talia vendere non est simoniacum, quamvis posset esse cupiditatis vitium.
Haec Petrus, qui in hoc ultimo verbo videtur a responsione Thomae discedere.
Richardus quoque circa haec addit :
Quaedam sunt spiritualia per comparationem ad spiritum humanum, et hoc dupliciter. Primo, per causam, ut doctrina ; secundo, per essentiam, ut scientiae philosophicae. Doctrina harum scientiarum potest vendi de facto et de iure, cum doctor non habet aliquod stipendium ab Ecclesia quo docere teneatur. Si autem habet salarium ab Ecclesia, incurrit vitium simoniae, vel quasi simoniam, si pro doctrina sua pretium exigat a clericis eiusdem Ecclesiae,et a pauperibus undecumque sint : extra de Magistris, et ne aliquid exigatur, capitulo Quia nonnullis. Dicunt tamen aliqui, quod non prohibetur exigere a divitibus : quod credo intelligendum non de divitibus eiusdem Ecclesiae, sed alterius. Nec etiam ab illis deberet exigere, nisi ex licita causa factus esset pauper aut debitis obligatus. Praedictae autem scientiae nec de iure neque de facto vendi possunt, iuxta illud Proverbiorum : Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ?
Porro, dum possessiones alicuius loci religiosi non sufficiunt ad sustentandum plures quam qui ibi sunt, volenti Deo ibi servire licitum est intimare sine pacto, quod nisi afferret unde viveret, ipse et alii penuriam paterentur, per quam possent impediri a divino officio. Si autem monasterium abundat, non licet sic loqui.
Ad maiorem vero horum explanationem notandum, quod non tantum committitur simonia dum pro spiritualibus aut pro annexis eisdem datur ex pacto pecunia, sed etiam cum ex pacto datur munus quodcumque, sive a lingua, sive a manu, etc. : causa 1, quaestione 1, capitulo Ordinationes, et expressius capitulo sequenti. Si autem sine pacto ex liberalitate offertur, recipi potest.
Haec Richardus.
Scotus etiam scribit hic :
Canonica poena, ut sumitur modo, est poena inflicta per canones, arcens prohibensve punitum ab aliquo actu ecclesiastico qui alias ei liceret. Dixi autem, Secundum canones, quia ad hoc quod sit iusta, debet secundum canones infligi. Huiusmodi vero poenae in speciali sunt septem, scilicet : depositio, degradatio, infamia, irregularitas, excommunicatio, interdictum et suspensio. Inter quas maxima est depositio, cum sit totalis a statu clericali amotio. Et si degradatio sit amotio ab omni gradu clericali, tunc idem sunt depositio et degradatio ; si vero degradatio sit depositio tantum a determinato gradu, alio gradu reservato, sic degradatio est quaedam particularis poena respectu depositionis. Deponitur autem, non quod deleatur character, etc., sicut praehabitum est.
Haec Scotis.
Praeinductis etiam consonant scripta Antisiodorensis in Summa, tertio libro, dicentis :
Non est licitum dare temporalia pro Missis tricenari. Unde prohibetur in synodo, ne presbyteri aliquid accipiant antequam Missas compleverint, ad vitandum speciem mali, et ut scandalum evitetur, ne scilicet videantur spiritualia vendere, et ne detur sacerdotibus occasio simoniae. Tamen si sacerdos non haberet sustentaculum vitae, posset ante accipere. Dicimus quoque, quod emere et vendere quamcumque scientiam, simoniacum est, et secundum diversos gradus nobilitatis scientiarum, dicitur simonia in talibus maior et minor. Hinc advocato non licet vendere scientiam suam nec suum consilium, etc., ut supra.
