Distinctio VI — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO VI
SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAE
Declarato praeinducta distinctione, quibus liceat baptizare vel regulariter vel in necessitatis articulo, et de multiplici potestate in exhibitione Baptismi ; iam declarat Magister, quibus liceat legitime, ordinate ac regulariter baptizare. Et in hac distinctione multa tanguntur de quibus in praecedenti distinctione tractatum est, ideo repetenda non sunt, puta de eis qui ab haereticis et schismaticis baptizantur, de quibus et gloriosus ac sanctus martyr, doctor et praesul Cyprianus errasse cognoscitur, qui haereticos atque schismaticos tam vehementissime detestabatur, quod baptizatos ab illis etiam sub debita forma, rebaptizandos dictavit. De qua re S. Augustinus in libro de Baptismo contra Donatistas scribit diffuse, recitans qualiter S. Stephanus Papa scribit B. Cypriano, ne illos rebaptizaret. Tuncque Cyprianus convocato concilio episcoporum Africae, contulit cum eisdem de ista materia, qui una cum Cypriano manserunt in sua opinione, non tamen animo rebellandi contra Romanum Pontificem, nec intentione introducendi aliquod schisma, sed suis motivis quae rationabilia aestimabant, persuasi, quamvis decepti. Consequenter docet Magister, infantulos baptizari non posse in uteris matrum. Inquirit quoque, quid de corruptione verborum formae Baptismi sit sentiendum ; et de baptizatione puerorum expositorum, prout hoc iam supra discussum est ; eorum etiam qui ioculariter seu mimice et ludicre baptizantur. Consequenter agit de duobus solennibus temporibus in quibus Baptismus generalius dari solebat ; et de petitione, responsione ac protestationibus quae in Baptismo fieri solent, qualiter intelligantur. Postremo de catechismo et exorcismo qui Baptismum praecedunt.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, An parvuli in uteris matrum sint capaces Baptismi.
Itaque arguitur primo, quod pueri in uteris matrum valeant baptizari : iam enim vere sunt nati, id est, substantiale esse adepti per infusionem animae rationalis ; et crudele improvidumque videtur, nullum eis superesse salutis remedium.
Habent quoque angelos suos sum custodim deputatos : ergo et hoc minus bonum, videlicet contra originale remedium, non decet eis deesse.
Insuper lex Christi est lex vere piissima : cum ergo in lege naturae fuerit talibus de remedio salutari provisum, potius in lege gratiae ita erit.
Ad istud doctores concorditer dicunt, quod cum infans in utero nequeat aquis intingi, non potest inibi baptizari.
Et de hoc ait Thomas in Scripto :
Baptismus, secundum B. Dionysium, est hierarchica actio ; ideo per ministros Ecclesiae est praestandus, aut per eos qui in necessitate vicem obtinent ministrorum : quorum actioni et lotioni infans in utero subdi non potest, nec est hominibus notus. Quidam vero assignant alias causas, quae parvi sunt ponderis. Una est, quia divina iustitia exigit non dimitti peccatum sine aliqua poena, quam sentit parvulus in Baptismo : quod esse non potest, dum adhuc est in utero matris. Sed hoc nihil est, quia Baptismus (secundum Ambrosium) non requirit poenam exteriorem. Peccato quoque originali non debetur sensibilis poena inflicta. Alia est, quod gratia dat esse ordinatum : ideo regeneratio gratiae praesupponit generationem naturae. Alia est, quod puer quamdiu manet in utero, adhuc coniungitur causae originalis peccati : idcirco non potest ab eo mundari. Verum hae duae causae repugnant sanctificationi in utero sicut et Baptismo. Alia causa est, quod in Baptismo debet esse aqua et Spiritus, contra infectionem carnis et animae per originale : ideo Baptismo oportet praeexsistere nativitatem in utero, qua infunditur anima, et nativitatem ex utero, qua nascitur corpus. Sed neque hoc est, quia nativitas non est animae neque corporis, sed coniuncti : hinc in nativitate in utero nascitur corpus et anima. Primae igitur rationi est standum.
Itaque ex defectu divinae misericordiae non est, quod pueris in utero matris non adhibetur remedium contra originale peccatum, sed quia non sunt capaces sacramenti, per quod secundum legem communem efficiantur participes meriti passionis dominicae, a qua fluit remissio peccatorum : quoniam nequeunt subiici operationi ministrorum Ecclesise, per quos talia remedia ministrantur.
