Distinctio XV — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAEDECIMAE

 

 

Praehabita distinctione tractavit Magister quid sit poenitentia ipsa in se, et de quibusdam proprietatibus eius, quorumdam quoque errores excludens ; hic circa eamdem materiam excludit et alium quemdam errorem dicentium, hominem posse poenitere, satisfacere et veniam obtinere de uno peccato mortali, aliis peccatis mortalibus retentis, seu per poenitentiam non deletis. Et de hoc tractat diffuse ac diligenter, motiva illius opinionis tangens ac solvens, et multa verba Sanctorum obscura exponens, catholice ac bene declarans, atque ecclesiasticam assertionem demonstrans, videlicet mortalia simul inexsistentia non posse ab invicem dividi quantum ad poenitentiam ac veniae consecutionem. Tanguntur autem in textu materiae Scripturarum utiles valde, et specialiter verba Hieronymi circa illud Nahum prophetae, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum, de Aegyptiis a Deo plagatis, de Sodomitis sulfureo igne consumptis, et de Israelitis in solitudine propter sua peccata occisis, an per temporalem poenam evaserunt aeternam. De qua etiam materia plene tractat magister Gratianus in Decreto ; cuius dicta concordant his. Deinde, circa finem huius distinctionis breviter tangitur de satisfactione et restitutione, et quod ad satisfactionem specialiter pertinent oratio, eleemosyna, ieiunium. Nec relaxatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Cum praetactus error in ista distinctione plenissime reprobetur, quae paucos aut nullos habet nunc defensores, idcirco doctores specialiter scribunt hic et quaerunt de satisfactione et de praenominatis partibus eius, et item de restitutione.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Primo ergo hic quaeritur, Quid sit satisfactio, et an homo valeat pro suis peccatis satisfacere Deo.

 

Et sicut continetur in littera, satisfacere est peccatorum seu vitiorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non praebere aut indulgere.

 

Contra quod obicitur, quia satisfacere est per opera satisfactoria offensam atque iniuriam alicui irrogatam recompensare. Et sicut habetur in textu, satisfactionis opera quantum ad Deum, praecipue sunt, orare, eleemosynam dare, et ieiunare : quae non sunt idem quod causas vitiorum excidere.

Rursus causae et radices vitiorum sunt fomes et innata fragilitas, amor privalus, instabilitas cordis : quae non videntur posse excidi, imo circa haec excidenda et exstirpanda perpauci videntur intenti, et ita paucissimi satisfacerent Deo.

 

Videtur quoque quod homo non queat satisfacere Deo, quia non potest aliquid aequivalens rependere Deo. Satisfacere autem dicit quamdam adaequationem satisfactivi ad offensam iniuriati, inaequalitatem iniuriae seu offensae reducendo ad complanationem et aequalitatem iustitiae. Cum ergo peccatum Deitatis offensivum et iniuriativum, sit quodammodo infinitae enormitatis, non videtur homo pro illo satisfacere posse.

Item quidquid habemus, sumus et possumus, a Deo sortiti sumus, ac ei debemus tam pro beneficio creationis quam conservationis, et potissime pro supernaturalibus beneficiis eius. Ergo ex illis non possumus ultra debitum illud Deo aliquid exhibere, ac debita alia ei persolvere.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto :

Dicendum est, inquiens, de satisfactione. Sicut enim tribus modis offendimus Deum, videlicet corde, ore et opere ; sic iustum est ut tribus modis satisfaciamus, corde per contritionem, ore per confessionem, opere per satisfactionem. Hoc significatur per triduum de quo Moyses ait in Exodo : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut sacrificemus Deo nostro. Tunc demum utilis est exterior satisfactio, quando homo videt, odit ac detestatur foeditatem sui peccati, quo sufficienter expleto, aptus est Deo immolare dignas spiritualesque hostias. Itaque satisfacere est causas peccatorum excidere, etc. Qui enim abstinet a peccato cum proposito non peccandi, satisfacit. Ait namque Hieronymus : Non ieiunat qui abstinet a carnibus naturalibus et vescitur carnibus draconis, id est diaboli, cuius carnes sunt, arrogantia, odium, invidia, detractio, contentio, etc. Ergo abstinere a peccalo, est ieiunium quod elegit Dominus.

 

Si autem obiciatur, quod ministri Ecclesiae confessores sequi debent Christum summum sacerdotem, qui pro peccato non iniunxit exteriorem satisfactionem, sed abstinere de cetero a peccato, dicens mulieri in adulterio deprehensae, Vade et noli amplius peccare : ergo minores sacerdotes non debent exteriorem satisfactionem iniungere.

Rursus, veraciter poenitens in infinitum plus dolet de culpa sua quam de amissione suae pecuniae. Habet enim caritatem quae in infinitum plus odit peccatum quam temporale damnum. Cum ergo poenitere sit dolere, quod est quoddam puniri, sequitur quod poeniteus interiori punitione incomparabiliter se plus punit, quam peccando gavisus est, vel exteriori satisfactione affligitur. Non ergo requiritur exterior satisfactio.

 

Respondendum, quod sacerdos quaedam iniungit ad fundamentum satisfactionis, utpote abstinere a vitiis et restituere ablata, sine quibus nullus digne satisfacere valet. Quaedam vero iniungit ad expeditionem satisfactionis, ut vitare pravorum consortia. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Hinc dictum est Lot : Noli post tergum respicere, etc. Quaedam iniungit ad substantiam satisfactionis, ut ieiunare, eleemosynas dare, peregrinationes, disciplinas, et consimilia. Quaedam vero ad perfectionem, plenitudinem et securitatem satisfactionis, ut opera supererogationis. Abstinere igitur a peccatis fundamentum est satisfactionis, non ipsum satisfacere. Duplex quoque est excisio causarum peccati : una simplex, consistens in abstinentia a peccato ; alia quodammodo violenta, et per contraria, quemadmodum per ieiunium excidimus causam luxuriae, per eleemosynarum largitionem causam avaritiae. Sicque accipitur excidere causas peccatorum in praehabita definitioue. Ieiunium quoque a solis corporalibus cibis Dominus non acceptat, sed illud quo simul a vitiis abstinetur.

At vero minores sacerdotes Christum sequi debent in actibus virtuosis, non in eminentia atque potentia, in quibus nec possunt nec debent ipsum sectari. Dominus autem mulierem illam in adulterio captam vidit pro suis peccatis perfecte punitam per contritionem et erubescentiam quam coram hominibus fuit passa : ideo aliam ei poenitentiam non iniunxit. Et quia minores sacerdotes pcenitentium corda non intuentur, ignorant an contritio sola sufficiat : ideo exteriorem satisfactionem iniungunt.

Nec sequitur, Magis dolet, ergo magis se punit sola contritione : cum dolor ille non sit ita proportionalis exteriori punitioni.

Haec Antisiodorensis.

 

Praeterea, circa haec Thomas primo sciscitatur, an satisfactio sit virtus, vel actus virtutis. Respondet :

Aliquis actus dicitur esse actus virtutis dupliciter. Primo materialiter : et sic quilibet actus non implicans nec includens malitiam, nec defectum debitae circumstantiae, dici potest actus virtutis, quoniam quolibet tali actu potest virtus uti in suum finem, ut ambulare, etc. Secundo dicitur actus esse actus virtutis formaliter, quia in nomine suo formam et rationem virtutis habet implicitam : sicut fortiter sustinere est fortitudinis actus. Formale autem cuiuslibet virtutis moralis est ratio medii : hinc omnis actus qui medii rationem importat, est formaliter actus virtutis. Cumque aequalitas sit medium quod designat satisfactio in nomine suo (cum nil dicatur satis nisi secundum proportionem aequalitatis ad aliquid), constat quod satisfactio etiam formaliter sit actus virtutis.

 

Si autem quaeratur cuius virtutis, dicendum quod secundum Philosophum quinto Ethicorum, medium iustitiae sumitur secundum adaequationem rei ad rem in aliqua proportionalitate. Cumque talem adaequationem nomen satisfactionis designet, constat quod satisfactio sit formaliter iustitiae actus. Porro iustitiae actus, secundum Philosophum, est vel sui ad alterum, ut dum quis reddit alteri quod ei debet ; vel alterius ad alterum, ut cum iudex facit iustitiam inter duos. Cum autem actus iustitiae est sui ad alterum, aequalitas in ipso faciente consistit. Cum vero est alterius ad alterum, aequalitas consistit in passo iustum. Cumque satisfactio aequalitatem designet in faciente, dicit actum iustitiae qui est sui ad alterum, proprie loquendo. Sed sui ad alterum potest quis facere iustitiam, vel in actionibus, vel in passionibus, vel in rebus exterioribus : quemadmodum et iniuria fit alteri vel subtrahendo res eius, vel eum aliqua actione laedendo. Et quoniam usus exteriorum rerum est dare aut exhibere, ideo actus iustitiae secundum quod aequalitatem in exterioribus rebus constituit, est reddere. Sed satisfacere, aequalitatem in actionibus demonstrat, etc.

 

Circa praetactam demum iustitiae definitionem notandum, quod iustitia non solum tendit ad hoc, ut praecedentem tollat inaequalitatem, puniendo culpam praeteritam, sed etiam ut in futurum custodiat aequalitatem : quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, poenae sunt medicinae. Hinc satisfactio, quae est actus iustitiae poenam inferentis, est medicina curans peccata praeterita, atque a futuris praeservans : ideo, dum homo homini satisfacit, praeterita recompensat, et de futuris cavet. Sicque satisfactio potest dupliciter definiri. Primo, respectu culpae praeteritae quam recompensando curat, et sic ita describitur : Satisfactio est illatae iniuriae recompensatio in aequalitatem iustitiae. Et in idem redit descriptio Anselmi dicentis, Satisfacere est Deo debitum honorem impendere : ut consideretur debitum ratione culpae commissae. Secundo, potest definiri prout praeservat a culpa futura, et ita definit eam hic Augustinus, dicendo : Satisfacere est peccatorum causas excidere, etc. Praeservatio demum a morbo corporali fit per ablationem causarum ex quibus consequi potest morbus. Sed in morbo spirituali non est sic, quoniam liberum arbitrium non cogitur : idcirco manentibus praecedentibus causis, potest morbus iste vitari, quamvis difficulter ; remotis quoque causis illis, potest incurri. Ideo in hac satisfactionis definitione duo ponuntur, puta : abscissio causarum, quantum ad primum ; ac renitentia liberi arbitrii contra peccatum, quantum ad secundum. Denique intelligenda sunt haec de proximis causis peccati aetualis, quae sunt libido ex consuetudine peccandi vel actu peccati relicta, et quaedam reliquia ; peccati praeteriti, ac exteriores peccandi occasiones, ut locus, mala societas, etc. ; quae causae possunt vitari, quamvis fomes, qui est causa remota peccati, nequeat totaliter exstirpari.

Hoc quoque sciendum, quod causa mali seu privationis eo modo quo habet causam, est bonum deficiens. Bonum vero facilius tollitur quam construitur. Idcirco facilius est causas privationis seu mali abscindere, quam ipsum malum removere, quod non removetur nisi bonum constituendo, ut patet in caecitate et causis eius.

 

Modo videndum, qualiter valeat homo pro suis peccatis satisfacere Deo. Itaque advertendum, quod homo dupliciter fit debitor Deo : primo, ratione beneficii accepti ; secundo, ratione peccati commissi vel admissi. Quemadmodum autem latria seu gratiarum actio respicit debitum accepti beneficii, sic satisfactio respicit debitum peccati commissi. In honoribus autem exhibendis diis atque parentibus, etiam secundum Philosophum, impossibile est reddi aequivalens secundum quantitatem ; sed sufficit quod homo faciat quod potest, quoniam amicitia non respicit sequivalens nisi secundum quod possibile est. Et hoc etiam est sequalc aliqualiter, puta secundum proportionalitatem. Nam sicut se habet hoc quod Deo debitum est, ad Deum ; ita hoc quod iste potest reddere, habet se ad ipsum. Sicque aliqua forma iustitise conservatur ibidem. Consimiliter est ex parte satisfactionis. Itaque non potest homo satisfacere Deo, si ly « satis » aequalitatem quantitatis importet ; sed prout aequalitatem proportionis designat. Et sicut hoc sufficit ad rationem iustitiae, ita ad rationem satisfactionis.

 

Ad obiectum ergo dicendum, quod sicut offensa habet quamdam infinitatem ex infinitate maiestatis divime, ita et satisfactio accipit quamdam infinitatem ex infinitate divinae misericordiae, prout satisfactio informata est gratia, per quam acceptum redditur Deo quod homo reddere potest. Verumtamen quidam dicunt, quod peccatum habet infinitatem ex parte aversionis, et sic gratis dimittitur ; sed ex parte conversionis est gravitatis finitae, et ita pro eo satisfieri potest. Sed hoc nihil est, quoniam satisfactio non correspondet peccato nisi secundum quod est offensa Dei : quod non habet ex parte conversionis, sed solum ex parte aversionis. Hinc alii dicunt, quod etiam quantum ad aversionem, pro peccato satisfieri potest virtute meriti Christi, quod fuit quodammodo infinitum. Et hoc est quod dictum est, quod per fidem mediatoris hominibus gratia data est. Attamen si Deus hominibus alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum praedictum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Sciendum autem, quod sanctus Doctor iste recessit a corpore ac migravit ad Dominum in compilatione tertiae partis Summae, ante ipsius completionem, in tractatu isto de Poenitentia. Interim quidam doctor supplevit quod defuit ex hoc Scripto eiusdem sancti Doctoris : idcirco de cetero scripta illa ex tertia parte non allego, quia nil aut parum ibi habetur, nisi quod ex hoc Scripto acceptum est.

 

Concordant Albertus et Petrus.

 

In idem redit responsio Richardi, dicentis :

Hominem posse satisfacere Deo, intelligi potest dupliciter. Primo, quod hoc possit per se sine alterius adiutorio : et ita non potest hoc. Secundo, quod per adiutorium meriti ac gratiae Christi hoc possit : et ita est concedendum.

 

Quaerit quoque Richardus, an Deus posset homini dimittere culpam mortalem sine ipsius contritione et satisfactione. Et respondet, quod de lege communi non possit hoc fieri, cum repugnet omnino iustitiae. Dicuntque aliqui, quod nec de lege speciali possit hoc fieri, quia culpa sine gratiae infusione non dimittitur ; gratiae vero obex non potest auferri sine contritione, quae est satisfactio quaedam. Sed quidam dicunt contrarium : quia quod Deus potest per causam secundam et instrumentalem, potest immediate per se ipsum. Mihi vero (ait Richardus) videtur quod impio, quamdiu est in actu peccati, gratia non possit infundi, nec culpa dimitti ; sed in somno hoc fieri ei potest, cum tunc nihil positivum sit in eo nisi quod bonum est et a Deo, et quod praeter hoc in ipso est, non est nisi privatio gra-tiae ac virtutis.

Haec Richardus.                                 

 

At vero Bonaventura respondendo ad istud, an homo queat reconciliari ac satisfacere Deo, ponit duas responsiones, videlicet, tam illam quam Thomas ponit ac sequitur, quam aliam quam breviter tangit ac reprobat. Bonaventura vero utramque dicit esse probabilem. Verumtamen responsio Thomae verior esse videtur, eo dempto quod ait, peccatum habere rationem offensae ac culpae solum ex parte aversionis a Deo, et non ratione conversionis ad creaturam. Quod non apparet, cum et conversio illa sit a Deo prohibita atque in se inordinata, et poena sensus correspondeat ei.    

 

Insuper praetactis ex Richardo consonare videntur verba Scoti, dicentis :

Ad deletionem culpae mortalis post Baptismum commissae, requiritur punitio voluntaria vel punitionis voluntas, quorum nullum sine poenitentia esse potest. Quod tamen non intelligo de « requiri » simpliciter necessario, cuius oppositum contradictionem includat, quoniam posset Deus remittere sine omni actu illius cui remittit ; sed nec de « requiri » necessario, supposito hominis actu cui remittitur : posset namque Deus remittere per aliquem ferventem motum dilectionis in Deum, absque quocumque actu praedicto, sumpto sub propria ratione : puta in actu fervoris ad martyrium statim suscipiendum, ubi forte non esset cogitatio de aliquo mortali peccato, nec per consequens aliquod poenitere praedictum ; et hoc formaliter, quamvis virtualiter in illo actu esset poenitere. Itaque ad deletionem culpae regulariter necesse est poenitere. Et dico regulariter fieri, quod fit secundum regulas a divina sapientia determinatas : quarum haec una est, quod peccatum mortale non dimittatur sine displicentia de peccato commisso ; quae regula est rationabilis valde, quoniam sicut peccatum avertit a fine et convertit ad creaturam, ita rationabile est quod non deleatur nisi per motum contrarium avertentem a peccato, et a creatura secundum quod circa illam fuit peccatum, et convertentem ad Deum.

Haec Scotus.

Introductis autem ex Thoma concordant scripta Argentinensis, Durandi, ac plurium aliorum.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur quoque, An homo queat satisfacere pro uno peccato sine alio ; et utrum poenitentia seu satisfactio in mortali peccato facta, sit valens aut potius iteranda, vel saltem alicuius temporalis boni aut commodi meritoria, vel infernalium suppliciorum mitigativa.

 

In hac quaestione multa tanguntur. Primum est, an homo possit satisfacere reconciliarique Deo pro uno peccato sine alio.

 

Videtur quod sic. Peccata enim sigillatim ac diversis temporibus fiunt, et diversas poenas merentur, nec habent connexionem : ergo sigillatim possunt deleri et expiari. Nam et homo potest se emendare de uno, non se emendando de aliis.

Rursus, durus esset homo qui non reciperet solutionem et satisfactionem pro una parte debiti sibi obligati, nisi et totum pariter solveretur. Ergo multo minus hoc decet superpiissimum Deum.

 

Insuper videtur quod poenitentia facta in mortali, sit valida : alias enim omnes essemus in grandi periculo, cum ignoremus an digni simus amore an odio. Cumque mortaliter peccet qui se committit discrimini, oporteret nos indesinenter reiterare poenitentiam nobis iniunctam, cum simus incerti an eam ex caritate solverimus.

 

Deinde apparet quod opera facta extra caritatem, non sint meritoria alicuius boni, nec minorativa alicuius supplicii. Peccator namque, secundum Augustinum, non est dignus quo vescitur pane.

Et a mortuo et displicente et odio habito, non potest procedere opus acceptum ei qui odio habet illum. Sed qui in mortali est culpa, est spiritualiter mortuus, ac displicens Deo et inimicus eius.

Amplius, cum poena inferni finita sit intensive, si per opera bona extra caritatem facta minueretur, posset tandem per ea totaliter expiari ac tolli.

 

In oppositum est, quod nullum bonum est irremuneratum ; et quod Deus non est pronior ad puniendum quam ad ignoscendum.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Quidam dixerunt de uno peccato satisfactionem fieri posse, peccatore exsistente in alio, quia immensa Dei benignitas acceptat satisfactionem quantumlibet modicam. Verum hi non adverterunt, quid sit satisfacere. Nam satisfacere non solum designat tolerationem poenae pro culpa. Non enim Deus delectatur directe in poenis nostris, sed in iustitia voluntatis et reconciliatione, quae agitur per virtutes et per conversionem mentis ad ipsum. Quod esse non potest quamdiu aliquod peccatum mortale manet in nobis : et hoc ,propter connexionem virtutum in una gratia, quae delet omnem culpam mortalem, cum habeat omnem virtutem sibi annexam ; et item propter divinam largitatem, quae nequaquam secundum partem gratificat, imo omnem offensam simul condonat ; et rursus propter peccata mortalia, quae omnia communicant in aversione atque contemptu Dei, et omnia sunt contra Deum et contra unum. Idcirco, si Deus remitteret culpam de uno sine alio, is cui remittitur, simul esset amicus et inimicus, conversus et aversus, reconciliatus et non reconciliatus. Ideo in Ecclesiaste habetur : Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Et B. Iacobus in sua ait Canonica : Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quoniam qui peccat in uno, non satisfacit pro aliquo, eo quod in omni peccato unus offenditur : imo in omnibus peccatis unus et idem inhonoratur, relinquitur atque contemnitur ; et impossibile est quod Deus simul sit amicus et inimicus eiusdem. Hinc per Isaiam Dominus loquitur : Ecce ad contentiones et lites ieiunatis ; numquid tale est ieiunium quod elegi ? Gregorius quoque in homilia : Qui sic alia plangit, ut alia committat, poenitentiam agere dissimulat aut ignorat. Hoc etiam ratione probatur : quia in hoc peccator dignus est poena, quod in se imaginem Dei deformat. Ergo non satisfacit nisi per reformationem imaginis, quae non reformatur nisi omni mortali peccato excluso.