Postremo in hac quaestione specialem diligentiam adhibui ad declarandum quod doctores senserunt de practica ista quarumdam religiosarum personarum, praesertim monialium, quae vix aliquam personam recipiunt sine pactione, conventione aut conditione temporalium praestandorum. Et videntur quaedam responsa Thomae atque aliorum quorumdam ad hoc sonare et concordare. Sed et quidam doctor quoddam edidit scriptum, in quo asserit ac tuetur, atque pro viribus probat hoc licite fieri posse, et pacisci quod talis seu tanta pecuniae summa detur. Contra quod duo collegi opuscula, quorum ultimum missum est almae Universitati Parisiensi, in qua quadraginta duo doctores theologicae Facultatis scriptum illud diligenter examinaverunt et approbaverunt, potissime quantum ad principalem conclusionem, quod scilicet non liceat facere pactum de temporalibus dandis, nec exigere aliquid per modum coactionis, ita quod nisi illud detur, persona non recipiatur, aut etiam iam recepta eiciatur : quod tamen quaedam insensatae adhuc facere audent. Et quamvis Thomas in Scripto et in secunda secundae responderit sicut iam patuit ; nihilo minus in Quodlibetis suis testatus est, non licere exigere temporale ante receptionem personae, quoniam hoc speciem habet mali.
Denique, sicut in opusculis illis asserui, Thomas, Raimundus, Udalricus, et alii quidam praefati ita scripserunt multis annis ante Urbanum V, Bonifaciumque VII, qui summi Pontifices huiusmodi pactionem et conventionem prorsus prohibuerunt. Et ne tale quid fieret, unus eorum, Bonifacius Papa vetuit recipi ultra numerum personarum quae de bonis monasteri congruenter valeant sustentari. Itaque Urbanus ille in quadam Extravaganti disseruit : Urbanus episcopus, servus servorum Dei. Ne in vinea Domini, etc. Praesentium tenore apostolica auctoritate inhibemus, ne a personis volentibus ingredi religionem, in earum receptione vel ante vel postea, pecuniam aut aliud quidquam, directe aut indirecte, per se aut per alios, petere aut exigere quoquomodo praesumant, sed eas cum omnimoda puritate recipiant, illa dumtaxat recepturi quae personae ingredientes pure ac sponte et plena liberalitate, omni pactione cessante, dare voluerint, etc. Istud sub terribilibus comminationibus ibi praecipitur, multo diffusius repetitisque vicibus quam hic tango. Unde non dubilo quod si ista Decretalis ante S. Thomam facta fuisset, et sibi innotuisset, nequaquam ita ut tactum est conscripsisset, praesertim cum ipsemet in secunda secundae fateatur, quod contra summi determinationem Pontificis nullus doctorum quantumlibet magnae sanctitatis vel auctorilatis, suam praesumat positionem defendere. Nec admirari sufficio, quomodo aliquis potest sic excaecari, ut audeat dicere quod intentio Urbani in tota hac Decretali non fuit nisi prohibere ut nihil per modum pretii exigatur, cum nemo ignoret id esse illicitum. Sed istud in secundo opusculo contra simoniacam pravitatem et contra scriptum illius plenius demonstravi.
Insuper, in scriptis quorumdam super hanc quarti distinctionem, qui post Urbanum Bonifaciumque fuerunt, inveni circa solutionem Thomae, ad argumentum de exactione pecuniae ab ingredientibus religionem, sic additum : Circa istud provisum est a Bonifacio VII, Decretalium sexto, et ab Urbano V in Extravagante, quorum primus prohibuit, ultra numerum qui de bonis monasteri sustentari valeat, recipi ; secundus districtissime prohibuit omnem exactionem, conventionem pactionemque fieri. Nec ex his arctatur via salutis, nec quisquam a religionis introitu impeditur, sicut per illas exactiones. Quod enim quis dat per exactiones et pactiones nefarias, dare potest et debet devota, liberali, caritativa, liberrima voluntate, et de hoc poterit congrue informari.
Denique principalis conclusio doctorum theologorum Universitatis Parisiensis, ac decretum est istud.
Decretum Facultatis theologicae, celeberrimae Universitatis studi Parisiensis, contra simoniacos religiosos.