In baptizatione autem parvulorum nascentium exspectanda est egressio totalis ex utero, nisi mortis periculum timeatur ; tuncque principali parte egressa, videlicet capite, in quo operationes animae clarius manifestantur, baptizari debet. Secus de aliis partibus, ut manu vel pede, quamvis non noceat si tunc illae partes adsperguntur, quia divina misericordia non est arctanda. Et si deinde plene nascatur, non est rebaptizandus. Attamen nihil periculi accidit si ad maiorem cautelam rebaptizetur sub hac forma : Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Nec scindenda est mater ut puer extractus baptizetur : quia non sunt facienda mala ut veniant bona, ut ait Apostolus. Ideo potius debet homo dimittere infantem perire, quam ipse pereat, homicidii crimen in matre committens.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus quod ait, Quam ipse pereat, referendum est ad id quod praemisit, Potius debet homo dimittere, etc.
Eadem in tertia parte, quaestione sexagesima octava, ubi et addit :
Si mortua fuerit mater prole vivente, debet aperiri, ut puer baptizetur.
Concordant Petrus et Richardus. Qui addit, quod parvuli in uteris matrum fiunt martyres, si matres eorum pro fide interficiantur, quamvis intentio interficientium non feratur nisi ad matrum occisionem.
Idem affirmat Argentinensis, et addit, quod puer in utero matris potest baptizari Baptismo flaminis, eo ipso quod rationalem animam habet, per quam capax est gratiae Spiritus Sancti. Nec requiritur usus liberi arbitrii in tali infante : alioqui nullus infantium esset sanctificatus in matris ventre.
Consonat Scotus, et addit :
Si puer corio involutus poneretur in aqua, nec tangeretur ab ea, non baptizaretur ; si vero ea tangeretur, baptizaretur, aliis ad hoc necessariis concurrentibus. Si vero infans de ponte proiiciatur in flumen vel puteum, non baptizaretur, quia hoc non est ordinatum ad vitam et lotionem, sed ad mortem.
Haec Scotus, distinctione quarta.
Verum distinctione quinta super hoc plenius scribit, quaerendo an aliquis debeat ministrare sacramentum Baptismi, quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit. Respondet :
Aut talis praesumptio certa est atque ex certis signis, utpote si quis non habens aquam quam possit attingere, nisi puerum propellat de ponte in fluvium, aut proiiciat in puteum, ex quo actu certum est subsequi mortem, quia submersionem, quantum est ex parte actus ; et cum mors ita praesumitur, nequaquam debet hoc fieri, quia peccaret mortaliter, agens hoc. Quilibet autem tenetur vitare peccatum mortale in se ipso, potius quam salutem quaerere proximi : quoniam ordinata caritas magis est ad se. Dicitur quoque, quod talis sic proiectus non esset baptizatus, quia Baptismus est ablutio ordinata ad vitam baptizati, non sic illa immersio. Esset ergo in tali casu aliquis pannus demittendus in flumen aut puteum, si non haberetur vas in quo posset aqua hauriri, et ex panno illo aqua exprimenda qua talis baptizaretur.
Porro, si praesumptio de morte imminente vel acceleranda propter Baptismum, non sit certa, sed levis, vel forte irrationabilis, puta si baptizandus sit in articulo mortis ; dico, quod habens conscientiam de acceleratione mortis talis infirmi per baptizationem eius, habet conscientiam erroneam, quae si nullus alius adsit qui baptizet, facit eum perplexum : cum nemo ex lege divina perplexus sit, sed potest perplexus esse ex erronea conscientia. Unde si ille decedat sine Baptismo, perit, et iste de salute illius tenebitur, quia illum tenetur de necessitate salutis (si nullus alius adsit qui baptizet) baptizare, ne damnetur. Magis namque tenetur diligere vitam illius aeternam quam temporalem. Etenim si peccaret mortaliter non salvando vitam eius corporalem extrahendo eum de aqua cum posset, multo plus peccaret mortaliter permittendo eum sine Baptismo mori. Debet ergo abiicere conscientiam illam erroneam, quia nec multum potest nocere aegro adspergi modica aqua in capite ; et si frigida noceret, saltem tepida non obesset.
Haec Scotus.
Verumtamen in isto casu proiectionis baptizandi in flumen aut puteum, intentione baptizandi eumdem, quamvis peccaret stulte proiiciens, sperandum tamen videretur, quod proiectus submersus infantulus non periret. Et dato quod non baptizaretur Baptismo fluminis, baptizaretur tamen (ut apparet) Baptismo flaminis, imo et sanguinis : quoniam pro iustitia et pro consequendo sacramento salutis ac fidei moreretur.
