Distinctio XLV — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE QUINTAE

 

 

Postquam praecedenti distinctione tractavit Magister de generali resurrectione et resurgentium retributione, hic tractat de eorumdem receptaculis variis ac distinctis, et qualiter quibusdam valeat subveniri, et quibus, et quibus non. Quocirca aliqua interponit de officiis sepulturae, movetque quaestionem, quam etiam solvit, de duobus mediocriter bonis ; et iterum quaerit de quocumque mediocriter bono in fine saeculi morituro, post cuius obitum non fient suffragia, qualiter illi subvenietur. Ultimo pandit quae et quot sint ista suffragia in communi.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur, Quae et quot sint receptacula animarum post hanc vitam, et de distinctione eorum.

 

Videtur quod non convenit eis habere receptacula post hanc vitam. Primo, quia unicuique competit recipi ac locari in loco suae naturae proportionato ac suae congruo dignitati. Sed animae cum sint spirituales essentiae, digniores sunt omni corporea re omnique loco corporali : ergo non convenit eis recipi ac manere nisi extra mundum sensibilem.

Videtur quoque quod non statim recipiantur. Nam sicut peccaverunt, ita sunt remunerandae. Non autem peccaverunt nisi in corpore, ergo non sunt praemiandae nisi in corpore.

 

Quaeritur quoque, an ante diem iudicii egredi queant habitacula sua. Videtur quod non, quoniam Deus vult ut in fide vivamus, atque in spe ambulemus. Si autem apparerent nobis defuncti, haberemus scientialem certitudinem de futuris, sicque merito fidei privaremur, quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum, secundum Gregorium, qui iterum protestatur : Quod videri potest, melius dicitur sciri quam credi.

 

In oppositum sunt quae habentur in littera.

 

Circa haec scribit Thomas :

Quamvis spirituales substantiae secundum esse suum non dependeant a corpore, corporalia tamen per spiritualia desuper gubernantur ; ideo inter ea convenientia et congruentia quaedam est, ita quod dignioribus praestantiora loca deputantur. Sicque animabus post hanc vitam certa loca aptantur, iuxta exigentiam meritorum aut demeritorum suorum, et prout magis accedunt per vitae sinceritatem ad summum increatumque spiritum, cui pro habitaculo caelum empyreum appropriatur, quamvis ipse nullo loco claudatur. Itaque inter incorporalia et corporalia est convenientia, similitudo et proportio aliqua analogiae et adaptationis : unde et Deus sol iustitiae appellatur.

Denique, sicut in corporibus est levitas qua sursum moventur, et gravitas qua feruntur deorsum, tanquam ad naturalia loca ; ita in animabus sunt merita et demerita, per quae ad gaudia aut tormenta tanquam ad actuum suorum fines ac praemia perducuntur. Hinc animae mox ut corporibus exuuntur, congruam retributionem adipiscuntur ; tamen finalem beatitudinem interdum non protinus consequuntur, propter reatum praecedentium delictorum, a quibus dum fuerint expurgatae, ad habitaculum pertingunt caeleste. Quae autem in mortali peccato decedunt, protinus in infernum merguntur. Quae vero perfecte et sancte vixerunt, evolant et in caelo recipiuntur empyreo. Haec est fides catholica, et Ecclesiae sanctae doctrina, cui attestantur auctoritates Scripturae canonicae, ac Patrum sanctorum : ideo contrarium dicere est haereticum.

 

Praeterea aliquem exire de inferno aut paradiso, intelligi potest dupliciter. Primo sic, quod de cetero illuc non redeat : et sic nullus per finalem sententiam paradiso aut inferno adiudicatus, unquam inde egreditur. Secundo, de egressione ad tempus : et sic distinguendum est, quid illis conveniat secundum legem naturae, et quid secundum ordinem divinae providentiae : quia ut Augustinus testatur libro de Cura agenda pro mortuis, alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum ; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt. Itaque secundum naturalem cursum, animae separatae, ac congruis seu debitis receptaculis deputatae, a conversatione viventium in saeculo isto penitus segregantur. Non enim secundum cursum naturae, homines in carne mortali viventes substantiis separatis immediate iunguntur, cum omnis eorum cognitio oriatur a sensu ; nec propter aliud e suis receptaculis eas egredi conveniret, nisi ut rebus et actibus hic conversantium interessent. Seeundum dispositionem vero providentiae Dei, interdum a suis receptaculis exeuntes hominibus praesentantur, ut Augustinus in libro profert praetacto, de Felice martyre, qui civibus Nolanis visibiliter apparuit, cum a barbaris obsiderentur. Quod et de damnatis etiam credi potest, quod ad eruditionem hominum ac terrorem sinuntur interdum exire et apparere. Et in purgatorio positi, ad petenda suffragia aliquando sic apparent, ut in libris Dialogorum per multa exempla probat Gregorius. Verum hoc interest inter Sanctos et damnatos, quod Sancti ad libitum suum hoc facere possunt, non autem damnati. Quemadmodum enim Sancti in carne viventes, per quaedam dona gratiae gratis datae prodigia atque miracula operantur, quod alii nequeunt ; ita conveniens est ut virtute gloriae detur eis potestas qua valeant viventibus mirabiliter apparere, loqui et aliqua insinuare : quod nequeunt alii nisi permissi.

 

Augustinus tamen libro praeallegato effatur :

Si rebus viventium interessent animae mortuorum, ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae me terra marique secuta est. Sed ut ibi ex sequentibus patet, hoc Augustinus secundum communem locutus est cursum. Nec sequitur, si mortui possunt dum volunt viventibus apparere, quod passim hoc faciant : quoniam separati a carne, aut omnino conformantur voluntati divinae, ita ut nec velint nec valeant nisi quod illi congruere intuentur ; aut ita sunt poenis oppressi, ut magis doleant de suis miseris quam cupiant apparere hominibus. Nec putandum quod animae Sanctorum et damnatorum semper personaliter adsint ubi apparent. Aliquando enim huiusmodi apparitiones fiunt in somno aut vigilia, operatione bonorum seu malorum spirituum, ad instructionem seu deceptionem viventium : sicut et vivi homines quandoque apparent et manifestantur aliis tempore somni, cum tamen constet quod realiter ibi non sunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper de multiplici limbo loquens :

Animae (inquit) hominum post mortem ad requiem pertingere nequeunt nisi fidei merito. Cuius primum exemplum in Abraham hominibus est monstratum, qui se primus a coetu infidelium segregavit, ac speciale fidei signinn, videlicet circumcisionem, accepit. Hinc requies quae hominibus post mortem confertur, sinus Abrahae appellatur. Animae autem Sanctorum post mortem non omni tempore eamdem requiem sortitae sunt, quia post Christi passionem sortiuntur plenam beatificae fruitionis quietem ; ante vero habebant quietem per immunitatem a poena, non per adeptionem ultimi finis. Hinc status Sanctorum ante adventum Christi potest considerari quantum ad id quod habebat de requie, sicque sinus Abrahae nuncupatur ; et quantum ad id quod deerat eis de requie, et sic dicitur limbus inferni. Limbus ergo inferni et sinus Abrahae, ante Christi adventum fuerunt unum per accidens. Sed post Christi adventum diversi sunt : quae enim per accidens unum sunt, possunt ab invicem separari. Constat quoque ex his, quod beatitudo Sanctorum in patria, nunc aliter dicitur sinus Abrahae quam olim quies Sanctorum in loco illo inferni, quoniam sinus iste plenam requiem habet, ille vero carentiam beatae visionis habuit sibi annexam.

 

Praeterea si quaeratur, an limbus inferni sit idem quod infernus damnatorum ; dicendum, quod receptacula animarum post mortem dupliciter distinguuntur : primo, secundum situm locorum ; secundo, penes qualitatem eorum, prout animae in aliquibus locis recipiunt poenas aut praemia. Si ergo considerentur limbus patrum et infernus secundum hanc locorum qualitatem, distinguuntur : tum quoniam in inferno est poena sensibilis, quae non fuit in limbo ; tum quia poena inferni aeterna est, patres vero in limbo temporaliter tenebantur. Si vero considerentur penes situm loci, probabile est quod idem locus aut quasi continuus sit limbus et infernus ; ita tamen quod quaedam superior pars inferni limbus patrum dicatur. Exsistentes etenim in inferno, secundum diversitatem culparum diversitatem recipiunt tormentorum : idcirco gravioribus irretiti excessibus in obscuriora et profundiora loca truduntur. Ideo patres sancti in quibus minimum fuit de culpa, et qui pro solo reatu originalis peccati detinebantur ibidem, altiorem locum habebant. Quod vero Iob dixit. In profundissimum inferni descendent omnia mea, exponitur non de loco damnatorum, sed de limbo patrum : qui profundissimus dicitur non respectu locorum poenalium, sed comparatione locorum qui sunt eo superiores.

