Distinctio XIX — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XIX
SUMMA DISTINCTIONIS NONAEDECIMAE
In exordio huius distinctionis ipsemet auctor et Magister se continuat ad praedicta : Postquam, inquiens, ostensum est quae sint istae claves apostolicae, utpote spirituales claves ordinis ac iurisdictionis, quae primo in Apostolis, potissime in sacratissimo Petro, eorum principe, exstiterunt, et inde ad posteros derivatae noscuntur, et quis earum usus et actus, atque effectus ; superest investigare, quando et quibus dantur. Repetit autem Magister hic aliqua superius iam discussa, videlicet, an scientia seu discernendi peritia clavis sit ; et de hoc suum exponit sentire, et dictum est ante, quid senserit inde. Deinde inquirit, an universi sacerdotes habeant potestatem ligandi et solvendi. Quocirca duas narrat opiniones, quarum una erronea est, haeresimque includit, videlicet quod non nisi virtuosi et sancti sacerdotes has habeant claves ; alia, quod cuncti presbyteri vere ordinati. Et circa hanc quaestionem versatur quasi tota distinctio ista, quamvis quaedam inserantur utilia, utpote, quantum dolendum sit quod tam multi imperiti se ad sacerdotii ingerunt dignitatem, atque ad confessionum auditionem, qui inter peccata discernere nequeunt ; et praesertim quod tam plurimi docti et indocti in ipso sacerdotio tam miserabiliter, scandalose ac damnabiliter conversantur ; itemque, qualis debeat esse conversatio sacerdotum.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur, Quibus conveniat habere ecclesiasticas claves, videlicet, an soli sacerdotes evangelicae legis habeant eas.
Videtur quod non, quoniam sacerdotes veteris Testamenti eas habuisse videntur. Similiter Christus (ut apparet) habuit ipsas.
Sciendum autem quod tota ista materia virtualiter iam ante praehabita est. Ostensum est quippe, quod sacramenta veteris Testamenti gratiam non continebant nec dabant. Unde nec sacerdotium illud legale, fuit gratiae causativum, nec virtus absolvendi fuit in illo nisi valde remote et aliquantulum dispositive ac typice, sicut monstratum est. Ideo sacerdotes legales claves non habebant. Itaque de his expeditius transeundum.
De quibus sanctus asserit Doctor :
Quidam dixerunt, quod in sacerdotibus legis, claves fuerunt, quia commissum eis fuit poenam imponere pro delicto, ut patet in Levitico : quod ad claves pertinere videtur ; quas tamen dicunt imperfectas fuisse seu incompletas, atque per Christum completas in sacerdotibus evangelicae legis. Sed istud videtur contra intentionem Apostoli ad Hebraeos, ubi sacerdotium Christi sacerdotio praefert legali, quoniam Christus pontifex est futurorum bonorum, per proprium sanguinem ad caeleste tabernaculum introducens, ad quod non introduxit sacerdotium legis per sanguinem hircorum et vitulorum, qui sanguis non habuit efficaciam ad hoc. Sicque constat quod potestas sacerdotii illius se ad caelestia non extendit.
Hinc secundum alios, verius est censendum, quod sacerdotes legis claves has non habebant, sed clavium figura in ipsis praecessit. Et quamvis habebant auctoritatem discernendi ac iudicandi, attamen iudicatos a se non valebant purgare, iustificare, et ad regnum caeleste perducere. Denique per sacramenta legalia non a culpis, sed a quibusdam irregularitatibus legis mundabant, quatenus ita mundati, templum illud materiale manufactum ingredi possent.
Insuper, sicut praehabitum est, clavis ista spiritualis est potestas aperiendi regnum caeleste : quae fuit in Christo per auctoritatem, in quantum est Deus ; et per excellentiam, secundum quod homo, in quantum merito suo vim et efficaciam sacramentis novae legis obtinuit. In ministris autem est clavis ista instrumentaliter tantum. Clavis tamen potestatem hanc nominat indifferenter, sive principaliter sive instrumentaliter insit. Idcirco in Christo claves fuerunt, sed cminentiori perfectiorique modo quam in nobis.
Si autem obiciatur, quod clavis characterem ordinis sequitur, sicut praehabitum est ; Christus autem characterem non habebat, ut distinctione patuit sexta. Dicendum, quod character ex propria ratione dicit aliquid ab alio derivatum : idcirco potestas clavium quae est in nobis a Christo derivata, sequitur characterem quo Christo conformamur. In Christo autem non sequitur characterem, sed formam principalem ; nec clavis in Christo fuit quid sacramentale, sed sacramentalis clavis principium.
Praeterea, sicut iam dictum est saepe, elavem ordinis in foro conscientiae inter Deum et hominem habent sacerdotes dumtaxat ; clavem vero iurisdictionis in foro exteriori habent et alii quidam et quaedam communitates. Mulieribus vero nulla earum convenit, quoniam status earum est status subiectionis, secundum Apostolum ; committitur tamen eis aliquis clavium usus, ut corrigere subditas et praeesse eisdem, propter periculum cohabitationis atque praesentiae virorum cum talibus. Quemadmodum autem in politiis iudex interdum habet totam potestatem, quandoque vero multi in diversis officiis constituti, vel ex aequo ; sic spiritualis iurisdictio potest haberi ab uno, ut ab episcopo ; et a pluribus simul, sicut a capitulo vel conventu, cui quandoque cum suo praesidente convenit ex commissione excommunicare.
