Distinctio XLVI — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XLVI

DISTINCTIO XLVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE SEXTAE

 

 

Postquam tractavit Magister de receptaculis et tormentis gaudiisque nonnullis impiorum ac electorum, nunc tractat de iustitia et misericordia Creatoris, ex quibus diversitas illa retributionum procedit. Et quia in praehabita distinctione tetigit opiniones quorumdam, opinantium poenas inferni per suffragia Ecclesiae aliquantulum mitigari ; idcirco primo hic investigat, an in pravissimis quoque hominibus habeat locum Dei misericordia in inferno. Quocirca inquirit, quomodo in omni opere atque iudicio Dei simul inveniantur, commisceantur et contemperentur misericordia et iustitia Omnipotentis, etiam in damnatis. Et de hoc ad utramque arguit partem, varias auctoritates tangendo quae sibi invicem contrariari videntur, quarum concordandam introducit. Deinde subiungit brevissime de quodam occulto Dei iudicio, quod in praesenti vita exercet dispensatione secreta, qua reprobis frequenter largitur prospera et iucunda, ex quibus ad graviora ruunt facinora, excaecantur et indurantur ; electis vero concedit adversa, dura ac tristia, per quae illi purgantur ac redeunt ad cor, poenitent et sanantur. Consequenter loquitur de attributis istis, hoc est de iustitia et misericordia Conditoris, et qualiter inter se distinguantur ac variis modis accipiantur, atque quo sensu dixit Psalmista, Universae viae Domini misericordia et veritas.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur, An Deo conveniat iustitia in se ipso et in operibus suis, et utrum in omnibus agat iuste.

 

Videtur quod non, quia Deo proprium est in omnibus liberrime operari, et quidquid voluerit facere, nulla lege arctari, sicut et ipse in Exodo per Moysen dixit : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Haec autem non iustitiae sed tyrannidi magis convenire videntur.

Rursus, iustitia virtus est qua unicuique quod suum est redditur, et respicit debitum. Deus vero nulli est debitor, imo ex mera liberalitate et bonitate sua dat omnia.

Amplius, iustitia est virtus moralis ; virtutes autem morales Deo et separatis substantis non conveniunt. Unde decimo Ethicorum testatur Philosophus, ridiculum esse deos per virtutes morales laudare, et eas illis adscribere.

 

In oppositum est Scripturae auctoritas, et quod etiam iuxta Philosophum, iustitia est praeclarissima virtus : ergo Deo (qui solus est absolute ac infinite perfectus) non deest, potissime cum ipse sit omnium summus iudex. Ad iudicem autem potissime spectat iustitia : imo secundum Philosophum, ad iudicem tanquam ad animatam iustitiam confugiunt homines.

 

Ad haec Guillelmus in diversis respondet tractatibus, hoc est, in libro de Fide et legibus, in volumine de Universo, in codice de Vitis et virtutibus :

Quemadmodum quidam haeretici iustitiam Dei multipliciter impugnaverunt, saltem eo modo quo fides catholica eam Deo attribuit ; ita visum est multis illorum, Deum non habere providentiam actuum humanorum, aut iustum non esse, cum tot ac tantae inordinationes contingant in genere humano, quas Deus vel ignorare, vel nimis dissimulare videtur : sicut et impii prosperantur, iustosque opprimunt. Unde et sancti Prophetae super hoc ingenti admiratione suspensi, varis modis sunt locuti. Dixit quippe Ieremias propheta : Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum ; verumtamen iusta loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt ? Habacuc quoque : Mundi sunt oculi tui, et respicere ad iniquitatem non potes ; quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio iustiorem se ?

Verum ad ista et consimilia responsum est copiose in tractatu de Fato et providentia. Imo Deus gloriosus atque omnipotens, iustitiam suam in regimine universi, in remuneratione actuum humanorum, in diversis impietatum ultionibus, apertissime, frequentissime ac terribiliter demonstravit, videlicet, in generali diluvio, in plagationibus Aegyptiorum, in variis visitationibus Hebraeorum in solitudine, in exstirpatione Chananaeorum, aliisque diversis iustitiae suae effectibus, ut in divinis recitatur copiose Scripturis : quae omnia quasi praeambula quaedam fuerunt et figurae ac signa ultionum, retributionum, iudiciorum ac operum quae in fine saeculi efficiet ac monstrabit, prout in praeallegatis libris praefatus doctor sapienter et clare prosequitur. De quibus hoc loco sufficiat ista in generali breviter tetigisse, praesertim cum in scriptis super primum et secundum plenius sint inducta.

 

Insuper de his S. Thomas loco hoc etc. compendiose disseruit :