 

Porro dum quaeritur, an limbus patrum et limbus puerorum sint idem ; dicendum quod non, sed differunt secundum qualitatem poenae ac praemii. In patribus namque fuit spes certa salutis, lumen fidei et gratiae fulgor : quorum nullum inest pueris illis in limbo. Sed etiam quoad situm, fuit limbus patrum altior limbo parvulorum. Et si obiciatur, quod utrique pro solo originali detinebantur ibidem ; dicendum, quod hoc diversimode fuit, quia in patribus originalis culpa fuit expiata secundum quod fuit infectiva personae, remanebat tamen impedimentum gloriae ex parte naturae, pro qua nondum fuerat plenarie satisfactum. In pueris autem est impedimentum ex parte personae et naturae : ideo patribus et pueris diversa receptacula assignantur.

 

Amplius, ad quaestionem de distinctione receptaculorum dicendum, quod receptacula animarum distinguuntur secundum diversos status earum. Anima quippe corpori iuncta, statum habet merendi ; exuta vero, statum habet recipiendi quod meruit. Ergo post mortem est vel in statu recipiendi finale prannium, vel in stalu quo impeditur ab illo. Si primum, hoc est dupliciter : vel quantum ad bonum, et sic est paradisus caelestis ; vel quantum ad malum, et sic ratione actualis peccati est infernus, ratione autem originalis peccati est limbus puerorum. Si demum est in statu quo impeditur a receptione salutis : vel hoc est propter defectum personae, et sic est purgatorium, in quo animae detinentur, ne statim beatitudinem consequantur ; vel propter defectum naturae, et ita est limbus patrum, in quo sancti detinebantur propter reatum naturse quem ex originali peccato incurrerunt, a quo non poterant liberari nisi per Christum.

Aer vero caliginosus non computatur inter receptacula ista, quia non deputatur daemonibus nisi ratione officii eorum circa nos, non pro retributione meritorum : imo sic ignis inferni deputatus est eis primo. Nec obstat praedictis, quod animae quaedam in specialibus locis extra praefata receptacula puniuntur. Non enim est hoc, quod loca illa sint propria loca poenarum, sed hoc fit ad nostram instructionem, ut poenas earum cernendo compungamur, atque a vitis retrahamur, et oremus pro ipsis.

Haec idem ibidem.

 

Concordat Petrus in omnibus :

Incorporales (dicens) substantiae, quamvis locis non circumscribantur, locis tamen definiuntur. Hinc attribuitur eis locus seu receptaculum, non circumscriptivus, sed definitivus et distinctivus. Est quippe in eis duo reperire, puta : substantiam, et statum qui determinatur per operationem. Et quamvis secundum earum substantiam omnis locus sit eis indifferens, statui tamen et operationi earum magis convenit locus unus quam alius : ideo secundum diversos suos status diversa eis receptacula assignantur.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus, qui dicit receptacula esse quatuor, quorum infimum est infernus damnatorum, deinde limbus puerorum, tertio purgatorium, quarto limbus sanctorum patrum, in quo nullus est modo. Dicit quoque animam recedentem a corpore cum originali et solo veniali, descendere in infernum damnatorum, aeternaliterque puniri poena damni et poena sensus : quia quod veniali peccato infligitur poena temporalis, est per accidens, in quantum coniunctum est caritati. Thomas vero dicit impossibile esse, aliquem decedere de hac vita cum originali et solo veniali ; fatetur tamen, si quis ita decederet, quod aeternaliter puniretur. De hoc dictum est plenius supra de purgatorio in hoc quarto, et super secundum, ubi de hoc diversae opiniones sunt recitatae.

 

Pergit idem Richardus :

Haec receptacula deputata sunt animabus de lege communi. Receptacula vero deputata aliquibus animabus ex lege speciali, indeterminata sunt quoad nos : nam aliquae puniuntur et purgantur in locis in quibus peccaverunt, aliae alibi, ut in libro Dialogorum narratur. Et Gregorius. quamvis quidam dixerunt nullas animas per naturam posse de receptaculis suis exire, quia moveri localiter est corporalium rerum, tamen quoniam iste articulus a domino Stephano Parisiensi episcopo et universitate Parisiensi damnatus est, utpote, animam humanam per naturam non posse moveri de loco ad locum, nec se posse movere de ubi ad ubi : ideo dicendum, quod de locis suis possent exire naturali virtute, nisi divinitus seu superiori virtute prohiberentur ; sed de lege communi prohibentur tam exsistentes in purgatorio ante completam purgationem, quam exsistentes in inferno ante generale iudicium. Quod vero aliquando exeunt et apparent, est ex speciali permissione et causa. Quae autem in caelo sunt, exire non volunt ante corporum resumptionem, nisi videant Deo hoc complacere speciali ex ratione : secundum quod aliqui dicunt, quod in assumptione beatissimae Virginis omnes in eius occursum propter ipsius reverentiam descenderunt, et simul cum ea ascenderunt.

 

Porro si quaeras, an receptacula aliquo modo augeant gaudia animarum sanctarum ; dicendum, quod quamvis locus secundum se non imprimat nec influat animae, tamen auget accidentale gaudium animae bonae. Primo, in quantum anima apprehendit illum locum sibi praeparatum ac deputatum a Deo. Secundo, in quantum in loco illo eminentius bonitas ac maiestas Dei resplendent. Tertio, in quantum locus ille ratione suae nobilitatis magis proportionatus est atque conveniens animae. Econtrario receptacula animarum damnatarum, earum augent miseriam ac moerorem, quoniam odiunt locum illum ex triplici causa. Prima est, quoniam sciunt locum illum ipsis deputatum a iustitia Dei, quam odiunt. Secunda, quoniam illius vilitas loci est rememorativa ac repraesentativa perpetuae obligationis earum ad poenas. Tertia, quia est contentivus ignis quo affliguntur. Receptaculum etiam animarum quae purgantur, aliquo modo auget afflictionem ipsarum : non quod odiant locum illum voluntate deliberativa, cum in caritate consistant, et sciant locum illum eis deputatum ad tempus a iustitia divina, quam diligunt ; sed quoniam naturali voluntatis motu refugiunt ipsum, sub ratione qua repraesentat obligationem earum ad poenam temporalem, et quoniam continet ignem quo affliguntur.

Haec Richardus.

 

Amplius Bonaventura circa praehabita :

Triplex (ait) fuit status. Primus iustae retributionis, secundus quietae exspectationis, tertius purgationis salubris. Anima namque exuta a corpore, dupliciter potuit impediri a retributione beata : primo, quoniam ianua regni nondum fuit aperta ; secundo, quoniam ipsa nondum fuit plene purgata. Statui igitur retributionis correspondet locus proprius et receptaculum determinatum in se et quantum ad nos, utpote, ccelum empyreum quoad electos, et infernus quantum ad reprobos. Statui vero quietae exspectationis correspondet locus determinatus in se, sed non quantum ad nos : quia non scimus pro certo ex Scripturis, ubi sit limbus patrum. Statui demum purgationis correspondet locus indeterminatus in se et quoad nos, quia non omnes in loco purgantur eodem. Vel sic secundum merita bona, et ita est paradisus caelestis ; aut secundum peccata, et ita triplex distinguitur locus secundum triplex genus peccati, ita quod veniali deputatur purgatorium, mortali infernus, originali limbus, qui tamen duplex fuerat, scilicet, patrum et parvulorum, secundum quod pro originali diversi diversimode impediebantur a gloria, sicut praehabitum est.

 

Denique receptacula aliquibus dantur secundum Dei consilium et causas superiores, aliquibus secundum Dei sententiam et causas inferiores. Et isti secundi, mutatione divinae sententiae ad preces Sanctorum, possunt de suis receptaculis revocari, etiam finaliter, ita quod mutant locum et statum : quemadmodum in mortali peccato defuncti nonnulli, sunt ad vitam hanc revocati, contritionem et salutem sortiti. Primi autem nunquam exibunt finaliter, hoc est non redituri, sed ad tempus : sicut in die iudicii, plenam mercedem sumpturi, vel interim permissione divina, ad insinuandum vel agendum circa nos aliquid.

Haec Bonaventura.

 

De his Albertus :

Receptacula (asserit) animarum aut sunt terminus, aut via. Si terminus, sic sunt duo, puta : infernus quantum ad demerita, et regnum caelorum quantum ad merita. Terminus vero secundum demeritum, seu infernus, est duplex : unus secundum demeritum proprium, qui est infernus inferior damnatorum ; alter secundum demeritum alienum contractum pariter cum natura, qui est limbus puerorum. Si autem receptaculum sit via, aut hoc est ex defectu proprii meriti, aut ex defectu solutionis pretii : quia haec duo ad satisfaclionem requiruntur perfectam. Si primo modo, sic est purgatorium ; si secundo modo, ita est limbus patrum sanctorum ante Christi adventum.

Haec Albertus.

 

 

QUAESTIO II

 

Praeterea quaerendum, An suffragiis viventium valeant adiuvari defuncti, et quae et quot sint genera suffragioruni huiusmodi ; an etiam prosint omnibus mortuis, seu quibus, et quibus non ; atque a quibus ac qualibus exhiberi ac fieri possint et debeant.

 

Videtur quod suffragia non prosint defunctis, quia ut ait Apostolus, unusquisque recipiet secundum suum laborem. Et rursus : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit.