Haec Bonaventura.

 

Qui consequenter respondens ad istud, utrum homo abstinens, seu alia satisfactoria et poenitentialia opera extra caritatem exercens, satisfaciat pro peccatis, hoc est, utrum homo contritus et confessus ac poenitentiam sibi iniunctam in caritate facere inchoans, et ante eius completionem in mortale vitium corruens, satisfaciat pro illis confessis, continuando et complendo satisfactionem sibi iniunctam : Satisfacere, inquit, ex sua significatione includit Dei acceptationem et reconciliationem ac amicitiam. Cumque sine gratia gratum faciente et caritate impossibile sit quemquam Deo placere, eiusque opera acceptari a Domino ; ideo sine caritate et gratia impossibile est satisfacere Deo. Attamen potest se homo in peccatis exsistens praeparare ad gratiam, et ita satisfacere ex eadem. Sicque intelligendum est quod Daniel dixit Nabuchodonosor regi : Peccata tua eleemosynis redime.

Porro dum quis satisfactionem sibi iniunctam complevit, si probabiliter putat seu verisimiliter dubitat non satisfecisse se Deo, id est in caritate non implesse, non debet a satisfactione cessare, quousque per probabilia signa certitudinem habeat de culpa dimissa et poena. Hinc, sicut dictum est de aliis sacramentis, praesertim de Eucharistia, quod non valet nisi caritatem habenti, non tamen tenetur quis vere ex caritate accedere, sed probabiliter se ad eam disponere ; ita de satisfactione dicendum, quod opera pro satisfactione tenetur implere, seque quantum in se est, ad caritatem disponere. Et sic absolutus est in foro Ecclesise atque a poena conscientiae suae, et in foro Dei est absolutus, ita ut non peccet in hoc faciendo. Attamen per haec opera non absolvitur omnino : ideo sanum consilium est, quod homo semper poeniteat. Sufficit tamen cum signis probabilibus poenitentiam fecisse, nec oportet eam reiterare.

Hinc advertendum, quod duplex est forum secundum duplex iudicium, utpote forum conscientiae, et forum divinae iustitiae. Primum est manifestum, secundum occultum. Si quis impleat poenam poenitentiamve iniunctam sine remorsu diligentis conscientiae, tamen extra caritatem, non tenetur satisfacere amplius nec iudicio sacerdotis nec conscientiae suae. Tenetur tamen iudicio Dei, quia adhuc Deus exigit poenam.

 

Praeterea quaeritur, an opera satisfactoria extra caritatem facta, adveniente caritate reviviscant. Dicendum, quod de hoc sunt duae opiniones. Una, quod opus satisfactorium, quantum est de sua ratione perfecta, meretur collationem gloriae remissionemque poenae : collationem gloriae, in quantum est ex caritate ; remissionem poenae, in quantum est sacramentale. Ideo sufficit quod fiat in caritate, quantum ad hoc : quia per caritatem poena debita satisfacienti fit proportionalis poenae quam sustinet. Dicunt ergo, quod impossibile sit opera illa vivificari quantum ad meritum seu retributionem vitae aeternae, quoniam non fuerunt ex caritate ; sed quantum ad meritum remissionis poenae, quia non erat alius defectus, nisi quia poena non erat proportionalis : ideo isto posito in caritate, et poena facta proportionali, vivificantur quantum ad hoc quod sunt computanda in sortem. Sicque aliter vivificantur quam opera mortificata. Nam illa vivificantur ad retributionem aeternam, ista solum ad poenae dimissionem.

Alia opinio est, quod omne opus satisfactorium est opus meritorium vitae aeternae, et fieri oportet ex caritate : idcirco opera satisfactoria extra caritatem facta nullo modo vivificantur. Prima opinio est multum probabilis, sed ista secunda securior est.

 

Verum tunc quaestio oritur, quia si opera ista non vivificantur, an homo per ea aliquid mereatur a Domino. Respondendum, quod de hoc quoque sunt duae opiniones. Prima, quod homo per ea nil mereatur, nec de congruo, neque de condigno ; quamvis Deus ratione suae abundantissimae largitatis ea aliquo modo remuneret. Alii probabilius dicunt oppositum, ita quod quamvis peccator per opera bona in genere nil mereatur de condigno, aliquid tamen meretur per ea de congruo. Peccator quippe quandoque facit bonum opus ex genere ad propriam gloriam, ut dando eleemosynam ad propriam laudem : et sic demeretur. Aliquando vero facit hoc ad gloriam Dei, et propter naturalem amorem Dei quem habet ; et hoc non potest esse sine aliqua gratia gratis data, quae disponit de congruo ad gratiam gratum facientem : quam gratiam gratis datam Deus aliquo modo acceptat, et ex hoc peccator meretur de congruo. Quod meritum comparatum merito caritatis est improportionale, ut punctus lineae et linea superficiei. Unde sicut linea nihil est ad superficiem, aliquid tamen est in se ; ita est de peccatore ad iustum, et de eius amore naturali ad infusum caritatis amorem, atque de merito congrui ad meritum condigni.

 

Postremo si investigetur, an opera huiusmodi valeant ad tolerabilitatem poenarum ; dicendum, quod huiusmodi opera bona, dum recta fiunt intentione, valent ad multa. Primo, ad temporalium multiplicationem. Isaias enim ait : Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Secundo, ad tolerabilitatem poenae aeternae, quemadmodum loquitur Augustinus, quod valent ut tolerabilior (id est minus afflictiva) exsistat damnatio. Quod a diversis diversimode intelligitur. Quidam dicunt, quod poenam faciunt tolerabiliorem, non ipsam poenam mutando, sed fortificando subiectum. Sed hoc non congruit dicere, quod virtus aliqua detur damnato propter opera illa bona ex genere, qua faciat mitius sustinere : quoniam aut daretur ad semper, vel ad tempus ; quorum utrumque inconveniens est. Nam virtus illa aut est naturalis, aut gratuita : quorum neutrum facile est assignare.

Alii dicunt, quod valent ad remissionem poenae vermis, quia non tantum conscientiae sustinebunt remorsum, quantum haberent si nulla opera bona fecissent. Sed illud non valet, quia remorsus conscientiae erit secundum quantitatem culpae, sicut et ignis. Ergo si non valet ad ignem, nec ad vermem.

Idcirco dicendum, quod valent ad tolerabiliorem damnationem ex consequenti, quia impediunt culpam factam aggravari, et retrahunt hominem a peccandi frequentia, atque ab intensione libidinis et contemptus. Non enim ex tanta peccat libidine qui interdum facit aliqua opera bona, ut qui obliviscitur Dei. Adhuc quoque per consequens valent ad tolerabiliorem damnationem, et ad ignem ac vermem : quoniam talis minus torquebitur, et minorem habebit remorsum, quam si opera illa non fecisset. Minus ergo punietur, non de culpa quam commisit, sed de malis qua commisisset, et de bonis quae omisisset, si illa opera bona non fecisset. Et ita intelligendum est de illo qui moritur statim, et de eo qui magis vult mori quam negare Christum, et de consimilibus.

Denique, circa illud, Non consurget duplex tribulatio, intuendum quod tribulatio quadrupliciter potest intelligi duplicari : primo, quantum ad subiectum punitum ; secundo, quantum ad modum puniendi ; tertio, secundum proportionem ad meritum ; quarto, penes statuum diversitatem. Et tribus modis tribulatio duplicatur : primo, quantum ad subiectum, quia in anima et corpore affliguntur ; secundo, quoad modum punitionis, quoniam habent poenam damni et poenam sensus, et per ignem ac frigus, quemadmodum peccaverunt per timorem et amorem ; tertio, quantum ad statum, quia quorumdam, ut impoenitentium, poena hic incipit, et in futuro continuatur. Sed quantum ad proportionem ad meritum, non consurget tribulatio duplex, quoniam Deus semper punit citra condignum.

Haec Bonaventura.

 

Praeinductis concordat Albertus :

Opera (inquiens) poenitentia in quibus quaeritur Dei placatio, oportet fieri secundum voluntatem acceptationemque Dei. Acceptatio autem Dei non est in nobis ex nobis, nec in opere nostro ex ipso opere nostro, sed ex eo quod a Deo accepimus, quod est gratia gratum faciens. Hinc oportet opera talia ex gratia gratum faciente procedere.

De his multa conscribit Albertus, qua ex dictis Thoma nunc introducendis clarius innotescent.

 

Itaque sanctus Doctor circa quaestiones praetactas conscribit :

Cum per satisfactionem tolli debeat praecedens offensa, oportet quod modus satisfactionis conveniat deletioni offensa praecedentis, cuius deletio est amicitia restitutio. Hinc quod amicitia restitutionem impedit, satisfactioni repugnat. Et tale est omne mortale peccatum. Ideo impossibile est hominem satisfacere de uno mortali peccato, si manet in aliquo alio. Hinc satisfactio facta in mortali peccato, non valet, quia in satisfactione oportet quod amicitia restituta, restituatur etiam aequalitas iustitiae, cuius contrarium amicitiam solvit, ut dicitur octavo Ethicorum. Porro aequalitas in satisfactione ad Deum, non est secundum aequivalentiam, sed magis secundum acceptationem divinam. Hinc oportet, et si iam offensa sit dimissa per praecedentem contritionem, quod opera satisfactoria sint Deo accepta, quod eis dat caritas : ideo sine caritate satisfactoria non sunt. Et sicut homo non est certus quod satisfaciendo fuit in caritate, ita nec de vera et plena satisfactione. Propter quod in Ecclesiastico dicitur : De propitiato peccato noli esse sine timore. Nec tamen ideo necesse est satisfactionem reiterare, si conscientiam peccati mortalis homo non habet. Quamvis enim per huiusmodi satisfactionem non expiet poenam, non tamen incurrit omissionis reatum ex satisfactione neglecta : sicut nec ille qui accedit ad Eucharistiae sacramentum sine conscientia mortalis peccati cui subiacet, reatum indignae susceptionis incurrit, si tamen debitam diligentiam fecit conscientiam suam examinando ; aliter falsum esset quoniam nulli debet sua negligentia suffragare.

 

Hinc quoque stare non potest quod aliqui dicunt, opera extra caritatem facta, per sequentem caritatem vivificari quoad hoc quod sint satisfactoria respectu poenae, non quantum ad hoc quod sint meritoria vitae aeternae : quoniam utrumque habent ex eadem radice et ratione, puta ex hoc quod grata sunt Deo. Ideo sicut caritas adveniens non potest ea gratificare quantum ad unum, ita nec quantum ad aliud. Verumtamen attendendum, quod quaedam sunt satisfactiones ex quibus manet effectus in satisfacientibus, etiam actibus ipsis cessantibus, sicut ex ieiunio manet corporis debilitatio, et ex eleemosynarum largitione diminutio substantiae, et ita de consimilibus : et tales satisfactiones in peccatis exhibitas non oportet reiterari, quoniam quantum ad id quod de ipsis manet, Deo per poenitentiam sunt acceptae. Satisfactiones vero quae in satisfaciente post actum non relinquunt ullum effectum, sunt iterandae, sicut orationes. Actus vero interior, sicut contritio, quia omnino pertransit, nequaquam vivificatur, sed oportet quod iteretur.

 

Insuper, si quaeratur, an talia opera sint meritoria alicuius boni, saltem temporalis ; dicendum, quod meritum proprie dicitur actio qua fit ut ei qui agit, sit iustum aliquid dari. Iustitia autem dupliciter dicitur. Primo proprie, quae respicit debitum ex parte recipientis. Secundo improprie et quasi similitudinarie, quae respicit debitum ex parte dantis. Aliquid etenim decet interdum dantem dare, ad quod recipiendum non habet debitum seu ius ipse recipiens. Sicque iustitia dicitur decentia bonitatis divinae, secundum quod ait Anselmus, quod Deus iustus est cum peccatoribus parcit, quoniam decet eum. Et iuxta haec meritum dupliciter dicitur. Primo, actus quo agens debitum habet seu ius aliquid recipiendi : quod vocatur meritum condigni. Secundo, id per quod efficitur ut sit debitum dandi in dante secundum condecentiam eius : quod vocatur meritum congrui. Cumque in omnibus quae gratis dantur, prima ratio dandi sit amor, impossibile est quod aliquis faciat sibi debitum tale qui amicitia caret. Cumque omnia bona temporalia et aeterna ex divina liberalitate nobis praestentur, nullus acquirere potest debitum recipiendi aliquid horum nisi per caritatem ad Deum : ideo opera extra caritatem facta, non sunt meritoria ex condigno, neque aeterni neque temporalis alicuius boni apud Deum. Verum quoniam divinam condecet bonitatem, ut ubicumque aliquam invenerit dispositionem, adjiciat perfectionem ; ideo merito congrui dicitur quis promereri aliquod bonum per opera extra caritatem facta. Atque secundum hoc opera ista valent ad triplex bonum, utpote : ad temporalium consecutionem, ad dispositionem infusionis gratiae, et ad assuetudinem operum bonorum. Quia tamen hoc meritum non proprie meritum appellatur, ideo potius concedendum, quod huiusmodi opera non sint meritoria alicuius boni, quam quod sint meritoria. Denique, quia secundum Philosophum octavo Ethicorum, filius per omnia quae facit, non potest aiquivalens reddere his quae a patre suo recepit, propter quod pater nunquam efficitur debitor filii sui ; et multo minus potest homo per aequivalentiam meriti Deum sibi constituere debitorem : hinc nullum opus nostrum ex quantitate suae bonitatis habet, quod aliquid mereatur, sed ex vi caritatis, quae facit ea quae sunt amicorum esse communia. Verumtamen opus malum ex quantitate suae malitiae secundum aequivalentiam meretur poenam : quia ex parte Dei non sunt nobis aliqua mala facta sicut bona.

 

Porro, dum quaeritur, an tale opus bonum extra caritatem, valeat ad infernalis poenae mitigationem ; dicendum, quod diminuere poenam aeternam, intelligi potest dupliciter. Primo, ita quod quis liberetur a poena quam meruit : sicque cum nullus liberetur a poena nisi sit absolutus a culpa, quia effectus non minuuntur neque tolluntur nisi causa sit diminuta aut ablata : hinc per opera extra caritatem facta, quae nec culpam tollere nec minuere queunt, poena inferni mitigari non valet. Secundo, ita quod meritum poenae impediatur. Sicque opera illa infernalem minuunt poenam : primo, quoniam homo reatum omissionis evadit, qui opera illa exercet ; secundo, quoniam opera illa aliquo modo disponunt ad bonum, ita quod homo ex minori peccat contemptu, imo et a multis retrahitur peccatis. Dilationem quoque aut diminutionem temporalis poenae per ea meretur, ut tertio Regum de Achab describitur, eodem modo sicut et temporalium consecutionem bonorum. Quidam vero affirmant, quod diminuunt poenam inferni, non de ea aliquid subtrahendo quantum ad eius substantiam, sed fortificando subiectum ut melius valeat sustinere. Sed hoc esse non valet, quia fortificatio esse non potest nisi ex ablatione passibilitatis. Passibilitas vero est secundum culpae mensuram. Ideo si non minuitur culpa, subiectum non fortificatur. Alii dicunt, quod minuitur culpa quantum ad conscientiae vermem, licet non quantum ad ignem. Quod etiam nihil est, quoniam sicut poena ignis aequatur culpae, ita et poena remorsus conscientiae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus. Et addit Richardus, quod loquendo de satisfactione quantum ad actum exteriorem temporalemque poenam, homo potest satisfacere de uno peccato, non de aliis, implendo poenam debitam uni peccato, non aliis, dummodo pro aliis satisfacere tempore opportuno proponat. Nam obligatio ad talem poenam stat simul cum caritate.

Haec Richardus.

 

Praeterea huic responsioni Richardi consentit Scotus, et addit, quod etiam loquendo de satisfactione quantum ad actum interiorem, qui est contritio, potest homo satisfacere et dolere actualiter de uno peccato, non habendo contritionem aut satisfactionem actualiter de aliis : quemadmodum etiam potest cogitare de uno, non de aliis. Tamen in tali actuali contritione de uno, contritionem habet de aliis saltem in habitu. Imo impossibile est aliquem reconciliari Deo de uno peccato, et manere in alio. Unde Augustinus de Vera et falsa poenitentia : Scio Deum esse inimicum omni criminoso ; quomodo ergo qui crimen reservat, de aliquo recipiet veniam sine Dei amore, sine quo nemo unquam invenit gratiam ? Infidelitatis species est, a Deo veniam sperare dimidiam.

Haec Scotus.

 

Qui consequenter aliquid addit dissonum a praedictis :

Dico (inquiens) sine praeiudicio, quod qui semel poenitet vere, et recipit poenitentiam sibi a confessore iniunctam, quantumcumque postea recidivet, nunquam tenebitur nisi ad illam unicam satisfactionem implendam. Et si impleat eam in caritate, hoc melius est : quia non tantum solvit poenam, sed et meretur. Sed si impleat eam voluntarie extra caritatem, solvit poenam, non autem meretur gratiam. Et in primo est satisfactio simpliciter, quia reconcilians et placans ; in secundo est satisfactio, quia voluntaria redditio, sed nec reconcilians, neque placans. Et si arguas, Mortua est, ergo non est satisfactio ; non sequitur, nisi quod non est satisfactio placans, neque reconcilians in amicitiam. Et si dicatur, Ergo non est satisfactio ; non sequitur, quoniam sufficit, Deo voluntarie solvere poenam debitam ad punitionem peccati commissi.

Haec Scotus.

Cuius opinio praeallegatorum doctorum concordi assertione et ratione satis confutari videtur.

 

Unde et Argentinensis loquitur contra eam :

Nullus homo carens gratia et caritate, potest Deo satisfacere de peccato, quoniam opera hominis talis non sunt Deo grata, accepta seu cara. Etenim inimicus non gratificat nec acceptat opus inimici ; sed homo sine caritate, inimicus est Dei, et ira est actualiter contra eum : quoniam omnes nascimur natura filii irae, ut ait Apostolus. Non autem possumus satisfacere Deo, nisi in quantum ipse acceptat atque gratificat modicum illud quod facimus. Praeterea, deficiente vera contritione, non potest satisfactio debita fieri. Contritio autem caritatem requirit : imo satisfactio non minus praesupponit contritionem quam confessio, cum tres sint poenitentiae partes, quae sunt contritio, confessio, satisfactio ; et tertium non minus praesupponit primum quam secundum. Confessio autem sine contritione non valet. Amplius, ab eadem radice procedunt opera satisfactoria et meritoria ; sed sine caritate mereri non possumus : ergo nec satisfacere.

Haec Argentinensis, qui defensorem contrariae positionis insinuat esse in aliquo imitatorem Pelagiani erroris ac haeresis, asserentis hominem ex puris naturalibus mereri ac satisfacere posse.