Iustitia (inquiens) proprie dicta aequalitatem constituit in acceptionibus et dationibus, ut quinto Ethicorum ait Philosophus. Quod contingit dupliciter. Primo inter dantem et accipientem, quatenus accipiens tantum a dante accipiat quantum accipere debet ; et in hoc consistit iustitia commutativa, quae medium ponit ac servat in emptionibus et venditionibus, et omnibus retributionibus. Secundo, prout constituitur aequalitas inter duos recipientes, utroque aequaliter recipiente pro meritis ; et in hoc consistit iustitia distributiva. In commutativa ergo iustitia requiritur aequalitas quantitatis, ut scilicet tantum unusquisque accipiat quantum dedit secundum valorem : ideo inter illos inter quos non potest esse quantitatis aequalitas, non potest proprie esse commutativa iustitia, utpote quorum unus non potest alteri recompensare aequivalens in beneficis acceptis ab alio. Attamen aliquis modus iustitiae potest esse inter personas huiusmodi : ut dum filius pro posse suo gratus est et benefacit parentibus, ita qnod quamvis non sit ibi aequalitas quantitatis, est tameu ibi aequalitas proportionis. Iustitia autem distributiva non requirit aequalitatem quantitatis, sed proportionis : non enim oportet ut distribuens distribuat cunctis aequaliter, sed unicuique prout promeruit. Haec ergo iustitia convenit Deo. Iustitia vero commutativa non est proprie inter Deum et creaturam, sed per quamdam assimilationem : dum sicut Deus confert creaturae secundum liberalitatem et opulentiam suam, sic creatura ei rependit vicem iuxta suae parvitatis possibilitatem. Sicque assignantur duo modi divinae iustitiae. Unus, in quantum reddit iuxta merita recipientium : quod ad distributivam spectat iustitiam. Alius, secundum quod facit quod decet excellentiam, bonitatem atque iustitiam suam : sicque dicitur etiam iustus in hoc quod parcit, indulget et benefacit indignis ; quia tam infinite bonus, pius et liberalis consistit, ut hoc ipsum deceat eum : quod pertinet ad modum quemdam commutativae iustitiae.

Porro Philosophus excludit a Deo virtutes morales, prout versantur circa civiles materias et animae passiones.

 

Praeterea quaeritur, utrum opus Dei dicatur iustum ex hoc solo, quod ei sic placet. Et respondendum, quod iustitia et voluntas in Deo sunt idem secundum rem ; secundum rationem vero iustitia voluntati aliquid superaddit, videlicet ordinem divinis effectibus convenientem, secundum quod unum alteri proportionaliter adaequatur. Est enim in rebus creatis duplex ordo : unus, quo creatura ordinatur ad Deum ; alius, secundum quod una creatura dependet ab alia. Nomine igitur voluntatis non exprimitur nisi ordo creaturae ad Deum ; iustitia vero includit simul cum hoc ordinem creaturae ad creaturam. Quemadmodum enim igni in tali natura constituto debetur esse sursum, ordine rerum considerato ad invicem ; sic culpae debetur puniri secundum ordinem eumdem. Unde patet quod non ex hoc tantum aliquid dicitur esse iustum, quoniam placet Deo, sed quia est debitum rei creatae, secundum ordinem creaturae ad creaturam. Nihil autem potest alicui rei debitum esse, nisi ratione suae naturae vel conditionis ; causa vero naturae et proprietatum eius est divina voluntas : ideo totus ordo iustitiae originaliter ad divinam voluntatem reducitur. Nihilo minus quidquid vult Deus, iustum est, nec proprie eius voluntas restringitur ipsa iustitia. Quod enim in voluntate includitur, non eam restringit ; ex hoc ipso autem qnod Deus vult naturam aliquam facere, vult ei conferre convenientia illi naturae : ideo voluntas Dei non restringitur eius iustitia, nec iustitia voluntati eius potest resistere.

 

Quaeritur quoque, an Deus possit praetermittere aliquid horum quae concurrunt ad iustitiam operis sui. Dicendum, quod opus iustitiae potest dupliciter pratermitti : primo, ut fiat contra iustitiam ; secundo, ut fiat praeter iustitiam. Cum enim iustitia dicatur per comparationem ad alterum, tunc contra ordinem eius fit, quando ei subtrahitur quod ei debetur, aut quod requirit eius conditio. Si vero aliquid plus ei impendatur, non est contra iustitiam, sed praeter eam : ut si quis alicui liberaliter bona sua communicet. Hinc sicut sine praeiudicio iustitiae potest unus alteri plus dare quam debet, sic potest etiam ei minus infligere de malo pro peccato quod in se commisit. Sed sicut non potest sine iniuria plus de bonis alterius conferre alicui quam ei debetur, ita non potest minus irrogare de poena pro peccato commisso in alterum. Hinc iudex non potest sine praeiudicio iustitiae dimittere poenas debitas peccatis commissis in Deum, vel in rempublicam, nisi forsan in quantum hoc viderit reipublicae expedire. Cumque Deus sit bonorum omnium dominus ac dator, et in ipsum peccet omnis qui peccat ; ipse potest plus conferre de bonis quam sit alicui debitum, et minus inferre de malis seu poenis, seu etiam totum relaxare ; nec in hoc contra sed praeter iustitiam faceret. Si autem alicui minus conferret quam ei debetur, aut plus puniret quam peccavit, hoc esset contra iustitiae ordinem ; nec Deus hoc posset, loquendo de potentia ordinata, sicut non posset facere quin opus eius, quod esse participat, eum imitaretur. Ex hoc ipso enim aliquid alicui rei est debitum secundum exigentiam suae conditionis, quod sine illo exemplar divinae mentis secundum propriam suam rationem imitari non potest.

Ex his patet, quod damnare Petrum, cui ex dono gratiae meritis virtutum salus debetur, esset contrarium iustitiae. Sed Iudam salvare, non esset contra iustitiam, sed praeter eam ; esset tamen contrarium praescientiae ac dispositioni aeternae, qua aeternam ei poenam paravit. Hinc ordo iustitiae non impedit quin possit salvare Iudam, sed impedit hoc ordo praescientiae ac dispositionis aeternae.