Deus quoque nullum malum deserit impunitum. Et Psalmista testatur : Quia tu reddes unicuique secundum opera sua. Quod et in Apocalypsi Dominus loquitur : Ecce (inquiens) venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

Iterum, post hanc vitam non est locus nec tempus merendi aut demerendi.

 

In contrarium est auctoritas et observantia sanctae Ecclesiae, et quod secundo libro Machabaeorum habetur : Sancta et salubris cogitatio, pro defunctis exorare, etc.

Ad quod etiam adducuntur auctoritates in littera. Et consonat ratio, quia in purgatorio positi, sunt viatoribus per caritatem uniti, pertinentque ad mysticum corpus Christi, et nondum pervenerunt ad gloriam : ergo dicere possunt, Particeps ego sum omnium timentium te.

 

Circa haec scribit Albertus :

Absque omni ambiguitate credendum est et tenendum, quod meritum unius valet et prodest alteri : quia ad hoc spectat ille articulus fidei, Sanctorum communionem. Christus quoque pro omnibus satisfecit ; et in humano iudicio, unus satisfacit, orat et exauditur pro alio. Et tanta est vis caritatis, tanta fidelium per caritatem connexio, ut opera et merita nostra dicantur non solum quae ipsimet facimus, sed etiam quae alii qui per caritatem unum nobiscum sunt, pro nobis efficiunt.

 

Verum ex his sequi videtur, quod suffragia non prosint decedentibus in peccato mortali. Quaeritur ergo, an prosint etiam illis. Dicendum, quod ut mihi videtur, cum in inferno duplex sit poena, videlicet, sensus et vermis conscientiae, quantum ad poenam sensus nihil omnino suffragia prosunt damnatis. Vermis autem conscientiae remordet de tribus, videlicet : de omissis bonis, et commissis malis, et quia nec dignus habitus est ipse damnatus ut saltem ab alio aliquid boni fiat pro ipso. Quantum ad duo prima non mitigatur vermis, sed potest quantum ad tertium mitigari. Dum enim fit bonum pro eo, dicere nequit quod dignus habitus non sit ut pro eo quis faciat quippiam boni. Quamvis ergo in inferno non sit misericordia liberans, est tamen ibi misericordia aliquo modo relaxans, qua et citra condignum puniuntur. Sed de his infra magis dicetur.

 

At vero patribus sanctis in limbo non profuerunt, quia iam erant ab omni propria actualique culpa plene purgati, et satisfecerant in omnibus quae ab homine fieri poterant ; tenebanturque ibi, quoniam nondum fuit solutum pretium pro originali, quod solus Christus solvere poterat.

Conformiter, parvulis in originali defunctis non profuerunt nec prosunt, quoniam non sunt gratis susceptivi, nec in via et statu merendi. Peccatum autem sine gratis infusione non dimittitur.

Similiter, non prosunt Beatis, quia non indigent, suntque confirmati in gratia, nec crescere possunt in praemio substantiali neque in proprio merito.

Inter suffragia quoque potissime suffragatur defunctis oblatio sacrifici salutaris, deinde orationes et eleemosynae, ieiunia, peregrinationes, etc. Magister enim non ponit omnia, sed principalia suffragiorum genera.

 

Praeterea si quaeratur, an suffragia facta per malos, succurrant et valeant : dicendum, quod quamvis suffragium exsecutive sit vivi, id est a vivente exhibitum, est tamen opus mortui tanquam causae inductivae ; ideo puto quod secundum caritatem mortui informatur ac valet. Unde et si fiat ab eo qui non est in caritate et gratia, attamen prodest ; sed melius esset ac magis prodesset, si fieret ab exsistente in caritate. Et quamvis Deus non audiat peccatores pro se ipsis, audit tamen pro aliis a quibus inducuntur ad orandum pro illis, quantum ad istum effectum quo poena aliquo modo minuitur. Nec obstat quod ait Gregorius : Quando is qui displicet mittitur ad orandum, animus iudicis ad deteriora provocatur. Loquitur enim Gregorius in casu quo quis ex confidentia propri meriti orat pro aliis, et non quasi instrumentum inductum ac motum ab illis.

 

Quaeritur item, quae suffragia plus valeant, propria, id est specialia, vel generalia. Respondendum, quod cum suffragia fiant per modum satisfactionis pro peccato, et peccata sint propria ei qui peccat, magis (ut mihi apparet) valent suffragia propria et specialia : hinc Magister ait in littera, quod citius liberatur pro quo multa specialia fiunt.

Haec Albertus.

 

De his Thomas diffusius loquens :

Actus (inquit) noster potest ad duo valere. Primo, ad statum aliquem acquirendum, sicut per opus meritorium homo acquirit beatitudinis statum ; secundo, ad aliquid consequens statum ipsum, sicut homo per actum bonum meretur praemium accidentale dimissionemve poenae. Et ad utrumque potest actus noster valere dupliciter : primo, per viam meriti ; secundo, per viam orationis. Quae differunt, quoniam meritum innititur iustitiae, oratio vero liberalitati pietatique dantis. Dicendum ergo, quod opus unius alteri nullo modo potest valere per modum meriti ad statum consequendum, ut scilicet ex his quae ego facio, alius mereatur vitam aeternam : quia sors gloriae redditur secundum mensuram recipientis. Unusquisque autem ex actu suo, non ex alieno disponitur ; et loquor de dispositione dignitatis ad praemium. Per viam vero orationis, etiam quantum ad statum consequendum, opus unius alteri adhuc viatori valere potest, sicut quod unus homo impetrat alteri gratiam primam. Nempe cum impetratio gratiae sit secundum liberalitatem Dei qui oratur, ideo ad omnia illa se potest impetratio orationis extendere, quae divinae potestati subsunt ordinate. Sed quantum ad aliquid quod est consequens vel accessorium ad statum, opus unius potest valere alteri non solum per viam orationis, sed etiam meriti ; et hoc dupliciter. Primo, per communicantiam in radice operis, quae est caritas in operibus meritoris : et sic omnes qui sibi invicem caritate nectuntur, aliquod emolumentum ex mutuis operibus consequuntur, attamen secundum mensuram status uniuscuiusque, quia etiam in patria unusquisque de bonis gaudebit alterius. Idcirco articulus fidei est Sanctorum communio. Secundo, ex intentione facientis, qui aliqua opera ad hoc facit ut aliis prosint : sicque opera illa aliquo modo fiunt eorum pro quibus fiunt, quasi eis a faciente collata ; unde possunt eis valere ad satisfactionis complementum, vel ad aliquid tale quod statum non mutat.

Verumtamen laus non datur nec exhibetur alicui nisi secundum ordinem eius ad actum : propter quod laus est ad aliquid, ut primo dicitur Ethicorum. Cumque ex actu alterius nullus ostendatur aut efficiatur bene vel male dispositus ad aliquid, hinc nullus laudatur ex operibus alterius nisi per accidens, in quantum ipse est aliquo modo causa eorum, impensando consilium vel auxilium, etc. Opus autem est meritorium alicui non solum considerata eius dispositione, sed etiam quantum ad aliquid consequens dispositionem vel statum, ut dictum est.

 

Insuper ad quaestionem hanc, utrum mortui possint iuvari operibus suffragisque vivorum, dicendum quod caritas, quae est vinculum uniens membra Ecclesiae, ad vivos, ac mortuos in caritate defunctos, extendit se. Similiter intentio viventium ad mortuos dirigi potest. Ideo suffragia vivorum mortuis possunt prodesse dupliciter, utpote, per caritatis unionem, et per intentionem ; sed nequeunt ipsis valere ita, ut status ipsorum mutetur de condemnatione seu absoluta miseria ad felicitatem, seu ad caritatis et gratiae impetrationem, sed ad diminutionem poenae accelerationemque gloriae. Istud quoque aliquo modo procedit ex his quae horno gessit in corpore, quia dum vixit in carne, meruit ut sibi post mortem ista valerent. Quamvis etiam animae sint in termino constitutae per mortem, quantum ad hoc quod transmutari non possunt quoad statum, nec in caritate et gratia crescere, aut sibi ipsis mereri ; sunt tamen aliquo modo in via, quia nondum ad patriam sunt perductae, et retardantur a gloria : et quoad hoc, possunt iuvari.

 

Ad quaestionem quoque qua quaeritur, utrum suffragia per iniquos facta, mortuis prosint, dicendum, quod in suffragiis quae per iniquos pro mortuis fiunt, duo pensantur. Primum est opus operatum, ut sacrificium altaris. Cumque sacramenta Ecclesiae contineant gratiam, atque ex se efficaciam habeant absque opere operantis, quam efficaciam aequaliter explent per quoscumque fiant ; ideo quantum ad hoc suffragia per iniquos facta prosunt defunctis. Secundum est opus operans ; et ita est distinguendum, quoniam operatio peccatoris suffragia facientis considerari potest dupliciter. Primo, in quantum est eius ; et sic nequaquam potest meritoria esse, nec sibi nec alteri. Secundo, ut est alterius ; et hoc rursus dupliciter. Primo, in quantum peccator talis gerit et repraesentat personam Ecclesiae : nam ille dicitur facere cuius vice seu nomine fit, ut S. Dionysius tertiodecimo Caelestis hierarchiae capitulo protestatur. Et sic rursus suffragia sacerdotis, quamvis iniusti, prosunt his pro quibus fiunt. Secundo, quando agit ut instrumentum alterius : opus enim instrumenti potius attribuitur principali quam instrumentali agenti. Hinc quamvis ille qui agit ut instrumentum, non sit in statu merendi seu caritate, attamen actio eius potest meritoria esse ratione principalis agentis : sicut dum servus impius ex mandato boni domini sui eleemosynam tribuit. Unde si quis in caritate decedens praecipiat pro se suffragia fieri, vel alius praecipiat in caritate exsistens, suffragia illa quamvis per impium facta valent defunctis ; nihilo minus magis valerent, si per bonum hominem efficerentur, quia sic ex utraque parte meritoria essent.