 

Unde et Richardus disseruit :

Non potest fieri satisfactio per opera quae fiunt in peccato mortali. Deus namque cum bonorum nostrorum non egeat, opera hominis non acceptat tanquam satisfactoria, nisi acceptet operantem. Propter quod in Genesi asseritur : Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius. Deus autem non acceptat hominem exsistentem in peccato mortali.

Haec Richardus.

Et breviter, iuxta praehabita, hoc est contra significationem et rationem satisfactionis, quod non sit placans nec amicitiam reparans.

 

 

QUAESTIO III

 

Quaeritur quoque, An satisfactionem oporteat fieri per opera poenalia ; et utrum cuncta poenalia et adversa quae servis Dei contingunt, sint satisfactoria eis, si aequanimiter tolerentur ; ac quae et quot sint satisfactoria opera.

 

Videtur quod non oporteat opera satisfactoria esse laboriosa, dura, poenalia, quia ut ait apostolus Iacobus, caritas operit multitudinem peccatorum. Caritas ergo potissime satisfactiva est, quae etiam maxime placat offensum.

Secundo, quanto opera satisfactoria ex maiori veniunt caritate, tanto sunt delectabiliora, et etiam magis satisfactoria, reconciliativaque Deo : quia ut dictum est, sine caritate satisfactoria esse non valent.

 

Insuper videtur quod adversa et aspera non sint satisfactoria, quoniam promereri consistit in actione, non in passione ; atque in his quae voluntarie agimus, non in his quae necessario sustinemus, et quae bonis ac malis communia sunt, cuiusmodi sunt flagella quae accidunt nobis.

 

Videtur quoque quod opera satisfactoria non solum sint tria haec, oratio, eleemosyna, ieiunium. Nam peregrinationes, disciplinae, vigiliae, sunt satisfactiones pro culpis, quemadmodum tria illa : imo cum oratio sit actus spiritualis dulcis ac animae refectivus, in tantum ut S. Iacobus protestetur, Tristatur aliquis vestrum? oret aequo animo et psallat ; non videtur inter opera satisfactoria esse ponenda.

Rursus, lacrimatio prasertim satisfactoria est pro culpis. Item ipsa contritio et confessio sunt satisfactivae pro vitiis, et satisfactiones pro ipsis : ergo satisfactio non differt a contritione et confessione.

 

Circa haec scribit Albertus :

Satisfactio non dicitur hic omne illud quod solvit culpam aliquo modo, aut poenam debitam culpae, sed illud quod iniunctum est et taxatum vi clavium secundum sacerdotis arbitrium. Illa enim poena voluntaria est simpliciter, et ordinata secundum quantitatem delicti. Verum in contritione et confessione sunt poenae, videlicet dolor in contritione, et pudor in confessione, quae sunt poenae ex natura corrupta inflictae pro peccato, nec taxantur nec limitantur secundum tempus certum : imo quanto maiores sunt, tanto est melius, dummodo discretum et rationabile exstet obsequium. Hinc quamvis per eas peccatum expietur, non tamen sunt satisfactoriae secundum iudicium atque arbitrium fori confessionis. Idcirco haec pars quae est satisfactio, ab ipsis distinguitur. Praeterea, dolor in contrito, et pudor in confitente, non dicunt nisi poenam interiorem. Satisfactio vero est etiam foris in conspectu Ecclesiae seu ministri : propter quod tunc totus homo punitur, quoniam poena interior redundat extrinsecus, et manifestatur in corpore. Ob hoc, ut aliqui dicunt, haec pars poenitentiae satisfactio praecipue nominatur. Prima tamen solutio est melior, quia ut dictum est, satisfactio respicit iudicium arbitrii voluntatis divinae.

Haec Albertus.

 

Porro Thomas diffusius loquens :

Satisfactio, inquit, respicit ad culpam praeteritam, pro qua per ipsam fit recompensatio, et ad culpam futuram, a qua per satisfactionem praeservamur ; et quantum ad utrumque exigitur quod satisfactio per opera fiat poenalia. Recompensatio quippe offensae importat quamdam adaequationem, quam oportet esse eius qui offendit, ad cum qui offensus est. Adaequatio autem in humana iustitia attenditur per subtractionem ab uno qui habuit plus iusto, et per additionem ad alterum cui subtractum est aliquid. Quamvis autem Deo, quantum est ex parte sui, nil subtrahi possit ; tamen peccator, quantum in se est, subtrahit aliquid Deo, utpote debitum honorem et cultum. Unde oportet ad hoc quod recompensatio fiat, quod aliquid subtrahatur a peccante per satisfactionem, quod cedat in Dei honorem. Sed opus bonum ex hoc quod huiusmodi, non subtrahit aliquid ab operante, imo potius perficit ipsum. Ad hoc ergo quod opus sit satisfactorium, oportet quod sit bonum, ut cedat in Dei honorem, et poenale, quatenus peccatori aliquid subtrahatur, puta aliquid delectationis aut corporalis quietis. Conformiter poena praeservat a culpa futura, quia non facile homo ad peccata revertitur ex quibus poenam perpessum se recordatur. Ideo poenae sunt medicinae, et earum timore homo a peccatis retrahitur.

 

At vero recompensatio offensae praeteritae fieri potest ab eo qui offendit, et item ab alio. Cumque ab alio fit, magis sortitur rationem vindicationis quam satisfactionis. Sed quando fit ab offensore, proprie satisfactio appellatur. Itaque si flagella quae pro peccatis divinitus infliguntur, fiant aliquo modo ipsius patientis, ita quod acceptantur ab eo, et patienter feruntur pro peccatis ad Dei honorem, rationem satisfactionis accipiunt ; non autem, si ei omnino displiceant. Hinc teste Augustino, quemadmodum ex eodem igne aurum rutilat, et palea fumat ; ita eisdem flagellis boni purgantur, et mali per impatientiam inquinantur. Quamvis autem flagella seu poenae respectum habeant ad culpam praeteritam, non tamen semper ad culpam personae, sed frequenter ad culpam naturae. Nempe si in natura humana non praecessisset aliqua culpa, non fuisset secuta aliqua poena. Sed quoniam culpa in natura praecessit, dum personae alicui poena a Deo infertur sine culpa personae, hoc fit ad meritum virtutis, et ad cautelam peccati sequentis.

 

De enumeratione demum operum satisfactoriorum dicendum, quod cum satisfactio debeat aliquid nobis subtrahere ad Dei honorem, et non habeamus nisi tria bona, videlicet bona animae, bona corporis, et bona exteriora, quae sunt bona fortunae : hinc ex bonis fortunae aliquid nobis subtrahimus per eleemosynam, et ex bonis corporis per ieiunium. Ex bonis autem animae non oportet ut aliquid nobis subtrahamus quantum ad essentiam, vel quantum ad diminutionem ipsorum, quia per ea efficimur Deo accepti ; sed per hoc quod ea submittimus Deo totaliter : quod fit per orationem. Competit quoque hic numerus ex ea parte qua satisfactio causas peccatorum excidit, quia radices peccatorum sunt tres : concupiscentia carnis, contra quam est ieiunium ; concupiscentia oculorum, contra quam ordinatur eleemosyna ; et superbia vitae, contra quam est oratio. Quamvis quoque oratio dulcis sit, praesertim oratio contemplativorum, attamen oratio pro peccatis, in quantum gemitus et lacrimas habet, est aliqualiter afflictiva. In refrenatione quoque distractionum ac cordis custodia tempore orationis, labor consistit. Quamvis etiam quodlibet horum trium per appropriationem contra aliquod speciale malum seu vitium adaptetur, nihilo minus omnia tria contra singula vitia valent. Ideo ei qui non potest unum eorum peragere, aliud iniungatur. Et praecipue eleemosyna potest aliorum vices supplere : nam et alia satisfactionis opera meretur homo sibi communicari ab eis quibus eleemosynas tribuit. Alia quoque satisfactionis opera ad tria haec reducuntur. Quidquid enim ad afflictionem corporis pertinet, refertur ad ieiunium ; et quidquid ad proximi utilitatem expenditur, eleemosynae rationem sortitur et ad eam reducitur ; omnis etiam latriae cultus sub oratione comprehenditur. Unde et unum ac idem opus potest habere plures rationes satisfaciendi.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem Petrus.

 

Concordat Richardus, et addit :

Opus vocatur poenale dupliciter. Primo, ex genere operis. Secundo, ex parte operantis. Loquendo de opere poenali primo modo, satisfaciendum est pro peccato per facta poenalia, tam propter emendationem culpae praeteritae, quam propter praeservationem a culpa futura. Culpae namque debetur poena ; poenae quoque, secundum Philosophum, sunt medicinae non tantum curativae, sed item praeservativae. Loquendo autem de opere poenali secundo modo, non oportet : quia frequenter opera ex genere suo poenalia, sunt delectabilia ex caritate fervida operantis. Insuper sustinens flagella, sive immissa per iustam operationem, cuiusmodi sunt omnia illa quae Deus infligit, sive per actionem iniustam, ut ea quae Deus iuste permittit ab iniustis infligi, non satisfacit ea sustinendo, in quantum patiens tantum : quia sic sua voluntas nequaquam cooperatur ad ea ut activum principium ; oportet autem ut voluntas eius qui meretur, sit activum principium meriti. Sed in quantum voluntas patienter et pia intentione sustinet ea pro suis demeritis, sic sunt sustinenti satisfactionis materia. Formaliter autem ipsa satisfactio in actu voluntatis consistit. Flagella demum quae ipsemet Deus infligit, maiorem habent efficaciam inclinandi voluntatem ad bonum, quam illa quae non immittit, sed permittit inferri.

Haec Richardus.

 

At vero Bonaventura :

Satisfactio, ait, fit per poenalia opera quadruplici ratione. Prima, quia in satisfactione est ablati honoris redditio. Hinc poenitens debet honorem istum reddere Deo magis, quam si non abstulisset eumdem : unde oportet ut non tantum famuletur Deo per bonam operationem, verum etiam se ipsum deiiciat per poenarum spontaneam assumptionem. Secunda ratio, quoniam satisfactio est deordinati ordinatio : quod cum deordinatum est per culpam, optime ordinatur per poenam. Tertia, quia est infirmi curatio : poenitens enim ante infirmatus per delectationem caloris, curatur per poenalitatem algoris. Quarta, quoniam ibi est persolutio debiti. Cumque peccator sit debitor poenae, debet per poenam satisfacere, sicque Deo debitum honorem impendere. Est etenim multiplex debitum ita colendi Deum. Unum, proveniens ex beneficiis desuper datis : quod per gratiarum actionem implemus. Secundum, proveniens ex divino mandato : quod implemus per obedientiae exsecutionem. Tertium, ex maiestatis imperio : quod debitum implemus per latriae adorationem. Quartum, quod provenit ex peccati contractione : cui satisfacimus per poenitentialem nostri punitionem.

 

De operibus autem satisfactionis sciendum, quod quodlibet horum trium, oratio, ieiunium, eleemosyna, tripliciter sumitur, scilicet : proprie, communiter, communissime. Proprie oratio est ascensus mentis ad Deum, ad aliquid degustandum vel impetrandum aut exsolvendum ; communiter oratio dicitur, secundum quod comprehendit omnem actum contemplativae vitae ad Deum relatum, utpote meditationis, lectionis ; communissime, secundum quod comprehendit omnem actum bonum, iuxta quod dicitur : Non cessat orare, qui non cessat bene facere. Ieiunium quoque proprie nuncupatur afflictio carnis secundum gustum ; communiter vero, omnis afflictio carnis in vigiliis, disciplinis, flagellis ; communissime autem, abstinentia ab omni peccato mortali, ut dicit Isaias : Hoc est ieiunium quod elegi : dissolve colligationes impietatis, etc. Similiter eleemosyna proprie est opus pietatis impensum proximo ad relevandum eius indigentiam corporalem ; communiter, omne opus pietatis exhibitum proximo, sive sit corporale, sive spirituale ; communissime, omne opus misericordiae impensum sibi ipsi vel proximo, secundum quod asserit Augustinus : Eleemosyna hominis debet incipere a se ipso, iuxta illud Ecclesiastici : Miserere animae tuae, placens Deo.

 

Itaque tria haec sumpta communiter, non proprie nec communissime, sunt partes satisfactionis : quorum sufficientia sumitur secundum appropriationem, et secundum proprietatem. Secundum appropriationem, iuxta triplicem radicem peccandi, quae est concupiscentia carnis, etc., ut dictum est. Secundum proprietatem vero sic sumitur : Omne opus poenale aut ordinat nos ad Deum, et sic est oratio ; aut ad nos, sic est ieiunium, quo maceratur propria caro ; aut ad proximum, et ita est eleemosyna. Aliter accipitur sufficientia ista secundum appropriationem : quoniam per orationem Deo reconciliamur ; oratio autem duas, quibus ascendat ad Deum, debet habere alas, puta ieiunium et eleemosynam, iuxta illud in Tobia : Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, etc. Unde Augustinus in libro de Sermone Domini in monte : Si vis orationem tuam volare in caelum, fac ei duas alas. Accipitur quoque sufficientia ista penes vitam activam et contemplativam : ad activam pertinet eleemosyna, ad contemplativam oratio ; ieiunium ad utramque, et ad utramque expedit ac disponit.

Haec Bonaventura.

 

Praeinductis consonant scripta Antisiodorensis, dicentis :

Tres sunt species satisfactionis : oratio, quae tollit pondus superbiae ; ieiunium, quod tollit pondus luxuriae ; eleemosyna, quae tollit pondus avaritiae. Quibus sublatis, oratio celerrime volat in caelum. Iterum ait : Nihil est satisfactorium, nisi aliquo modo poenale ; idcirco oratio quae nihil poenalitatis habet, sed tota delectabilis est, ut oratio viri contemplativi pro gaudiis regni caelestis, non est satisfactoria.

Haec ille in Summa, de quorum veritate plenius dictum est.

 

Postremo Scotus :

Satisfactio, inquit, proprie dicitur operatio exterior laboriosa seu poenalis, sponte assumpta ad puniendum peccatum suum, ad placandum Dei offensam ; vel est passio seu poena voluntarie tolerata pro causa illa. Si autem aliquis non sit bene dispositus ad suscipiendum et exsequendum unum horum operum satisfactoriorum, quamvis sibi appropriate corresponderet iuxta exigentiam sum culpae, tunc debet ei sacerdos iniungere aliud ad quod conspicit eum magis dispositum ac potentem. Ad quod necessaria est confessori magna discretio, ut si pauperi confitenti de furto, iniungenda esset eleemosynarum largitio, ad quam ex sua inopia exsistit ineptus. Similiter, si dives lapsus sit in vitia carnis, propter quae iniungendum esset ieiunium, ad quod si inveniatur involuntarius, vel probabile sit quod illud cito dimitteret, iniungenda est ei oratio et eleemosynarum collatio. Si autem nullam poenitentiam velit subire, et tamen dicit se displicentiam de suis habere peccatis ac firmum propositum non recidivandi, absolvendus est, non remittendus, ne cadat in desperationem ; et insinuanda est sibi poenitentia sua, et hortandus est ut velit eam implere in se vel in sua aequivalente. Atque dicendum est ipsi, quod nisi adimpleat eam hic, oportebit ad minus eam implere in purgatorio. Unde de Christo est prophetatum ; Arundinem conquassatam non conteret.

Haec Scotus.

 

Sed cum satisfactio sit pars poenitentiae, non apparet quod nolens aliquam satisfactionem poenitentialem assumere, sit absolvendus, praesertim cum sit hoc evidens signum impoenitentiae, quantumcumque dicat se poenitere.

Et si obiciatur, quod Christus mulieri in adulterio deprehensae satisfactionem nullam iniunxit, respondet Antisiodorensis, quod Christus vidit eam perfecte punitam per contritionem et erubescentiam quam passa fuit coram tam multis. Interdum namque sufficit contritio ad totam poenam delendam. Sed quia sacerdos non videt an sit tanta confitentis contritio, ideo poenitentiam aliquam illi iniungit.

 

 

QUAESTIO IV

 

Modo de restitutione scrutandum est diligenter.

Et primo nunc quaeritur, An restitutio sit pars satisfactionis, et necessaria ad salutem.

 

Videtur quod sit pars satisfactionis.

Primo, quoniam sine restitutione nemo potest satisfacere Deo, nec proximo : quoniam teste Augustino, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.

Secundo, quoniam satisfactio est restitutio quaedam, qua poenitens Deo restituit ac rependit honorem ac cultum, quos ei peccando subtraxit.

 

Videtur quoque quod non sit semper necessarium, neque possibile ablatum restituere. Nam qui alium diffamavit, mutili lavit aut sanitate privavit, non videtur ei posse restitutionem peragere, quia non valet ei aequivalens reddere.

 

Et circa haec occurrunt multa quaerenda, quae infra tangenda sunt, utpote : cui sit restitutio facienda, et utrum statim, et quis tenetur ad eam, an scilicet solus qui abstraxit. Nempe de hac materia frequenter rogatus sum a viris religiosis aliquid scribere, quia in foro confessionis et alibi saepe occurrit materia ista. Et quid agendum sit de lucratis per varios ludos, praesertim per aleas et taxillos.

 

Itaque circa haec scribit S. Thomas :

Inaequalitas opposita iustitiae, duobus modis contingit. Primo, ex rebus exterioribus : ut dum unus rem alterius aufert aut detinet. Secundo, in actionibus et passionibus : ut dum quis alium percutit violenter. Et haec duo quandoque sunt separata, ut patet per se ; quandoque vero coniuncta, ut cum quis per violentiam aliquid ab alio accipit, in quo ei a quo accipit illud iniuriam aut contumeliam infert (sicut qui alium spoliando laedit et percutit) ; et iuxta hoc reparatio aequalitatis iustitiae dupliciter significatur. Reparatio namque aequalitatis exsistentis in rebus, restitutio appellatur ; reparatio vero inaequalitatis exsistentis in actionibus et passionibus, satisfactio nominatur. Hinc satisfactio quandoque est sine restitutione, ut dum quis se humiliat proximo de aliquibus contumeliis ei dictis. Interdum quoque restitutio est sine satisfactione, sicut quando quis mutuum reddit. Aliquando vero utrumque exigitur, ut dum quis alteri rem suam violenter subtraxit ac detinet. Et ita nunc loquimur de restitutione rei iniuste ablatae, per quod homo Deum offendit et proximum.

 

Quidam igitur dicunt, quod talis restitutio non est pars satisfactionis, quoniam non debetur Deo tantum, sed etiam proximo, nec fit ad sacerdotis arbitrium. Unde dicunt, quod sit ad satisfactionem quoddam praeambulum. Sed hoc nihil est, quia omne peccatum commissum in proximum, etiam in Deum commissum est, quemadmodum in dilectione proximi includitur dilectio Dei. Propter quod satisfactio proximi coniunctam habet satisfactionem Dei. Nec obstat, quod non est ad arbitrium sacerdotis, quia sacerdos non est ibi vicarius proximi, sicuti est vicarius Dei : ideo satisfactio Deo facienda, dependet ex arbitrio sacerdotis, non autem satisfactio quae simul facienda est Deo et proximo.

Hinc alii dicunt, quod restitutio consistit pars satisfactionis. Sed nec hoc verum est, quoniam satisfactio offensam removet, atque a poena debita liberat. Nullus autem ex hoc ipso quod desistit offendere, consequitur hoc quod de praecedenti offensa reconciliationem inveniat, vel poenam pro illa debitam evadat ; sed hoc tantum consequitur, quod maiorem offensam et poenam non accumulat sibi : sicque cessare ab offensa, nulla est pars satisfactionis. Ideo, cum restitutio nil aliud sit quam ab offensa cessare, quoniam ex hoc ipso quod rem alienam detinet domino rei invito, offendit ; constat, quod restitutio non est pars satisfactionis proprie sumptae, sed praeambulum ad satisfactionem. Verumtamen bene concedimus, quod satisfactio proximo facta, est pars satisfactionis Deo exhibitae ; attamen restitutio non est pars satisfactionis nec Deo nec proximo factae.