Quia nuper mota est controversia inter aliquos doctores super decisione huius quaestionis, Utrum in aliquo monasterio feminarum liceat recipere aliquam feminam ultra numerum personarum quae de bonis monasteri commode sine penuria possunt sustentari, et de persona recipienda, oblatis gratis spiritualibus, exigere temporalia ; instantiusque a nobis magistris in Facultate theologiae Parisis congregatis quaesitum est, ut in ea re consilium dare et super eiusdem quaestionis determinatione quid sentimus dicere vellemus. Nos autem ad pacem conscientiarum et aedificationem animarum pro viribus laborare cupientes, ea quae nobis super his videntur, in modum sequentem exponere duximus. In primis dicimus, quod attento tenore Constitutionis apostolicae felicis recordationis Papae Bonifaci VII, incipientis, Periculoso (de Statu regularium, libro sexto), non licet recipere aliquam feminam in aliquo monasterio non mendicantium, ultra numerum personarum quae de bonis monasteri sine penuria sustentari possunt. Nec in hoc oportet apponere illum terminum, Commode, cum in textu ipsius Constitutionis non ponatur. Et illud dicimus non licere, ubi non habetur de hoc consuetudo communis et diuturna, quam Papa scire et tolerare verisimiliter creditur, et per quam posset praefatae Constitutioni esse derogatum. Idem dicimus, quod a femina recipienda in monasterio, oblatis gratis spiritualibus, non licet exigere temporalia pro ipsis spiritualibus, tanquam pretium spiritualium vel annexorum spiritualibus, faciendo commutationem unius pro altero. Dicimus ulterius, quod ubi monasterium est ita tenue, quod femina quae recipi petit, non posset de bonis ipsius monasteri sustentari sine penuria, oblatis gratis spiritualibus, et receptione personae libere facta ad spiritualia, si persona illa sic recepta habeat bona temporalia de quibus iuxta consuetudinem regionis potest disponere, et ea monasterio conferre ; tunc potest ab ea aliquid peti solum pro necessitate sui victus, sine fraude, ut habeat monasterium unde sibi providere possit. Et hoc non intelligendo de exactione coactoria, ita quod eiciatur si non dederit ; sed quod in omnibus servetur debitus modus et recta intentio, et quod hoc habeat locum ubi est consuetudo communis et diuturna, sicut supra tactum est, per quam et antedictae Constitutioni Bonifaci, et alteri Constitutioni Urbani V, incipienti, Ne in vinea Domini, prohibenti huiusmodi temporalia ab ingredientibus monasteria quovis modo peti vel exigi, derogatum exsistit. Tutius tamen est, quod nihil petatur vel exigatur ; nec in huiusmodi monasteris, ultra numerum earum quae sine penuria sustentari possunt, aliqua femina recipiatur ; et si aliqua petit recipi, dicatur ei quod monasterium non potest eam recipere, quia non habet unde ipsam valeat sustentare.
QUAESTIO II
Circa praeinducta quaeritur, Utrum sacerdos habens competens beneficium, possit licite alteri deservire.
Videtur quod non, quia hoc esset cupiditatis.
In contrarium est consuetudo sacerdotum.