At vero Bonaventura :
Ratio, inquit, cur quis non purificatur nec baptizatur in utero, est institutio Dei, cuius tamen aliquae causae traduntur. Una, quoniam aequitas Dei requirit ut infans aliquid pro suo originali sustineat : quod reprobatur, quia in lege naturae parvuli iustificabantur sola fide parentum. Posset quoque nunc parvulus baptizari aqua calida seu tepida, quod esset ei solatium magis quam poena.
Haec Bonaventura.
Qui plura scribit de his, et alias quorumdam causas assignat ac improbat, sicut et Thomas.
Deinde subiungit :
Triplex status in homine distinguitur post animae infusionem. Primus est in utero ; secundus extra uterum, in statu infantile ; tertius in statu naturae adultae. In primo statu notus est Deo ; in secundo hominibus ; in tertio sibi ipsi. In primo igitur statu, cum soli Deo sit notus, potest eius voluntate, pietate ac liberalitate sanctificari absque cooperatione humana, cum nondum sit de foro Ecclesiae, nec notus eidem. In secundo statu, quia notus est Deo atque Ecclesiae, remedium potest habere a Deo et Ecclesia sine propria cooperatione. In tertio statu, in quo iam notus est Deo et Ecclesiae ac sibimetipsi, habet adiutoria a Deo, mediante Ecclesia, concurrente propria sua devotione ac fide. Prima sanctificatio est per privilegium, secunda per legem communem datam, tertia per legem indictam, qua homini Deus indixit ut pro venia et gratia ad Deum recurrat. Prima est paucorum, puta eorum qui ad aliquod magnum officium desuper deputabantur.
Haec Bonaventura.
In quibus aliquid tangitur de sanctificatione in utero, de qua non prosequor magis, quoniam inde tractatum est super tertium.
QUAESTIO II
Secundo hic quaeritur, Utrum ad Baptismum requirantur fides et devotio, recta quoque intentio, tam ex parte baptizantis quam baptizati.
Ad quod ex praehabitis habetur responsio. Cum enim infantuli natique fatui, et alii quidam rationis usu carentes, sint baptizandi, constat quod ex parte baptizandi non requiratur fides propria neque devotio, sed fides devotioque Ecclesiae. Rursus, cum dictum sit, quod in necessitate baptizare posset quilibet homo, etiam infidelis, haereticus, schismaticus, patet non exigi ex parte baptizantis fidem veram, devotionem et intentionem omnifarie rectam, quanquam recta intentio aliqualiter exigatur.
Qualiter in adultis baptizandis exigantur fides atque devotio, declaratum est supra, distinctione quarta, ubi ostensum est quomodo fictio Baptismum impediat.
Itaque Bonaventura primo ostendens, quod interitio ad Baptismum requiratur :
In omni (ait) sacramento necessaria est intentio, quoniam sacramenta esse suum non habent a natura, sed ab institutione. Unde si ante institutionem Baptismi, immersisset puerum quis in aquam sub praescripta forma verborum, non fuisset Baptismus. Dicunt igitur quidam, ut magister Hugo de S. Victore, quod sacramenta instituta sunt ut exhibeantur et fiant rationabiliter et ex intentione : ideo nisi adsit intentio, non est sacramentum. Propter quod loquitur Hugo : Vide quoniam rationabile oportet esse opus ministrorum Dei, nec per solam formam praeiudicare, ubi intentio nulla est agendi. Denique ad hoc quod sit sacramentum, oportet quod forma et materiale elementum ordinentur ad unum : quod non est ex se, cum forma et elementum indifferentia sint ad multa. Ideo supervenit institutio Christi, quae utraque illa ordinat ad aliquem unum effectum certum et signatum. Et quamvis institutio verba ad unum ordinavit, non tamen arctavit, quia ad alium usum possunt sumi et sumuntur. Idcirco ad hoc quod ordinentur et arctentur, necesse est intervenire intentionem ministri, qua intendat illo actu et verbo talem effectum praestare, vel saltem quod facit Ecclesia facere, aut certe quod Christus instituit dispensare : alioqui verbum et elementum ut disiuncta, vel ad aliud unita, non operabuntur hunc baptismalem effectum. In Baptismo quoque fides est sicut agens universale ; intentio, sicut agens particulare, applicans fidem ad istum vel illum : ideo fides salvatur in generalitate Ecclesiae.