 

At vero si quaeratur, an opera suffragiorum quae quis pro aliis agit, prosint ac meritoria sibi sint ; respondendum, quod opera illa considerari possunt dupliciter. Primo, in quantum expiativa sunt poenae, seu satisfactoria per modum cuiusdam recompensationis, quae in satisfactione attenditur : sicque opera illa, quae computantur quasi illius pro quo fiunt, ita absolvunt illum a debita poena, quod ipsum facientem a debito poenae non absolvunt propriae ; quia in tali recompensatione pensatur aequalitas iustitiae. Hoc autem satisfactorium opus ita potest adaequari uni reatui, quod alteri non aequetur : reatus quippe duorum excessuum satisfactionem requirit maiorem, quam reatus unius, ceteris paribus. Secundo, in quantum sunt meritoria vitae aeternae, quod convenit operi tali in quantum procedit ex caritate : sicque non solum prodest ei pro quo fit, sed et potius facienti, qui in quantum operatur ex caritate, meretur gratias incrementum in praesenti, atque augmentum gloriae in futuro.

 

Ad quaestionem demum qua quaeritur, an suffragia prosint damnatis, dicendum, quod circa damnatos in inferno, fuit duplex opinio. Una dicentium, quod circa eos sit dupliciter distinguendum. Primo, quantum ad tempus, dicentes, quod post diem iudici nullus in inferno exsistens aliquo suffragio iuvabitur, et quod ante diem iudici aliqui suffragis Ecclesiae adiuvantur. Secundo distinguebant de personis in inferno detentis, quarum quasdam dixerunt esse valde malas, quae scilicet sine fide et sacramentis Ecclesiae decesserunt, quibus dixerunt suffragia Ecclesiae non prodesse, quia nec fide nec opere de Ecclesia fuerunt. Alii sunt non valde mali, ut fideles qui opera de genere bonorum egerunt, et tamen in mortali decesserunt peccato : quibus dixerunt suffragia subvenire. Sed circa hoc oriebatur fautoribus huius opinionis dubitatio quaedam, quia cum poenae inferni sint intensive finitae, sequi videtur quod per suffragia possint omnino auferri. Ad quod diversimode responderunt. Praepositivus etenim dixit, quod intantam possunt multiplicari suffragia pro defunctis, quod a tota poena redderentur immunes, non simpliciter, sed usque ad diem iudici, quia tunc resumptis corporibus, in infernum sine spe veniae retruderentur. Verum ista opinio videtur divinae providentiae repugnare, quae in rebus nihil inordinatum relinquit. Culpa autem ordinari non potest nisi per poenam : ideo poena non potest auferri, nisi culpa prius expietur. Cumque culpa continue maneat in damnatis, eorum poena nequaquam interrumpetur.

 

Ideo Porretani invenerunt alium modum, dicentes, quod in diminutione poenarum inferni per suffragia Ecclesiae, proceditur sicut in divisione continui, quod quamvis finitum sit, tamen in semper divisibilia dividitur, quando divisio fit non per partes eiusdem quantitatis, sed eiusdem proportionis. Verum ista solutio multipliciter deficit. Primo, quoniam infinita divisio continui non videtur ad quantitatem spiritualem posse transferri. Secundo, quoniam nulla est ratio cur secundum suffragium minus minuat de poena quam primum, si sit aequalis valoris. Tertio, quia poena non potest diminui, nisi minuatur et culpa.

 

Hinc Antisiodorensis dixit, quod suffragia prosunt damnatis non per dininutionem interruptionemve poenae, sed per confortationem patientis, velut si hominis grave pondus portantis facies aqua perfundatur : sic namque confortaretur ad melius baiulandum, quamvis onus in nullo minueretur. Sed contra hoc est, quod damnatus magis aut minus gravatur igne iuxta demeritum suae culpae : idcirco cum culpa maneat immutata, non potest levius ferre poenam. Praedicta quoque opinio Sanctorum dictis est contraria, nulla auctoritate suffulta, et irrationabilis : quia damnati expertes sunt caritatis, per quam suffragia viatorum continuantur et communicantur defunctis ; et rursus, quia damnati ad vis terminum pervenerunt, ultimatamque remunerationem sortiti sunt.

 

Verumtamen modus quo aliqui dicunt suffragia posse damnatis prodesse, in quantum per ea subtrahitur damnatis doloris cuiusdam materia, quo dolerent se ita abiectos oblivionique traditos quod nemo de eis haberet curam, nisi pro eis suffragia fierent ; illa rationabilior posset videri. Tamen nec istud potest esse secundum legem communem : quia ut Augustinus in libro de Cura pro mortuis fatetur (quod de damnatis praecipue verum est), ibi sunt spiritus defunctorum, ubi non vident qumcumque fiunt in vita ista. Idcirco ignorant quando et quae suffragia fiant pro ipsis, nisi supra communem legem istud remedium aliquibus damnatorum detur et reveletur : quod est verbum omnino incertum. Hinc tutius est simpliciter dicere, quod suffragia non prosunt damnatis, nec Ecclesia pro eis orare intendit, ut patet ex introductis. Unde septimo capitulo Hierarchiae caelestis divinus Dionysius loquitur : Summus sacerdos pro immundis non orat, quia in hoc ab ordine averteretur divino.

 

Verum his obici potest, quod B. Gregorius legitur Traiani animam de inferno suis precibus liberasse. Unde et Damascenus in quodam refert sermone : Gregorius, Romae urbis episcopus, pro Traiano orationem fundens, audivit vocem divinitus sibi dicentem, Vocem tuam audivi, et Traiano do veniam : cuius rei testis est oriens et occidens.

In eodem quoque sermone commemorat, quod in Vitaspatrum habetur, quemadmodum abbas Macarius inventa calvaria in eremo, interrogavit cuius caput fuisset. Respondit : Sacerdotis gentilis damnati. Et addidit, se aliosque damnatos iuvari oratione Macari. Item S. Martinus, et alii quidam Sancti praecipui, quosdam in idololatria mortuos, et propria manu suspensos aut interemptos, ab inferis eduxisse leguntur.

 

Et respondendum, quod de Traiano probabiliter credi potest, quod precibus S. Gregorii ad vitam hanc fuerit revocatus, et gratiam consecutus ; similiter miraculose suscitati, quorum multos constat fuisse idololatras ac damnatos. De quibus dici oportet, quod non erant per definitivam sententiam inferno finaliter deputati, sed secundum praesentia eorum demerita poenis addicti ; secundum causas vero superiores, quibus praevidebantur revocandi ad vitam, erat de eis aliter disponendum. Vel dicendum, secundum quosdam, quod anima Traiani non fuit simpliciter ab inferni supplicis liberata, sed poena eius usque ad diem iudici fuit suspensa. Nec tamen oportet quod tale quid communiter per suffragia fiat, quoniam alia sunt quae communi lege contingunt, alia quae speciali privilegio conceduntur.

Denique adiutorium quod sanctissimus abbas Macarius damnatis impendit, non fuit diminutio poenae eorum, sed concedebatur eis quod se invicem in flammis ad horam viderent, et in hoc aliquantulum gaudium non verum sed phantasticum habebant, dum implebatur quod cupiebant : sicut et daemones gaudere dicuntur, dum homines pertrahunt ad peccandum, quamvis per hoc eorum poena non minuatur, sicut nec gaudium angelorum minuitur per hoc quod nostris malis compati asseruntur.

Haec Thomas.

 

Quibus obici potest quod in revelationibus S. Brigittae recitatur, nullum in inferno consistere cuius poena meritis et precibus dulcissimae atque pissimae Virginis non minor consistat. Et denuo, quod B. Augustinus tractans illud in Psalmo, Numquid in aeternum proiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc ? relinquit sub dubio, an damnati in poenis aliquando habeant aliquam interpolationem, quietem seu repausationem ad aliquantulum tempus. In Itinerario quoque S. Brendani narratur, qualiter infelicissimus ille mercator ac traditor Iudas, certis anni temporibus ac diebus habeat relevamen. Attamen libellus ille reputatur apocryphus. Nihilo minus in multis apparitionibus invenitur, quod quidam damnati retulerunt se precibus gloriosissimae Virginis consecutos extra infernum manere, et per mundum vagari usque ad diem iudici. Similiter in Legenda gloriosissimi Bartholomaei apostoli scriptum est, quemadmodum angelus sanctus dixit daemoni quem monstravit adstantibus : Quia complesti praeceptum Apostoli, conceditur tibi in solitudine esse usque iudici diem.