Post haec adhuc tria quaeruntur : primum, an viri sancti non sacerdotes usum clavium habeant ; secundum, an vitiosi sacerdotes habeant eum ; tertium, an etiam schismatici, haeretici, excommunicati, suspensi et degradati. Dicendum ad primum, quod agens principale et agens instrumentale differunt in hoc, quod agens instrumentale non inducit in effectu similitudinem sui, sed principalis agentis ; principale vero agens inducit similitudinem suam. Idcirco ex hoc est aliquid principale agens, quod habet aliquam formam quam transfundere potest in alterum ; instrumentale vero agens vocatur, quod a principali agente applicatur ad effectum aliquem inducendum. Cumque in actu clavium, Christus in quantum Deus sit principale agens per auctoritatem, atque ut homo per meritum : idcirco ex plenitudine divinae bonitatis in se, et ex plenitudine gratiae suae consequitur quod in actum clavium possit ; ceteri vero solum ut causae instrumentales, non sua virtute aut merito, sed Christi : quia nec gratiam remissionis peccatorum aliis meruerunt, imo gratia et merito Christi salvati sunt. Hinc qui effectum clavium consequuntur, assimilantur non ipsis, sed Christo. Ideo quantumlibet sit aliquis virtuosus et sanctus, non potest clavium effectum causare, nisi applicetur ad hoc tanquam Christi minister ac instrumentum per Ordinis sacramentum.
Verumtamen homines virtuosi possunt aliis cooperari ad gratiam. Nam quamvis purus homo nequeat alteri gratiam ex condigno mereri tamen meritum eius potest dispositive et ex congruo cooperari ad salutem alterius. Hinc benedictio puri hominis duplex est. Una ex homine ipso tanquam a meritoria causa per proprium actum : et talis procedere potest ex quolibet sancto, praesertim a virtuosiore ad minus virtuosum, iuxta illud Apostoli : Sine ulla contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Alia, qua homo benedicit homini tanquam benedictionem instrumentaliter alteri applicans virtute ac merito Salvatoris : et haec benedictio maioritatem ordinis in benedicente requirit.
Ex quibus patet ad secundum responsio. Nam sicut participatio formae inducenda effectui, non producit nec efficit instrumentum ; ita nec subtractio talis formae usum instrumenti tollit seu impedit. Idcirco, cum homo sit tantum instrumentaliter agens in usu clavium, quantumcumque ipse sit vitiis deformatus, usu clavium non privatur. Nec donum aut gratia Sancti Spiritus ad clavium usum exigitur, quasi sine gratia esse non valeat ; sed quoniam sine ea digne ac meritorie exerceri non potest ex parte utentis. Nec ideo Rex caelorum improvide agit, quod indignis ministris thesaurum suum et eius erogationem committit : quoniam defraudari non potest, nec falli ; et novit ex malis elicere bona, ac omnia moderamine iusto disponit, sicut et malos permittit praeesse. Intercessio quoque vitiosi sacerdotis ut privatae personae, efficaciam non sortitur ; sed ea quam ut minister Christi et publica persona effundit, efficax redditur merito Christi. Attamen utroque modo decet orationem sacerdotis plebi prodesse.
Ad tertium respondendum, quod in omnibus illis potestas clavium quantum ad essentiam manet ; usus vero impeditur ex defectu materiae. Nempe, cum usus clavium praelationem in utente requirat respectu eius in quem utitur, cuius materia est homo subiectus, et per ordinationem Ecclesiae unus alteri subdatur ac subtrahatur, et ipsa Ecclesia praedictis illis auferat potestatem et iurisdictionem in alios vel simpliciter, vel quantum ad aliquid ; constat quod tales clavibus nequeant uti quantum ad id quo usu carum privati sunt.
Haec Thomas, quae et supra inducta sunt.
Amplius quaeritur, utrum sacerdos queat uti clavibus in omnem hominem, et an semper possit absolvere subditum suum de quocumque peccato ; utrum etiam interdum superiorem. Ad quorum primum dicendum, quod ea quae circa singula aut singularia operari oportet, non eodem modo omnibus competunt. Hinc, sicut praeter generalia medicinae praecepta oportet medicos adhiberi, per quos universalia documenta medicinae singulis infirmis congrue applicentur ; ita in quolibet principatu, praeter illum qui praecepta legis tradit, oportet aliquos esse qui ea singulis debito modo adaptent. Unde et in hierarchia caelesti, sub Potestatibus, quae indistincte praesunt, ponuntur Principatus, qui singulis provinciis praesident. Conformiter in ecclesiastica hierarchia, in aliquo uno est indistincte praelatio super omnes, atque sub illo alii, qui diversis diversimode praesunt. Cumque usus clavium requirat aliquam praelationis potestatem, is qui indistinctam potestatem super omnes accepit, potest clavibus uti in quemlibet ; qui vero sub eo distinctas acceperunt potestates, in eos tantum clavibus uti possunt,qui eorum iurisdictioni subduntur, dempto necessitatis articulo, in quo sacramenta nulli sunt deneganda.