Si autem obicias, quia si intentio illa requiritur, nemo certus est se veraciter esse baptizatum, cum baptizantium intentio incerta sit baptizatis, et ita oportebit rebaptizari, aut committere se ipsum discrimini ; dicendum, quod non oportet nec sequitur istud, quoniam baptizatus fecit quod in se est : idcirco ad amplius non tenetur, praesertim si defectus intentionis nequivit cognosci ex aliquo signo.
Utrum vero sit baptizatus, est duplex opinio. Una, quod Deus deputat illum baptizatum, non tantum Ecclesia, cum dicat Isidorus : Quacumque arte verborum quis iuret, Deus sic accipit sicut ille cui iuratur intelligit. Sed hoc intelligitur quantum ad culpam, non quantum ad rationem voti aut sacramenti : et hoc manifestum est et in matrimonio et in voto. Hinc alii dicunt, quod non est ibi sacramentum, quamvis ibi sint verba : quia ut in Moralibus ait Gregorius, non debet intentio deservire verbis, sed verba intentioni : quod in sacramentis maxime habet locum. Idcirco in tali casu non est Baptismus, quantum est ex parte eius quod per hominem gestum est. Et si adultus baptizetur ut debet, fides interior supplet ; si parvulus, pie credendum est quod suppleat summus Sacerdos, qui tamen voluit nos aliquo modo esse de nostra salute incertos, ad humiliandum superbiam nostram, et ad excitandum diligentiam nostram.
Praeterea si quaeratur, an ad Baptismum necessaria sit recta intentio : et videtur quod imo, quoniam sicut ad Baptismum requiritur intentio, ita ad verum Baptismum vera et recta intentio ; respondendum, quod intentio idem est quod voluntas regulata, prout in finem dirigitur. Finis vero est duplex : unus, qui est rei complementum seu terminus ; alter, qui est rei utilitas. Sic in Baptismo primus finis est unio verbi et elementi ; secundus finis est fructus seu utilitas ex Baptismo proveniens baptizato seu baptizanti. Sicut quis faciens domum, intendit eam consummare atque inhabitare ; ita in sacramento intendit quis prima intentione sacramentum Ecclesiae ministrare, deinde intendit suam utilitatem parvulive salutem, seu quidquid sit illud. Prima intentio est de necessitate sacramenti ; secunda est de congruitate. Prima quoque intentio non habet rectum et oblicum, sed secunda.
Haec Bonaventura.
Concordat Albertus.
Thomas quoque eadem aliis exprimit verbis :
Unius effectus (inquiens) una est causa. Ideo si ex pluribus causis unus procedat effectus, oportet quod illae causae aliquo modo factae sint unum ad invicem. Cumque ad effectum sacramenti Baptismi multa concurrant, videlicet materia, forma, minister, etc. ; non queunt haec connecti ut eumdem producant effectum, nisi per baptizantis intentionem, qui formam ad materiam applicat, et suum ministerium ad utrumque, atque hoc totum ad sacramenti collationem : hinc requiritur intentio baptizantis. Sicque in omnibus sacramentis requiritur ministri intentio cum determinata forma atque materia, non solum ad consequendum sacramenti effectum, sed etiam ad sacramenti perceptionem.
Non autem requiritur recta baptizantis intentio. Etenim rectum est cuius medium non egreditur ab extremis. Baptismus autem est quo mediante acquiritur baptismalis effectus in anima baptizati. Idcirco tunc recta est intentio baptizantis seu baptizati, dum ordinat sacramentum ad sacramenti effectum, qui est salus. Si ergo adsit intentio in baptizante, quia intendit sacramentum conferre, sed desit rectitudo, quoniam ordinat sacramentum ad finem indebitum ; non impeditur ob hoc perceptio sacramenti in suscipiente, quia ad hoc fertur intentio baptizantis ; neque effectus sacramenti, quia interior mundatio a ministro non est : hinc eius intentio ad hoc nihil facit. Si vero in baptizato sit intentio percipiendi sacramentum, sed desit rectitudo intentionis, recipit quod intendit recipere, utpote sacramentum, et per illud characterem in Baptismo, sed non rem sacramenti, quoniam obicem ponit.
Haec Thomas in Scripto.
Qui insuper quaerit hic, utrum intentio seu voluntas requiratur in baptizato : ad quod patet responsio ex dictis superius de ficte et non ficte accedentibus.
Insuper quaerit hic, utrum in baptizato exigitur fides, an etiam in baptizante, et utrum recipientes ab haereticis, consequantur rem sacramenti : ad quae omnia patet ex dictis responsio. Immoderata demum multiplicatio quaestionum, et frequens repetitio eorumdem, taedium parit.