 

Praeterea quaeri potest, utrum Deus neminem puniat nisi pro culpa. Dicendum, poena ex propria ratione semper importat aliquod nocumentum ; ex hoc quoque est aliquid nocivum, quia per ipsum subtrahitur aliquod bonum. Inter bona vero hominis quaedam sunt ei per se bona, sicut quae ei conveniunt in quantum est homo ; quaedam vero secundum ordinem ad illa principalia bona, ut temporalia, quae in tantum sunt homini bona, in quantum ad spiritualia ei proficiunt. Ideo septimo Ethicorum dicit Philosophus, quod bona fortunae sunt iudicanda secundum comparationem ad virtutem. Hinc pati detrimentum in spiritualibus bonis gratiae ac virtutum, semper est malum. Pati autem detrimentum in temporalibus, quandoque est malum, ut dum impedit ab operatione virtutum ; interdum vero est bonum, quando expedit ad spiritualem profectum. Cumque poena dicatur, quoniam nocet : ideo detrimentum in spiritualibus est semper poena ; detrimentum vero in temporalibus tunc solum est poena, quando a spiritualibus impedit. Verumtamen quod natura nostra ita infecta sit, ut sine temporalibus detrimentis corporalibusque incommodis et adversis, ad spiritualem perfectionem nequeat pervenire, ex culpa peccati venit quo tota natura vitiata est : idcirco dicendum, quod poena proprie loquendo, non infligitur nisi pro culpa ; non tamen semper pro propria culpa patientis praecedente in sua persona, quamvis non sine culpa praecedente in natura. Porro post vitam hanc, cessante spirituali profectu, nemo huiusmodi malum sine culpa propria patietur. In spiritualibus autem bonis nemo directe sustinet detrimentum, nec in vita hac neque in futura, sine propria culpa.

 

Amplius potest quis sciscitari, utrum Deus iustius agat cum uno quam cum alio. Respondendum :

Actio cum sit media inter agentem et effectum, potest ex utraque parte modificari. Hinc dum quaeritur, an Deus iustius agat cum uno quam cum alio ; si hoc referatur ad actionem prout egreditur ab agente, Deus non agit iustius cum uno quam cum alio, quia iustitia Dei una invariabilisque consistit ; si autem referatur ad actionem prout terminatur ad effectum, sic quoque dici non potest, quod cum uno iustius agat quam cum alio, eo quod opus aliquod dicitur ex hoc iustum, quod est proportionaliter adaequatum. Aequalitas vero sive quantitatis sive proportionis, eiusdem est rationis in minimis et in magnis : sicut eadem proportio est inter duo et unum, et inter viginti et decem ; eadem quoque aequalitas quae est inter unum et unum, est inter centum et centum. Idcirco non potest unum opus esse iustius altero, dummodo utrumque sit iustum. Eadem namque servatur iustitia, dum mala redduntur pro malis, et bona pro bonis, sive sint magna, sive parva. Verumtamen, quia in nobis non requiritur ad virtutem, semper attingere medium, sed sufficit quandoque iuxta medium esse, propter difficultatem inventionis medii : hinc apud nos unus dicitur alio iustius agere, secundum quod magis vel minus accedit ad medium. Deus autem, cui semper sunt notae omnium rerum mensurae, in sua operatione ad medium indivisibile semper pertingit : ideo nullo modo iustius cum uno quam cum alio agit.

 

Sed contra hoc obici potest, quia misericordius agit cum uno quam cum alio. Item puniri peccata est actus iustitiae ; sed magis punit unum quam alium, et magis relinquit unum quam alium.

Et respondendum ad primum, quod misericordia respicit absolute divinum effectum, non concernendo aliquam proportionem vel aequalitatem in ipso. Unde secundum maiorem vel minorem misericordiae effectum, dicitur misericordius cum uno quam cum alio agere, si hoc referatur ad actionem seeundum quod terminatur ad effectum ; non autem, si referatur ad eam secundum quod ab agente egreditur, quoniam ipse una et invariabili misericordia cum omnibus misericorditer agit. Nec tamen sequitur, quod aliquo modo cum uno iustius agat quam cum alio : effectus enim misericordiae non est contra iustitiam, sed praeter eam. Ad secundum, quod punitio non est effectus iustitiae, secundum quod huiusmodi, sed in quantum proportionata est culpae.

Haec Thomas.

 

 

QUAESTIO II

 

Nunc specialiter inquirendum, An pro temporali culpa infligat iustitia Dei aeterna supplicia.

 

Videtur quod non, quoniam poena debet culpae esse proportionata (iuxta illud Deuteronomi : Secundum mensuram delicti erit plagarum modus) ; nec unum debet improportionabiliter excedere aliud. Aeternum autem est infinitum ; temporale, finitum : ergo poena aeterna nequaquam proportionata est nec debetur temporali peccato.

 

Dicendum, quod poena duplicem habet quantitatem : unam penes intensionem acerbitatis, aliam secundum durationem temporis. Quantitas poenae correspondet quantitati culpae, secundum intensionem acerbitatis ; ut secundum quod gravius peccavit, secundum hoc ei poena gravior infligatur, iuxta illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se et in delicis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Sed duratio poenae non correspondet durationi culpae, ut patet de homicidio et eius punitione ; sed duratio poenae respicit dispositionem agentis. Unde interdum pro dissensione excitata in civitate, celeriter aliquis perpetuo damnatur exsilio. Interdum vero non meretur totaliter a societate communitatis excludi : hinc ut fiat conveniens membrum civitatis, poena ei prolongatur aut breviatur, prout expedit eius correctioni. Conformiter, per omne peccatum mortale, quod caritati contrariatur, meretur homo a civitate Dei in aeternum excludi (cuius civitatis cives caritatis vinculo uniuntur), ac inde exclusus, perpetuo tradi exsilio ac tormento. Nam sicut in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, quod est de civitate ista mortali hominem morte prima seu temporali auferri, hoc est hominem de civitate illa superna supplicio mortis secundae tolli. Quod autem poena quam civitas mundana infligit, non est perpetua, contingit per accidens, vel quoniam homo non manet perpetuo in hac vita, aut ipsa civitas deficit. Nam si homo perpetuo viveret, poena exsili, servitutis, mutilationis, quae per legem inferuntur humanam, in eo perpetuo permaneret.