 

Praeterea restitutio ablati de necessitate est facienda. Quemadmodum enim per satisfactionem oportet hominem reconciliari Deo, ita et proximo suo. Reconciliatio autem non aliud est quam amicitiae reparatio. Manente autem eausa dissolutionis amicitiae, amicitia reparari non valet. Causa autem dissolutionis amicitiae fuit inaequalitas causata ex iniusta arreptione seu detentione rei alienae. Ideo ille satisfacere nequit, nec Deo reconciliari, qui rem male ablatam aut male detentam non reddit. Sed sciendum, quia ut octavo Ethicorum ait Philosophus, amicitia non semper requirit aequale, sed quod possibile : ideo si aliqua sint ablata quae omnino restitui nequeunt, sufficit voluntas restituendi cum tanta restitutione sicut possibile est secundum conditionem utriusque, iuxta arbitrium virorum bonorum.

 

Ad obiecta ergo de his qui alios diffamant, mutilant, seu irreparabile aut incompensabile damnum inferunt : respondendum, quod ille qui alicuius malitiam manifestat ei qui habet corrigere, vel etiam si sit incorrigibilis, in conspectu Ecclesiae, ut confusus a peccato desistat, vel saltem alii ab eius consortio corruptivo discedant, servato ordine caritatis, non iniuste aufert famam alterius, nec ad illius restitutionem tenetur. Si autem intentione diffamandi id fecerit, iniuste aufert, etiam quamvis sit verum quod dixit : idcirco ad famae restitutionem obligatur, dicendo se falsum dixisse, si falsum dixit, vel quocumque alio modo, non tamen aliquod mendacium interserendo, quia non debet alterius famam restituere mentiendo. Attamen dicere potest se incaute esse locutum, quamvis quod dixit, sit verum.

Denique restitutio principaliter est inventa in damnis quae inferuntur in rebus fortunae, quae plenarie possunt restitui. In damnis vero laesionibusque personae quae non possunt ad aequale bonum restitui, restitutio fieri debet qualis possibilis est, sceundum bonorum ac prudentium virorum arbitrium, et iuxta iura patriae circa hoc instituta.

 

Verum his obici potest primo, quia qui impedit alium a consecutione alicuius boni, aequivalenter aufert sibi hoc bonum ; non tamen tenetur ei restituere illud aut recompensare, quemadmodum qui impedit alium a consecutione praebendae.

Secundo, qui occasionem dat damni, damnum intulisse videtur secundum regulam iuris. Sed qui subvertit semina proiecta in terram, dat occasionem damni de toto fructu. Similiter qui detinet pecuniam creditoris ultra terminum praefixum, ex qua ille lucraretur, dat occasionem damni totius huiusmodi lucri. Nec tamen apparet quod isti ad restitutionem omnium talium teneantur.

Insuper argui potest, quod homo plus restituere obligetur quam abstulit. Nam Dominus iussit in Exodo, pro una ove furata restitui quatuor oves, atque pro uno bove quinque boves. Unde Zachaeus locutus est : Si aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

 

Et respondendum ad primum, quod impediens aliquem a consecutione praebendae, si facit hoc quoniam alter indignus est vel ut de alio melius provideatur, non iniuste hoc agit, ideo nec restituere obligatur ; si autem animo laedendi illum, tenetur ad restitutionem : non quidem tanti quantum valebat praebenda, quoniam ille nondum fuerat eam adeptus, sed pensatis conditionibus utriusque secundum bonorum arbitrium.

Ad secundum, quod ille qui suffodit semina, non tenetur ad tantum quantum fructus agri fuerant valituri, sed quantum ager sic seminatus consuevit valere : nam multis modis potest agri fructificatio impediri. Sic quoque dicendum de eo cui non restituitur debitum tempore suo, quia non tenetur restituere tantum quantum potuisset ille alter lucrari, sed secundum aestimationem lucri quod accidere solet, pensato labore et infortuniis quae accidere alias possent in lucro : quoniam lucrum non provenit ex pecunia tantum, sed item ex industria et labore.

Ad tertium, quod illud praeceptum legis Mosaicae, quamvis sit de moribus, non est tamen morale, sed iudiciale. Talia quippe praecepta pro loco ac tempore populo illi dabantur : idcirco non obligant, nisi de novo statuantur ab aliquo auctoritatem ad hoc habente. Quod vero dixit Zachaeus, non fuit necessitatis, sed supererogationis, ex abundantia devotionis.

 

Praeterea quaeritur, an solum ille qui accipit alienum, ad restitutionem tenetur. Videtur quod sic. Nam alias ille qui damnum perpessus est, reciperet multo plus quam amisit. Dicendum, quod de illis qui ad restitutionem tenentur, dantur hi versus :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus,

Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

 

Inter quae, quinque sunt quae semper ad restitutionem obligant : quorum primum est « iussio », qua quis iubet alium depraedari : alias tyranni non adstringerentur ad restitutionem. Secundum est « consensus » ad rapinam perpetrandam, in eo sine quo rapina non poterat fieri. Tertium est « recursus », ut cum aliquis receptor latronum est, et eis patrocinium praestat. Quartum est « participatio », ut dum quis latroni se sociat ad spoliandum, et partem accipit spoliorum. Quintum est « non obstans », dum quis ex officio tenetur obstare, quemadmodum principes, qui in terris suis debent servare iustitiam : unde si non obstent pro posse, tenentur ad restitutionem eis qui in eorum territorio spoliantur. Verum in aliis casibus enumeratis non obligatur quis semper ad restitutionem, nisi in casibus certis, videlicet quando probabiliter credit quod consilium suum fuit efficax, et quod alias iniusta ablatio non fuisset commissa. Similiter, non omnis « palpo », id est adulator, tenetur ad restitutionem, sed qui adulando incitat ad auferendum, dicendo hoc signum esse strenuitatis, aut aliquid simile. Conformiter, « mutus » vocatur qui ex officio reclamare tenetur, nec reclamat ; nec tamen semper ad restitutionem tenetur, nisi operetur ut fiat iniusta ablatio, sed debet inducere eum qui abstulit, quatenus reddat. Similiter, non omnis qui « non manifestat », ad restitutionem adstringitur, sed ille qui pro latrone celat, et particeps est lucri. In omnibus etiam his, si principalis restituit, alii deobligantur a debito restituendi.

 

Insuper quaeritur, an restitutio facienda sit semper ei qui damnum perpessus est. Et videtur quod non, quia quandoque ille nescitur. Interdum etiam non potest pervenire ad illum sine grandi periculo. Sic etiam in depraedatione civitatum, praedator ignorat cui intulit damnum.

Dicendum, quod restituere est aliquem rursus statuere in suarum rerum possessione : ideo restitutio fieri debet ei qui re sua privatus est. Ad obiecta autem dicendum, quod quando incertus est dominus rerum ablatarum, pauperes sunt heredes : ideo non deobligatur a debito restitutionis, nisi det pauperibus pro anima eius cui restitutio debebatur, adhibita tamen prius diligentia debita pro illo cognoscendo aut reperiendo. Ad aliud vero dicendum, quod si sint res magni valoris, debet sibi transmittere si commode potest. Nec obstat, quod ex hoc patitur damnum, quia ipsemet causa est sibi huiusmodi damni. Si autem transmittere nequit, vel res modici est valoris, potest eam dare propinquis illius, si habet, vel alicui claustro, si non habet propinquos, cum protestatione quod reddere tenebuntur, si ille requisierit, aut unquam comparuerit. Porro, qui depraedatur communitatem et nescit quem aut quos in speciali, restituere debet pauperibus illius civitatis aut villae vel communitatis, seu in alios pios usus talis communitatis expendere secundum arbitrium episcopi, aut illorum ad quos communitatis illius pertinet cura. Quod si praelatus alicuius Ecclesiae, res suae Ecclesiae iniuste concedit et perdit, restitutio fieri debet Ecclesiae, ut res illae deveniant ad successorem illius praelati, quoniam quamvis ipse eas recipere non meretur, tamen Ecclesia eas non debet amittere.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in secunda secundae, quaestione sexagesima secunda, haec eadem scribit, et aliqua addit vel planius exprimit, dicens :

Aliquis potest alteri famam auferre tripliciter. Primo, verum dicendo, et iuste seu ordinate, ut dum quis crimen alterius prodit debito ordine caritatis atque iustitiae observato : et tunc non tenetur ad famae restitutionem, neque ad aliquam recompensationem faciendam. Secundo, falsum dicendo, et iniuste : tuncque tenetur ad famam restituendam, confitendo se falsum dixisse. Tertio, verum dicendo, sed iniuste, ut dum quis crimen pandit alterius non servato debito ordine, utpote non procedendo secundum formam et ordinem fraternae correptionis : et tunc ad famae restitutionem tenetur, quantum potest, tamen sine mendacio, ita ut fateatur se male dixisse, et quod iniuste diffamaverit eum ; et si non potest ei restituere famam, debet ei aliter pro posse facere recompensam.

 

Quaeritur quoque, an sufficiat restituere simplum. Et videtur quod non, quia (ut tactum est) in Exodo Dominus iussit pro una ove furata reddi quatuor oves, et pro uno bove iniuste sublato quinque boves. Dicendum, quod dum quis iniuste accipit rem alienam, duo sunt consideranda. Quorum unum est inaequalitas ex parte rei, quae interdum est sine iniustitia, sicut in mutuis. Aliud est iniustitiae culpa, quae potest esse etiam cum rei aequalitate : ut cum quis intendit inferre violentiam alteri, sed non potest. Quantum ad primum, adhibetur remedium per restitutionem, in quantum per eam aequalitas reparatur : ad quod sufficit, quod tantum restituat quautum de alieno accepit. Sed quantum ad culpam, remedium adhibetur per poenam, cuius inflictio pertinet ad iudicem : ideo antequam sit condemnatus per iudicem, non tenetur plus reddere quam accepit ; sed data sententia, tenetur etiam solvere poenam.

Per quod obiecti patet solutio, quia lex illa fuit determinativa poenae per iudicem infligendae. Tamen ad observantiam illius iudicialis praecepti nemo in evangelica lege tenetur. In qua nihilo minus aliquid simile statui posset per tantae auctoritatis praelatum seu iudicem.

 

Denique, cum restitutio ordinetur ad utilitatem eius cui fit (nam cuncta quae possidemus sub ratione utilis cadunt) ; idcirco, dum res restituenda videtur graviter noxia ei cui esset restituenda vel alteri, non est pro tunc illi restituenda. Detinens vero eam, non debet eam sibi appropriare, sed vel reservare, ut eam congruo restituat tempore, vel alibi tradere tutius conservandam. Verum his obici potest, quod simoniace recipiens, illicite recipit, non tamen debet restituere danti. Similiter meretrix vitiose recipit pretium corporis sui, non tamen obligatur reddere danti. Et respondendum, quod aliquis dupliciter illicite dat. Primo, quoniam datio ipsa exstat illicita et contra legem, ut simoniace tribuens. Et talis meretur quod dedit amittere : idcirco non debet ei restitutio fieri. Nec qui recepit, potest licite retinere, quoniam contra legem accepit, sed debet in pios usus convertere. Secundo, aliquis donat illicite, quia dat propter illicitam rem, quamvis ipsa datio non exsistat illicita, sicut dans meretrici propter fornicationem : ideo mulier datum illud potest sibi licite retinere ; si tamen per fraudem aut dolum superfluum aliquid extorsit a viro, tenetur restituere ei.

Praeterea advertendum, quod praelatus rem Ecclesiae tripliciter potest subripere. Primo, si rem Ecclesiae non sibi, sed alteri deputatam, usurpet, ut si episcopus rem capituli sibi usurpet : et sic planum est, quod restitutionem debeat facere ipsi capitulo, ponendo in manus eorum ad quos spectat de iure. Secundo, si rem Ecclesiae deputatam suae custodiae, in dominium transferat aliorum, utpote cognatorum ; et tunc restituere debet Ecclesiae, atque sub sua cura habere. Tertio, potest hoc facere animo solo, dum scilicet incipit habere animum possidendi rem Ecclesiae tanquam suam, non nomine Ecclesiae ; tuncque restituere debet, talem animum deponendo.

 

Amplius, circa illum qui rem alienam accepit, sunt duo consideranda, utpote : res accepta, et ipsa acceptio. Ratione rei tenetur restituere eam. Ipsa vero acceptio rei alienae potest tripliciter se habere. Interdum namque est iniuriosa, videlicet contra voluntatem domini rei, ut patet in rapina et furto : tuncque tenetur homo ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosae actionis, quamvis res apud ipsum non maneat, et ultra hoc pro iniuria debet puniri. Secundo, aliquis accipit rem alterius in suam utilitatem absque illius iniuria et dissensu, sicut in mutuo : tuncque tenetur restituere quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam acceptionis, etiam si rem amisit : tenetur quippe ei recompensam, qui sibi exhibuit gratiam. Tertio, quis accipit rem alterius absque illius iniuria, non tamen pro sua utilitate, ut in depositorum commissione. Idcirco qui accipit ita, in nullo tenetur ratione acceptionis : imo accipiendo impendit obsequium. Tenetur autem ratione rei. Unde si ei subtrahatur absque propria culpa, non tenetur ad restitutionem ; secus esset, si ex magna sua negligentia perderet rem.

 

Quemadmodum autem tactum est supra, principes iustitiam conservare tenentur in terra ; et si per eorum negligentiam latrones, praedones, spoliatores increscant ac spolient viatores, tenentur principes ipsi spoliatis ad restitutionem. Nam redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, ut in terris suis conservent iustitiam.

Tenetur etiam homo ad restitutionem statim et citius quo potest : quoniam sicut peccatum est rem alienam iniuste accipere, ita peccatum et eam apud se detinere invito domino rei. Nam impedit hominem ab usu rei suae. Et si obiciatur, quod rem alienam restituere, est praeceptum affirmativum, ergo obligat semper, sed non ad semper ; dicendum, quod praeceptum hoc quamvis secundum formam verborum sit affirmativum, implicat tamen in se negativum illud praeceptum quo prohibemur rem alterius detinere.

Haec Thomas in Summa.

 

In prima demum secundae, quaestione centesima quinta, aliqua scribit de his, quae in praeinductis et introducendis satis contineri censentur.

 

De his Petrus non scribit, nisi quod quaerit, utrum restitutio sit pars satisfactionis. Et respondet, quod pars satisfactionis dicitur aliquid dupliciter. Primo communiter, quia ad debitam satisfactionem exigitur : sicque satisfactionis pars restitutio dici potest. Secundo proprie, id in quo satisfactio ipsa consistit : et ita non est.

Haec Petrus.

 

Quod autem in praehabitis S. Thomae verbis asseritur, quod restituere non est nisi a peccato cessare, non videtur omnifarie verum : quia dum quis dolet ex corde de iniusta ablatione et detentione alieni, et restituere illud proponit tempore opportuno, iam cessat ab illo peccato, non tamen restituit, absolute loquendo. Restituere quoque dicit actum ; non autem cessare a culpa, quamvis materialiter possit actum includere. Potest etiam accipi negative ac privative.

Verius etiam reor, quod restitutio sit pars satisfactionis proprie loquendo. Sed pars multipliciter dicitur, utpote pars integralis, pars essentialis, pars subiectiva, pars potestativa. Unde videtur pars satisfactionis : sicut declinare a malo, pars appellatur iustitiae.

 

Richardus autem de his scribit diffuse :

Opus (inquiens) poenale per quod secundum divinam iustitiam solvitur seu remittitur pars poenae debitae pro peccato, est pars satisfactionis. Iustitia vero in Deo dupliciter sumitur, secundum Anselmum in Proslogion : primo, pro condecentia bonitatis divinae ; secundo, pro rectitudine voluntatis ad retribuendum unicuique secundum merita sua. Primo modo restitutio est pars satisfactionis, quoniam condecet bonitatem Dei, ut homini facienti actum quem praecipit Deus, non tantum imputet sibi actum illum ad meritum gratiae, sed etiam remittat sibi pro actu illo aliquid poenae debitae pro peccato. Sicut videmus quod rex aliquis liberalis, militi suo sibi reconciliato, attamen obligato ad aliquam emendam pro aliquo facto, interdum remittit partem emendae propter hoc, quod fideliter exhibet regi obsequium quod et alias impendere tenebatur. Sed per comparationem ad iustitiam Dei secundo modo acceptam, restitutio non est pars satisfactionis : quia secundum rigorem iustitiae non potest satisfacere homo per opus ad quod faciendum exstitit obligatus, etiam si non peccasset, vel si totam poenam pro peccatis debitam exsolvisset. Ab hac responsione parum aut nihil differt positio dicentium, quod restitutio est pars satisfactionis ex misericordia potius quam ex iustitia.

Haec Richardus.

 

Qui insuper quaerit, utrum damnificans alium in bonis animae aut corporis, teneatur ad restitutionem. Respondet :

Nemo potest alium damnificare in anima nisi dispositive, utpote inclinando ipsum ad culpam exemplo, verbo aut omissione. Et talis pro restitutione tenetur pro posse illum disponere verbo et exemplo ad recuperandum amissa animae bona, atque pro ipso orando, et aliorum orationes procurando pro ipso. Sed in bonis corporis potest unus alium simpliciter damnificare occidendo, laedendo aut spoliando. In quibus quamvis non queat membrum aut vitam seu sanitatem restituere, tenetur tamen refundere alia bona pro damno illo, pensatis qualitate laesi qnantitateque damni, et viribus damnificantis.

 

Quaerit quoque, utrum iniuste damnificans alium in fama, teneatur ei restituere famam. Ad quod respondet sicut ex Thoma responsum est, et addit :

Qui diffamat alium de ipso falsa dicendo, talis tenetur facere posse suum fideliter, ut illi sua fama restituatur, dicendo se falsum dixisse, quamvis ex hoc redderetur infamis. Nam quamvis homo teneatur propriam famam magis tueri et conservare quam alienam, ceteris partibus, magis tamen tenetur alteri servare famam suam iuste, quam servare propriam famam iniuste : quia tenetur bonum animae suae praeferre bono propriae famae. Interdum quoque damnificat quis alium in fama sua iniuste indirecte, dum proprium crimen renuit pandere aut fateri. Et talis quamvis peccet, non tamen tenetur alteri restituere famam recognoscendo propriam culpam, ut quidam probabiliter dicunt : quia dum alter non servat iustitiam, ipsum accusando vel denuntiando, nec ipse tenetur se ita culpabilem insinuare. Aliqui tamen contrarium dicunt, quod nimis durum videtur.

 

Si autem quis teneatur alicui restituere aliqua, et sciat quod ille per illa impugnaret bonum commune, non debet ei restituere statim, sed restituenda illa diligenter servare apud se, vel facere apud alium reservari fideliter ac secure, quatenus restituantur tempore opportuno illi aut eius heredibus, quando hoc fieri poterit sine praeiudicio boni communis.

Praeterea qui in guerris scienter inferunt innocentibus damnum, tenentur illis ad restitutionem, non obstante consuetudine contraria, quoniam mala consuetudo est corruptela. Verumtamen illi in guerris innocentes non sunt, qui habenti bellum iniustum favent directe aut indirecte, dummodo sciant illum habere bellum iniustum, vel hoc merito scirent.