Praeterea ad argumentum praetactum, quod fideles essent incerti an vere consisterent baptizati, si requireretur intentio baptizantis, respondet S. Thomas in Scripto sicut iam ex Bonaventura responsum est :
Quidam (inquiens) dicunt, quod si desit mentalis intentio in baptizante, non confert sacramentum Baptismi. Attamen in adulto supplet fides atque devotio effectum Baptismi, quatenus periculum nullum sit baptizato, qui baptizantis intentionem ignorat. Si autem sit infans, creditur pie, quod Deus supplet defectum, salutemque tribuit parvulo : quod et si non fecerit, non facit iniuste, quemadmodum nec in illo qui sacramento non subditur. Alii dicunt, quod in Baptismo ac aliis sacramentis quae in forma sua habent actum exercitum, non requiritur mentalis intentio, sed sufficit intentionis expressio per verba a Christo seu ab Ecclesia instituta. Idcirco si forma verborum servatur, nec quidquam exterius dicitur quod intentionem designet contrariam, vere est baptizatum. Non enim sine causa in sacramentis necessitatis, puta Baptismo et quibusdam aliis, actus eius qui sacramentum administrat, tam sollicite exprimitur ad explicationem intentionis.
Haec in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione sexagesima quarta, testatur :
Una opinio dicit, quod requiritur mentalis intentio in ministro, quae si desit, non perficitur sacramentum : quem defectum in pueris Christus supplet, in adultis fides atque devotio. Quod in sacramentis dici posset quantum ad ultimum effectum, qui est iustificatio a peccatis ; sed quantum ad effectum qui est res et sacramentum, puta characterem, non videtur quod per devotionem accedentis possit suppleri, quia character nunquam imprimitur nisi per sacramentum. Hinc alii melius dicunt, quod minister sacramenti agit in persona totius Ecelesise, cuius minister est. In verbis autem quae proferuntur, exprimitur intentio Ecclesiae, quae sufficit quantum ad perfectionem sacramenti, nisi contrarium exprimatur exterius ex parte ministri vel suscipientis.
Verum his denuo obici potest, quia intentio actualem attentionem requirit : ergo dum minister esset distractus, non adesset intentio. Dicendum, quod ille qui aliud cogitat, quamvis non habeat actualem attentionem et intentionem, habet intentionem habitualem, quae sufficit ad sacramenti perfectionem. Cum enim sacerdos accedit ad baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia : quamvis ergo in actu baptizandi distrahatur, tamen ex virtute primae intentionis perficitur sacramentum. Verumtamen studiose debet conari, ut tunc actualiter sit attentus.
Haec in Summa.
Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter, secundum quos in adultis accedentibus ad Baptismum requiritur fides propria, saltem informis, ad percipiendum ultimum Baptismi effectum, qni est res tantum et gratia, quae nulli infunditur adulto carenti intentione.
At vero Scotus :
Intentio, inquit, necessario requiritur ad actum Baptismi, quoniam aliter non esset humanus, et sufficit quod intendat facere quod facit Ecclesia, quamvis credat hoc nihil valere. Et hoc statuit Christus propter necessitatem Baptismi, ne infidelitas ministri noceat baptizatis.
Et si obiciatur, quod instrumentum non habet intentionem, ut cum homo secat securi ; dicendum, quod instrumentum sumitur pluribus modis. Primo, pro causa secunda, quae licet agat per propriam formam, quam habet in esse quieto, attamen agit in virtute causae prioris cui subordinatur. Secundo dicitur instrumentum, id quod non attingit effectum principalis agentis, sed solum praeviam aliquam dispositionem. Sicque qualitas alterans dicitur instrumentum substantiae ad generandum substantiam : non quod in alterando sit instrumentum, imo est alterationis perfectum principium, ita quod si posset per se esse, posset per se alterare ; sed quoniam agit ad formam, quae est dispositio ad substantiam. Dicitur etiam instrumentum ipsa pars respectu totius : sicque Philosophus organa vocat partes. Rursus, instrumentum dicitur de instrumentis artificum, a quibus et nomen instrumenti primo est tractum. Itaque instrumentum animatum intellectualis naturae habet intentionem.
Sed rursus obici potest, quia de essentia sacramenti non sunt nisi materia et forma verborum, non ergo intentio aut minister. Dicendum, quod materia seu materiale elementum, et forma verborum, sunt partes essentiales intrinsecae sacramenti ; minister autem seu eius intentio, est sicut principium extrinsecum sacramenti, quantum ad eius usum sive effectum.
Haec Scotus.