 

Sunt et aliae rationes a Sanctis assignatae, cur temporale et breve peccatum iuste a Deo aeternaliter puniatur. Una est, quoniam peccaverunt contra bonum aeternum, contemnendo vitam aeternam. Unde asserit Augustinus : Factus est homo dignus malo aeterno, quia hic peremit bonum quod potuit esse aeternum. Alia est, quia homo peccavit in suo aeterno, et vellet sine fine peccare, si posset in vita hac sine fine manere. Tertia, quoniam sicut Deus est dignitatis et sanctitatis penitus infinitae, sic peccatum est enormitatis suo modo immensae : quo etenim maior et dignior est is in quem peccatur, eo gravius est peccatum.

Et si quaeratur, ad quid utilis erit aeterna illa miserorum punitio ; dicendum, quod ad duo. Primo, quia in ea relucebit divina iustitia. Secundo, quia electi ex eius inspectione ampliores gratias agent Altissimo, cuius pietate et gratia evaserunt tot mala.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus, dempto eo quod Thomas ait, Deum nullo modo iustius agere cum uno quam cum alio. Quocirca Petrus affirmat :

Dum quaeritur, an Deus iustius agat cum uno quam alio, potest comparatio dupliciter fieri. Primo, effectus ad effectum : et sic iustius facit cum uno quam alio, id est, maiorem effectum iustitiae ostendit. Secundo, modi ad modum : et sic non, quia in omnibus perfecte tenet medium.

Haec Petrus.

 

Richardus vero in isto sequitur Thomae responsionem, et insuper scribit :

In Deo est iustitia, quae vocatur rectitudo voluntatis qua vult unicuique dare quod promeretur, seu quod suam condecet bonitatem, pietatem seu maiestatem. Denique opera iustitiae, secundum quod iustitia respicit exigentiam demeritorum absolute, Deus praetermittere potest, et praetermittit quotidie etiam in punitione perpetua damnatorum, quoniam punit eos citra condignum, non quantum ad poenae durationem, sed quantum ad intensionem seu acerbitatem. Opera vero iustitiae, secundum quod iustitia respicit exigentiam meritorum vel demeritorum in comparatione ad condecentiam bonitatis sui ipsius retribuentis, praetermittere nequit, sicut nec illud negare quod suam condecet bonitatem.

Haec Richardus.

 

At vero Bonaventura respondendo ad istud, utrum Deus agat iustius cum uno quam cum alio :

Iustitia (inquit) in opere, uno modo dicit severitatem, alio modo ordinem. Itaque secundum primam acceptionem, Deus iustius agit cum uno quam cum alio. Magis enim punit unum quam alium, quemadmodum melius facit unum quam aliud. Iuxta secundam acceptionem, videlicet prout iustitia dicit ordinem et respectum praemii ad meritum, iustissime retribuit omnibus. Nam sicut ea quae producit optime ordinat, sic in remunerando ordinat optime atque aequissime praemia ad merita.

 

Si vero quaeratur, an Deus misericordius agat cum uno quam alio ; dicendum, quod magis misereri, tripliciter potest intelligi : primo, maiori habitu ; secundo, maiori actu ; tertio, maiori effectu. Primo modo et secundo dico quod non ; sed tertio modo, scilicet quantum ad effectum, qui est relevatio a miseria, verum est tam in praesenti quam in futuro. Verumtamen aliter nunc et aliter tunc. Nunc enim effectus misericordiae sunt principales, effectus vero iustitiae sunt annexi ; tunc vero effectus iustitiae erunt principales, et effectus misericordiae erunt annexi : quia tunc reddet Deus unicuique secundum opera sua, nunc autem secundum suam benignitatem. Ideo simpliciter magis miseretur in praesenti eius cuius vult magis misereri, in futuro autem magis eius qui magis eget. Unde magis misero plus condonabit secundum quantitatem absolutam, non secundum quantitatem relatam.

Haec Bonaventura.

Cuius hoc ultimum verbum intricatum videtur, nisi forsitan referatur ad exsistentes in purgatorio, qui per suffragia diversimode adiuvantur, vel ad damnatos, quantum ad hoc quod citra condignum torquentur.

 

 

QUAESTIO III

 

Modo quaerendum, An in Deo sit misericordia, et de eius effectibus ; specialiter vero, an in omni opere Dei misericordia et veritas seu iustitia Dei resplendeant.

 

Videtur quod misericordia non conveniat invariabili superbeatissino Deo. Misericors enim dicitur quasi miserum cor habens ; miseria autem longissime est a Deo.

Rursus, misereri est condolere et compati, quod est quaedam afflictio.

 

In contrarium est Scriptura.