Si autem obiciatur, quod potestas ordinis in cunctis sacerdotibus est aequalis ; ergo in omnibus ad aeque multa extendit se : dicendum, quod ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas, videlicet, ordinis et iurisdictionis. Et prima in omnibus est aequalis, non secunda. Ideo, quod Dominus universis Apostolis contulit potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate ordinem consequente : propterea sacerdotibus, quando ordinantur, communiter verba illa dicuntur. Sed S. Petro dedit specialiter potestatem dimittendi peccata, ut intelligatur quod ipse potestatem prae aliis habet iurisdictionis. Potestas autem ordinis, quantum est de se, ad universos absolvendos extenditur : ideo indeterminate Dominus dixit, Quorum remiseritis peccata ; intelligens tamen,quod usus potestatis illius esse deberet, praesupposita potestate glorioso Petro collata secundum ordinationem ipsius. Et quia in Israelitico populo non fuerunt congregatae gentes diversae, nec plura templa, non oportebat sacerdotum iurisdictiones ibi distingui, ut modo in Ecclesia Christi.
Ad secundum dicendum, quod potestas ordinis, quantum est de se, extendit se ad omnia peccata remittenda ; tamen quia ad usum eius exigitur iurisdictio, quae a superioribus ad inferiores descendit, ideo potest superior aliqua sibi reservare in quibus iudicium inferioribus non committit : alias de quolibet peccato posset simplex sacerdos iurisdictionem habens absolvere. Denique quinque sunt casus, in quibus oportet quod simplex sacerdos poenitentem ad superiorem remittat. Primus est, quando solennis poenitentia est iniungenda : quia illius poenitentiae proprius minister exstat episcopus. Secundus est de excommunicatis, quos inferior sacerdos nequit absolvere. Tertius, dum invenit irregularitatem contractam, pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiariis. Quintus, quando est consuetudo in aliquo episcopatu, quod peccata enormia episcopo reservantur ad aliorum terrorem : quia in talibus consuetudo confert seu aufert potestatem.
Denique Poenitentiae sacramentum ab omnibus culpae defectibus liberat, non autem ab omnibus defectibus poenae : nam post peractam de homicidio poenitentiam, manet in homicida irregularitatis defectus. Unde sacerdos potest de crimine absolvere, sed pro poena huiusmodi removenda debet ad superiorem remittere. Aliter tamen est in excommunicatione, quia absolutionem de ea oportet peccatorum ab solutionem praecedere. Quamdiu enim quis excommunicatus est, nullum potest sacramentum accipere.
Ad tertium respondet : Quod sacerdos non possit potestate sua in quemlibet uti, venit ex hoc quod suae potestatis usus a superiore restrictus est. Et sicut superior limitavit, sic potest rursus laxare et ampliare. Sicque potest superior inferiori sacerdoti dare potestatem in semetipsum ; quamvis ipse in semetipsum clavibus uti non valeat, quia potestas clavium requirit pro materia aliquem subditum, et per consequens alium, cum nemo sui ipsius subiectus sit. Quamvis ergo episcopus simpliciter superior sit simplici a quo absolvitur sacerdote, est tamen inferior illo in quantum peccator et reus ac sponte se illi subiiciens. Cumque infirmitate circumdatus sit et peccet, debet remedium quaerere, quod est clavium usus et potestas. Cumque in se ipsum potestate clavium uti non possit, quia non potest simul esse iudex ac reus, debet inferiori confiteri, si copiam non habeat superioris.
Et si obiciatur, quod in foro exteriori inferior nec excommunicare potest neque absolvere superiorem ; ergo nec in foro interiori conscientioso, quod oportet ordinatius esse foro exteriori : dicendum, quod iudicium exterius est secundum homines, iudicium vero confessionis quoad Deum, apud quem fit homo minor viliorque peccando, non autem sic apud praelationem humanam. Hinc sicut in exteriori iudicio nullus potest in se ipsum excommunicationis proferre sententiam, ita nec alteri committere ; in foro autem conscientiae potest hoc. Etiam dici potest quod absolutio in foro conscientiae est principaliter potestatis clavium, et iurisdictionis ex consequenti ; excommunicatio vero totaliter spectat ad iurisdictionem. Et quantum ad ordinis potestatem, omnes sacerdotes sunt pares, non autem in iurisdictione. Non ergo est simile.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus, et addit de hoc, an sacerdos legalis habuit claves :
Usus atque officium legalium sacerdotum circa tria praecipue versabatur. Primo, ad aperiendum et claudendum hominibus templum illud materiale in Ierusalem situm, secundum quod mundi erant aut immundi. Secundo, circa oblationem sacrificiorum legalium, et adininistrationem sacramentorum legis illius. Tertio, circa mundationem irregularitatum quae erant in lege. Porro templum illud figura fuil Ecclesiae militantis ac triumphantis ; sacrificia erant figurae ecclesiasticorum sacramentorum ; irregularitates vero fuerunt figurae culparum excludentium a regno caelorum. Potestas autem sacerdotum novae legis est in aperiendo et claudendo hominibus regnum caelorum, in administratione quoque spiritualium sacramentorum, atque in remissione peccatorum. Quo constat, quod potestas sacerdotum legalium exstitit typus potestatis sacerdotum evangelicae legis, non veritas : ideo non habebant vere ac proprie claves, sed figuraliter potius.