Qui consequenter refert positionem communem dicentium, quod ad Baptismum non exigitur necessario attentio et intentio actualis, sed sufficit habitualis. Et probat divisionem illam intentionis in actualem et habitualem non esse sufficientem : imo tertiam, utpote virtualem, esse superaddendam.
Ad quod breviter respondendum, quod doctores in illa ac simili divisione, habituale sumunt extense, prout contra potentiale et actuale dividitur, sicque includit in se virtuale. Sic ergo cum disputatio et reprehensio illa in quid nominis consistere videatur, parvi est ponderis.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, An Baptismus queat reiterari ; et de poena iterantium illum.
Videtur quod valeat iterari : est enim regeneratio spiritualis, quae licite, imo salubriter iteratur. Quotiescumque namque quis peccat mortaliter, toties spiritualiter moritur ; et quoties poenitet ac resurgit, spiritualiter regeneratur. Rursus, Eucharistia, quae est dignior eo, reiteratur.
Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, respondet :
Iuxta Augustinum, iniuria fit Baptismo si iteretur. Huius autem initerationis causa multiplex assignatur. Prima est, quoniam Baptismus, cum deleat omnem culpam et poenam, si posset iterari, homines sine freno peccarent, atque in extremis rebaptizari se facerent et evolarent. Secunda causa est allegoria. Baptismus enim a Christi passione efficaciam habet, et eius passioni ac resurrectioni per Baptismum assimilamur. Ideo sicut Christus semel passus est et resurrexit, ita semel dumtaxat baptizamur. Tertia causa efficacior est, quam Augustinus assignat, videlicet ne Baptismo fiat iniuria, quia character baptismalis perpetuus indelebilisque consistit : unde et remanet in haereticis ac damnatis. Imo sicut radius solis per quaecumque loca immunda diffunditur, nec inquinatur ; ita character nec polluitur, nec frangitur, nec deterioratur, nec annihilatur, quaecumque vitia sint in anima baptizati. Si ergo Baptismus iteraretur, videretur character baptismalis annihilatus esse vel deterioratus, aut certe pollutus. Nec est simile de Eucharistia, quoniam corpus Christi non manet semper in homine.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea Guillelmus Parisiensis in suo scribit Sacramentali :
Character est sanctitas quaedam atque habilitas adiuvans ad gratiam obtinendam ac conservandam. Et ista est causa, quod nec potest nec debet iterari baptismus. Si enim iteraretur, character denuo imprimeretur eiusdem speciei, aut non. Si non imprimeretur, ergo non relinqueretur sanctitas huiusmodi in ipso. Quemadmodum enim non est sanctificatio basilicae quae sanctificationem basilicarum non relinquit, sic non est sanctificatio baptismalis quae in baptizato non relinquit sanctitatem sibi congruentem. Si vero imprimeretur, essent duae formae eiusdem speciei in eodem secundum idem. Et si non imprimitur, non est sanctificatio baptismalis. Semel ergo sanctificatos baptismo impossibile est denuo sanctificari sanctificatione Baptismatis.
Haec Guillelmus.
Qui et aliam huius rei causam assignat nunc praeinductam.
Consonat Thomas, et quartam rationem adiungit :
Baptismus, dicens, nequaquam est iterandus, cum sit directe medicina contra originale peccatum, quod non iteratur. Item, sicut in Eucharistiae sacramento sanctificatur materia, sic in Baptismo baptizatus, per characteris impressionem. Ideo, sicut fieret iniuria Eucharistiae, si hostia consecrata rursus consecraretur ; sic Baptismo, si semel vere baptizatus rebaptizetur.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quaestione sexagesima sexta. Ubi et addit de Cataphrygis aliisque haereticis, qui ad Ecclesiam redeuntes rebaptizabantur, quia non erant in forma verborum debita baptizati. Et in his doctores concordant.
De poena vero rebaptizantium et rebaptizatorum addit Richardus :
Qui secundo sese faceret baptizari, quamvis ignoraret se baptizatum irregularis est, secundum quosdam. Unde de Consecratione, distinctione 4, Qui bis : Qui baptizati sunt bis, ignoranter, pro hoc non indigent poenitere, nisi quod secundum Canones ordinari non possunt nisi magna cogat necessitas. Quod additum est, quoniam imminente necessitate, cum tali dispensandum est. Cum illo vero qui se scienter faceret rebaptizari, non posset episcopus dispensare. Quod statutum est propter Baptismi reverentiam, atque in detestationem iniuriantium sacramento. Alii dicunt, quod talis non esset irregularis. Nam quamvis hoc olim fuerit observatum in odium rebaptizantium, nunc tamen possunt promoveri, quia ignorantia facti omnino excusat. Nonnulli quoque dicunt, decretum illud esse intelligendum de ignorantia iuris,quae non excusat.