 

Circa hae scribit Thomas (qui in distinctionibus istis satis multiplicat quaestiones ; unde multas sub uno comprehendo articulo) :

Ex hoc (inquiens) homo vocatur misericors, quod alterius miseriam facit suam ; et hoc quantum ad duo. Primo, quod ex miseria aliena afficitur, in quantum compatitur patienti. Secundo, quod alterius miseriam reputat quasi suam, et inde movetur ad repellendum illius miseriam, impendendo beneficium sive auxilium. Quantum ad primum horum duorum non convenit misericordia Deo, in qno nulla potest recens affectio neque compassio esse ; sed quantum ad secundum convenit Deo misericordia, quia per pietatem et gratiam suam subvenit aliis, et eos a suis miseris relevat. Et sicut homo alium a suis calamitatibus relevans, non suam sed illius intendit ac quaerit utilitatem ; ita, imo et multo plus Deus, qui ex pura propria bonitate alis auxiliatur et parcit. Hinc communiter dicitur, quod in Deo non est misericordia secundum compassionis affectum, sed secundum pietatis effectum.

 

Circa hoc quaeritur, an secundum eamdem rationem dicantur in Deo misericordia et bonitas. Dicendum, quod realiter idem sunt, sed differunt ratione tripliciter. Primo, quoniam misericordia potissime respicit terminum a quo ; bonitas autem, terminum ad quem : is namque cui Deus beneficia elargitur, fit de deficiente perfectus. Bonitas ergo respicit communicationem perfectionis, quoniam bonum diffusivum est sui ; misericordia autem, remotionem defectus. Secundo, quia misericordia proprie pertinet ad providentiam Dei qua bona sua communicat solum rationalibus creaturis : concernit quippe miseriam, qua cum sit felicitati contraria, locum non habet proprie nisi in rationali creatura, quemadmodum nec felicitas. Bonitas vero respicit providentiam respectu quarumlibet creaturarum. Tertio, quod misericordia designat quamdam assimilalionem providentis ad cum cui providet, in quantum providens alterius miseriam reputat quasi suam : ideo misericordia esse non valet nisi in natura intellectuali, qua habet existimationem alienae miseriae. Bonitas autem ordinem habet ad communicationem simpliciter : unde cuilibet creaturae perfectionem connnunicabilem habenti, potest bonitas convenire.

 

Porro si quaeras, ad quod attributum divinae naturae opus misericordiae reducatur ; dicendum, quod omne opus Dei procedit a bonitate, sapientia atque potentia eius. Nihilo minus quaedam opera appropriantur sapientia, quaedam potentia, etc., secundum quod in ipso mirabilius aut evidentius refulget aliquid attributorum illorum. Cumque potentia importet absolutam rationem principii aliquid producentis, et sapientia sit ordinare : hinc ad sapientiam pertinet modus producendi rem, quo aliquid ordinate producitur. Bonitas vero, qua habet rationem finis, respicit motivum ad producendum. Ideo in opere creationis, in quo admirabile redditur hoc prasertim, quod res ex nihilo in esse producta sunt, maxime manifestatur divina potentia ; in opere gubernationis, quo res ordinate disponuntur, redditur ordo rerum admirabilis : idcirco adscribitur sapientia. Opus demum recreationis mirabile redditur ex ipso recreationis motivo quod movit Deum ad tantam gratiam circa nos : quia non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed ex sua benignitate salvos nos fecit : propter quod praecipue attribuitur bonitati. Cumque ex hoc aliquid dicatur misericorditer factum, quod non ex debito sed ex bonitate largientis confertur ; ideo opus misericordia, in quantum huiusmodi, bonitati appropriatur.

 

Praeterea quaeritur, an Deus ex misericordia sua semper puniat citra condignum. Et respondendum, quod agens et patiens semper debent sibi mutuo proportionaliter correspondere : ita quod sicut se habet agens ad actionem, sic patiens ad passionem. Inaequalia autem non habent similem proportionem nisi ad inaequalia. Nam sicut senarius maior est quaternario ; ita ternarius, cuius duplum est senarius, est maior binario, cuius duplum est quaternarius. Hinc quandocumque agens excedit patiens, oportet quod actio excedat passionem, ut patet in omnibus agentibus aequivocis, quoniam patiens non recipit totum actionis effectum. Dans autem, se habet per modum agentis ; et recipiens, per modum patientis. Ideo quando dans superexcedit recipientem, conveniens est ut datio excedat illam receptionem quae est recipienti proportionata. Cumque Deus sit excellentissimus dator propter suae superabundantiam bonitatis, oportet quod datio eius semper excedat receptionem recipienti proportionatam. Pro eodem autem computatur minus malum et maius bonum, ut quinto dicitur Ethicorum : hinc Deus semper ultra condignum dat de bonis, et de malis poenae irrogat citra condignum.

 

Sed his obici potest illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se, etc.

Et denuo : Duplicate ei duplicia iuxta opera manuum suarum.

 

Et respondendum, quod quantum et tantum non important aequalitatem quantitatis, sed proportionis, in auctoritate illa Apocalypsis. Proportio autem poenae ad culpam potest attendi dupliciter, puta : in generali et speciali. In generali, ut qui peccavit, puniatur ; et qui multum peccavit, multum puniatur. In speciali quoque dupliciter : vel accipiendo proportionem poenae ad culpam secundum debitum culpae absolute ; vel praesupposita mitigatione divinae misericordiae aliquid de poena remittentis. Itaque primo ac tertio modis Deus nunquam punit citra condignum : quoniam semper multum punit multum peccantes, nec aliquid de poena remittitur quae post mitigationem divinae misericordiae remanet. Quantum vero ad secundum modum, semper punit citra condignum : quia non tantum punitur quis quantum per culpam promeruit. Vel dicendum, et melius, quod aequalitas ista proportionalitatis est, non quantitatis, et attendenda non secundum comparationem poenae ad culpam, sed secundum proportionem duorum peccantium ad duas poenas : ut scilicet qui plus peccavit, plus puniatur ; et secundum quod exceditur in peccato, excedatur in poena. Sicque intelligendae sunt omnes auctoritates quae videntur insinuare aequalitatem poenae et culpae.