 

Denique qui intulit alteri damnum, si habet aliquid ultra necessitatem sustentationis naturae, quamvis sit necessarium sibi ad victum secundum condecentiam sui status, tenetur restituere : quia non licet ei vivere de alieno cum saeculari honore. Si autem non habet nisi necessaria ad sustentationem naturae, est distinguendum. Aut enim is cui restituendum est, non indiget restitutione ad necessitatem naturae ; et tunc alter restituere non tenetur, quia ex naturali iure licitus est unicuique usus possessionis ad necessitatem naturae suae : extrema quippe necessitas omnia facit esse communia. Aut indiget ille ad sustentationem, et tunc subdistinguo : quia aut prius taliter indiget re restituenda quam alter ; aut eodem tempore taliter indigent ambo ; aut alius ille prius sic eget re illa. Primo modo atque secundo dici posset, quod restituere obligatur, quia res illa nunquam fuit sua de iure : quia dum alter fuit in statu in quo res illa fuit sibi extreme necessaria, non potuit fieri huius, illo contradicente. Sed tertio modo, restituere non tenetur, quia extrema necessitas facit rem illam tunc esse ipsius.

 

Porro si quis praecidat in fundo suo venas per quas derivabatur aqua ad puteum alterius, intentione nocendi alteri, tenetur ei ad restitutionem damni. Si vero hoc facit sine fraude, intendens utilitati suae consulere, ut si multum utile sibi sit facere murum, nec potest convenienter fieri fundamentum sine illarum praecisione venarum, non tenetur ad aliquam restitutionem, quia ius habet faciendi in agro suo suam utilitatem. Unde regula iuris est : Nemo damnum alteri facit, nisi qui id facit ad quod faciendum ius non habet.

 

Insuper qui retrahit a religionis ingressu personam utilem, intentione damnificandi, tenetur illi conventui cui subtrahit talem personam, ad bonorum arbitrium. Si vero hoc faciat intentione consulendi suae utilitati temporali aut spirituali, non suggerens falsum, neque in fraudem, non tenetur illis ad aliquam restitutionem ; sed personae cuius spiritualem impedivit profectum, tenetur in spiritualibus ad restitutionem quantum potest.

 

Praeterea quaeri potest, quid de muliere quae ex adulterio suscipit filium, per quod exheredat verum heredem. De qua aliqui dicunt, quod ad restitutionem non obligatur, si hoc fecit non animo exheredandi, sed luxuriandi. Dicendum, quod mulier illa non excusatur quin teneatur ad restitutionem post mortem mariti, nisi filius a matre persuasus, hereditatem voluerit reddere ; non tamen tenetur credere matri, nisi possit sibi facere certam fidem de hoc quod ex adulterio habuerit eum. Non tamen tenebitur ad restituendum totam hereditatem, quoniam multa poterant impedire ne hereditas devolveretur ad alium ; sed tenebitur ad interesse iuxta bonorum arbitrium.

 

Amplius, damnificans alium iniuste in sua libertate, videlicet procurando iniuste ipsum redigi in servitutem, tenetur se facere servum pro illo, si aliter non potest eum restituere libertati ; nisi forsan hoc redundaret in detrimentum boni communis : in quo casu teneretur ad omne aliud interesse ad bonorum arbitrium. Quantumcumque vero damnificaret illum in possessionibus, nunquam teneretur pro restitutione se vendere in servum, quia libertas inaestimabilis res est.

 

Praeterea, quoniam restituenda sunt quae per usuram sunt acquisita, quaeritur an quilibet in quocumque contractu accipiens aliquid ultra sortem, teneatur illi a quo accipit, ad restitutionem. Et videtur quod sic, quia frequenter continetur in iure : Quidquid ultra sortem accipitur, usura est. Respondendum, quod in contractu aliquid accipere ultra sortem, quadrupliciter potest intelligi : primo, de mutuo ; secundo, de locatione ; tertio, de venditione ; quarto, de emptione. Primo modo contingit accipere aliquid ultra sortem, aut ratione poenae conventionalis a iure permissae, aut ratione donationis, aut ratione interesse, aut tanquam exactum pro mutuo directe vel indirecte, explicite vel implicite. Primo modo accipiens aliquid ultra sortem, non tenetur ad restitutionem, si poena non fuit apposita in fraudem usurae, sed intentione arctandi accipientem ad observationem fidelitatis promissae : quia ut dicitur ff. de Regulis iuris, quod nomine poenae exactum, hoc nemo restituere cogitur.

Accipiens quoque secundo modo ultra id quod mutuavit, restituere non tenetur. Si enim mutuo aliquid alteri non in fraudem usurae, et ille tanquam gratus reddit mihi plus ex sua liberalitate, non teneor restituere : quia illud meum est iure liberalis donationis.

Tertio quoque modo, utpote ratione interesse, licet accipere ultra sortem pluribus modis. Primo, dum fideiussor pro defectu debitoris compulsus est creditori solvere capitale atque usuram. Tunc namque fideiussor debet a debitore utrumque recipere, quia servari debet indemnis : extra de Fideiussoribus, capitulo Constitutus. Secundo, dum mutuans incurrit damnum ex hoc quod ille qui accepit, non solvit in termino assignato : extra de Fideiussoribus, capitulo Pervenit. Tertio, dum aliquid impignoratur marito pro dote. Tunc enim maritus ultra capitale potest retinere fructus perceptos ad onus matrimonii supportandum : extra de Usuris, capitulo Salubriter. Quarto, quando vassallus Ecclesiae impignorat illi feudum quod tenet ab ea, nec interim reddit Ecclesiae servitium quo ei tenetur pro feudo. Tunc quippe potest Ecclesia retinere capitale cum fructibus perceptis. Sicque posset etiam dominus temporalis : quoniam cum usura sit praeter ius naturae, secundum Philosophum primo Politicorum, et contra ius divinum, iuxta illud Lucae, Mutuum date, nihil inde sperantes : si illud esset usura, non liceret Ecclesiae nec clericis. Quod autem id liceat, habetur extra de Usuris, capitulo Conquestus. Quinto, cum quis mutuat illi qui violenter aut fraudulenter suam rem detinet. Tunc etenim mutuans restituere non tenetur id quod ultra mutuum accipit : quia non accipit alienum, sed quod suum est retrahit ad se.

 

Quarto modo, videlicet aliquid exactum pro mutuo directe aut indirecte, implicite vel explicite, ultra sortem accipere, potest fieri sine pacto ac insinuatione intentionis plus habendi, aut cum insinuatione et pacto. Primo modo accipiens aliquid ultra sortem, restituere non tenetur, quamvis peccet si corruptam habuit intentionem plus habendi. Corrupta demum fuit intentio, si mutuavit principaliter in spe lucri ; non autem, si secundario extra de Usuris, capitulo Consuluit, in Glossa. Secundo modo non licet : quia sic est quasi quoddam pactum interpretative, quia ex hoc praesumit acceptor mutui, quod ipse mutuans mutuat intentione plus habendi ; et quod ille non mutuaret nisi ipse daret ultra sortem. Idcirco, si dat aliquid mutuanti, non est liberalis donatio, sed quasi sub conditione coacta. Tertio modo contingit aliquid accipere ultra sortem quadrupliciter. Primo, quando capitale et lucrum ponuntur sub certitudine. Secundo, quando capitale sub certitudine ponitur, et lucrum in fortuna : ut cum aliquis alteri mutuat centum sub tali pacto, quod habebit aliquam lucri portionem, si fuerit lucrum, capitali suo sibi semper salvo quidquid contingat. Tertio, dum lucrum ponitur sub certitudine, et capitale in fortuna : ut cum quis eunti ad nundinas mutuat centum pro certa summa pecuniae, recipiens in se periculum capitalis, nisi pereat per culpam vel negligentiam mutuum accipientis. Quarto, dum utrumque ponitur sub dubio, ita quod non videtur notabiliter magis in favorem dantis quam accipientis. Tribus primis modis accipiens aliquid ultra sortem, ad restitutionem tenetur : quia contractus sunt usurarii, sive fiant directe sive indirecte, vel explicite sive implicite. Cumque istud non sit tam evidens de tertio modo sicut de primo et secundo ; ideo istud de tertio modo probatur per auctoritatem, extra de Usuris, capitulo Naviganti : quo loco dicitur, Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo quod suscipit in se periculum recepturus aliquid ultra, usurarius est censendus. Quarto modo aliquid accipiens ultra sortem, restituere non tenetur : quoniam ratione verisimilis dubii excusatur contractus huiusmodi, extra de Usuris, capitulo Naviganti. Rationeque huiusmodi dubii excusatur, qui merces suas vendit ut in termino certo recipiat amplius pro eisdem, quam valent tempore contractus, si tamen contractus tempore eas non fuerat venditurus. Si autem alias tempore contractus fuit rem illam venditurus pro minori pretio, atque ex certa scientia plus recipiat alio tempore, quasi usurarius est censendus.

 

Porro in contractu locationis licitum est ultra rem locatam accipere aliquid ac retinere pro usu rei locatae, etiam dum locantur res quae non peiorantur, ut pecuniae vel scyphi argentei, ad honorandum illum qui accipit. Sic enim dare pecuniam, non est eam mutuare, sed locare : ff. Commodati vel contra. Ibi etenim dicitur, quod non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ostentationem quis accipiat.

In contractu quoque venditionis licitum est accipere ultra sortem, non tamen ultra id quod res valet dum venditur. Nempe eamdem rem uno tempore et in una terra emit unus pro centum, quae in alio tempore et in alia terra valet centum viginti. Item ratione emptionis redditus hereditarii, vel ad vitam, licitum est recipere proventus, quamvis excedant sortem, si in emptione servetur sequalitas iuris naturalis, sine qua nulla emptio licita esse potest : 16, quaestione 3, capitulo Si sacerdotes.

Ratio autem cur pro re mutuata nil exigi potest ultra sortem, et potest pro re locata, est : quoniam mutuum est de rebus quarum principalis usus non potest concedi sine re ipsa, eo quod ille usus est earum consumptio, ut patet in esibilibus et potabilibus ; vel distractio, ut patet de pecunia, quae ad hoc principaliter est inventa, ut expendatur in emptione rerum aliarum. Idcirco, quando res tales aliis conceduntur, transfertur in illos earum dominium. Unde mutuare est, de meo tuum facere. Cumque concedere principalem usum rerum illarum, sit concedere res ipsas ; ille qui ultra recompensationem rei exigit recompensationem pro usu eius, exigit pro eadem re bis recompensationem : quod est contra naturalis iuris aequalitatem. Locatio vero est de rebus quarum usus concedi potest sine re, quia earum usus non est earum consumptio. Hinc vendi potest dominium domus,retento usu ipsius ; et concedi usus, retento dominio. Ideo ille cui restituitur domus locata, si ultra hoc exigit pretium pro usu illius, non exigit pro eadem re bis recompensationem, nec recompensationem pro eo quod non est.

Haec Richardus.

 

Qui insuper sciscitatur, utrum homo teneatur restituere ea quae legitima mereatione lucratus est de bonis quae ipse vel pater eius acquisierunt per usuram. Videtur quod sic, quoniam tenens rem impignoratam, tenetur eam restituere eum fructibus perceptis, si sibi solvitur capitale pro quo res fuit impignorala. Si autem de fructibus sortem receperit, tenetur restituere pignus sine solutione alia, hoc excepto quod sibi debetur pro laboribus et expensis : extra de Usuris, capitulo primo et sequenti. Ergo a simili, si de eo quod mihi restituere debuisti, lucratus es, deductis expensis tuis, et retento quod tibi pro labore debetur, residuum lucri cum hoc quod ante debebas, restituere teneris.

Ad istam quaestionem aliqui dicunt, quod talis non tenetur restituere lucrum praedictum, lucrum tamen de re furtiva vel rapta reddere obligatur : quia usurarius est dominus rei quam lucratus est per usuram, furator autem non est dominus rei furatae, nec raptor rapinae. Sed contra, quicumque alicuius rei est dominus, eius est dominus aliquo iure, non iniuria ; sed rei acquisitae per usuram, usurarius non est dominus aliquo iure.

Hinc alii dicunt, quod usurarius non solum tenetur ad restituendum usuram, sed etiam quidquid lucratus est iusta mercatione de re per usuram acquisita, prius tamen deductis laboribus et expensis ; fur autem seu raptor de lucro iusta mercatione acquisito non debet inde deducere nec labores neque expensas : quoniam mitius agendum est cum usurario quam cum latrone aut fure. Sed contra hoc est, quod pro re sterili nemo debet exigere fructum. Pecunia vero de se res sterilis est, quia per se nullum potest parere fructum, sed solum per laborem sollicitudinemque utentis. Ergo lucrum de pecunia tua non debes exigere, si in lucro illo non laborasti neque sollicitus exstitisti.

 

Hinc mihi videtur dicendum, quod rerum quaedam sunt quae habent usumfructum, ut res quarum usus non est earum consumptio neque distractio ; et si quis talem rem extorserit per usuram, non solum obligatur ad restituendum rem ipsam, sed et fructus perceptos, deductis prius laboribus et expensis : quoniam tales fructus sunt fructus rerum quarum alius dominus est. Quaedam quoque sunt res quae non habent principaliter usumfructum, cniusmodi est pecunia. Lucrum enim de pecunia proveniens, non est fructus pecuniae, sed humanae industriae ac laboris. Cumque homo dominus sit suae industriae atque laboris, ideo lucrum quod iusta mercatione adeptus est de pecunia per usuram extorta, restituere non tenetur. Verumtamen, qnia pecuniam alterius praeter eius absolutam voluntatem detinuit, si ille cui facienda erat restitutio, ex hoc aliquod damnum incurrit, alius sibi tenetur ad restitutionem damni una cum restitutione usurae.

 

Rursus quaeritur, utrum homo tenetur restituere ea quae reperit fortuna. Dicendum, quod rerum quaedam sunt communes omnium iure naturali, ut volucres non domesticae et pisces maris ; quaedam vero sunt universitatis, sicut quod est communitatis, ut theatra, stadia ac consimilia ; quaedam autem sunt proprie singulorum. Si quis ergo inveniat aliqua de primo genere horum, restituere non tenetur. Si autem invenerit aliqua de secundo genere, restituere communitati tenetur ; rem autem singularis personae, singulari personae. Et secundum hanc distinctionem concordantur et solvuntur diversae auctoritates quae diversimode loqui videntur. Si etenim quis sciat cuius sit res inventa, nec restituerit eam, similis est raptori ; et si nesciat cuius sit, non tamen potest eam relinere, sed debet facere quod in se est, ut sciatur cuius sit : quia ut dicitur ff. de Furtis, etc., qui alienum quid iacens in terra, causa lucri faciendi sustulit, furto adstringitur, sive sciat, cuius sit, sive non. Et hoc rationabile est, quia cum sciat rem suam non esse, supponere debet eam de iure ad alium pertinere. Quod si invenire nequeat cuius sit, restituat illi cui incumbit cura rei publicae.

 

Adhuc quaeritur, utrum homo tenetur restituere ea quae lucratus est per ludos prohibitos. Videtur quod non, quoniam meretricium magis prohibitum ac vitiosum consistit quam huiusmodi ludi ; sed meretrix non tenetur restituere pretium corporis sui : ergo nec lusor lucratam pecuniam. Item quod torneatores in torneamentis lucrantur, restituere non tenentur, secundum leges. In contrarium est, quia ab alio repeti non potest quod ille restituere non tenetur ; sed secundum constitutionem Graecam usque ad quinquaginta annos repeti potest quod in ludo amittitur alearum.

Dicendum, quod aliqui ludi sunt ita prohibiti, quod non iubetur restitui id quod lucratur homo secundum legem ludorum illorum, ut torneamenta, in quibus quod quis lucratur, restituere non tenetur, quamvis peccet mortaliter exercendo ludum ab Ecclesia tam vehementer prohibitum, ita ut careant ecclesiastica sepultura occisi in illo. Alii sunt ludi ita prohibiti, quod praecipitur restitui quod homo lucratur cum eis, ut ludus alearum et taxillorum. Non tamen prohibitum est ludere non ex cupiditate et pro communi convivio. Itaque communis atque securior via est, quod eo ipso quo ludus taxillorum prohibitus est, homo ipso iure tenetur restituere quod tali ludo lucratus est : quia non tantum prohibetur ille ludus, sed etiam acquisitio lucri per talem ludum. Ratio demum quod leges potius prohibent ludum alearum quam torneamenta, est : quia in ludo torneamenti sunt multi labores qui macerant carnem et a turpibus retrahunt, et torneantes exercent se, ac artem militiae discunt pro defensione rei publicae ; sed propter abusus supervenientes et crudelitates et vanitates annexas, Ecclesia ludum illum districte rationabiliterque prohibuit. Ludus autem taxillorum otium nutrit, et plurima mala habet adiuncta, nec aliquid utile ibi addiscitur, et totum exercitium ludi illius fortunae committitur atque innititur.

Haec Richardus.

 

Porro scripta Alberti de restitutione, in praehabitis verbis Thomae quasi totaliter continentur. Aliqua tamen possunt addi. Restitutio (inquit) bene definitur, cum dicitur :

Restitutio est rei ablatae redditio vel recompensatio. Ablatum namque aut restituitur idem numero, et tunc redditur ; aut in aequivalenti, et tunc recompensatur. Contingit ergo dupliciter reddere. Primo, secundum ablati valorem : et ita fama ablata atque virginitas violata, restitui nequeunt. Secundo, penes acceptationem eius cui ablatum est aliquid : quae restitutio fit iuxta arbitrium virorum bonorum, et hoc fit quotiescumque debitor facit quidquid potest ad satisfaciendum laeso ; et sive laesus tunc remittat, sive non, nihilo minus excusatur qui abstulit, coram Deo. Denique clerici et quidam religiosi, suadentes principibus licitas esse quasdam acceptiones quae revera iniustae sunt, ad restitutionem tenentur : quemadmodum etiam consiliarii pravi, qui instar Achitophel, excogitant varios modos extorquendi et auferendi ab aliis, volentes placere impiis principibus ac tyrannis ; emissarii quoque qui exsequuntur quod illorum consilio norunt iniuste esse dictatum.

 

Deinde quaerit hic doctor, quid debeat restitui. Quam quaestionem dicit esse difficilem, ponendo casus de diffamante et semina suffodiente, seu aliquem impediente a consecutione alicuius spiritualis saecularisve boni. Ad quae respondet sicut ex Thoma responsum est, et addit, quod omne illud ablatum est restituendum quod cum dolore amittitur, et cum delectatione, utilitate aut honestate possidetur, praesertim cuius ablatio aut minoratio ad vituperium pertinet vel ad damnum. Auferre vero famam in his quae spectant ad vanitatem, non censetur peccatum, nec satisfactionem requirit. In ceteris, sicut in dictis S. Thomae inductum est.

 

Scripta vero Thomae de Argentina consonant per omnia praeinductis ex sancto Doctore et Richardo de Mediavilla ; et addit :

Si quis bona fide emat ablata, non debet damnificari, quia non scivit nec suspicabatur illa esse iniuste ablata. Idcirco si dominus talium rerum vult eas rehabere, debet huic emptori restituere pretium capitale.

At vero de muliere quae falsum heredem constituendo, defraudat verum heredem, aliqui dicunt, quod mulier talis satisfacere nequit, nisi illud suo revelet marito, quatenus spurium illum privet hereditate. Quod non videtur idonee dictum, quia se ipsam exponeret mortis periculo et virum suum uxoricidio. Ideo dico, quod mulier illa pro posse suo debet laborare ut spurius ille intret religionem, et talem religionem in qua non sit capax hereditatis. Quod si noluerit spurius, puto quod mater sua debeat ei quod gestum est, elam revelare, ipsumque admonere ne animam suam perdat usurpando hereditatem sibi indebitam. Potest quoque haec revelare confessori spurii in confessione vel extra, et supplicare ut super his spurium illum informet. Qui si acquiescere nolit, et mulier supervixerit suo marito, debet parcius vivere, quatenus heredi damnificato recompenset damnum suum pro posse.