Haec Richardus.
Concordat Scotus, qui et prolixe scribit de poena istorum, sed pertranseo, cum magis pertineat ad iuristas.
De initerabilitate quoque Baptismi testatur :
Ponuntur aliquae rationes de hoc. Una est, quoniam Christus non nisi semel est baptizatus, et Baptismus virtutem habet a passione Christi. Prima vero gratia seu absolutio non datur inimico nisi per meritum mediatoris, et tamen Poenitentia iteratur. Alia ratio ponitur, quia in Baptismo character imprimitur, qui indelebilis est. Quie ratio probat propositum per immanifestius. A principio enim evangelicae legis patuit Baptismum non esse iterandum. Quod autem in Baptismo imprimatur character, non ita a principio institutionis Baptismi innotuit, neque ex tota Scriptura, nec etiam ex multis evidentibus auctoritatibus Sanctorum. Et praecipue hoc videtur, quoniam si fuisset multum inde tractatum a Sanctis, Magister Sententiarum mentionem inde fecisset ; qui tamen in tota ista distinctione et tractatu de Baptismo nullam inde efficit mentionem in ea significatione qua doctores nunc inde loquuntur. Non enim nisi semel exprimit nomen hoc, cum ait in ista distinctione, primo capitulo, dicens : Qui ab haereticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt. Ubi character Christi vocatur forma Baptismi, sicut apparet ex auctoritate Augustini praemissa, ex qua Magister infert hoc dictum. Dico ergo, quod ratio initerabilitatis institutio est divina, cuius non est alia causa prior, nisi voluntas eius. Quae tamen institutio rationabilis est, ut patet ex rationibus iam inductis.
Haec Scotus.
In cuius scriptis videntur multa obscura. Et breviter dico, quod rationes a doctoribus convenienter sunt traditae, et eius obiectiones infirmae. Nempe, cum Christi actio nostra sit instructio, ex una sola Christi baptizatione sumitur rationabilis causa quod semel dumtaxat baptizandi sint Christiani, prout in his quae fidei sunt, ratio potest dari.
Quod autem obicitur de Poenitentia, dico, quod non solum illa et Baptismus, sed cetera quoque sacramenta a Christi passione habent virtutem, quorum tamen quaedam sunt iteranda, et quaedam non. Non enim uniformiter, nec ad eosdem effectus virtus et meritum dominicae passionis participantur ab ipsis. Baptismus quippe, Ordo et Confirmatio ad tales effectus participant virtutem ac meritum passionis, ut nequaquam sint iteranda, ut de Baptismo iam patuit, de aliisque patebit.
Ad aliam instantiam dico, quod ratio illa datur per manifestiora naturae et a priori, quamvis non per manifestiora quantum ad nos. Cumque assumitur, quod a principio non ita innotuit in Baptismo characterem imprimi, sicut Baptismum non posse iterari ; dico, ipsis gloriosis Apostolis et primis fidei praedicatoribus desuper illuminatissimis datam divinitus cognitionem impressionis characteris, prout Christus ipsis in Coena promisit : Cum venerit (inquiens) ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et hanc cognitionem creditur divinus Dionysius a beatissimo Paulo sumpsisse ; et ipse S. Dionysius (ut paulo post elucescet) de charactere sacramentali locutus est et conscripsit. In Apocalypsi quoque de charactere nominis Christi et servorum eius mentio fit : cumque character Baptismi sit signum distinctivum fidelium ab infidelibus, potest hoc ipsum de charactere baptismali convenienter interpretari, quamvis et aliter queat exponi. An vero et Augustinus de charactere secundum istam acceptionem locutus sit, nunc ista distinctione pandetur. Quod autem divina institutio ac voluntas Dei, causa sit non solum initerabilitatis Baptismi, imo et omnium rerum causa sit fontalis, prima ac principalis, nulli ignotum est sapienti.
Praeterea, circa haec adhuc quatuor sunt quaerenda. Primum est, an unus possit baptizari simul a pluribus, et plures simul ab uno. Secundum, cur in primitiva Ecclesia differebatur Baptismus specialiter usque ad duo profesta, videlicet Paschae et Pentecostes. Tertium, utrum ioculariter seu ludicre baptizati sint rebaptizandi. Quartum, de ritu Baptismi quantum ad catechismum et exorcismum, ac alia quaedam.