Insuper, sicut in Baptismo duplex confertur donum : unum gratiae gratis datae, puta character, qui non opponitur culpae, imo cum ea recipitur ac tenetur ; aliud gratiae gratum facientis, quod peccato opponitur, nec cum eo recipitur nec tenetur : ita in Ordine datur potestas clavium tanquam donum gratiae gratis datae, quae potestas non opponitur culpae, imo stat simul et habetur cum ea ; datur etiam ibi gratia gratum faciens ad bene utendum clavium potestate. Ideo sine ea non habetur idoneus clavium usus, sed usus ipse.
Haec Petrus.
Idem Richardus.
At vero Bonaventura :
Quidam (inquit) dixerunt, quod potestas clavium fuit in lege naturali ac scripta imperfecte, et in lege gratiae plenarie : ita quod lex naturalis et etiam scripta fuit lex spiritualis, quamvis imperfecta ; et poenitentia fuit inchoata in ea, ita et vis clavium. Unde et sacerdos legalis iniunxit aliquas poenas pro certis culpis, iuxta mensuram delicti, ut patet in Levitico.
Alia opinio, quam reputo veriorem, tenet quod vis clavium non fuit in lege antiqua veraciter inchoata, sed solum praefigurata. Et hoc patet, si respiciantur essentia, origo et finis ipsius clavis. Clavis enim est spiritualis potestas animae data in sigillatione qua sigillatur sacerdotali charactere ; lex autem vetus fuit carnalis magis quam spiritualis. Item, clavis ministerii quam habent sacerdotes Evangelii, descendit a clave exccllentiai Christi, cui ex suae meritis passionis convenit secundum quod homo est, illa potestas : tunc autem Christus nondum exstitit incarnatus. Finis etiam clavis est apertio regni caelestis : quod tunc aperiri non potuit, quousque Christus adveniens satisfecit.
Praeterea claves dantur in ordine sacerdotali. Quod congruit, quoniam conservator clavium harum habet officium mediatoris et reconciliatoris. Mediator quippe est inter Deum et homines ; reconciliator vero, reum vel excommunicatum reducendo ad Deum, ac reconciliando Ecclesiae. Ad hoc autem quod possit esse mediator aptus et competens inter Deum et homines, oportet quod habeat potentiam offerendi Deo dona et sacrificia pro peccatis quibus Deus placetur. Ad hoc etiam quod possit reducere ad mysticum Christi corpus, ut sit recta et ordinata potestas, oportet quod habeat potestatem conficiendi corpus Christi sanctissimum : quod ad solos pertinet sacerdotes. Ideo incomprehensibilis sapientia Dei ordinatissimo modo ecclesiasticas ordinans potestates, hanc potestatem ligaudi atque solvendi solis sacerdotibus contulit.
Cumque nomen episcopi non dicat ordinem novum, sed ordinis eminentiam quamdam ; dicendum, in episcopatus receptione non dari novam elavem, sed potestatem huiusmodi extendi ac ampliari ad corripiendum et corrigendum : iu cuius signum portat episcopus baculum pastoralem, qui et in sua consecratione traditur ei.
Haec Bonaventura.
Qui circa haec multa pulchra inducit, atque in quaestionibus circa litteram inter cetera testatur :
In relaxatione seu dispensatione, ad hoc quod congrue fiat, consideranda est in dispensante potestas, ut sit talis qui supra ius possit, nec sit illi iuri subiectus, et in eo cui fit, sit causa idonea. Cumque dominus Papa non sit subiectus constitutionibus Patrum, sed super omnes est ; ideo potest dispensare in eis. Tuncque bene agit, quando necessitas sive utilitas hoc requirit. In mandatis vero Decalogi dispensare non potest, quia subiectus est illis. Hinc dispensatio solet definiri sic : Dispensatio est iuris relaxatio, facta cum causse cognitione ab eo qui ius habet dispensandi. Nam dispensare dicitur quasi diversa pensare. Unde in his quae statum Ecclesiae decolorant, locum non habet, et in his quae ius videntur infringere, quod est, quando multis conceditur quod non nisi paucis esset concedendum, et etiam quando sic petitur atque accipitur, non quasi esset de gratia, sed de iure communi.
Haec Bonaventura.
Et quia in littera tangitur qualis debeat esse qui praeest et iudicat, quidam hic tractant de correctione seu correptione fraterna, quid sit, et ad quem pertineat, et circa quos sit facienda : quoniam actus iste ad praesidentes potissime pertinet. Itaque quaeritur, quid sit correptio ista, et cuius sit, et in quos, an etiam ad eam sint obligati.
Ad haec respondet Albertus :
Correctio fraterna, ut dicunt magistri, est admonitio proximi de emendatione delicti, ex fraterna caritate procedens. Haec enim admonitio habet ex caritate quod sit quid spirituale, et ex moderamine pietatis magis quam ex asperitate procedat. Et quoniam, teste Philosopho, omnis peccans excidit ab intellectu, et sequitur partem irrationalem ; ideo correctio seu correptio ista est admonitio, ut peccans ad lucem redeat intellectus, qui regit viam iuris. Unde loquitur Isaias : Redite, praevaricatores, ad cor. Et redeundum est maxime ad iudicium superioris partis rationalis atque synderesis, quod semper est rectum.