 

Consequenter Thomas respondens ad haec, utrum suffragia prosint exsistentibus in purgatorio, puerisque in limbo, et Beatis in caelo :

Poena (inquit) purgatorii est supplementum debitae satisfactionis ; ideo indigent adiuvari ibidem contenti, et auxilii sunt capaces. Et de hoc dictum est plenius supra, distinctione vicesima, ubi de purgatorio agitur. Sed advertendum, quod suffragia ex duobus valent, puta, ex opere operante et opere operato. Et dico opus operatum non solum Ecclesiae sacramentum, sed et effectum consequentem ex operatione : quemadmodum ex eleemosynarum largitione sequitur pauperum relevamen, et eorum oratio pro defuncto. Similiter opus operans accipi potest vel ex parte principalis agentis, vel ex parte exsequentis. Idcirco quam cito moriens disponit pro se suffragia fieri, praemium suffragiorum plene consequitur, etiam antequam fiant, quantum ad efficaciam suffragiorum quam habent ex opere operante principalis agentis. Quantum vero ad efficaciam suffragiorum quam habent ex opere operato, vel ex opere operante exsequentis, non consequitur fructum antequam fiant suffragia ; et si contingat ipsum a poena erui antequam fiant, quantum ad hoc fraudabitur fructu suffragiorum : quod redundabit in eos quorum negligentia id contingit.

 

At vero parvuli in limbo tenentur, quia non sunt in gratia. Cumque opera vivorum mutare non queant statum mortuorum, praesertim quantum ad meritum praemi essentialis aut poenae ei contrariae, suffragia vivorum pueris in limbo prodesse non valent.

 

Rursus, suffragium de sui ratione importat quamdam auxiliationem, qua Beati non indigent. Idcirco dum dicitur in collecta, Sicut sacramenta Sanctis tuis prosunt ad gloriam, ita nobis proficiant ad medelam ; non est sic intelligendum, quod Sancti in gloria proficiant quantum ad se, ex hoc quod eorum festa recolimus, sed quoniam proficit nobis qui eorum gloriam solenniter celebramus : quemadmodum ex hoc quod Deum cognoscimus et laudamus, nil Deo accrescit, sed in nobis eius gloria crescit.

Et si obiciatur, quod gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, et ipsi angeli gloriosi nostro congratulantur profectui, sicque augemus et multiplicamus gaudia civium supernorum ; dicendum, quod quamvis Beati de nostris gaudeant bonis, non tamen sequitur quod multiplicatis nostris operibus bonis, multiplicentur gaudia illorum formaliter, sed materialiter tantum, quoniam omnis passio augetur secundum rationem sui obiecti. Ratio autem gaudendi in Sanctis, de quibuscumque gaudent, est Deus, de quo non possunt magis et minus gaudere : quia sic essentiale eorum praemium variaretur, quod consistit in hoc quod gaudent de Deo. Unde ex hoc quod bona multiplicantur, de quibus gaudendi ratio eis est Deus, non sequitur quod intensius sed quod de pluribus gaudeant.

Haec Thomas.

 

In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum. Nam quamvis Beatorum essentiale praemium consistat in contemplatione increati obiecti, ac gaudio principali atque invariabili, contemplationi illi annexo, respectu cuius obiecti non sunt Beatis cogitationes volubiles, ut infra habetur ; attamen accidentale praemium eorumdem consistit in quibusdam bonis creatis ad Deum relatis : sicque etiam bona creata ad Deum relata, sunt Beatis ratio gloriandi, et tale gaudium suscipit incrementum, sicut de hoc infra dicetur.

 

In praeinductis ex Thoma continentur scripta Petri, Richardi et Argentinensis de his. Asseritque Richardus, Traianum revocatum ad vitam hanc et poenituisse. Quod si ita est, mirum quod Traianus resuscitatus non indicavit viventibus quae sibi acciderant, nec S. Gregorio gratias egit. Et si dicatur qnod ista fecit, unde probabitur hoc ?

 

Porro Bonaventura :

In omni (ait) opere Dei, est misericordia et veritas. Hinc duo sunt quae faciunt suffragia valere defunctis, videlicet, dignitas et necessitas. Iustitia respicit dignitatem ; et qui in caritate decesserunt, digni sunt ab aliis adiuvari Ecclesiae membris, maxime si ipsi alios adiuverunt. Misericordia vero considerat necessitatem, quae magna est in his qui in purgatorio sunt, quoniam graviter puniuntur, nec valent iuvare se ipsos.

 

Quidam demum generaliter dicunt, quod suffragia Ecclesiae prosunt, sive a bonis sive a malis fiant : quia tam boni quam mali faciunt secundum doctrinam Ecclesiae, faciuntque pro eo qui est in caritate ; et ubi caritas facientis deest, supplet caritas Ecclesiae dictantis ac mortui suscipientis. Sed breviter, non credo quod oratio peccatoris mereatur aliquid apud Deum, nisi solum dispositive, quia disponit ad meritum. Opus enim recipit formam a proximo agente, quemadmodum aqua a vase continente, non a fonte. Sicut etiam corona valorem et pulchritudinem habet ab auro et gemmis, non ab elementis ; ita in proposito. Ideo distinguendum, quia suffragia aut sunt opera sacramentalia, ut celebratio Missae : et tunc, cum sint opera Dei, ratione contenti seu operis operati prosunt, sive a bonis fiant, sive a malis. Aut sunt alia opera, et hoc dupliciter. Aut enim fiunt pure a malis, sicut aliquis malus orat vel se affligit pro aliquo : et sic, non credo quod prosint defuncto. Aut fiunt a malis ad imperium alicuius boni de rebus illius, sicut est eleemosyna ; vel ad alterius consortium, ut quando duo legunt Psalterium, unus exsistens in caritate, alius non ; atque in aliis operibus, ut dum datur eleemosyna iusto ut oret pro mortuo : et tunc valent ratione caritatis boni hominis associati.

Haec Bonaventura, quae cum dictis ex Thoma videntur concordabilia.

 

 

QUAESTIO III

 

Modo quaerendum De numero suffragiorum Ecclesiae, an solum sint tria in genere.

 

Videtur quod non, quia B. Gregorius annumerat eis quartum, puta ieiunium, in Moralibus loquens : Quatuor modis animae defunctorum solvuntur : aut oblationibus sacerdotum, aut eleemosynis amicorum, aut orationibus sanctorum, aut cognatorum ieiunis. Damascenus quoque in sermone quodam de dormientibus, docet pro defunctis ceras oleumque offerri, et consimilia quaedam.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Valent in subsidium defunctorum sacra oblatio, et cetera nunc expressa. Verumtamen aliter prodest Sacramentum altaris viventibus, et aliter mortuis. Vivis etenim prodest sub ratione sacramenti et cibi, mortuis sub ratione sacrifici. Nempe in quantum sacramentum, reficit, gratiamque largitur, et perfectionem tribuit manducanti ; in quantum vero sacrificium, placat Deum : hostia enim placant. Cumque Deus iratus sit non affectione, sed poena inflictione ; ideo hostia salutaris Deum placando non sedat eius affectionem, sed remitti facit poena acerbitatem.

Et si quaeratur, cur alia sacramenta ita non prosunt post mortem ; dicendum, quod aliorum sacramentorum dispensatio respicit actum in persona et circa personam, ut patet in Baptismo : propter quod baptizari non potest (nec ungi) nisi qui prasens est. Sacrificium vero est actus et oblatio pro persona. Et quoniam actus in persona requirit personam actu exsistentem, non autem actus pro persona, cum et Christus se ipsum obtulerit non solum pro tunc exsistentibus, imo et pro praeteritis ac futuris : hinc sacramentum istud secundum quod sacrificium, prodest his qui vitam hanc finierunt.

 

Sed quaeritur, utrum suffragia omnibus aqualiter prosint, an potius et amplius ei pro quo fiunt. Dicendum, quod aliquorum opinio fuit, ut Praepositivi, quod suffragia Ecclesia sive generaliter sive specialiter facta, magis prosunt ei qui magis hoc meruit. Et ponit exemplum de candela, quae si coram divite accendatur, non solum lucet ei sed etiam aliis, et illi potissime qui acutius videt. Est item exemplum de lectione, quae tantum valet si legatur omnibus in communi, quantum si cuilibet in speciali, magisque valet adsistenti melius intelligenti, quamvis legatur pro alio. Et si ita est in lumine creato, magis in sacramentis ; et si sic est in lectione, magis in oratione. Et si obicitur consuetudo Ecclesia, respondet, quod hoc quod Ecclesia specialiter facit pro uno, et specialius pro uno quam pro alio, non est propter hoc quod magis illi prodest, sed quia libentius facit homo pro eo quem specialius diligit, et magis animatur ad faciendum pro eo. Unde si istud constaret simplicibus, non ita libenter facerent ipsa suffragia. Sed istud non credo verum : quia ut asserit Augustinus libro de Cura agenda pro mortuis, sepultura valet in loco sancto propter orationes Sanctorum qui orant pro eo ad cuius tumulum memorantur, id est, ipsi Sancti invocantur. Denique suffragia sunt ad solvendum reatum seu poenam eius pro quo fiunt ; plus autem est satisfacere pro debito multorum quam unius, atque facilius satisfit pro debito unius quam plurium : ideo duo pluribus suffragis indigent quam unus solus. Idcirco si dividuntur inter eos, uterque minus habet.