 

Quaeritur etiam, quo tempore tenetur quis restituere. Quae quaestio dupliciter potest intelligi. Primo, de illo qui nunquam fuit bonae fidei possessor ; et ille tenetur immediate restituere, quantum potest. Secundo, de illo qui aliquando fuit fidei bonae possessor, tamen antequam transeat tempus praescriptionis, sufficienter informatur de hoc quod iniuste possidet aliquid, et quod illi per quos seu a quibus habet rem illam, nunquam fuerunt veri possessores rei illius, atque sufficienter docetur iniustus ille possessor, cui debeat reddere illam rem : et tunc ad restitutionem tenetur immediate et indilate, quia eiusdem est criminis alicui rem suam iniuste auferre, et detinere, nisi dilatio expediat, ut quando furioso non redditur gladius. Tertio, potest haec quaestio introduci propter tempus praescriptionis, quia aut est praescriptio iuris, ex tempore capiens firmitatem : cuius praescriptionis tempus est decem anni contra personam laicam et privatam, si praesens sit, et viginti anni, si absens exsistat. Intelliguntur autem esse praesentes, qui in eadem provincia commorantur ; absentes vero, qui sunt in diversis provinciis. Porro contra Ecclesiam non praescribitur, nisi tempore quadraginta annorum, ut patet 16, quaestione 3. Et excipitur ibi Romana Ecclesia, contra quam non praescribitur nisi tempore centum annorum. Differt item praescriptio ab usucapione : quia praescriptio cadit super rem immobilem, ut est ager, villa, castrum ; usucapio super rem mobilem, ut sunt pecunia, liber, vestis. Quaero ergo, si quis rem possideat pacifice bona fide per totum tempus praescriptionis, concurrentibus conditionibus universis requisitis ad praescriptionis valorem, quae multae sunt valde ; deinde veniat quis, evidenter ac sufficienter declarans quod bona illa fuerant sua, vel ad ipsum legitima successione pertineant : utrum teneatur bona illa restituere illi. Respondeo quod non, quoniam ius canonicum ac civile conferunt ei iustum titulum possidendi. Verum quidam doctores tenent contrarium, asserentes quod in foro conscientiae restituere obligatur. Nec ius humanum sua institutione potest praeiudicare iuri divino ac naturali, ita ut faciat id quod meum est,esse tuum ; cum homo legislator non sit dominus rerum, sed Deus creator, legislator supremus. Insuper, quod non est secundum se licitum, sed tantum a iure permissum, non praebet defensionem in conscientiae foro. Talis autem est praescriptio, quoniam solum est a iure permissa, ad vitandum maius malum, videlicet iurgia quae possunt oriri propter dominia. Sed ista non concludunt. Et dico, quod princeps terrenus non solum est rerum tutor, sed etiam distributor secundum merita atque demerita possidentium eas. Hinc sicut propter crimina aliqua tollit uni suum, et praestat hoc alteri ; sic in proposito per praescriptionem aufert uni propter negligentiam suam, quod fuit aut esset suum, et alteri illud largitur. Magna vero est negligentia eius qui infra tot annos praescriptionis non requirit rem debitam sibi. Hinc iura testantur, quod qui rem suam curare negligit, merito eius proprietatem amittit.

Haec Argentinensis.

 

Verum secunda opinio amplius placet quibusdam. Nam dato quod negligens sit, tamen negligentia illa posset puniri alia minori poena, et posset quis ex alia meliori causa omittere huiusmodi rei suae requisitionem. Nec dominus terrenus potest esse rerum distributor principalis, aut secundum propriam voluntatem, sed solum secundum summi legislatoris complacitum, seu iuxta divinam naturalemque legem, vel saltem non contra eas.

 

At vero Scotus circa haec scribit prolixe, in primis discutiens, an omnia ista exteriora debeant esse cunctis communia : de quo satis dictum est in Scripto secundi. Deinde inserit multa, quae in dictis Richardi iam habita sunt. De muliere quoque spurium habente scribit sicut ex Thoma de Argentina inductum est. De his quoque qui tenentur ad restitutionem, allegat et exponit praefatos versiculos :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus,

Participans, mutus, non obstans,non manifestans.

 

Istorum omnium quilibet tenetur ad restituendum in solidum, sed uno eorum restituente, omnes alii liberantur a debito restituendi quoad illum cui unus ille satisfecit ; et tenentur pro taxa portionis quae eos contingit, illi qui pro ipsis omnibus satisfecit.

Insuper addit, quod quamvis teneatur quis damnificato restituere ablatum, et ultra hoc suum interesse, et fructum perceptum de re, si res fuit fructifera ; non tamen fructum qui provenit ex industria eius qui utitur illa re. Ex quo sequitur, quod lucrum acquisitum ex pecunia foenebri, non tenetur reddere foenerator : alioqui ille qui reciperet, posset iuste usurarius esse, quia recipere fructum de sua pecunia venientem per alterius industriam, est facere usuram. Et hoc est forte quod magis posset homines inducere ad usuram : quoniam de usuris lucrantes, id quod lucrantur restituere non tenentur : imo id suum est, quia per eorum industriam est acquisitum. Alienum vero est restituendum.

Haec Scotus.

 

Qui in huius quaestionis decisione sequitur valde opinionem ex Argentinensi inductam de praescriptionis valore, etiam in conscientiae foro, potissime probans hoc, quia (ut ait) dominiorum et terrarum divisio, translatio, permutatio, factae sunt ab exordio auctoritate humana principum saeculi huius, praesertim imperatorum, ergo et postea eorumdem auctoritate talia fieri potuerunt. Quod dictum nec Scripturis canonicis, nec providentiae Dei satis consonare videtur. Omnino enim omnipotentis Dei ordinatione, iustitia, moderamine, ab exordio divisa est terra, translata sunt regna, variata dominia, possessiones mutatae sunt, iuxta illud Danielis : Ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit. Unde per Ieremiam testatur : Ego feci terram in fortitudine mea magna, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. Hinc sicut in Deuteronomio recitatur, praecepit filiis Israel de Aegypto egressis, ne moverentur ad praelium contra Idumaeos, nec contra Moabitas, neque adversus Ammonitas : quoniam terras in quibus commorabantur, tradidit patribus eorum ac ipsis in possessionem. Hinc quoque in cantico Deuteronomii Moyses cecinit : Constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. Quibus et regna Chananaeorum divisit in mansiones. Hoc est quod Paulus apostolus protestatur : Deus fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super faciem universae terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum. Quod qualiter factum est, in Genesi, in Paralipomenon et aliis locis Scripturae clare ac copiose docetur. Unde in Daniele describitur, qualiter secundum ordinem providentiae Dei iuxta exigentiam meritorum hominum, diversis nationibus successive tradita est et ablata monarchia. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Deus transtulit regna de gente in gentem propter diversos dolos et iram et iniustitias. Quod autem principes saeculi divisiones quasdam fecerunt terrarum, ex divina providentia ortum habet, cuius dispositione aut permissione cuncta aguntur in terris, praesertim in rebus actibusque humanis.

 

Praeterea Scotus respondendo ad istud, utrum damnificans alium in bonis personae, videlicet animae et corporis, teneatur ad restitutionem, inter cetera scribit :

Nullus potest alium damnificare in bonis animae, inducendo ad culpam directe seu necessitando, cum peccatum ex propria voluntate peccantis dependeat ; sed indirecte, inclinando, persuadendo, scandalizando, et a bonis actibus retrahendo sive impediendo. Quod qui fecerit, tenetur omni modo sibi possibili ad restitutionem, id est ad aedificationem illius, ut recuperentur in eo bona virtutum. Inducere ergo eum debet efficaciter ad poenitentiam virtuososque actus. Et si sola inductio non sufficiat, quia facilius est pervertere quam convertere, tenetur per se orando, et aliorum orationes procurando, gratiam conversionis illi acquirere, et item per alios persuasores idoneos ad hoc agendum studere, non tamen pandendo occulta peccata illius. Ex quibus patet,quantum periculum sit et peccatum, alios sollicitare aut inducere ad peccatum, quia vix potest restituere illis quod debet. Et quia bona virlutum quae abstulit sunt pretiosissima bona, et mala ad quae induxit sunt pessima mala, et damna gravissima ; idcirco, incomparabiliter plus damnificat proximum, qui in istis damnificat eum, quam qui solum in corporalibus rebus. Et ergo secundum iustitiam tanto plus obligatur restitutionem facere proximis in his quam in aliis.

 

Si damnificavit autem proximum in bonis corporis, aut intulit mortem aut laesionem citra mortem : et talis laesio vel est irremediabile malum, ut mutilatio ; aut remediabile, ut vulneratio simplex. Mutilatio quoque est duplex : una enormis, quae impedit totaliter actum humanum competentem homini secundum partem abscissam, ut amputatio manus ; vel non enormis, quae non ex toto impedit talem actum, ut amputatio digiti. Videndum est ergo, quid in damnis istis possit iuste restitui, et quid inde statutum sit.

Quantum ad primum dico, quod si lex talionis in his omnibus statueretur, iusta consisteret, quia difficile est in his aliam dignam recompensationem rependi. Nec tamen ob hoc iudaizaremus, quia aliqua praecepta iudicialia veteris Testamenti possent a principe christiano, videlicet Papa aut imperatore, institui, atque a Christianis servari, non in quantum per Moysen data, sed quia a christiano principe auctoritatem habente rationabiliter instituta : sicut et princeps unius regni posset populo suo mandare aliquas ordinationes et leges alterius regis ac regni, et una religio aliquas accipit ordinationes ab alia religione. Sic si modo statueretur, quod blasphemi atque adulteri occiderentur, multo iustius esset, quam quod ordinatum est ut fures suspendantur, sicut blasphemia et adulteria sunt multo graviora facinora quam sit furtum. Sed clarum est ad quid adspiciant principes christiani : quia ad commodum temporale propriumque honorem magis quam ad honorem et cultum divinum. Ideo gravius puniunt peccata in proximum quam peccata in Deum.

Verumtamen in multis terris pro scelere homicidii poena talionis infligitur, et iuste, quia hoc non solum consonat legi Moysis, imo et legi naturali, et approbatum ac confirmatum est in evangelica lege, Christo dicente : Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit. Etsi alicubi non infligitur poena huiusmodi, expedit homicidae ut in recompensam exponat se morti pro fidei defensione, seu pro bono communi. Quod si tantam restitutionem noluerit facere, non tamen potest esse a restitutione immunis, sicut fatui quidam absolvunt tales, non ostendentes eis restitutionem pro homicidio eis incumbentem, quasi facilius possit transire homicida, quam (ut ita dicam) canicida aut bovicida : quoniam qui bovem aut canem alterius perimit, non absolvitur sine restitutione. Quod si interfectus sustentavit quosdam propinquos, ut parentes, uxorem aut filios, interfector omnibus illis tenetur ad restitutionem, quantum ipsis abstulit per illius occisionem.

Haec Scotus.

 

Qui multa scribit de his, nescio an tam sapienter, quam audenter. Nempe simpliciter asserit et evidenter fatetur, se non videre quod lex aliqua iusta potuit ordinare hominem pro solo furto occidi. Et esto (inquit) quod Iudaeis licuisset pro furto occidere, rigor iste potius revocatus esset per evangelicam pietatem de fure, quam de adultero : sicut et furtum minus peccatum est quam adulterium, iuxta illud Proverbiorum : Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit ; furatur enim ut esurientem repleat animam. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam, id est, vitam amittet, quia lapidabitur iuxta legem.

 

Verumtamen his obici posset, quia in Ecclesia Dei fuerunt de gratia Dei aliqui sancti et iusti imperatores, multoque plures sanctissimi summi Pontifices, qui Dei honorem magis quam temporale commodum intenderunt ; et tamen nullus eorum instituit, furta et adulteria puniri iuxta mensuram enormitatis eorum, ita ut adulter tanto plus puniatur quam fur, quanto gravius crimen est adulterium quam furtum, et ut adulteri potius occidantur quam fures. Periculosum quoque videtur asserere, quod pro solo furto non valeat poena mortis inferri. Denique leges et plebiscita recte instituuntur secundum exigentiam finis eorum. Finis autem iuris civilis est conversatio hominum ad invicem pacifica et quieta. Cui fini cum furtum praecipue adversetur, nisi rigorosissime exterminetur, imo magis quam adulterium, ut videtur, saltem in pluribus terris : sequitur, quod furtum non immerito punitur suspendio. Imo etiam secundum iura canonica, minus peccatum, ut uxoricidium, punitur districtius quam matricidium, eo quod homines non sint proni occidere matrem, sicut uxorem. Sic et maior poenitentia imponitur adolescenti pro fornicatione quam seni, ut infra dicetur.

 

Insuper addit Scotus :

Pro mutilatione enormi et non enormi, non est in Ecclesia restitutio instituta nisi pecuniaria, quae correspondere debet non solum damno per mutilationem pro tempore toto futuro quo usurus quis esset membro abscisso, sed et expensis appositis in curatione ; et ultra haec etiam placationi ipsius laesi, quae requireretur, quamvis non esset mutilatio talis : imo et consolationi afflicti, quia perpetua est sibi desolatio de tali mutilatione.

Plus etiam ponderanda est desolatio pauperis quam divitis, si magis egebat membro abscisso ad victum necessarium sibi ac suis, quamvis ex alia parte ponderanda sit conditio seu dignitas divitis.

Haec idem.

 

Praeterea de his non nisi perpauca scribit Bonaventura. Et ad hoc, utrum restitutio sit pars satisfactionis, respondet sicut ex Petro inductum est. De ipsa vero restitutione quaerit, utrum de male acquisitis possit eleemosyna vel debeat restitutio fieri. Respondet :

Quaedam sunt male acquisita in quibus transfertur dominium, et non competit repetitio ; et talia non est necesse restitui, et possunt licite retineri, ut lucrum histrionis pretiumque prostibuli. Et talia possunt in eleemosynam dari, sed recipienda non sunt in oblationem, si sit publicum crimen, propter honorem altaris et confusionem peccati, ut resipiscant. Hinc in Deuteronomio legitur : Non offeres mercedem prostibuli. Quaedam sunt in quibus non transfertur dominium, et competit repetitio, ut in furto et rapina ; et de talibus non potest oblatio fieri, nec eleemosyna, sed restitutio fieri debet. Atque ad hoc genus reducuntur omnia quae mala fide et iniusto titulo possidentur, quia iniustus titulus pro nullo habendus est. Malae autem fidei possessor vocatur qui contra legum interdicta mercatur, ut quae habentur per usuram et simoniam. Idcirco de talibus non debet eleemosyna fieri.

 

Si autem quaeratur de aleatore, dicendum quod generaliter malae fidei possessor est, et iniusto possidet titulo : idcirco nullatenus potest retinere quod lucratus est, cum talis ludus sit turpis et reprobatus, et contra Deum ac omnia iura. Utrum tamen restituere teneatur, distinguunt aliqui : quia aut ille penes quem lucratus est, talis persona est quae rebus suis praeesse non potest, ut minorennis, pupillus, surdus, mutus aut incurabiliter languidus ; et sic restituere obligatur. Si vero sit talis persona quae amittere potest, tunc aut tractus est ipse ludens et inductus ab illo ad ludendum, aut non. Si tractus fuit ab illo, non tenetur restituere illi, quoniam illi non competit repetitio in vindictam peccati ; sed eleemosynam inde facere potest. Si autem ipse ludens traxit illum, tunc ipse non valet inde eleemosynam facere, quoniam restituere obligatur saltem in foro conscientiae. Nam quamvis nemo velit amittere, tamen qui non vult amittere nec ludere, sed inducitur ad ludendum, minus culpabilis est : idcirco non debet damnificari. Et qui induxit eum, cum sit magis culpabilis, non debet meliorari in aliquo. Nulli tamen licet ex hoc aliquid lucri acquisiti in proprios usus convertere.

Similiter dicendum de torneamentis, quod scilicet in illis pactionibus quas habent inter se, bona non transferuntur in invicem : ideo in usus pauperum convertantur, propter ludi inhonestatem et iuris prohibitionem.

Haec Bonaventura, cuius hoc ultimum verbum de torneamentis, videtur a praehabitis dissentire.

 

Insuper de his multa conscribit Antisiodorensis concorditer ad praedicta. Primo, quod restitutio non est pars satisfactionis, sed praeambulum ad eamdem. Secundo, quod obligatus ad restitutionem, tenetur restituere statim, si potest, iuxta illud Deuteronomii : Cum votum feceris Domino, non tardabis reddere. Cum ergo votum statim reddendum sit, eadem ratione furtum et rapina et omne aliud restituendum. Nec licet differre sine voluntate eius cui quis debet : voluntate (inquam) impetrata non per fraudem. Quidam etenim impetrant fraudulenter, allegantes maiorem inopiam, necessitatem seu impotentiam quam sit. Quibus incumbit facere id quod possunt : creditor namque potius vult rehabere partem quam nihil.

Si obiciatur, quia confessio (prasertim exterior) et satisfactio possunt differri, ergo et restitutio ; dicendum, quod non est simile, quoniam restitutio est de pure naturalibus moralibus, non autem confessio illa exterior nec satisfactio. Unde nec Papa dispensare potest adversus eam.

 

Deinde quaeritur, an ad restitutionem tenentur currentes cum fure, iuxta illud Psalmi, Si videbas furem, currebas cum eo ; et Isaiae primo capitulo, Principes tui infideles, socii furum. Currentes autem cum fure vocat communicantes in crimine, de quibus sunt versus praehabiti :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus,

Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

 

Et respondetur, quod duplex est necessitas, utpote, absoluta et conditionata. Si ergo fur ipse, id est principalis auctor iniquitatis, restituat, currentes secum a restituendi debito absolvuntur ; ideo ipsi non tenentur restituere necessario, nisi necessitate conditionata, videlicet si fur non restituat.

 

Iterum quaeritur, an generalis necessitas Ecclesiae dispenset seu excuset a restitutione, utpote si milites habeant bona iniusta, et fides periclitetur in locis fidelium, Christianique occidantur ibidem a perfidis, an Ecclesia dispensare cum militibus queat, quod bona illa retineant ad expendendum ea iu subventione fidei atque credentium. Respondetur : Praeceptum de restitutione, cum sit de primis et puris moralibus, est immobile : idcirco in nullo casu dispensationem recipit vel admittit, nec dominus Papa potest in hoc dispensare. Unde nec milites nec alii debent in tali causa expendere aliena. Quemadmodum enim Deus non indiget nostro mendacio, ut loquamur pro eo dolos, ut dicitur in Iob ; ita non indiget fraudibus et iniustitiis, ut pro illo faciamus iniuriam aliis.

 

Amplius, quaeritur de illo modo currendi cum fure, qui per participationem fit, dum quis participat furto vel rapinae : quae participatio fit variis modis, puta per hereditariam successionem, per dationem, per venditionem et emptionem, aut simili modo. Unde datur haec regula : Quicumque habet conscientiam rei alienae, tenetur restituere aut vero domino rei aut ei a quo habet. Qui autem huiusmodi bona per dationem habet, tenetur ea reddere vero domino, cum consensu eius qui contulit ea sibi, quatenus et ille dator absolvatur a debito illo. Si vero habet ea per emptionem aut venditionem, restituere debet ei a quo habet, ut ipse servetur indemnis : quoniam magis debet providere indemnitati suae, quam damno alterius. Si vero consumpsit rem illam, non tenetur eam neque aequivalens restituere domino rei, si consumpsit eam ignorans quod esset de iure alterius, nisi in fraudem consumpsisset eam, vel aliis rebus eam admiscuisset, ne posset discerni. Cum autem cognoverit rem illam fuisse alterius, debet satagere ut illi recompensetur. Porro de his qui per violentiam aut furtum recuperant sibi ablata, dicimus quod non tenentur ad restitutionem, dummodo sine scandalo faciant hoc, et hoc saltem secundum iudicium populi. Nam Iosue per insidias cepit oppidum Hai. Verumtamen, secundum iudicium fori exterioris istud non licet : quia maximum periculum immineret rei publicae, si unusquisque praesumeret sibi ipsi iustitiam facere.