Ad hoc respondet Henricus, Quodlibeto nono :
Talis sacerdos, aut vocatur a suo praelato ad deserviendum beneficio tempore quo illud caret proprio deservitore, et hoc propter ipsius benefici necessitatem ; aut ingerit se propter quaestus commoditatem. Primo modo potest id licite ac meritorie facere, et pro labore emolumentum percipere, atque in pios convertere usus. Si secundo modo, aut appetit quaestus ut lautius vivat, aut ut pauperes pascat. Primum non licet, imo de proprio beneficio non licet ei nec alteri plus accipere quam necessaria quoad statum suae personae. Nam quoad alia, dispensatio ei credita est, et dispensator est pauperum. Et quidquid immoderate consumit delicate vivendo, in hoc pauperes spoliat et defraudat, sicut ait S. Bernardus ad Henricum Senonensem archiepiscopum : Clamant nudi, clamant famelici, conqueruntur et dicunt : Nostrum est quod effunditis, crudeliter nobis subtrahitis quod carnaliter inaniterque expenditis, nostris necessitatibus detrahitur quod vestris vanitatibus ac superfluitatibus impertitur. Porro si appetit pro lucro temporali in beneficio alieno servire, ut pauperes pascat : aut ergo magna necessitate urgentur pauperes, nec inveniunt subsidium ; aut non. Si primo modo, optime agit, cum in tali necessitate licet vendere vasa ecclesiae, etc. Si secundo modo, tunc dico, quod quamvis liceat facere, melius tamen esset quod in proprio beneficio orationi, contemplationi et actibus offici sui vacaret : quoniam talis actio non debet esse in desiderio voluntatis, sed solum in ministerio necessitatis.
Haec Henricus.
Qui de hac materia adhuc movet tres quaestiones, Quodlibeto secundo. Prima, utrum illicitum sit plura ecclesiastica beneficia simul habere, ita quod hoe sit malum secundum se. Secunda, an liceat alicui petere licentiam seu dispensationem pro se ad tenendum simul beneficia plura. Tertia, utrum liceat viris ecclesiasticis vitam ducere delicatam, et pretiosis vestibus uti ac equitaturis.
Ad quas satis prolixe ac devote respondet, quod nimis longum esset hic recitare. Tamen ex verbis eius nunc introductis elicitur quid ad ista respondeat. Etenim si (ut asserit) non licet beneficiato, de unico suo beneficio plus quam necessaria sumere, hoc est, simplicem victum, vestitum domiciliumque accipere, et quidquid superest in pios usus convertere obligatur, imo potissime pauperibus erogare : quomodo licebit ei plura beneficia occupare, quorum unum pro competentia sit sufficiens ? Nisi forsan in casibus qui excipi et exprimi solent, qui rarissime habent locum, quos et in opusculo Contra pluralitatem beneficiorum expressi. Simplici quoque victui et vestitui contrariantur vita delicata ac vestitus superfluus, curiosus, pomposus ac pretiosus. De his in praetacto tractatulo aliisque libellis copiose scripsi.
QUAESTIO IV
De impedimentis Ordinis quaeritur, An ea quae tanguntur in littera, et quae communiter assignantur, impediant hominem ab Ordinis susceptione : quorum primum est sexus femineus, secundum minor aetas, tertium servitus, quartum homicidium, quintum illegitima nativitas, sextum defectus membrorum.
Videtur quod primum non impediat. Nam aliquae feminae tam ex naturali dispositione quam ex donis gratiae, sunt plurimis viris sapientiores, virtuosiores, et ad omnem devotionem ac elevationem in Deum magis dispositae : ergo prae plurimis viris sunt ad ordines etiam sacros magis aptae ac dignae. Et si dicatur, quod sexus femineus est sexus subiectionis ; obicitur, quod multae sunt feminae praesidentes, et una earum constituta est totius mundi domina ac regina, Mater Dei incarnati, sacratissima et supermundissima virgo Maria.
Insuper pueri sunt magis innocentes et minus inquinati : ergo si in pueritia promoverentur, eorum oblatio et oratio essent Deo magis acceptae.
Insuper servis consuluit Apostolus, ut in servitute persistant : ergo hoc potius expedit eis, praesertim cum servitus sit incitamentum humilitatis, et ita magis dignificat ad ordinum susceptionem.
Amplius S. Ioannes apostolus quemdam ex latrone ordinavit sacerdotem ac praesulem : ergo nec homicidium impedit.
Praeterea illegitime nati, frequenter abundant in naturalium bonitate prae aliis ; similiter mutilati seu quibusdam membris curtati. Et quod illegitime nati non promoveantur, videtur ad personarum acceptionem pertinere.