Denique correptio ista spectat ad bonos. Qui enim in simili aut maiori notorio vitio est, indignus est corripere, nisi forsan rogando et dicendo hoc modo : Rogo te, ne meo pecces exemplo. Et si ille nolit acquiescere, iste non potest eum iudicare nisi cum mortali peccato, imo nec iudici denuntiare per modum accusantis. Ait enim in Pastorali Gregorius : Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen aut ordinem habet docentis. Etenim qua ratione mederi aliis praeparat, qui vulnus in facie portat ? Ideo in Evangelio ait Salvator : Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo.
Ad istam correptionem ex officio non tenentur nisi praelati et praesidentes, utpote ex debito iustitiae. In quantum vero est actus caritatis, omnes ad ipsam tenentur, et debet extendi ad omnes, praesertim de quorum emendatione est spes. Ad ordinem quoque correptionis istius pertinet quod Christus praecepit : Corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Quod observandum est in peccatis occultis. Nam de manifestis scribit Apostolus : Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Si autem culpa sit levis, et ex reprehensione probabiliter formidatur maior turbatio, potest correptio ista omitti. Omnem quoque hominem tenemur corripere cum reverentia et mansuetudine. Non tamen [omnis] potest denuntiari, si inobediens fuerit : si enim praelatus supremus sit, non habet hic iudicem.
Haec Albertus.
Hinc Thomas plenius scribens :
Ad hoc, inquit, quod quis recte gradiatur in via salutis, tria sunt ei impendenda ab habente curam ipsius. Primum, ut in finem rectum ordinetur : et quantum ad hoc, superior inferiorem sibi commissum tenetur dirigere. Secundum, ut cautelam ei adhibeat, ne a via salutis discedat : et quoad hoc, eum regere perhibetur. Tertium, ut errantem ac recedentem a salutis itinere revocet et reducat ; et quantum ad hoc, dicitur ipsum corrigere : interdum sic, ut rectitudo iustitiae fiat a correpto ; quandoque, ut rectitudo iustitiae fiat de eo per poenas inflictas.
Porro recedens a via recta, potest dupliciter revocari, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Primo, per timorem aut odium turpis : ut dum quis turpitudinem peccati et confusionem inde sequentem abominatur. Secundo, per timorem et odium tristis : ut dum quis acerbitate poenae inflictae aut formidine infligendae resilit a peccato. Cumque secundus modus iste sit cum violentia quadam, recte correctio appellatur, quasi usque ad rectitudinem perducens. Primus vero modus proprie nominatur correptio. Illa namque rapi dicuntur, quae subito auferuntur : unde et syllaba corripi dicitur, quae subito, quasi raptim profertur. Idcirco, dum homo ex hoc quod ei turpitudo peccati ostenditur, atque ad meliora monetur, ipse per sc ad rectitudinis viam revertitur, corripi dicitur. Modus autem corrigendi per poenas, solis convenit praelatis : quorum verba habent vim coactivam et coercitivam per poenarum inflictionem. Alter vero modus ordinem praelationis non exigit, quamvis ordo praelationis ipsum requirat : nam modus ille per verbera adhiberi non debet, nisi ubi modus ille per verba salubria locum non invenit.
Conformiter, homo potest reduci ad mentem dupliciter : primo, quantum ad cognitionem speculativam ; secundo, quantum ad notitiam practicam, quae per electionis ignorantiam intercipitur. Sicque dupliciter homo ad mentem reducitur. Uno modo cum quadam coactione : seu factis, ut quando punitur ; aut verbis vim coactivam habentibus, ut dum quid iubetur quod spectat ad corrigentem. Secundo per simplicia verba, quae admonitoria nuncupantur. Cumque hic modus ad corripientem pertineat, nil aliud est ipsa correptio quam admonitio, quae eiusdem actus est cuius et praeceptio. Denique nemo movetur ex timore aut odio turpis, nisi cui iam inest aliquo modo amor boni ac pulchri. Hinc et quia correptio hac via procedit, proprie adhibetur ei qui iam habet bonum propositum, a cuius tamen exsecutione per ignorantiam desidiamve protrahitur.
Si autem quaeratur, utrum omnes ad correptionem fraternam tenentur ; dicendum, quod sicut (iuxta Philosophum undecimo Metaphysicae) in exercitu duplex est ordo, unus totius exercitus ad ducem, alter quo singuli de exercitu ordinantur ad invicem ; ita in conversatione hominum mutua, unus est ordo omnium ad praelatum, alter singulorum ad invicem. Et ordo uterque instituitur praecepto legis divinae. Ordo autem praelati ad subditos consistit in hoc, ut omnes subditi tendant ad bonum commune quod praelatus tenetur intendere, et quod ad lioc ipsum praelatus dirigat eos. Ordo vero subditorum ad invicem est, quod unusquisque pro posse alteri impendat auxilium ad obtinendum ipsius bonum. Hinc, sicut praelatis praecipitur curam gerere subditorum, et subditis obedire iussis eorum ; sic et coaequalibus invicem iussum est, ut sibi mutuo ferant auxilium non in corporalibus tantum, imo et in spiritualibus magis. Cumque maximum auxilium homini per correptionem in spiritualibus adhibeatur, idcirco ad istam correptionem omnes ex divino praecepto tenentur. Quamvis enim soli praelati ac superiores habeant curam aliorum, videlicet subditorum, simpliciter quoad totam vitam ipsorum, saltem quoad ea ad quae praelatio aut superioritas ipsa se extendit ; tamen secundum quid unusquisque ex caritate tenetur habere curam de quolibet alio, loco et tempore opportuno, et in particulari occurrente negotio. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Unicuique mandavit Deus de proximo suo. Teste quoque Apostolo, membra pro se invicem debent esse sollicita.