Nec est simile de lumine, quia illuminatio totam speciem rei visae refert ad oculum ; similiter lectio totam similitudinem vocis defert ad aures. Sed ita non est in solutione. Quamvis enim duo creditores possint simul et aequaliter unum aureum videre, non tamen potest aequaliter solvi duobus. Ita est in proposito.

 

Hinc de suffragiis est distinguendum, quia aut fiunt in communi, aut in speciali. Si in communi, magis prosunt ei qui magis meruit ut sibi prodessent, ceteris paribus, quia non tantum dignitas, sed necessitas quoque consideratur. Si autem in speciali, magis prosunt ei pro quo specialiter fiunt : Deus namque acceptat opus secundum intentionem agentis. Alias etiam non deberet homo specialiter exorare pro parentibus, et pro quibus ad hoc magis tenetur. Item si in vita hac aliquis pro se eleemosynam daret, magis sibi prodesset quam aliis : ergo si ex eius iussione aut ordinatione detur post mortem ipsius, magis proderit ei quam alteri, cum Deus sic habeat opus tale, ac si ipsemet mortuus faceret illud. Iterum, dum Deus exaudit nos, quodammodo conformat se nostrae voluntati : idcirco dum quis habens caritatem, orat pro aliquo in speciali, Deus specialiter exaudit pro illo.

Haec Bonaventura.

 

Quibus Thomas concordans :

Suffragia, inquit, vivorum prosunt defunctis secundum quod viventibus uniuntur per caritatem, et secundum quod intentio viventium refertur ad mortuos ; ideo opera illa praecipue nata sunt mortuis suffragari, quae maxime ad coniunctionem pertinent caritatis, vel ad directionem intentionis in alterum. Sacramentum autem Eucharistiae ad caritatem praecipue pertinet, cum sit sacramentum ecclesiasticae unionis, continens illum quo tota Ecclesia counitur et consolidatur. Inter caritatis autem effectus praecipuum est eleemosynarum largitio. Ideo duo ista ex parte caritatis, mortuis praecipue suffragantur, scilicet sacrificium altaris et eleemosyna. Sed ex parte intentionis directae in mortuos, praecipue valet oratio : quia oratio ex propria ratione non solum dicit respectum ad orantem, quemadmodum cetera opera, sed directius ad illum pro quo oratur. Ideo tria ista ponuntur quasi praecipua mortuorum subsidia. Tamen quaecumque alia bona ex caritate exhibita pro defunctis, eis prodesse credenda sunt. Hinc et ieiunium pro defunctis factum potest eis prodesse, similiter disciplina, ratione caritatis et intentionis directae in illos, et ut sunt poenae pro culpis : quae tamen in sua ratione non continent aliquid quod ad caritatem aut directionem intentionis in proximum spectet ; imo haec sunt eis quasi extrinseca. Ideo Augustinus non posuit ieiunium inter suffragia, sed Gregorius.

 

Verum contra haec obici potest, quoniam in diversis Missis est unum et idem altaris sacrificium. Si ergo sacrificium computatur inter suffragia, et non Missa, videtur quod mortuis tantumdem valeat quaecumque Missa, sive sit pro defunctis, sive de Spiritu Sancto, sive de Domina, seu de festo occurrente : quod videtur contra consuetudinem et ordinationem Ecclesiae, quae speciale officium Missae pro defunctis instituit et observat.

Dicendum, quod in officio Missae non solum est sacrificium, sed etiam sunt ibi orationes : sicque officium Missae continet duo eorum quae Augustinus hic ponit, videlicet, sacrificium et orationem. Itaque ex parte oblati sacrificii, Missa aequaliter valet defuncto, de quocumque dicatur : et hoc est praecipuum quod fit in Missa. Ex parte autem orationum, magis prodest Missa in qua sunt orationes ad hoc determinatae. Attamen iste defectus recompensari potest per maiorem devotionem celebrantis, vel eius qui facit Missam celebrari, atque per intercessionem Sancti cuius suffragium imploratur in Missa.

 

Oblatio quoque candelarum et olei possunt prodesse defuncto, in quantum sunt eleemosynae quaedam. Dantur enim ad cultum Ecclesiae et ad usum fidelium, et ad divinae reverentiam maiestatis ponuntur.

 

Quaeritur etiam, an iudulgentiae possint defunctis prodesse. Ad quod supra responsum est, distinctione vicesima.

 

Insuper quaeritur, an cultus exsequiarum prosit defuncto. Et respondendum, quod sepultura inventa est propter vivos ac mortuos. Propter vivos, ne eorum oculi ex turpitudine cadaverum offendantur, et ne corporum foetoribus inficiantur : et hoc quantum ad corpus. Spiritualiter autem prodest etiam vivis, quia per hoc fides resurrectionis adstruitur, ac admonentur advertere se esse mortales, citoque morituros, ac tali in domo claudendos. Sed et mortuis prosunt : quia viventes sepulcra inspicientes, memoriam retinent mortuorum, et orant pro ipsis. Hinc monumentum a memoria nomen accepit. Dicitur namque monumentum, quoniam admonet mentem, ut dicit Augustinus primo de Civitate Dei, et libro de Cura agenda pro mortuis. Paganorum tamen fuit error, quod ad hoc sepultura mortuo prosit, quatenus anima eius quietem accipiat. Non enim credebant animam posse quietem accipere, nisi corpus eius prius sepulturae traderetur : quod ridiculosum est credere. Ulterius quoque, sepultura in loco sacro mortuis prodest, non quidem ex opere operato, sed magis ex opere operante, dum vel defunctus vel alius corpus illius in loco sacrato sepeliri disponens, patrocinio alicuius Sancti ipsum committit, cuius precibus per hoc credendus est adiuvari ; et etiam patrocinio eorum qui loco sancto deserviunt, qui pro sepultis apud se frequentius ac specialius orant. Illa vero quae ad ornatum sepulturae adhibentur, ut luminaria, panni et huiusmodi, prosunt vivis, in quantum sunt eorum solatia. Possunt item defunctis prodesse, non per se, sed per accidens, in quantum ex talium inspectione homines excitantur ad compatiendum et ad orandum pro ipsis, vel in quantum ex sumptibus sepulturae pauperes accipiunt fructum, vel ecclesia decoratur.

Denique antiqui sancti Patres de suis tumulandis corporibus curaverunt, ut ostenderent corpora mortuorum ad Dei providentiam pertinere, et propter resurrectionis fidem adstruendam. Unde in terra promissionis sepeliri volebant, ubi Christum nasciturum et resurrecturum credebant : cuius resurrectio nostrae resurrectionis est causa. Hinc in quodam sermone de dormientibus, Damascenus inducit S. Athanasi verba dicentis : Quamvis in aera ipse qui in pietate consummatus est, depositus fuerit, ne renuas oleum et ceras, Deum invocans, in sepulcro eius accendere ; accepta namque sunt Deo ista, et multam ab eo remunerationem accipientia.

 

Insuper quaeritur, utrum suffragia quae fiunt pro uno defuncto, plus prosint ei quam aliis. Videtur quod non, quoniam bona spiritualia quo pluribus communicantur, eo sunt efficaciora. Rursus, quo caritas ad plures diffunditur et copiosius se communicat, eo fortior est ad agendum, ad promerendum et impetrandum.

Dicendum, quod opinio Praepositivi fuit, etc., sicut iam patuit. Alii econtrario dixerunt, quod suffragia magis valent ei pro quo specialiter fiunt. Utraque autem opinio secundum aliquid vera est. Valor namque suffragiorum ex duobus pensatur. Primo, ex virtute caritatis, quae facit omnia bona esse communia : et secundum hoc, verum est quod plus valent ei qui caritate magis repletus est, quamvis specialiter pro ipso non fiant. Sicque valor suffragiorum magis attenditur secundum quamdam congratulationem et interiorem consolationem, secundum quod unus in caritate exsistens, de bonis alterius delectatur post mortem, quantum ad poenae diminutionem : post mortem quippe non est locus acquirendi augmentandique gratiam, ad quod valent nobis in vita hac opera aliorum ex caritatis virtute. Secundo valor suffragiorum pensatur ex hoc, quod per intentionem unius alteri applicantur : sicque certum est quod magis valent ei pro quo fiunt, imo ei soli sic valent. Satisfactio enim proprie ad dimissionem poenae ordinatur : hinc quantum ad poenae dimissionem, praecipue valet suffragium ei pro quo fit. Unde secunda opinio habet plus de veritate.

Haec Thomas.