Ad haec S. Thomas respondet, et primo ad primum :
Ad receptionem sacramenti aliqua requiruntur quasi de necessitate sacramenti, quaedam de necessitate praecepti. Si prima desint, non est homo capax sacramenti, nec rei seu gratiae vel characteris sacramentalis ; sine aliis vero potest homo recipere sacramentum, non rem sacramenti seu gratiam. Sexus autem virilis est de necessitate sacramenti primo modo. Ideo quidquid circa mulierem agatur, non recipit Ordinis sacramentum : sicut nec Extremam Unctionem quis suscipit, nisi sit vere infirmus. Nempe cum sacramentum sit signum eorum quae in sacramento aguntur, requiritur non solum res, sed et significatio rei. Cumque in sexu femineo non possit significari aliqua eminentia gradus, quoniam mulier habet statum subiectionis, non est capax ordinis sacramentalis.
Verumtamen quidam dixerunt, quod sexus virilis est de necessitate praecepti, non sacramenti, cum et in Decretis mentio fiat de diaconissa atque presbytera. Sed opinio illorum est falsa. Diaconissa enim vocatur ibidem, quae aliquem diaconi actum participat, videlicet quae legit in ecclesia homiliam ; presbytera dicitur vidua, quoniam presbyter est idem quod senior. Abbatissae quoque quamvis praesint, non tamen habent ordinariam praelationem, sed quasi ex commissione, propter periculum habitationis virorum ac feminarum. In libro etiam Iudicum legitur Debora prophetissa praefuisse : quod fuit in temporalibus, non in sacerdotalibus, sicut et nunc aliquae mulieres temporaliter praesunt.
Ad secundum respondet :
Per pueritiam aliosque defectus per quos tollitur usus rationis, ponitur impedimentum actui Ordinis ; ideo sacramenta quae actum requirunt suscipientis sacramentum, non competunt non utentibus ratione, ut Poenitentia et Matrimonium. Sed quoniam potestates infusae priores sunt actibus, sicut et naturales, quamvis acquisitae sint posteriores ; et quia remoto posteriore, non tollitur prius : ideo omnia sacramenta in quibus non requiritur actus suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis divinitus datur, possunt pueri et alii ratione carentes suscipere ; hac tamen habita distinctione, quod in minoribus ordinibus requiritur tempus discretionis de honestate, propter dignitatem sacramenti, non de necessitate pracepti. Hinc aliqui, si adsit necessitas et spes profectus, ad minores ordines ante tempus discretionis possunt promoveri sine peccato, et suscipere ordinem, quamvis nondum idonei ad officia eis commissa, quia per assuefactionem reddentur idonei. Sed ad maiores ordines requiritur usus rationis, tam de honestate quam de praecepti necessitate, propter votum continentiae quod habent annexum, et quoniam etiam sacra committuntur eis tractanda. Verum ad episcopatum, in quo potestas ad mysticum corpus accipitur, requiritur actus suscipientis curam pastoralem : ideo de necessitate consecrationis episcopalis est, quod usum habeat rationis. Aliqui etiam dicunt, quod ad omnes ordines suscipiendos usus rationis requiritur, sed dictum eorum nec ratione nec auctoritate firmatur.
Ad tertium demum respondens :
In susceptione (inquit) Ordinis mancipatur homo divinis obsequis. Cumque homo non valeat alteri dare quod suum non est, ideo servus, qui sui potestatem non habet, non potest ad ordines promoveri. Si tamen promovetur, Ordinem suscipit, quia libertas non est de necessitate sacramenti, quamvis sit de necessitate praecepti : quae non impedit potestatem, sed actum tantum. Similis ratio est de omnibus qui snnt aliis obligati, ut ratiocinis detenti, et personae consimiles.