 

Quaeritur item de acquisitis per simulationem sive hypocrisim, seu per fraudem vel adulationem, an sic acquirens, teneatur ad restitutionem : ut si dives fingat se pauperem, sanus infirmum, hypocrita sanctum. Respondemus, quod non est simile de errore personae, et de errore fortunae vel qualitatis. Nam error personae generaliter impedit dationem, sicut et matrimonium, praeterquam in benedictione : nam et Isaac benedixit veraciter Iacob, quem putavit Esau esse. Hinc qui per simulationem paupertatis aliqua acquisivit, cum dives sit, ad restitutionem tenetur ; non tamen ei a quo accepit, quoniam non est ille re sua defraudatus, imo a Deo mercedem accipiet, sed rei publicae quam defraudavit, id est pauperibus. Hypocrita quoque et adulator qui fraude adepti sunt aliqua, ad restitutionem tenentur, quia dolus nemini debet suffragari ; non tamen semper ei a quo acquisierunt, sed tunc ei, quando ille est simplex nec adulationem advertit. Si autem non est simplex, sed adulationem cognovit, et tamen dedit illi propter adulationem, non est sibi restituendum, quia indignus est rehabere, sed pauperi. Meretrix quoque si fraude utatur, tenetur restituere quod fraude obtinuit, ut si pingat oculos stibio, et faciem ornet, aut nobilem se simulet.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

 

Praedicta etiam omnia Udalricus in Summa sua collegit, libro sexto, ubi et addit : Dicta de debito restituendo intelligenda sunt, quamdiu subest restituendi facultas : quae intelligenda est usque ad mendicam paupertatem, vel extremam necessitatem.

Asserit quoque, pro simplici furto non esse infligendam poenam mortis, nec dimembrationem, et hoc secundum ius positivum atque humanum, sed in exsilium destinandus est aut fustigandus. Quibus verbis addit consulte : Oppositum huius servatur in multis terris ex consuetudine, quam iustam fecit necessitas pacis communis, et incorrigibilitas hominum atque experta malitia plurimorum, id est pronitas ad furandum.

Haec Udalricus.

 

At vero Durandus, non ille quem hucusque multoties allegavi, qui fuit Ordinis S. Dominici, sed Durandus Ordinis S. Francisci, cuius Summa sententiosa est valde, et mihi prae ceteris Summis placens, super his in sua disseruit Summa : Multiplex est ludus, quorum unus, de quo nunc sermo, recte vocatur ludus confusionis, ut est ludus taxillorum et aleae. Qui merito ludus confusionis censetur, quia in ipso bona omnia confunduntur, utpote bona naturae et gratiae ac fortunae, imo et bona gloriae amittuntur ; qui et hominem mterna confusione dignum efficit. Circa quem ludum consideranda sunt quatuor. Primo, quid dicatur aleae ludus. Respondetur : Ludus aleae dicitur omnis ludus qui viribus fortunae innititur. Ludus autem qui non innititur fortunae viribus, potest in pecunia fieri, secundum modum iam exprimendum, ut fiat sine periculo atque dolo : ff. de Aleatoribus, ubi dicitur : Senatusconsultum vetuit in pecunia ludere, praeterquam si quis certet hasta vel pila, iaculo iaciendo, vel currendo, saliendo, luctando vel pugnando, quod fit causa virtutis, id est fortitudinis exercitandae ad finem honestum.

Ludus autem qui innititur viribus fortunae, non potest in pecunia fieri, nisi sex concurrant. Primum est congruitas personae. Clericis namque non licet. Unde aleator publicus et usurarius repelluntur a dignitate obtinenda, consuetudine non obstante : extra de Excessibus praelatorum, Inter dilectos. Tamen in beneficio obtento potest ei episcopus gratiam facere, si se corrigat, alias de iure debet deponi : 14, quaestione 4, capitulo Si quis. Secundum est congruitas materiae, quia pro esculento et poculento licet : ff. de Aleatoribus, 1. Quod in convivio. Tertium est finis, ut non causa avaritiae fiat, sed recreationis intuitu. Quartum est mensura, quia non licet ludere ultra solidum unum, etiam si multum dives sit lusor : Cod. de Aleatoribus, 1. Alearum usus. Quintum est congruitas temporis, ut non tempore luctus aut poenitentiae seu communionis ludatur. Sextum est congruitas modi, ut sit sine fraude, et non contra legem ludi, nec ludentem provocet.

 

Cumque ludus iste alias illicitus sit, lex punit cooperantes : quoniam hospes tenens lusores, non potest agere causam suae iniuriae. Imo si quis eum verberaverit, aut aliquid ei abstulerit tempore quo ludebatur in domo eius, non datur ei iudicium : ff. de Aleatoribus, I. 1. Quod intelligitur, quando causa emolumenti sui consuevit tenere lusores, et quando occasione ludi hoc fit. Lex quoque punit inspicientes, quoniam clericus inspiciens arectur a ministerio. Item punit ludentes, quoniam id quod luerantur, nequeunt retinere. Similiter punit cogentes ludere, quia mulctantur pecunia, vel incarcerantur, aut in publica vincula dantur. Et ut tenet opinio, id quod perdit aleator, non potest repetere ; sed pauperibus dandum est, quoniam turpitudo vertitur ex parte utriusque. Tamen secundum Raimundum, si lusit invitus, et tractus est ad ludum, reddendum est ei. Et si lucratus est, non tenetur restituere ei a quo tractus est ad ludendum ; nec tamen potest tenere, sed debet pauperibus erogare.

Nec obstat praedictis, si lusor dicat, Quamvis ex cupiditate luserim, non tamen feci iniuriam proximo, cum et ipse voluntarius accesserit, et idem mihi fecisset, si valuisset. Respondendum est enim, quod invitus et non volens amisit. Cumque ludus iste sit turpis et reprobatus secundum leges, ita quod nec sponsio facta in ipso tenet, cum sit contra Deum et contra omnia iura, nemo potest per ludum istum accipere titulum iustum nec bonam fidem. Hinc secundum Ostiensem, nunquam retinendum est luerum tale : quoniam saltem in iudicio contentioso non creditur quin ex cupiditate prodiit ludus, quia pro maiori parte fit ita. Et si dicat se non lusisse ex cupiditate, ludat sine denariis.

Haec Durandus.

 

Qui insuper de restitutione personarum ecclesiasticam administrationem habentium, ait : Praelati et alii ecclesiastieam administrationem habentes, tenentur Ecclesiam reddere indemuem, si praelatus de rebus Ecclesiae melioravit patrimonium suum ; et item si propter nimiam negotiorum suorum sollicitudinem, neglexit bona Ecclesiae procurare. Videtur quoque teneri de culpa et negligentia sui procuratoris atque vicarii. Porro si de suo expenderit aliquid pro negotiis Ecclesiae, potest illud repetere, vel heres eius ex eius commissione, ut sic fiat recompensatio. Item non deservientes, et tamen accipientes distributiones quotidianas, nisi in infirmitate vel necessitate corporali, aut pro evidenti Ecclesiae utilitate, ipsarum dominium non accipiunt, sed ad restitutionem tenentur. Idem de anniversario pro mortuis est tenendum. Denique sacerdos aut clericus abutens rebus Ecclesiae, aut abutitur non serviendo, ut si non fecit residentiam : et sic tenetur restituere fructus perceptos, vel in usus pauperum erogare. Aut abutitur male serviendo, et male servando : et sic aut expendit res ecclesiasticas in peccato mortali, et ad mortale ; aut in mortali, sed non ad mortale. Si primo modo, ut si dedit turpibus personis aut mimis aut histrionibus vel ioculatoribus, propter peccatum vel carnalitatem favoremve saeculi : sic peccat mortaliter, et ad restitutionem tenetur. Restituere quoque debet ex patrimonio aut artificio, vel rebus quae datae sunt ratione suae personae : nam alias res tribuere debet pauperibus indistincte, praeter victum et vestitum, quia patrimonium Christi est pauperum. Item recipiens Ecclesiam parochialem, non intendens promoveri, sed fructus per annum percipere, dum voluntate mutata promotus fuerit, tenetur ad restitutionem. Imo et qui sic contulit, tenetur Ecclesiam servare indemnem. Si vero expendit in mortali non ad mortale, ut si causa eleemosynae vel pro sustentatione naturae contulit aliqua meretricibus, histrionibus, etc., restituere non tenetur : quoniam odienda sunt vitia, non homines. De his quoque qui taliter receperunt propter committendum peccatum, non dubium quin ad restitutionem teneantur ; sed non ille qui dedit superiori, quoniam hoc ad Ecclesiae utilitatem expendit. Conformiter divites et potentes restituere obligantur, quando per fraudes vel minas, vel per importunitatem recipiunt res Ecclesiae, non propter hospitalitatem aut rationabilem causam.

Haec Durandus.

 

Qui de his scribit egregie ac diffuse, quae omnia recitare esset nimis prolixum. Nempe de restitutione pecuniae simoniace datae aut receptae ; de restitutione advocatorum quibus illud officium est illicitum, ut sunt religiosi et clerici in sacris constituti ; et item de restitutione advocatorum quorum negligentia vel imperitia perditur causa, et qui inidonei sunt ad advocandum, et qui plus iusto accipiunt pro mercede, vel causas quas sciunt iniustas assumunt ; de restitutione etiam ad quam tenentur testes iniqui, iudices iniusti, imperiti, et qui sine rationabili causa iudicium protrahunt in gravamen proximorum ; atque de restitutionibus ad quas diversa genera hominum, officiatorum, mercatorum, viatorum, mechanicorum, obligantur, scribit prae aliis plene. In quibus omnibus constat, quod quicumque alium iniuste damnificat, defraudat, gravat aut decipit, ad recompensam seu restitutionem tenetur : sicut qui iniustis mensuris utuntur, et res suas nimis care vendunt, et qui infideliter serviunt ac laborant. Idem dicendum de medicis qui immoderatum accipiunt lucrum, aut peritiores se ostendunt aut simulant quam sunt, vel ne videantur imperiti, inepta medicamina applicant aut certe nociva. Qui omnes ad restitutionem tenentur, imo interdum rei sunt mortis eorum quibus praesumunt mederi, ut etiam super Genesim scribit Henricus de Hassia.

 

Sed nunc huic quaestioni terminum imponendo, quaeritur primo, quid per ludum aleae intelligatur. Dicendum, quod pluribus modis accipitur alea. Ait quippe Brachylogus : Alea dicitur ludus quidam seu instrumentum quo luditur, ab Aleo milite sic vocato, qui in bello Troiano ipsum ludum invenit. Sicque videtur species specialissima. Idem dicit Ugutio. Et quidam dicunt, quod sit ludus qui Teutoniec vocatur schiffsspiel. Secundo accipitur pro omni ludo qui forlunae innitilur, prout in Summa Durandi et Summa confessorum habetur : et ita videtur esse genus seu species subalterna. Tertio pro ludo taxillorum. Unde tertio Decretalium, titulo de Vita et honestate clericorum, quo dicitur, Clerici ad taxillos et aleas non ludant, glossa quaedam interlinearis exponit ly et pro id est. Quarto, secundum quosdam, ludus aleae nuncupatur omnis ludus qui ex cupiditate ac lucri desiderio exercetur. Quae acceptio est valde extensa atque impropria, cum plures ludi qui innituntur arti et industriae ac viribus, etiam saepe ex cupiditate ac desiderio lucri agantur.

 

Itaque id quod homo lucratur ludo illicito, lucratur et acquirit illicite : idcirco id restituere debet, aut in pios usus convertere. Quae autem requirantur ad hoc quod ludus sit licitus, modo in ista expressum est quaestione. Dictum est quoque, qui ludi ex se ipsis exsistant illiciti et in iure prohibiti, utpote hi qui innituntur principaliter aut praesertim fortunae, ut ludus taxillorum et alearum. Qui autem viribus, arti seu industriae innituntur, in iure permittuntur, et liciti perhibentur, dum in eis illa serventur quae iam dicta sunt requiri ad hoc quod Iudus sit licitus. Nec aliquis ludus ex sua specie tam licitus est censendus, quin ex immoderato affectu ludendi vitiosus reddatur. Et item si per ipsum praecepta Dei aut Ecclesiae negligantur, sicut in his qui tempore divini ludunt officii quod audire aut facere obligantur. Verumtamen quidam iuristae dicere audent, quod ludus taxillorum et aleae universaliter non exstet prohibitus, cum tamen in multis utriusque iuris locis prohibeatur. Idcirco securius est simpliciter sic tenere. Attamen hi qui dicunt ipsum universaliter non esse prohibitum, addunt quod non liceat taliter ludere, nisi pro esculento et poculento, utique moderato et sobrio : et si aliquo modo pro pecunia, non tamen ultra solidum unum ; ita tamen, ut non cupiditate hidatur, sed causa recreationis honestae ac licitae. Verum iuxta praehabita, tutius est hoc modo ludere ludo non prohibito in aliquo iure, et ne occasione ludi taxillorum seu alearum specie tenus seu opinative liciti, deveniatur ad immoderantiam et excessum in ludo illo.

Insuper diebus festivis specialiter est illicitum ludis insistere, et ludendo quidquam lucrari, praesertim ex cupiditate seu desiderio lucri, cum nec tunc liceat per officia mechanica in se licita lucris vacare.

Legi demum in dictis cuiusdam, quod quidquid lucratur homo ludendo pro deductione temporis recreationeque virium, universaliter restituere obligatur. Ad quod allegat Bernardum et Thomam, et nescio an nomine Bernardi denotet S. Bernardum. Sed puto quod a nullo eorum hoc dictum sit, nec a Bernardo iurista. Quod enim huiusmodi ludo quis lucratur, potest esse iuste lucratum, sicut et ille ludus potest licite fieri, imo et virtuose virtute eutrapeliae. Et si fiat pro esculento poculentove sobrio, aut pro nummo non ultra solidum, nec cupiditate, sed rationabili causa, non tenetur lucrans restituere tale lucratum. De hac materia quoque scripsi in tractatu de Begimine curatorum.

 

Postremo Henricus in suis Quodlibetis circa haec plurima sciscitatur ac loquitur, primo interrogans,utrum qui acquisivit ecclesiasticum beneficium per simulationem atque hypocrisim, teneatur resiguare seu restituere illud. Videtur quod imo, quoniam non intravit per ostium, quod est Christus, ergo intravit sicut fur et latro, Christo ipso protestante : Qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Sed fur et latro restituere obligantur furtive et latrocinanter acquisita. In oppositum est, quod Iacob simulatione quadam procuravit se benedici a patre suo.

Dicendum, quod in collatione ac receptione ecclesiasticorum beneficiorum curandum est, ut dignis idoneisque donentur, ne dans sit personarum acceptor, et recipiens mercenarius. Distinguendum est ergo. Aut enim recipiens simulavit se, quatenus dans adspiceret ad hoc quod simulavit, et ob hoc beneficium sibi conferret, et ipse dans in conferendo ad illud respexit. Aut iste propter aliud se simulavit, nec conferens dedit adspiciendo ad simulationem, sed ad hoc quod simpliciter fuit idoneus. Aut iste simulavit ut ille ad simulationem adspiceret, ille tamen ad eam non adspexit ; vel econverso ille ad eam adspexit, sed iste non simulavit ad hoc. Si primo modo, nullo modo tenetur ad restitutionem, quoniam simulatio fuit beneficii collationi impertinens. Si secundo modo, aut ergo simulatio fuit de eo quod est simpliciter bonum, per quod scilicet persona apta est beneficio ac Dei servitio, ut est actus virtutis ; aut simulatio fuit de eo quod indifferens est, atque impertinens ad Dei obsequium, ut sunt favor et amicitia humana. Si primo modo, etsi conferens ad illud respiciat quod simulatur, quoniam tamen nemo sanae mentis in conferendo respiceret ad illud in quantum simulatur, sed solum in quantum aestimatur inesse, ad quod aestimandum ille se simulat : quamvis ergo iste perversa intentione simulat seu confingit in se esse quod non est, attamen quia conferens in conferendo respicit ad id quod vere credit inesse, confert bene et sancte ; ille vero qui sic se simulando beneficium obtinet, si alias sit idoneus, peccat tamen in illa simulatione ac prava intentione qua per simulationem intendit beneficium adipisci : ideo inde poenitentiam agere debet, sed resignare beneficium non tenetur. Estque simile de illo qui alias idoneus est beneficium obtinere, et offert munus praelato ut sibi beneficium conferat : quod ille respuens non acceptat, vel si acceptat, non tamen propter illud beneficium illi largitur, sed pro eo quod alias est idoneus. Unde si ita se simulans, alias non esset idoneus, peccaret dupliciter : utpote simulando, et beneficium sibi incompetens acceptando. Praelatus quoque multum peccaret si eum inidoneum sciret. Ad restitutionem tamen non tenetur ille, nisi ita sit, quod mortaliter peccet omnis qui beneficium tenet ad quod est et esse se scit inidoneum ad serviendum : quilibet namque tenetur removere a se quod tenet se in peccato mortali. Porro si simulatio fuit de his quae pertinent ad favorem amicitiamque carnalem, quae pertinent ad bona personalia tantum, et ideo sunt quasi munera oblata a lingua vel ab obsequio : hinc credo, quod in isto casu peccat dans, tanquam personarum acceptor, et quantum in ipso est, simoniacus fit ; et recipiens simoniam quamdam incurrit, ac restituere obligatur.

Haec Henricus.

 

Quibus obici potest, quod nullus idoneus est beneficium ecclesiasticum obtinere, nisi sit membrum et servus Christi : imo ut Guillelmus Parisiensis, Udalricus, Ioannes quoque in Summa confessorum, multique alii dicunt, qui in mortali peccato novit seu merito sciret se esse, peccat mortaliter instando pro beneficio, cum sit illo indignus. Qui ergo per simulationem intendit beneficium consequi, eo ipso quo tam impius simulator consistit, beneficio est indignus.

 

Insuper quaerit Henricus Quodlibeto sexto, utrum habens apud se rem restituendam, teneatur eam restituere statim. Ad quod respondet satis concorditer ad praedicta, videlicet quod ita sit regulariter generaliterque loquendo, quamvis interdum ita non sit in casu, ut si is cui restituendum esset, sit impos mentis, etc., ut supra.

 

Iterum quaerit, utrum recipiens aliquid ab eo cuius bona sunt partim iuste partim iniuste acquisita, restituere teneatur. Circa quod multipliciter distinguit et subdistinguit : quoniam bona illa aut ab invicem sunt distincta, ita quod dominus novit quid habeat iuste, quid iniuste ; aut unum non est separatum ac distinctum ab alio, ita quod dominus nescit quid habeat iuste, quid iniuste. Et similiter de recipiente est distinguendum : quia aut novit quid ille iuste, quidve iniuste possideat. Et si quid recipit quod scit illum iniuste habere, ad restitutionem tenetur. Si autem ignorat hoc, excusatur quousque cognoverit. Quod si noverit bona illa non esse ab invicem distincta ac separata, nec unum posse discerni ab alio, peridem est ac si omnia essent iniusta. Si autem dans alteri bona iniusta, intendit de bonis suis iustis facere recompensam, potest recipiens datum sibi tenere. Si vero dans intendit recipientem obligare cum dono illi dato, ad id ad quod ipse dans exstitit obligatus, recipiens restituere obligatur. De his scribit prolixe.

 

Amplius quaerit, an recipiens aliquid pro mutuo sine pactione, ad restitutionem teneatur. Respondet, quod si intendebat aliquid ultra mutuum capere, illicite recipit ultra mutuatum. Si autem hoc non intendebat, nec attraxit ad mutuandum a se intuitu commodi sui, et alter sibi aliquid praebet sponte ex benevolentia in recognitionem beneficii sibi impensi, potest illud ita recipere.