Ad aliam auctoritatem dicendum, quod duplicitas illa poenae non intelligitur secundum excessum poenae ad culpam in duplo, sed quod homo in duobus punietur, puta in anima et corpore.

Porro quod dicitur, quod plus exigitur in poenis quam commissum est in culpis, intelligitur quantum ad temporis durationem, quia pro delectatione momentanea infligitur poena aeterna.

Denique quod Iacobus ait apostolus, Iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam, intelligitur de misericordia liberante a poenis totaliter.

 

Praeterea quaeritur, utrum etiam in peccato originali damnati, aliquid misericordiae consequuntur. Dicendum, quod in peccato originali secundum rigorem iustitiae non solum pro poena debetur divinae visionis carentia, sed etiam ipsius naturae annihilatio. Idcirco in hoc quod pueris illis naturalia conservantur, citra condignum puniuntur.

 

Amplius quaeritur, an in omni opere Dei misericordia et iustitia coniungantur, et quod horum duorum sit principalius in operibus Dei. Dicendum ad primum, quod operatio Dei est quasi medium inter Deum operantem et eius effectum. Medium autem aliquo modo participat cum utroque extremorum. Ideo in operatione Dei oportet aliquid inveniri ex parte Dei operantis, et aliquid ex parte effectus. Et ex parte Dei requiritur quod sit superabundantia in collatione bonorum et in diminutione poenarum : atque in hoc consistit misericordia Dei. Ex parte vero effectus requiritur receptio, quse fit secundum proportionem recipientis : et in hoc ratio consistit iustitiae. Nec misericordiae repugnat iustitia : quia misericordia non est laudabilis nisi secundum rectam sit rationem, quae est iustitiae regula, aut secundum ordinem sapientiae in divinis. Nec misericordia repugnat iustitiae : quoniam elargiri aliquid ultra debitum de bonis, vel citra debitum de malis, non est contra sed praeter iustitiam.

 

Quod si quaeratur, quomodo duo haec sint in opere creationis ; dicendum, quod iustitia dupliciter sumitur. Primo, ut consistit in retributione meritorum. Secundo, ut consistit in condecentia bonitatis, et ita nil praesupponit ex parte recipientis, sed solum ex parte Dei : sicque in opere creationis est iustitia. Iustum est enim ut unaquaeque res recipiat et habeat esse eo modo quo in sapientia Dei praeordinatum consistit. Misericordia quoque dupliciter sumitur. Primo, pro virtute repellente praecedentem miseriam non ex debito : et ita non est in opere creationis. Secundo communiter, pro gratiositate tollente sine merito quemcumque defectum : et ita est in creatione per hoc, quod Deus « non esse » amovet, conferendo « esse ». Iuxta hunc modum fuit iustitia in conversione gentilium, quoniam decuit immensitatem pietatis divinae succurrere illis.

Denique, quomodo non sit contra iustitiam, quod interdum unus temporaliter ac corporaliter punitur pro peccato alterius, alibi dictum est. Nam hoc ipsum Deus ordinat taliter patienti in bonum, et aliunde ipsi hoc recompensat. In spiritualibus vero et aeternalibus poenis unus non affligitur nec punitur pro peccatis alterius, nisi in quantum participavit in peccatis illius : et in hoc pro suo punitur peccato.

 

Ad aliud respondendum, quod id quod formale est in unoquoque, excellentius est in eo. In qualibet vero actione, id quod est ex parte agentis, est quasi formale ; quod autem est ex parte patientis ac recipientis, est quasi materiale. Cumque iam dictum sit, quod in omni opere Dei misericordia resultat ex parte Dei agentis, et iustitia communiter sumpta ex parte recipientis : hinc in omni opere Dei supereminet misericordia iustitiae sicut formale materiali, iuxta illud in Psalmo, Miserationes eius super omnia opera eius. Unde et Iacobus dixit apostolus : Superexaltat misericordia iudicium.

Haec Thomas.

 

Qui adhuc aliqua circa haec sciscitatur, ad quae tamen ex introductis patet solutio, saltem in generali. Primo etenim quaerit, an per infinitam misericordiam Dei aliquando terminabitur omnis poena, tam hominum impiorum quam daemonum. Secundo, an saltem omnium hominum impiorum poena tandem sit terminanda. Tertio, an poena Christianorum damnatorum finietur. Quarto, an saltem poena eorum qui opera misericordiae libenter exercuerunt, et tamen in peccato obierunt mortali. Has quippe quaestiones movet B. Augustinus libro de Civitate Dei. Cumque praehabitum sit, quod iusto Dei iudicio etiam pro quocumque uno peccato mortali sternum infligatur supplicium, patet quod nullorum istorum finietur damnatio, cum in inferno nulla exsistat redemptio. Verumtamen responsa Thomae breviter tangam.

 

Qui ad primum horum respondens :

Quemadmodum, inquit, Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei refert, error fuit Origenis, quod daemones quandoque per misericordiam Dei sint liberandi a poenis. Quod est ab Ecclesia reprobatum. Primo, quoniam apertissime repugnat auctoritati Scripturae, quae in Apocalypsi protestatur : Diabolus missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum : per quod in Scripturis consuevit aeternitas designari. Secundo, quia ex una parte misericordiam Dei nimis extendit, atque ex alia parte eam nimis arctat. Eiusdem etenim rationis videtur, sanctos angelos in beatitudine sine fine manere, et daemones in aeternum puniri. Unde sicut ponebat daemones animasque pravorum tandem liberandos a poenis, ita ponebat angelos sanctos ac animas Beatorum a caelesti beatitudine ad huius vitae miserias devolvendos.