Si autem obiciatur, quod S. Paulinus episcopus se ipsum vendidit in servum pro redemptione filii viduae sibi subiectae ; dicendum, quod hoc fecit ex speciali instinctu Spiritus Sancti, nec est ad consequentiam trahendum : quoniam ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Et quamvis servitus utilis sit ad exercitium humilitatis, tamen ex alia parte praebet exsecutioni ordinis impedimentum. Alia quoque sufficientia humilitatis incitamenta habet, qui ad ordines intendit accedere. Porro si servus domino suo sciente nec reclamante promotus sit, ex hoc ipso efficitur ingenuus. Si vero domino suo nesciente, tunc episcopus ordinans et qui servum praesentaverunt, tenentur domino servi in duplum quam sit pretium servi, si sciverunt eum servum consistere ; alias servus si habet peculium, debet se ipsum redimere : alioqui non obstante sua ordinatione, redigeretur in servitutem domini sui, quamvis sic exsequi ordinem nequeat, et hoc, nisi dominus sponte liberaverit ipsum.
Ad quartum respondet, quod omnes ordines referuntur ac ordinantur ad Eucharistiae sacramentum, quod est sacramentum pacis nobis factae per effusionem sanguinis Christi. Cumque homicidium paci contrarietur, et homicida ut sic, magis conformetur occisoribus Christi quam Christo occiso, cui omnes ministri sacramenti huius debent conformari ; ideo de necessitate praecepti est, quod qui promovetur ad ordines, non sit homicida. Quod tamen non est de necessitate sacramenti. Ideo fuit interdum permissum.
Irregularitas quoque non solum incurritur propter peccatum, sed principaliter propter ineptitudinem personae ad sacramentum Eucharistiae ministrandum. Hinc iudex et omnes qui sibi ministrant seu participant in causa sanguinis, irregulares redduntur, eo quod sanguinis effusio non deceat tanti sacramenti ministros.
Qui autem ignorans hominem occidit, non reputatur homicida, nec irregularis efficitur, quia voluntarie hoc non facit : nisi dederit operam rei illicitae, aut debitam cavendi diligentiam omiserit. Nec hoc est quia caret culpa, cum et sine culpa irregularitas incurratur : unde et ille qui se defendendo in aliquo casu, non peccat occidendo, nihilo minus irregularis efficitur.
Ad quintum respondens :
Ordinati, ait, in quadam dignitate prae ceteris constituuntur. Idcirco in eis requiritur claritas quaedam de necessitate praecepti, non sacramenti, ut scilicet sint bonae famae, bonis moribus decorati. Cumque claritas hominis ex vitiosa origine offuscetur, ideo illegitime nati a susceptione ordinum repelluntur, nisi cum ipsis dispensetur ; et tanto difficilius dispensatur,quanto eorum origo est turpior. Nec in hoc praeiudicatur eisdem, quoniam irregularitas non est poena iniquitati debita.
Ad sextum respondet :
Aliquis efficitur ineptus ad susceptionem Ordinis, vel propter impedimentum actus, vel propter defectum claritatis personae : ideo patientes defectum in membris, impediuntur a susceptione Ordinis, si sit defectus notabilem maculam inferens, qua personas claritas obscuretur, ut abscissio nasi, aut qui periculum in exsecutione facere possit : alias non impediuntur. Haec quoque integritas exigitur de necessitate praecepti, non sacramenti.
Haec Thomas.
Concordat Petrus, et addit :
Ab infantia completa usque ad duodecimum annum suscipi possunt duo primi ordines minores ; a duodecimo anno usque ad vicesimum primum, duo ultimi minores ordines ; a vicesimo primo anno potest subdiaconatus suscipi ; a vicesimo quinto diaconatus, a tricesimo presbyteratus. Similiter a tricesimo primo completo potest quis in episcopatum eligi. Attamen ex idoneitate personae et necessitate Ecclesiae tempus ordinum potest aliqualiter anticipari auctoritate episcopi ; tempus vero electionis episcopalis non nisi dispensatione summi Pontificis.