De his quia iam multa sunt dicta, pertranseo.

 

Quaerit item Quodlibeto octavo, utrum res praescripta bona fide, cum constiterit de mala fide, tenens eam teneatur restituere eam illi ad quem alias pertineret de iure. Ad quod diffuse et eleganter respondet, tangendo de hoc opiniones superius tactas ; et magis videtur consentire opinioni dicentium, quod tenens rem illam, tenetur in casu proposito restituere eam : et hoc, secundum ius canonicum, quamvis non secundum ius civile, nec aliter tutus sit.

 

                                                     

QUAESTIO V

 

Nunc de partibus satisfactionis dicendum est, et primo de eleemosyna, de qua quaeritur, Quid sit, et cuius virtutis sit actus ; qualiter quoque sit pars satisfactionis, cum multi quibus illicitum est dare eleemosynas, satisfaciant Deo sicut eleemosynarum datores ; et de speciebus ac divisionibus eleemosynae.

 

Itaque eleemosyna sic definitur : Eleemosyna est opus quo aliquid datur indigenti ex compassione, propter Deum. Misericors namque ex compassione alienam miseriam quasi propriam computat, et illam a proximo expellere nititur, propter quod sua bona communicat illi : quod meritorium non est nisi fiat finaliter propter Deum. Sicque ipsi actus quibus aliis subvenitur, eleemosynae appellantur. Similiter ipsa data indigentibus communicata : frequenter enim nomen actus seu habitus pro materia seu obiecto accipitur, quemadmodum fides pro re credita, et spes pro bono sperato. In praetacta quoque definitione compassio sumitur potius pro condolentia superioris appetitus, quam pro passione appetitus sensitivi. Nihilo minus ex condolentia superioris appetitus fit redundantia atque impressio in inferiorem, quai proprie passio et compassio nominatur, et ad subventionem seu eleemosynarum largitionem concurrit et movet.

Si vero dictis obiciatur, quod eleemosynae dantur religiosis et clericis non indigentibus ; respondendum, quod dantur eis tanquam ministris pauperum, quatenus quod ipsis superest, egenis dispensent.

 

Insuper eleemosyna est actus virtutis quae misericordia nuncupatur : quae est pars seu species liberalitatis, quae coniectat bonum communiter in dationibus ; misericordia vero coniectat in dationibus bonum aliquod speciale, quod est relevamen miseriae proximorum. Pietas quoque uno modo pro misericordia sumitur, et sic eleemosyna dicitur opus pietatis. Imo et misericordia interdum pro passione partis sensitivae accipitur, et ita non est virtus.

 

Amplius, eleemosyna vocatur satisfactionis pars, non integralis, sed subiectiva, praesertim eleemosyna ad quam quis aliunde non obligatur, quam exercet et ordinat homo ad expiationem reatus culparum suarum.

 

Si autem quaeratur, an cadat sub praecepto, quemadmodum aliarum actus virtutum ; dicendum quod imo. Et reducitur ad illud praeceptum, Habeas in honore parentes : parentum etenim nomine omnis proximus designatur, secundum Augustinum. Nam et honor ille ad reverentiam et subventionem in necessariis pertinet. Cumque praeceptum istud sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore opportuno. Ordo demum subventionis est sicut et ordo caritatis, ut homo subveniat primo sibi ipsi, deinde magis coniunctis, et consequenter extraneis. Exigit ergo praeceptum Dei, ut id quod homini superest ultra decentem sui ipsius ac suorum provisionem, indigentibus communicet et impendat, potissime in necessitate.

 

Eleemosyna etiam dicitur potissima inter partes satisfactionis, quoniam virtualiter continet orationem atque ieiunium ; et est quaedam oblatio quae recipientem obligat ad orandum pro dante. Et quanto ex maiori datur affectu, tanto est efficacior ; sed quoad accidentale praemium, confert specialiter magnitudo dati exterioris, quod etiam attenditur penes facultatem donantis. Eleemosynarum autem seu operationum misericordiae, quaedam sunt corporales, quaedam spirituales, et utraeque sunt septem.

Primae continentur hoc versu :

Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.

Secundae vero tanguntur versiculo isto :

Consule, castiga, solare, remitte, fer, ora.

 

Praeterea, de quibus rebus danda sit eleemosyna, et quibus competat eam dare, tactum est in praecedenti quaesito. Nempe, cum vir sit caput uxoris, et principalis in regimine domus, non licet uxori sine consensu viri facere eleemosynas magnas ac speciales, nisi forsan sit lucrosa, aut specialia bona habens praeter dotem. Idem dicendum de filiofamilias respectu parentum, sine quorum licentia non competit ei facere eleemosynas magnas aut damnum sensibile inferentes, nisi forsan ex instinctu Spiritus Sancti. Idem de servis et ancillis dicendum. Conformiter, monacho dispensationem rerum monasterii non habenti, et in claustro manenti, non licet facere eleemosynam sine superioris licentia, et nisi forsitan illo absente modicum sub spe ratihabitionis. In via autem et studio positus, potest moderatam eleemosynam facere, de rebus quarum dispensatio sibi commissa est. Certum est etiam quod impiis non sit eleemosyna danda ad fovendum eorum malitiam, sed dari potest ad succurrendum naturae.

De his scribit Thomas tam hic quam in secunda secundae diffuse : de quibus pertranseo, quia communia sunt, et in aliis diversis opusculis, tractatibus et sermonibus, multa de eis conscripsi, nec talibus in hoc opere immorari oportet.

 

 

QUAESTIO VI

 

Amplius quaeritur, An ieiunium pars satisfactionis exsistat.

 

Videtur quod non, quoniam ieiunare commune est bonis ac malis, et secundum Apostolum, corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Christus quoque asserit : Non possunt filii sponsi ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus. Cum ergo Christus multipliciter sit nobiscum, non congruit nobis in vita hac ieiunare.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Ieiunium est opus satisfactorium, secundum quod Christus ait : Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio. Est, inquam, satisfactorium liberando a poena, cum sit opus poenale. Hinc Deo est placitum, quoniam animae et corporis est reordinativum, quatenus corpus spiritui non repugnet, quia ut Salomon ait, qui a pueritia delicate nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem ; atque ut spiritui totaliter subiiciatur, iuxta illud Apostoli, Castigo corpus meum et in servitutem redigo ; et item, ne aeternaliter crucietur, secundum illud Ecclesiastici, Est qui multa redimat pretio modico ; et ut etiam aeternaliter glorietur, dicente Apostolo, Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Itaque ieiunium placet Deo, non propter solam exteriorem afflictionem, abstinentiamque a cibis, sed in quantum ab animae virtute procedit et ordinatur ad finem salubrem, imo et ex interiori contritionis dolore assumitur. Sic quoque corporalis exercitatio per se solam modicum valet ; sed et comparative loquendo, ad modicum utilis perhibetur, utpote pietatis respectu.

Verum his obici potest, quoniam ieiunare est vitam abbreviare, cum in ieiunio sit maior consumptio et minor restauratio ; qui autem vitam suam abbreviat, homicida censetur, cum dicat Hieronymus : Non refert an tempore parvo vel magno te ipsum interimas. Respondendum, quod vitam abbreviare contingit dupliciter. Primo, ex intentione, et ita illicitum est. Secundo, praeter intentionem ; et hoc, vel dando operam rei licitae vel illicitae rei : primo modo non est peccatum, sed secundo. Aliqui tamen dicunt, quod abstinentia non accelerat mortem ; tamen ut credo, gravis abstinentia mortem bene accelerat. Sic moderate affligenda est caro, ut vitia mortificentur, nec natura ipsa deficiat.

Haec Bonaventura.

 

Insuper Richardus :

Abstinentia, inquit, est virtus, non prout solum aut absolute designat abstractionem cibi aut potus, sed prout importat abstractionem cibi ac potus ratione regulatam. Et si quaeratur, an ieiunium sit abstinentiae actus ; dicendum, quod tripliciter sumitur ieiunium. Primo, pro ieiunio naturae, quo unusquisque homo quotidie ante primam suam refectionem ieiunus vocatur : quod non est actus virtutis. Secundo, pro ieiunio gratiae, quod est actus abstinentiae, qui est refrenare delectationes gustus in cibis secundum regulam rationis, sive homo comedat semel in die, seu pluries. Tertio, pro ieiunio Ecclesiae, quod institutum est ad satisfaciendum pro peccatis. Ad quod requiritur, quod non solum abstineat homo ab his quae prohibet virtus, sed etiam ab his quibus alias uti possemus salva virtute. Qui enim commisit illicita, satisfacere debet, ab aliquibus licitis abstinendo ; ita tamen, ut virtutis medium non corrumpatur.

 

Praeterea quaeritur, an omnes ad ieiunium teneantur. Dicendum, quod ieiunium sumptum non ut est actus virtutis tantum, sed praecise ratione huius quod superaddit statutum Ecclesiae, non est de iure naturali neque divino, sed pure positivo. Tali autem iure prohibentur aut praecipiuntur ea quae alias bene et male fieri possent. Ideo legislator condendo ius positivum, non intendit homines legitimam excusationem habentes, obligare ad observantiam huiusmodi iuris. Multi vero sunt homines legitimam excusationem habentes, propter quam melius est eos non obligari ad ieiunandum quam obligari, ut sunt pueri, mulieres praegnantes, aegrotantes, nimium senes, necessarium victum cum gravi labore lucrantes, et ad sancta loca peregrinantes, ac necessaria victui ostiatim mendicantes. Mulieres quippe praegnantes indigent sumere cibum non solum pro se, sed et pro nutrimento sui fetus. Interdum quoque habent desideria tam intensa ad alimenta, quod nisi possent desiderio suo satisfacere, esset tam ipsis quam fetui periculosum. In senibus quoque multum debilis est calor et virtus, et quamvis sint sicci siccitate opposita humiditati naturali, superabundat tamen in eis humiditas accidentalis ex indigestione causata. Unde si totus cibus quem pro uno die requirit eorum natura, sumeretur ab eis una vice, nimis obtunderetur et gravaretur in eis calor naturalis, nec possent cibum convenienter digerere. Qui autem non ieiunant, debent si poterunt, dispensationem a suo petere praisidente, et ille debet eis concedere.

 

Quaeritur demum, an esus carnium frangat ieiunium. Videtur quod non, quoniam vinum magis incendit concupiscentiam quam esus carnium, saltem quarumdam. Rursus, quidam pisces magis oblectant gustum quam carnes, saltem nonnullae.

Et respondendum, quod ieiunio Ecclesiae annexa est abstinentia ab esu carnium, ut in Decreto habetur : quoniam esus carnium multum excitat carnis concupiscentiam, ad quam edomandam institutum exstat ieiunium. Et quamvis etiam vinum excitet illam, tamen aliunde utile est ad digestionem. Exhilarat quoque, quod valet contra moerorem qui ieiunantibus solet accidere ; et multis esset valde grave a vino abstinere. Quamvis etiam aliqui pisces magis delectant quam carnes quaedam, communiter tamen magis delectat manducatio carnium. Ecclesia autem respicit ad id quod ut in pluribus accidit.

 

Iterum quaeritur, an gula et ebrietas frangant ieiunium. Dicendum, quod triplex est ieiunium. Unum, a voluptatibus et iniquitatibus abstinere, quod est perfectum ieiunium, et solvitur per quodcumque mortale peccatum. Aliud est actus virtutis abstinentiae, quod per gulam violatur. Tertium est ieiunium Ecclesiae, quod frangitur per quamlibet gulam quae est mortale peccatum, in quantum ieiunium hoc includit id quod necessarium est ad actum virtutis abstinentiae. Sed quantum ad id quod additur ex statuto Ecclesiae, specialiter frangitur per gulam quae est in comedendo plus quam semel, atque in comedendo cibos qui ieiunantibus interdicuntur, et in praeveniendo nimis notabiliter horam comedendi ab Ecclesia determinatam. Denique intuendum, quod ebrietas dupliciter sumitur. Primo, pro impedimento usus rationis ex immoderata potatione, quod est passio quaedam et poena peccati. Secundo, pro immoderata sumptione potus inebriantis : quod peccatum est maxime praecavendum, et frangit ieiunium quod est abstinentia a peccatis, et id quod necessarium est ad virtutem sobrietatis.

Haec Richardus.

 

Quae pene omnia etiam continentur in Thoma hic in Scripto, et in secunda secundae.

 

Porro de hora reficiendi in diebus ieiunii, addit Thomas hoc loco :

Competens hora comedendi in diebus ieiunii est hora nona ; et haec est ab Ecclesia instituta et communiter observata, quia secundum communem cursum tempus comedendi est hora sexta. Cibus namque non debet addi quousque natura circa cibum praecedentem est occupata. Occupatur autem circa cibum praecedentem dupliciter. Primo, in digerendo. Cumque digestio fiat per calorem, illud tempus digestioni est congruum in quo calor naturalis ad interiora revocatur, videlicet nox, propter subtractionem solis ac somnum, in quo intenduntur naturales virtutes. Secundo, cibum decoctum deducendo per membra, quibus est assimilandus : ad quod requiritur, quod calor nutrimentum deducens, usque ad extremas partes corporis evocetur. Calor vero solis naturalem calorem ad exteriora evocat : ideo quando completur solis ascensus, quod fit hora sexta, quia tunc est circa medium, tunc opus eius completum est. Hinc tunc communiter est tempus comedendi. Et quia ieiunium debet esse satisfactorium ac poenale, idcirco magis differtur ; non autem in tantum, ut humor cibi sumpti penitus exsiccetur, aut virtus naturalis multum debilitetur. Propterea partito residuo tempore, hora nona occurrit, in qua cibus secundum statutum Ecclesiae in diebus ieiunii est sumendus.

Nec obstat quod in veteri Testamento ieiunabant usque ad vesperam : quia nos nostro ieiunio conformamur novo homini Christo, qui per passionem suam nos revocavit a vetustate ac tenebris ; et ideo tunc ieiunium solvimus, quando Christus passionem suam finivit, utpote hora nona. Sed ante hanc renovationem competebat tempus vespertinum ieiunantium comestioni, ad designandum quod per cibum veteris hominis in tenebras peccati ac mortis erant deiecti, a quibus non statim exuebantur, etiam post tribulationes vitae praesentis : quia in morte ad limbum descendebant, qui locus exstitit tenebrosus.

 

Porro de electuariis aliqui dicunt, quod si ad delectationem sumantur, solvant ieiunium ; non autem si causa medicinae sumantur. Quod non videtur, quia statutum legis positivae non attendit intentionem observantis, sed actum : eo quod modus virtutis non cadat sub praecepto, sed est finis praecepti. Ex intentione autem potest quis mereri ac demereri. Idcirco dicendum, quod electuaria quamvis aliquo modo nutriant, non tamen iste est principalis usus eorum : unde nec loco manducationis accipi solent. Hinc talis sumptio non solvit ieiunium Ecclesiae, quamvis homo possit totaliter aut in parte ex tali sumptione meritum ieiunii perdere, mortaliterque peccare, si sit immoderata libido. Non tamen ex hoc est transgressor praecepti Ecclesiae, nisi in fraudem acciperet, aut si eis quasi aliis cibis uteretur ad famem exstinguendam.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Richardus, Petrus, et alii quidam.

 

Idem quoque in secunda secundae.

 

In quibus tamen obscura quaedam contineri videntur. Primo quod ait, statutum positivae legis non attendere intentionem observantis. Lex etenim positiva intendit homines facere virtuosos, et a peccatis retrahere : ad quod praesertim requiritur rectificatio intentionis, quae teste Ambrosio, imprimit speciem actioni. Rursus, legislator intendit ac tendit ad hoc, ut subditi obediant suae iussioni, non solum materialiter quoad tenorem superficiemque verborum, sed magis formaliter iuxta suam intentionem.

Deinde quod ait, modum virtutis non cadere sub praecepto. Modus quippe virtutis videtur, ut agatur taliter sicut oportet, et discrete ac ordinate, et cum circumstantiis debitis : quod videtur cadere sub praecepto, saltem in multis, cum et ipse sanctus Doctor affirmet ordinem caritatis cadere sub praecepto ; observantiam quoque temporis quantum ad horam refectionis in diebus ieiunii, quamvis non punctualiter.

Rursus, cum ieiunia instituta sint pro carnis afflictione, pro concupiscentia edomanda, et satisfactoria sint, in quantum poenalia ; videtur omnino contrarium intentioni Ecclesiae, in diebus ieiunii electuaria sumere et lautitias huiusmodi quaerere, nisi sit ingens necessitas. Potissime vero his videtur esse hoc illicitum qui abundanter et laute reficiuntur in diebus huiusmodi. Et multi pessima consuetudine trahuntur atque falluntur in hoc.

 

Nunc circa istam distinctionem tractandum esset de oratione, de qua cum specialem tractatum ediderim, modo pertransco, non nisi pauca brevissime perstringendo. Nempe, ut scribit Richardus, oratio uno modo vocatur desiderium aliquid impetrandi, et ita est actus voluntatis ; alio modo vocatur expressio desiderii huius, et ita est quaedam petitio et actio intellectus. Atque ut asserit Hugo, est pars contemplationis : quia ut loquitur Damascenus, oratio est ascensus mentis in Deum. Est actus virtutis moralis quae latria nuncupatur, quae Deo cultum ac reverentiam exhibet. Oratio quoque est duplex. Una publica, quae a ministris Ecclesiae pro populo manifeste ac solenniter funditur : quam oportet non solum esse mentalem, sed item vocalem. Alia est privata oratio, quam quisque pro se aut aliis seorsum offert Altissimo ; et illa potest esse solum mentalis. Potest etiam esse vocalis pariter et mentalis. Ad efficaciam vero orationis praecipue confert attentio sensus, et fervor affectionis obtinendi quod petitur ; consideratio quoque propriae defectuositatis ac vilitatis ; et item contemplatio excellentiae bonitatis, pietatis ac iustitiae Dei, ut sic cum profunda humilitate et caritatis ardore, cum reverentia et grandi custodia cordis invocemus Omnipotentem, cum timore et puritate repraesentantes nos ei. Et taliter Deum orare, non caret labore, in tantum quod abbas Agathon dixit, non esse laborem sicut orare Deum.

 

Hinc scribit Bonaventura :

Vocalis oratio ordinatur ad mentalem, non econverso. Itaque quaedam oratio est pure mentalis, dum labia non moventur, sed cor cum Deo intime loquitur. Unde ait Gregorius : Orare est amaros in compunctione gemitus fundere, non ornata verba resonare. Quaedam vero est pure vocalis, quando mens nil cogitat de his quae postulat, nec in generali neque in speciali, nec se refert ad Deum, neque ad finem propter quem orationem emittit. Tertia est oratio, mixta ex utraque. Et si verba tunc impediant attentionem atque fervorem orantis, expedientius ei esset mentaliter solum orare, si tamen sit oratio in qua liceat verba dimittere. Si vero attentio verbis iuvetur, utilius est mente et ore orare : et ita communiter expedit hominibus nondum spiritualibus neque perfectis.

 

Praeterea si quaeratur, quae oratio sit satisfactoria : credo quod omnis, quoniam nulla oratio est in qua non laborent virtutes animales ; et quantum delectatur spiritus, tantum caro tabescit frequenter, virtutes quoque animales minus intentae sunt regimini corporis. Credo etiam, quod illa oratio inter ceteras magis satisfactoria est, in qua accenditur homo ad gemitum : quia haec est in qua Deus maxime delectatur. Cumque illa sit gratiae specialis, non imponitur a sacerdote, sed praeambulum eius, puta vocalis oratio.

Haec Bonaventura.

 

Verum Antisiodorensis dicit in Summa sua, libro quarto, quod oratio viri contemplativi est tota delectabilis, ideoque non satisfactoria. Sed praetacta positio verior esse videtur, sicut et supra ostensum est.