 

Ad secundum respondet :

Sicut Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei enarrat, quidam in hoc ab Origenis recesserunt errore, quod concesserunt daemones nunquam liberandos, sed homines universos, etiam infideles, a supplicis eruendos. Quod prorsus irrationabile est. Nam sicut daemones, ita et homines condemnati, sunt in malitia obstinati, et extra viam ac statum merendi : quod enim angelis est ruina, hoc hominibus mors, ut asserit Damascenus. Nec verbum illud Christi, Ite, maledicti, in ignem aeternum, est comminatio tantum, vel ad comminatoriam tantum pertinet prophetiam. Prophetia enim comminatoria quandoque impletur, imo semper impletur secundum aliquem sensum, tuncque solummodo immutatur, dum hominum merita variantur.

 

Ad tertium respondet :

Quidam dixerunt, omnes illos tandem salvandos qui sacramenta fidei receperunt. Quod constat esse falsum : quoniam multi ipsa sacramenta receperunt, qui fidem catholicam non habuerunt, sicut haeretici baptizati. Ideo alii addiderunt, omnes tales salvandos qui et ipsam catholicam fidem sortiti sunt. Quod reprobatur, cum multi tales a fide corruerunt. Et si addatur, dummodo perseverent in fide, nihilo minus falsum est : quoniam fides sine operibus mortua est. Imo multi tales infidelibus sunt peiores, cum dicat Salvator apud Lucam : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis ; qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Princeps quoque Apostolorum : Melius (inquit) illis erat viam veritatis non cognovisse, etc.

 

Ad quartum respondet :

Quidam dixerunt, illos dumtaxat fideles esse salvandos ex inferis, qui opera misericordiae libenter exercent. Quod etiam falsum est, cum multi talium sint raptores, iniusta non restituentes ; et sine caritate nemo potest salvari. Quod autem Ambrosius dicit, non periturum eum qui misericordiae opera facit, quamvis lubricum carnis patiatur, quantum ad hoc verificatur, quod talis per opera huiusmodi quasi de congruo se disponit ad impetrandum gratiam in praesentiae pereat.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Petrus et Richardus. Sed et Richardus circa haec sciscitatur, utrum secundum rationem intelligendi, prius sit in Deo misericordia quam iustitia. Respondet :

Quamvis in Deo nihil sit prius, nihil posterius duratione, dignitate, nec natura, ut patuit supra primum ; tamen secundum nostram rationem intelligendi, unum attributum dicitur altero prius, in quantum unum est ratio alterius, ut simplicitas immutabilitatis. Sicque iustitia uno modo accepta, prior est misericordia ; et alio modo sumpta, posterior. Iustitia namque est rectitudo voluntatis volentis unicuique dare quod sibi est debitum. Divinae vero voluntati est debitum, ut omnia fiant quae condecent eam, nihilque fiat quod dedeceat eam facere aut permittere fieri : hinc ipsa est principium omnium voluntariarum emanationum. Merito quoque rationalis creaturae debitum est praemium, et demerito eius supplicium. Et iuxta hoc debitum duplex, iustitia in Deo dupliciter dicitur : primo, rectitudo divinae voluntatis in volendo facere omnia quae Dei condecent bonitatem, atque in non volendo facere ea quae eam non decent ; secundo, ipsa rectitudo voluntatis divinae ad reddendum rationali creaturae iuxta merita aut demerita eius. Et sicut illud quod debetur bonitati divinae, est ratio eius quod debetur merito aut demerito rationalis creaturae ; sic iustitia primo modo sumpta, est ratio iustitiae secundo modo acceptae. Hinc iustitia secundo modo sumpta, non retribuit creaturae secundum merita aut demerita nisi in comparatione ad condecentiam bonitatis divinas. Itaque iustitia secundum primam acceptionem prior est secundum rationem quam misericordia, et misericordia prior est quam iustitia secundo modo accepta, fit ita intelligendum est quod ait Anselmus, Ex iustitia Dei nascitur misericordia eius. Nam ideo miseris parcit, quia hoc suam condecet bonitatem. Porro quod misericordia prior sit iustitia secundo modo accepta, ostenditur : quia dum Deus parcit nobis, non provenit ex merito nostro, sed pure ex condecentia bonitatis ipsius ; quod vero nos puniat, ex nostris demeritis et suae bonitatis condecentia. Hinc per prius ac principalius, secundum rationem intelligendi, velle misereri respicit condecentiam bonitatis divinae, quam velle punire.

Misericordia quoque et iustitia proprie sumptae non inveniuntur in omni opere Dei ; imo nec in omni opere Dei circa rationalem creaturam, sed solum in operibus retributionis.

Haec Richardus.