 

Quocirca videtur, quod secunda positio simpliciter vera sit, quia nec ipsa intentio impendentis suffragium, Deo accepta est et efficax subvenire, nisi in quantum ex caritate procedit ac informatur. Et quamvis caritas habitualis ad omnes indifferenter se habere dicatur, attamen actus eius in operibus imperatis ab ea, ad certam personam interdum dirigitur : et tunc opus illud etiam ex parte caritatis actualis plus prodest illi pro quo fit et cuius salus specialiter desideratur, quam alteri ; et tanto plus subvenit ei, quanto relevamcn ipsius ferventiori dilectione optatur.

 

Amplius quaeritur, utrum suffragia facta pro multis, tantumdem valeant singulis ac si pro unoquoque singulariter fierent. Dicendum, quod si valor suffragiorum consideretur secundum quod valent ex virtute caritatis membra Ecclesiae unientis, suffragia pro multis facta, tantum singulis prosunt ac si pro uno solummodo fierent : quoniam caritas non minuitur ex hoc quod affectus eius distribuitur in multos, imo magis augetur. Similiter gaudium, quando pluribus est commune, fit maius, ut ait Augustinus octavo Confessionum : sicque de uno facto bono non minus laetantur multi in purgatorio quam unus. Si autem consideretur valor suffragiorum in quantum sunt quaedam satisfactiones per intentionem facientis translata ; in mortuos applicataeque eis, magis valet suffragium alicui quod pro eo singulariter fit, quam quod communiter fit pro eo ac pro aliis. Sic enim effectus suffragi dividitur aequitate divina inter eos pro quibus suffragia exhibentur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea quaeri potest, an suffragia communia, tantum valent illis quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt communia et specialia simul. Ad quod dicendum quod non. Et hoc patet ex responsione ad penultimam quaestionem : quoniam suffragia quae specialiter fiunt pro aliquo, magis prosunt ei quam aliis. Sed contra hoc argui potest, quia in littera dicitur : Ex hoc suffragia mortuis prosunt, quia dum hic vixerunt, illud meruerunt ut ipsis prodessent. Sed quidam pro quibus non fiunt, magis meruerunt ut ipsis prodessent, quam illi pro quibus fiunt. Et respondendum, quod meritum istud est conditionale. Hoc etenim modo promeruerunt ut sibi prodessent, si pro eis fierent : quod nil aliud est, quam se habiles facere ad recipiendum suffragia. Unde patet quod non directe meruerunt illud iuvamen suffragiorum, sed per praecedentia merita se habilitaverunt ut fructum suffragiorum susciperent : hinc eorum meritum non frustraretur, quamvis suffragia eis non impenderentur.

Haec Thomas.

 

In quibus plene continentur quae Albertus scribit de his ; similiter scripta Petri.

 

Et concordat Richardus, qui insuper quaerit, utrum suffragia determinate facta pro uno, prosint omnibus exsistentibus in purgatorio. Respondet :

Ad causandum poenam in aliquo, duo concurrunt. Primum est virtus seu potestas agentis ; secundum, dispositio patientis : actus enim activorum sunt in patiente disposito. Potest ergo poena diminui per diminutionem utriusque illorum, sicut per augmentum cuiuslibet horum potest augeri. Hinc inaequaliter dispositi ad patiendum, ab aequali virtute inaequaliter patiuntur : propter quod (secundum Avicennam sexto Naturalium) multum dispositi ad tristitiam, ex modica causa vehementer tristantur. Itaque quoad diminutionem poenae primo modo, suffragia determinate facta pro uno, aliis non prosunt, quia sic virtus eorum alios non attingit. Secundo autem modo prosunt et aliis, quoniam misericordia Dei sic providente, suffragia facta pro quocumque exsistente in purgatorio, ceteris omnibus innotescunt : idcirco ex mutua caritatis affectione congaudent ei pro quo facta sunt, atque ex illa congratulatione disponuntur ad minus contristandum de propria poena. Quia (ut dicitur septimo Ethicorum) cuicumque tristitiae repugnat ex genere quaecumque delectatio : ideo mitigat eam.

Haec Richardus.

 

Qui etiam contra opinionem Praepositivi praenarratam sic arguit :

Si ita esset ut ait illa opinio, tunc ille qui pro uno defuncto tenetur dicere Missam unam, similiter unam pro alio, dicendo unam pro illis duobus, cuilibet solveret quod ei tenetur. Item bonum finitum quod sufficeret ad plenariam liberationem unius animae de purgatorio, sufficeret ad liberationem omnium animarum aliarum ad aequalem poenam obligatarum. Praeterea consuetudo Ecclesiae esset inutilis, quae interdum suffragia facit pro specialibus personis. Quae omnia falsa sunt.

Haec idem.

 

Praeterea Antisiodorensis diligenter et prolixe hic recitat duas praehabitas opiniones de diminutione poenarum inferni per suffragia Ecclesiae, nec videtur mili ad aliquam earum multum se inclinare, quamvis iam dictum sit quod consentiat opinioni quae ait quod poenae illae diminuuntur.

 

Quaerit etiam quantum prosint suffragia exsistentibus in purgatorio. Et respondet :

Suffragia Ecclesiae sunt meritoria causa purgationis eorum qui in purgatorio sunt. Deus vero est efficiens causa purgationis ipsorum immediata : purgat namque immediate ad Ecclesiae merita. Quadruplex namque est purgatio. Prima est a macula peccati, seu a similitudine diaboli : quam purgationem facit Deus mediate, videlicet mediante fide, iuxta illud in Actibus : Fide purificans corda eorum. Secunda purgatio est in praesenti per satisfactionem. Remanent namque peccati vestigia post emundationem a macula, et ab illis vestigis oportet animam purgari. Quam purgationem facit Deus mediante poenitentia : oportet enim quod homo puniat se, vel quod Deus puniat eum. Tertia purgatio est in purgatorio : quam efficit Deus mediante purgatori igne. Quarta purgatio est per suffragia Ecclesiae : et hanc agit Deus immediate. Nec in hoc derogatur iustitias : satisfactum est enim pro illo pro quo satisfecit Ecclesia.

Haec Antisiodorensis.

 

 

QUAESTIO IV

 

Postremo hic quaeritur, An Sancti orationes nostras cognoscant, et an semper exaudiantur pro nobis.

 

Videtur quod non : quia cum sint in caritate ferventissimi, atque in Deo praepotentes et maxime opulenti, si indigentias, orationes et periclitationes nostras cognoscerent, videtur quod indilate succurrerent nobis.

 

In Isaia quoque dicitur Deo : Pater noster es, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Ubi Glossa testatur, quod mortui, etiam sancti, nesciunt quid agant vivi, etiam eorum filii. Et sumitur ab Augustino in libro de Cura agenda pro mortuis, ubi haec verba inducit, et ait : Si tanti Patriarchae ignoraverunt quid circa populum ab eis procreatum ageretur, quomodo mortui rebus et actibus vivorum cognoscendis ac adiuvandis miscentur ?

Ad idem allegari potest quod quarto Regum Dominus dixit Iosiae : Iam te colligam ad patres tuos, ut non videant oculi tui mala quae inducturus sum super locum istum. Sed per hoc non fuisset Iosiae provisum, si post vitam hanc cognovisset quod suo populo eveniret.

 

In oppositum est quod super illud Iob, Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget, scribit Gregorius : Hoc de animabus sanctis sentiendum non est, quia qui intus claritatem Dei vident, nihil est foris quod ignorent.

Hoc quoque fuit error Vigilanti, quod Sancti defectus nostros nesciant, ut contra eum scribit Hieronymus.

 

Ad hoc Henricus in Quodlibetis respondet, quod Sancti in patria, in increato Dei lumine omnia intuentur quae scire desiderant, et quorum cognitio eos concernit, etc., prout in Scripto super secundum ex ipso et aliis est introductum.

 

Hinc etiam Thomas hic scribit :

Divina essentia est sufficiens medium cognoscendi omnia, quoniam Deus suam videndo essentiam omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicumque divinam videt essentiam, omnia noscat, sed solum qui eam plenarie comprehendit : quod soli competit Deo. Unde de quibusdam Dei effectibus angeli inferiores a superioribus instruuntur, ut S. Dionysius loquitur. Verum unusquisque Beatorum tot et tanta cognoscit in divina essentia, quantum beatitudinis suae requirit perfectio, ad quam exigitur ut homo habeat quidquid velit, nec inordinate aliquid velit. Hoc autem recta voluntate vult unusquisque, ut ea quae ad ipsum pertinent, noscat : hinc Beati omnia illa cognoscunt in Verbo. Hoc etiam ad eorum pertinet gloriam, ut indigentibus subveniant ad salutem, et in hoc Dei cooperatores exsistant ; eos quoque cognoscant, et vota ac preces eorum a quibus invocantur, amantur atque coluntur.

De hac autem supernaturali cognitione Sanctorum non loquitur Augustinus, sed de naturali. Et supernaturalem illam cognitionem in Verbo non habuit Abraham ante Salvatoris passionem. Nec beatificam illam cognitionem habentes, afficiuntur aliquo compassionis dolore ex cognitione adversitatum viatorum quos diligunt. Nec aliter cupiunt invocantibus se subvenire, quam a Deo dispositum eique placitum esse cognoscunt, cum eius voluntati ac aequitati sint plenarie conformati. Verumtamen sancti in limbo poterant aliqua doloris affectione moveri ex cognitione malorum quae noverant caris suis accidere, quorum actus et gesta ex revelatione poterant scire.