Haec Petrus.
Circa haec, multa addit Richardus :
In Levitici (inquiens) libro habetur, Homo qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo. Per quod figuratum fuit, quod non tantum in hominibus promovendis ad sacerdotium novae legis attendendum est quod careant macula animae, sed etiam quod careant notabili macula corporis, quae derogaret reverentiae Ordini debitae. Hinc habens oculum erutum, sive per culpam suam, sive non, prohibetur ordinari. Defectus vero membrorum notabilem deformitatem in vultu aut manibus non generantes, non introducti ex propria culpa, nullam irregularitatem inducunt : ut si quis per insidias sit factus eunuchus, aut in persecutione amputata sint ei virilia, vel taliter natus sit, et sit dignus, poterit promoveri ad sacerdotium, imo ad praesulatum ; similiter, si propter medicinam sit sectus, aut a barbaris sive a dominis suis castratus. Sed qui sponte se mutilant, et sine iusta causa, vel ad reprimendum carnis tentationes, irregulares sunt ; similiter qui partem cuiuscumque digiti sui volens sibi abscidit.
Praeterea, de impedimento ex homicidio proveniente sciendum, quod quoddam est homicidium simpliciter voluntarium, quoddam simpliciter non voluntarium, quoddam simpliciter involuntarium, et quoddam partim voluntarium, partim involuntarium. Homicidium simpliciter voluntarium impedit cuiuslibet ordinis susceptionem de iure, imo et ministrationem in ordine suscepto. Homicidium non voluntarium est, dum quis carens usu rationis occidit hominem : et si non per culpam suam incidit in illam carentiam, non incurrit irregularitatem, secundum quosdam ; alii tamen dicunt contrarium. Homicidium involuntarium est, cum quis volens non occidere, occidit : ut si quis vertat gladium contra volentem invadere ipsum, et ille ex impetu irae irruat in gladium : et tale homicidium irregularitatem non inducit. Homicidium partim voluntarium, partimque involuntarium est, dum quis non volens occidere, occidit invadentem se ne occidatur ab illo : et talis fit irregularis. Similiter qui casu occidit, si non adhibuit diligentiam debitam ad cavendum. Cum talibus tamen poterit dispensari.
Haec Richardus.
At vero Bonaventura addit de impedimento bigamiae :
Sacramentum (inquiens) Ordinis super alia sacramenta abundat in ratione significandi, quia non solum id quod exterius adhibetur suscipienti, significat aliquid, imo et ipse suscipiens signum est. Episcopus etenim ordinans, sacerdos quoque ordinatus, significat Christum. Quae duplex significatio etiam Matrimonio competit, quoniam vir significat Christum, uxor Ecclesiam. Cum ergo de significatione primaria Ordinis est, quod ordinatus significet Christum ut sponsum Ecclesiae, quod bigamus significare non valet, qui habuit uxorem viduam, aut duas uxores, quoniam Ecclesia unicum habet sponsum, et Christus unicam sponsam ; bigamus admitti non debet ad ordines, potissime sacros, in quibus homo Christum expresse designat. Idcirco in istis ordinibus nunquam legitur dispensatum, nec dispensari debet : non quod de facto bigamus non ordinetur si accedat, sed quia perfectio sacramenti deest in ipso, quae nulla ratione potest suppleri per hominem, nec recompensari. In inferioribus tamen ordinibus necessitas dispensationem admittit.
Divisio vero carnis per fornicationem non impedit : non enim significat divisionem Christi atque Ecclesiae. Insuper, qui desponsat et cognoscit corruptam ab alio, bigamus iudicatur, quoniam non est unicus unicae : nam illa non est unica. Maiorem quoque oportet significari unitatem ex parte uxoris quam viri : quia Ecclesia non fuit copulata nisi Christo, nec matrimonialiter, nec alio modo ; Christus autem copulatus fuit etiam Synagogae, quamvis non indissolubiliter.
Haec Bonaventura.