 

Circa haec primo quaerit Bonaventura, utrum in eodem opere Dei sit misericordia et veritas. Respondet :

Misericordia Dei tripliciter dicitur. Primo largissime, ipsa affluentia bonitatis divinae. Secundo communiter, benignitas in supererogatione bonorum. Tertio stricte, pietas in sublevatione et ablatione malorum : nam sic concernit miseriam. Sic et iustitia Dei tripliciter sumitur. Primo et communissime, prout est condecentia bonitatis divinae. Secundo et communiter, rectitudo in retributione bonorum. Tertio stricte, severitas in punitione malorum. Itaque, iuxta hos tres modos ad invicem comparatos, misericordia et iustitia in eodem opere Dei concurrunt : quia secundum primum modum sunt in omni opere Dei, ut planum est. Conformiter, secundo modo misericordia quae est bonitas in supererogatione bonorum, et iustitia quae est rectitudo seu liberalitas in retributione praemiorum, simul currunt : quia dum Deus retribuit bona remunerando, non retribuit nisi merenti, et supra quam meruit. Similiter, tertio modo simul currunt : quoniam nunquam tam severe punit, quin aliquid debitio poenae relaxet ; nec sic culpam dimittit, quin aliquo modo hanc puniat. Sic ergo misericordia et iustitia communissime sumptae, sunt in eodem opere Dei, quia etiam sunt in omni opere eius ; communiter vero sumptae, sunt in opere retributionis bonorum ; proprie vero et stricte, sunt in retributione poenarum.

 

Secundo interrogat, an misericordia et veritas in aliquo opere Dei ab invicem separentur, secundum quod proprie capiuntur. Respondet :

In opere iustificationis est misericordia et veritas, non tamen secundum idem. Nam impius peccando Deum offendit, et dignus efficitur poena aeterna : et in hoc quod Deus dimittit ei culpam, est misericordia ; in hoc autem quod obligat eum ad poenam temporalem, relucet iustitia.

 

Tertio quaerit, an haec possint ab invicem separari. Respondet quod non, quoniam sicut in nobis sunt quaedam virtutes quarum perfectio in operibus attenditur per accessum ad extremum, utpote caritas, quaedam per accessum ad medium, ut iustitia et misericordia ; ita in Deo. Unde non dicitur summe iustus per severitatis excessum, nec summe misericors propter omnimodam culpae remissionem, sed quia utrumque facit secundum quod decet et convenit. Iustitia quippe et misericordia ita acceptae, dicuntur potissime respectu actuum et meritorum nostrorum. Nec potest potentia ordinata remittere totam poenam, quia secundum Augustinum primo Confessionum, impossibile est dedecus culpae manere sine decore iustitiae.

Circa hoc quaeritur, utrum Deus possit peccatori tantam poenam infligere quantam culpa eius mortalis meretur. Dico quod non, loquendo de potentia ordinata, quia misericordiae Dei repugnat, quam nec potest relinquere nec negare ; nec peccator capax est tantae poenae, cum enormitas culpae sit etiam intensive quodammodo infinita.

Haec Bonaventura, quorum aliqua recitative magis quam assertive induco.

 

In praehabitis continentur scripta Alberti de his.

 

Praeterea, circa haec tangi possunt aliquae quaestiones quas Henricus movet in Quodlibetis. Prima est, an Deus possit aliquid facere quod non decet facere eum. Quocirca multa inducit, quae longum est recitare. Itaque inter cetera scribit :

Tria sunt de quibus est omnis quaestio in agibilibus et factibilibus, quae sunt, bonum et honestum ac utile, quae sunt eadem cum illis, licens, decens, expediens. Omne quidem licens, ex sua natura est bonum. Cumque Deus nil agat propter utile commodum, imo omnia secundum rectam rationem sint in opere Dei, in illo idem sunt bonum expediens et honestum : ergo nec facere potest aliquid quod non sit decens seu decorum aut honestum. Sed factum aliquod dicitur honestum seu decens, ex duplici ordine : primo, ex ordine quem habet ad facientem ; secundo, ex ordine quem habet ad aliud factum. Et secundum ordinem primum, bonus et sapiens secundum quod talis, nunquam facit nisi quod statum ipsius decet, et honestum sit facere ipsum. Cumque Deus sapiens optimusque consistat, nec facit nec aliquid facere potest quod non deceat eum facere. Verumtamen aliquid dicitur decens et honestum, vel indecens et inhonestum, dupliciter. Primo, secundum ordinem particularem, per respectum ad causam particularem : sicut indecens est hominem esse caecum aut monstruosum. Alio modo, secundum ordinem universalem, ad causam universalem : et sic decuit caecum illum natum, esse caecum, quem Christus illuminavit, quatenus in eius illuminatione supernaturali Deus glorificaretur. Id ergo quod est indecens primo modo, Deus facere potest, non in quantum est indecens, sed in quantum est decens secundo modo. Absolute autem loquendo, Deus nullo modo facere potest quod non sit decens aliquo modo : imo quidquid facit, decet eum facere ; et quidquid facere potest, si faceret, deceret eum id facere, et non nisi secundum ordinem decentem faceret illud. Idcirco si potest Petrum damnare et Iudam salvare de potentia absoluta, hoc non est nisi quia deceret eum hoc facere secundum aliquem iustitiae ordinem, si faceret ; nec aliter posset hoc facere. Propterea, nihil potest Deus facere de potentia absoluta, quin possit etiam illud facere de potentia ordinata ; tamen secundum alium ordinem quam sit ordo secundum quem omittit id facere : ita tamen quod semper facit quod melius et rationabilius est, adspiciendo ad ordinem universi.

Haec Henricus, qui consequenter quaerit, utrum verus dolor sit ex immutatione per apprehensionem, vel ex aliqua mutatione reali ; et rursus, utrum formalis ratio doloris sit in apprehensiva, vel appetitiva. Quocirca inquirit, quomodo ignis infernalis agit et aget in damnatos. Et de his adhuc infra magis dicetur.