At vero, cum praeceptum istud fraternae correptionis sit affirmativum, quamvis obliget semper, non tamen ad semper. Idcirco de eo ad quod implendum tenemur in aliquo casu, quamvis non in omni, non est consilium, sed praeceptum : quia consilium nunquam obligat nisi per hoc quod in praeceptum transit ex aliquo accidente. Tempus vero quo obligatur homo ad istam correptionem, est dum delinquens ei occurrit, et commode corripi potest, ac emendatio eius speratur, nec adest cui ex officio actus ille incumbat. Sed et monachus ad correptionem tenetur, prout sua permittit vocatio, salvis scilicet observantiis Ordinis sui. Item corripiens pro posse debet vitare ne correptus ex sua correptione ad deteriora labatur, puta ad iram, odium, impatientiam, etc. Si autem ex sua malitia acquiescere nolit, et peccatum eius in aliorum vergat nocumentum ac scandalum, non est correptio propter hoc omittenda, prasertim a praesidente, qui ex officio habet illum corrigere, et sua auctoritate potest ipsum per poenas compescere.
Praeterea si quaeratur, an liceat peccatori in peccatis manenti corripere proximum ; dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Una, quod is qui est in peccato consimili aut maiori, sive peccatum illud sit notorium, sive occultum, non potest corripere alium : quoniam alium corripiendo, profert sententiam in se ipsum. Alia est, quod potest corripere, dummodo peccatum sit occultum ; non autem, si exsistat notorium. Et utraque opinio quantum ad aliquid vera est. Dupliciter namque quis potest corripere. Primo, ex officio, sicut praelatus : et sic prima opinio vera videtur. Nam quandocumque aliquis indigne utitur suo officio, peccat ; qui autem in mortali est peccato, quamvis occulto, indigne utitur praelationis officio : ideo peccat corripiendo seu aliud aliquid sui officii exsequendo. Secundo, aliquis corripit ex zelo caritatis, non ut minister Ecclesiae : et sic in corripiendo non potest peccatum consistere nisi ratione scandali, quod non surgit nisi de peccato notorio : et iuxta hoc vera est secunda opinio. Hinc sive praelatus sive subditus etiam in notorio peccato consistens, si peccare aliquem viderit, potest cum monere per modum rogantis, non corripientis. Verum per veniale peccatum non fit homo ad corripiendum indignus. Si autem occurrat necessitas corripiendi praelato indigno, non est perplexus, quoniam potest in corde subito poenitere.
Si vero quaeratur, an docens Scripturam aut praedicans, in peccato mortali exsistens, peccet mortaliter ; dicendum, quod docere sacram Scripturam contingit dupliciter. Primo, ex officio praelationis. Non enim licet alicui praedicare, nisi officium habeat praelaturae vel auctoritate praelationem habentis : ad Romanos, Quomodo praedicabunt, nisi mittantur ? Secundo, ex officio magisterii, sicut magistri theologiae. Dicuntque aliqui, quod docens primo modo, peccat mortaliter, si sit in peccato mortali notorio ; non autem si doceat modo secundo. Sed hoc falsum est, quoniam idem est finis eorum qui sacram ediderunt Scripturam, et eorum qui docent eamdem. Cumque ad hoc ordinetur Scriptura editio, ut ad vitam aeternam prosit et ducat, iuxta illud Ioannis, Haec autem scripta sunt, etc. ; quicumque hunc impedit finem Scriptura, docendo peccat. Impedit autem qui sacram Scripturam docet male vivendo : quoniam ore confitetur se nosse Deum, et factis negat. Idcirco dicendum, quod ille qui est in peccato notorio, peccat, sive sic sive sic doceat aut praedicet. Qui autem est in peccato mortali occulto, peccat, si doceat primo modo, non autem si secundo.
Quaeritur quoque, an homo teneatur corripere suum praelatum. Et respondendum quod non, secundum quosdam : quia (ut dicunt) hoc esset os ponere in caelum ; et quia pralati possent de tali increpatione faciliter scandalizari. Sed hoc nihil est, quia praelati in quantum peccantes et rei, non sunt caelum, id est vicarii Dei caeli ; nec hoc est os ponere contra eos, sed pro eis. Itaque praelatus ex hoc quod est publica persona ac praesidens et Dei vicarius, non amittit ea qua propria sunt sua persona. Unde ea qua debentur proximis ex fraterno caritatis affectu, qui ad universos habendus est, etiam praelato debentur, sicut et ipse aliis talia debet. Ideo alii melius dicunt, quod sicut ea quae sunt caritatis ad proximos, praelatus ita gerere debet ad subditos, ut suae non praeiudicet auctoritati, ne dum nimium servatur humilitas, frangatur regendi auctoritas ; ita correptio ad praelatos taliter fieri debet, ne aliquid subtrahatur reverentia. Propter quod dixit Apostolus : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.
Haec Thomas.