De naturali autem et multiplici cognitione animarum a corpore separatarum, tractatum est super secundum diffuse.

 

Denique expediens nobis est et salubre, Sanctos Altissimi iugiter invocare : quia ut divinus Dionysius protestatur, iste est ordo divinitus institutus in rebus, ut infima per media reducantur in primum et summum bonum. Idcirco nos exsules et infirmos peregrinos oportet ad  caeleste regnum perduci, atque charismata gratiarum participare per auxilia Beatorum, qui Deo propinqui sunt, et ei immediate coniuncti tanquam amici et adoptivi filii, quorum sanctae affectiones ac purae orationes Creatori sunt gratae. Et quamvis Sancti maiores sunt Deo magis accepti ac similiores, tamen expedit quandoque inferiores Sanctos exorare, quintuplici ratione. Primo, propter maiorem devotionem quam quis habet ad Sanctos minores. Secundo, ad tollendum fastidium quod posset homo incurrere eosdem Sanctos iugiter invocando. Idcirco dum nunc istum, nunc illum precamur, devotionis affectio per singulos renovatur et inflammatur. Tertio, quia quibusdam Sanctis ex specialibus meritis eorumdem datum est in specialibus causis patrocinari. Quarto, ut omnes honorentur ac invocentur. Quinto, quoniam multiplicatis intercessoribus, facilius ac copiosius impetratur.

 

Praeterea si quaeratur, an Beati et Sancti semper exaudiantur a Deo pro nobis, aut etiam pro se ipsis ; videtur quod non, quoniam sic omnes certissime salvaremur, cum orent pro omnibus nobis. In Apocalypsi namque sanctis legitur martyribus ultionem iustam petentibus divinitus esse responsum, ut exspectarent tempus adhuc  modicum. Apud Ieremiam quoque Dominus ait : Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.

 

In oppositum est, quod voluntas Beatorum in omnibus adimpletur, et increatae voluntati omnino est conformata : nil volunt, nil rogant quod voluntati Dei non consonet.

 

Dicendum, quod Sancti dupliciter dicuntur orare pro nobis. Primo, oratione expressa, dum vocibus suis aures pietatis divinae pro nobis pulsant. Secundo, oratione interpretativa, scilicet per merita sua, quae coram Deo praesentia, non solum cedunt ipsis ad gloriam, sed etiam nobis sunt suffragia ac quaedam orationes : quemadmodum sanguis Christi pro nobis effusus,dicitur nobis veniam postulare. Atque utroque modo Sanctorum orationes, quantum in ipsis est, sunt efficaces ac dignae ad impetrandum ; sed ex parte nostri potest esse defectus, ita quod non consequimur fructum orationum ipsorum, secundum quod orant pro nobis secundo modo, utpote interpretative. Sed secundum quod orant pro nobis, votis suis aliquid nobis postulando, semper exaudiuntur : quia non volunt nisi quod Deus vult, nec petunt nisi quod fieri cupiunt. Quod autem Deus vult simpliciter, utpote voluntate consequenti, semper impletur. Sed sicut non semper impletur quod Deus vult voluntate antecedente, prout super primum expositum est, ita nec semper impletur quod Sancti sic volunt. Per quod patet ad obiecta solutio. Nempe, quod Dominus dixit de Moyse et Samuele, intelligitur de eisdem ut nondum beatis, et secundum statum quo aliqui fuerunt in vita praesenti. Oratio quoque illa in Apocalypsi, non fuit negata, sed dilata ; nec aliud fuit  nisi desiderium stolae secundae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Quibus Petrus concordans :

Duplex est, ait, cognitio animarum sanctarum, sicut et angelorum. Una vespertina seu naturalis, quae est notitia rerum in proprio genere : hac non vident ea quae circa nos et a nobis aguntur. Alia matutina, quae est rerum in Verbo : hac vident quaedam eorum quae fiunt in mundo, videlicet ea quae aliquomodo ad eorum laudem aut gloriam pertinent ; alia non vident, scilicet quae eis impertinentia sunt, nisi in quantum eis revelantur a Verbo aeterno. Cumque ad eorum laudem et gloriam spectet a viatoribus laudari ac invocari, et invocantibus subvenire, omnia talia norunt in Verbo.

 

Porro dum petitur, an Sancti semper exaudiantur ; dicendum, quod obtinere aliquis aliquid potest dupliciter : primo, per viam iustitiae et meriti ; secundo, per viam supplicationis ac gratiae : quemadmodum in curia summi Pontificis dantur aliquae litterae de simplici iustitia, quaedam de gratia. Utroque modo Sancti obtinent nobis orantes. Ut enim in littera tangitur, iuvant nos merito quod meruerunt in carne, et iuvant nos voto quod fundunt Deo pro nobis. Et ex his duobus intercessio eorum semper est efficax. Verum intercessio eorum per modum meriti, est oratio interpretativa, et semper exauditur quantum est de se ; interdum tamen non exauditur propter demerita nostra. Intercessio demum per modum voti, est oratio vera, et semper exauditur, quia non optant nisi quod sciunt Deum velle vel simpliciter, vel ipsis orantibus.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque hic ait, quod animae in purgatorio exsistentes orant pro nobis, cum sint confirmatae in caritate ; similiter animae Beatorum. Sed animae Beatorum orando pro nobis, nullam ex hoc consequuntur utilitatem, nisi in hoc quod in augmentatione civium supernorum crescit aliquale gaudium accidentale singulorum. Orationes vero quas exsistentes in purgatorio faciunt pro nobis, interdum redundant in alleviationem poenae ipsarum : non quod in hoc mereantur, cum sint extra statum merendi sibi ipsis, loquendo de merito proprie dicto ; sed in quantum nos per orationes earum meliores effecti, efficaciora facimus suffragia in relevamen poenae ipsarum.

 

Denique si quaeratur, an animae beatae orent pro animabus in purgatorio detentis ; dicendum, quod sicut in corpore naturali membra fortiora indigentibus et infirmis subveniunt, ita in corpore mystico Christi atque Ecclesiae, non solum debent sibi invicem subvenire membra inter quae est indigentia mutua, sed etiam illa quae non indigent adiuvari, conveniens est indigentibus subvenire. Beatae autem animae sunt membra Ecclesiae non indigentia adiuvari : ideo convenit ut exorent pro exsistentibus in purgatorio, quae sunt membra Ecclesiae adhuc indigentia ope.

Haec Richardus.

 

Concordat Bonaventura dicendo :

Sancti orant pro nobis, quoniam vident indigentiam nostram, et nostram optant salutem suaeque civitatis instaurationem, et quoniam Deus ita instituit, ut ad eamdem beatitudinem pertincntes, invicem sibi cooperentur.

Sed obici potest, quia (secundum Damascenum) oratio est ascensus mentis in Deum ; Beati autem non ascendunt mente ad Deum, imo immobiliter stant ei intenti. Et respondendum, quod mens nostra dicitur in Deum ascendere tribus modis. Primo, per novum adspectum in Deum, sicut dum homo revocat cogitationem suam ab aliis, et convertit se in Deum ; sicque convenit viatoribus tantum. Secundo, per adspectum alterius rei inferioris, ut dum quis cogitat humanam miseriam,et implorat misericordiam, ut relevet miseriam ipsam : ibi adspectus in Deum dirigitur, non quia de novo adspiciat ipsum, sed quia ad aliud inferius respiciat ; et ita est in Beatis dum orant pro nobis, quia tunc indigentiam nostram onsiderant. Tertio, per continuationem intuitus primi, ut dum quis considerat Deum, qui est super se, et si continue considerat, continue ascendit, non quia ad aliud et aliud scandit, sed quia indesinenter super secundo modo est viae ac patriae ; tertio, patriae tantum.

Cumque arguitur, quod Beatus habet quidquid vult ; dicendum, quod Beatus vult aliquid sibi, et aliquid aliis. Et ad substantiam beatitudinis suae pertinet, ut habeat quidquid vult sibi ; verum ut habeat quidquid vult aliis, non est de substantia beatitudinis, sed de consummatione et bene esse ipsius : quod non erit, nisi dum universi electi fuerint simul glorificati ; quo facto, Sancti nec pro aliis intercedent.

Haec Bonaventura.

 

Postremo Scotus primo hic sciscitatur, utrum anima separata intelligere possit quidditates sibi ante separationem habitualiter notas ; secundo, utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti ; tertio, an anima separata valeat recordari praeteritorum quae cognovit coniuncta. Verum ad haec responsum est partim super primum, plenius vero super secundum. Quarto quaerit, utrum Beati cognoscunt orationes quas eis offerimus : quae quaestio habet hic locum ; sed respondendo ad eam, videtur tot involutiones inducere, tot singularitates inserere, quod talia recitare videtur veritates nunc elucidatas potius obscurare quam plenius explanare : idcirco dimitto.