Qui consequenter hic sciscitatur, an fraterna et secreta admonitio pracedere debet denuntiationem Ecclesiae faciendam, similiter testium inductio ; et qualis debeat esse correptio ipsa ac admonitio, an dura vel mollis, aspera an mansueta. De quibus omnibus etiam in secunda secundae magistraliter scribit. Sed quia de his in aliis pluribus locis atque sermonibus scripsi, specialiter in opusculis de Regimine praelatorum, de Vita et regimine curatorum, de Vita et regimine praesulum, specialius vero ac plenius in spirituali tractatu de Modo iudicandi et corripiendi ; idcirco pertranseo in hoc loco, quia nec multum pertinet ad hunc passum. Propter quod Bonaventura et alii quidam nihil hic scribunt de istis.
Insuper Henricus Quodlibeto quinto respondens ad istud, utrum omnes teneantur ad correptionem fraternam :
Si quis (inquit) alium diligit, bonum eius satagit procurare, quia secundum Gregorium, probatio dilectionis est exhibitio operis. Eiusdem autem rationis est, bonum procurare dilecto, et eum pro posse liberare a malo. Quemadmodum ergo omnes tenentur ad fraterni boni procurationem, ita ad fraterni mali amotionem, quod fit per correptionem fraternam. Est autem duplex peccati correptio : una caritativa, ad solam emendationem peccantis ; alia potestativa, ad terrorem adspicientis. Prima correptio est admonitionis, quae tantum debet esse de occultis et in occulto : ad quam unusquisque tenetur, in quantum est peccanti propinquus. Secunda est correptio punitionis, quae tantum debet esse de manifestis, vel per evidentiam facti, aut per testes, aut per propriam confessionem : quae debet fieri in aperto, ad quam solum tenentur praelati.
Haec Henricus.
Unde Thomas aliique communiter dicunt, quod fraterna correptio uno modo est actus caritatis seu etiam pietatis vel misericordiae, utpote eleemosyna spiritualis, et sic spectat ad omnes. Alio modo est actus iustitiae, et sic pertinet ad praelatos, qui nihilo minus ex pietate et ex caritate debent corripere : imo misericordia maxima est, qua malum culpae aufertur a proximo.
Verumtamen quod ait Henricus, correptionem admonitionis tantummodo esse debere de peccatis occultis et in occulto, non apparet : quia et de manifestis potest consistere, ut si quis in societate audiat aliquem publice irrationabiliterque iurare, debet et potest eum eum modestia evidenter corripere, sicut et Lot arguit suos concives.
Amplius, Quodlibeto sexto interrogat, utrum sacerdos corripere debeat subditos suos facto. Et respondet :
Factum quo quis corripit, multiplex esse potest, videlicet factum boni exempli, et factum subtractionis eorum quae occasio sunt peccandi, factum quoque percussionis aut incarcerationis seu viuculationis. Primis duobus factis debet ipsos corripere ; non autem facto percussionis, quoniam hoc ad ecclesiasticos viros non pertinet, cum de episcopo dicat Apostolus, Non percussorem. Corripere vero facto vinculationis aul incarcerationis non licet, nisi superioribus sacerdotibus superiorem iurisdictionem habentibus, quam sacerdotes curati non habent : ideo nullo modo hoc licet eis.
Quibus obici potest quod loquitur Augustinus : Corripiamus verbis, corripiamus et verberibus. Itemque : Peccat semel ? Ignosce. Ignovi. Peccat secundo ? Ignosce. Ignovi. Iam tertio ? Vapulet. Itaque percussio disciplinae est licita, quam in claustris infligere possunt praesidentes etiam invitis. Et sic in collegiis fieri consuevit. Quod vero de episcopo ait Apostolus, Non percussorem, exponitur de percussione violenta, ex ira et impatientia prodeunte ; de percussione etiam spirituali, de qua idem Apostolus : Peccantes (inquit) in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Sacerdos tamen curatus disciplinam verberum inferre non debet invitis, nec forsan iniungere, nisi aliunde noscat parochianum suum ex speciali compunctione paratum ad illam, nec esse periculum.
Iterum eodem discutit Quodlibeto, utrum omnis sacerdos in peccato mortali quamvis occulto exsistens, peccet mortaliter, praedicando, baptizando, ac consimilia ecclesiastica opera exercendo. In cuius solutione videtur tenere contraria aliqua iam inductis. Sed quia haec quaestio infra, tractatu de sacramento Ordinis locum habet, differo usque ibi.
Praeterea Quodlibeto septimo quaerit, utrum aliquis vadens ad praedicandum, reficiendus ubi praedicaverit, vidensque villam destitutam bono pastore, in qua putat se non laute reficiendum, pertransit et transit ad villam bono pastore provisam, in qua putat se bene hospitandum, peccet mortaliter ; et utrum talis praedicans, tacens veritatem in casu huiusmodi, ne bonam refectionem amittat, mortaliter peccet. Ad quae respondet quod imo, si villa illa paupercula multum indigeat informatione, et praedicans sciat hoc, ac nihilo minus desiderio commodi corporalis omittit spiritualem illorum profectum, ac subticet ea quae salutem concernunt divitis hospitis sui, a quo suspicatur se egregie reficiendum : sicque fraternam omittens correptionem, dire ac mortaliter praevaricatur.
Eodem Quodlibeto sciscitatur, quod et supra quaesitum est, utrum sacramentum Poenitentiae ex virtute clavium respectu eorumdem peccatorum, possit habere effectum magis quam semel. Respondet quod non nisi semel, loquendo de principali sacramenti huius effectu, qui continet tres effectus, qui sunt ablutio maculae peccatorum, divinae quoque offensae placatio, atque aeternae poenae in temporalem commutatio. Alii autem effectus minus principales sunt minoratio aliquanta poenae temporalis, augmentatio gratiae, reconciliatio cum militante Ecclesia.
Ad eamdem etiam opinionem Scotus divertit.
Positio vero S. Thomae superius posita, amplius placet.
Praeterea quaerit primo Quodlibeto, utrum subditus habens peccatum occultum de quo suspicatur praelatus, tenetur praelato suo dicere veritatem interrogatus de illo peccato. Respondet :
Quanto plus homo tenetur ex caritate se ipsum diligere quam proximum, tanto plus debet circa se ipsum caritatis opera exercere. Praecipuum autem opus caritatis ad proximum, est peccatum illius occultum non prodere, sed secrete ipsum corripere, atque ad meliora hortari. Ergo potius debet proprium peccatum occultum celare, confiteri et emendare, ac bonam famam ad Dei honorem aliorumque aedificationem servare. Hinc contra caritatem agit qui praeest, si ab ipso requirat ut dicat aut iuret sibi veritatem de tali peccato. Unde nec subditus quamvis religiosus, tenetur in hoc superiori parere. Et dico peccatum occultum, quod ita ignotum est, ut non sit de ipso infamia neque suspicio talis, ut contra ipsum per inquisitionem procedere sit opus.
Huic responsioni consonare videtur quod Thomas respondet ad similem quaestionem, qua quaeritur, utrum si praelatus iuberet alicui scienti crimen fratris sui quod ei diceret illud, aut etiam propriam culpam occultam, an teneretur implere. Et respondet :
Praeceptum alicui factum a suo praelato de peccato alterius publicando in casu quo publicari non debet, fieri potest in iudicio et extra iudicium. Si extra iudicium, peccat praecipiens ; et is cui praecipit, non tenetur in hoc obedire. Si autem in iudicio, ordine iuris exigente, iudex alicui praecipiat ut peccatum suum vel alterius fateatur, non peccat : quoniam ipse non exigit, sed accusans, cui iudex ius reddere debet. Tuncque tenetur quis fateri suum alteriusve peccatum, vel appellare, si contra ius praecipiatur ei. Quod si sic cogatur occultum publicare peccatum, excusatur, et vitat gravius malum, utpote disciplinai iuris enervationem. Attamen iudex debet dissimulare pro posse ne faciat tale praceptum, salvo ordine iuris, et praesertim in capitulo, ubi magis secundum aequitatem quam secundum iuris rigorem est procedendum.
Haec Thomas.
Qui etiam in solutione primi argumenti quaestionis iam praeinducta, an subditus tenetur corripere suum praelatum, affirmat : Paulus in faciem restitit Petro coram multitudine. Quod excedit modum correptionis quae a subditis debetur praelatis. Non enim praelati publice coram multitudine, sed humiliter in privato sunt corripiendi a subditis, nisi immineret periculum fidei : tunc enim praelatus minor fieret, si in infidelitatem laberetur, et subditus fidelis fieret eo maior.
Deinde subiungit : Demophilum monachum B. Dionysius in epistola reprehendit, quia iniuste corripuit sacerdotem, et quia correptionem usque ad correctionem extendit poenam inferendo. Nam sacerdotem percussit, et ab ecclesia expulit. Quamvis autem praelati sint a subditis corripiendi, non tamen eis a subditis infligenda est poena, sed recurrendum ad superiorem, ei denuntiando ; aut si superiorem non habeat, recurrat ad Deum, ut eum emendet aut de medio tollat.
Hac idem ibidem.
Quibus consonat quod scribit Richardus :
Resistere superiori in facie coram omnibus, inferiorem non decet. Ideo Paulus hoc non fecisset, nisi aliquo modo par Petro exstitisset quantum ad fidei defensionem, sed in occulto eum reverenter admonuisset. Nec intelligendum est quod Paulus fuit par Petro in officio Ecclesia dignitatis : solus enim Petrus inter Apostolos gerebat primatum, ut patet causa 2, quaestione 7, capitulo Paulus Petrum.
Haec Richardus.
Insuper, Quodlibeto quartodecimo quaerit Henricus, utrum generalia interdicta provinciis, civitatibus et Ecclesiis sint licita. Respondet :
Princeps quodammodo reprasentat totam communitatem, ideo factum suum reputatur factum totius communitatis. Hinc pro delicto principis contra Ecclesiam, quatenus citius ad emendationem compellatur, licitum est interdictum super communitatem. In quo nullus punitur qui sit omni modo innoxius : quoniam qui non est noxius propria culpa, noxius est interpretative noxa capitis sui, prout membrum dicitur noxium aut infirmum noxa seu aegritudine capitis proprii : sicut et omnes noxii dicimur noxa primi nostri parentis. Et ratio ista veritatem habet in interdicto terra principis. Si vero princeps forefaciat contra Ecclesiam aliquam attentando, et ob hoc interdictum feratur in terra aliena, non video rationabilem causam, cum ibi nullus sit noxius, nec vere nec interpretative.
Haec Henricus.