De primo istorum scribit Thomas hoc loco :
Si plures simul unum immergerent in Baptismo, ita quod uterque diceret, Ego baptizo te, baptizatum esset, quamvis peccarent, ritum Ecclesiae non servantes ; nec tamen essent puniendi tanquam iterantes Baptismum, nisi intenderent hoc, quia contingit eamdem actionem et ab uno et a pluribus exerceri. Non autem potest eadem actio esse, quae in temporibus fit diversis. Si autem dicerent, Nos baptizamus te, non esset Baptismus, quia non servaretur debita forma. Similiter Baptismus non erit, si unus sit mancus et alius mutus, uno proferente verba et alio immergente, quoniam verba formae ostendunt quod immersio atque verborum pronuntiatio ab eodem fieri debeant.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione sexagesima septima, videtur aliter respondere :
Sacramentum (dicens) Baptismi praecipue habet virtutem ex forma, quam Apostolus nominat verbum vitae, ad Ephesios. Considerandum est ergo, qua forma uterentur, si plures simul baptizarent eumdem. Nempe si dicerent, Nos te baptizamus in nomine Patris, etc., dicunt quidam, quod non esset verus Baptismus, quia non servaretur forma Ecclesiae, quae sic habet : Ego te baptizo in nomine Patris, etc. Sed hoc excluditur per formam Baptismi qua utitur Graecorum Ecclesia. Possent etenim dicere, Baptizetur servus Christi, sub qua forma Graeci Baptismum suscipiunt ; quae tamen forma multo magis dissimilis est formae Ecclesiae, qua nos utimur, quam si dicerent, Nos te baptizamus. Sed considerandum, quod ex hac forma, Nos te baptizamus, exprimitur talis intentio, talisque sensus, quod plures conveniant ad conferendum unum Baptismum : quod videtur esse contra ministerii rationem. Homo enim non baptizat nisi ut Christi minister, et vicem ipsius gerens. Unde sicut unus est Christus, ita oportet unum esse ministrum qui Christum repraesentet. Propter quod signanter ait Apostolus : Unus Deus, una fides, unum Baptisma. Hinc contraria intentio videtur excludere Baptismi sacramentum. Si vero uterque diceret, Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, uterque exprimeret suam intentionem quasi ipse singulariter baptizaret : quod posset contingere quando uterque contentiose conaretur aliquem baptizare. Et constat, quod ille tunc baptizaret qui verba prius finiret, et alius quantumcumque ius baptizandi haberet, nil faceret. Et si verba pronuntiare praesumeret, esset puniendus tanquam rebaptizator. Si vero ambo simul omnia verba proferrent, et hominem immergerent sive adspergerent, essent puniendi de inordinato modo baptizandi, non de iteratione Baptismi, quia uterque intenderet non baptizatum baptizare ; et uterque quantum in se est, baptizaret. Sed Christus intus baptizans unum sacramentum per utrumque conferret.
Porro in casu necessitatis, unus potest simul plures baptizare sub hae forma, Ego vos baptizo etc., ut gladio imminente, ita quod sigillatim baptizari non possent. Nec per hoc diversificaretur forma Ecclesiae, quia plurale non est nisi geminatum singulare, praesertim cum pluraliter dicatur apud Matthaeum, Baptizantes eos. Nec est simile de baptizante et baptizato, quoniam Christus, qui principaliter baptizat, est unus, sed multi per Baptismum efficiuntur unum in Christo.
Haec in Summa.
Quibus obici posset, quia si plurale non est nisi geminatum singulare, ideoque non mutatur forma Ecclesiae cum dicitur, Ego baptizo vos, videretur nec hic mutari, Nos baptizamus te ; sed aliud forsitan obviat.
Hinc Richardus :
De necessitate (ait) unius actus baptizationis, unitas est ministri, ad vitandum peccatum ex parte baptizantis, nisi forte in casu plures necessarii essent ad puerum abluendum. Non autem est de necessitate quantum ad efficaciam sacramenti. Modus enim exprimendi actum baptizandi, atque expressio personae ministri, non sunt de necessitate efficaciae sacramenti, cum sint ex traditione Ecclesiae. Unde non videtur repugnare efficaciae sacramenti, puerum simul a pluribus baptizari seu ablui.
Haec Richardus.
Cui opinioni videtur Petrus plus concordare.
Albertus quoque fatetur, quod dum in sacramentis servatur id quod est ex institutione divina, quamvis omittatur quod est ex institutione Ecclesiae, sacramentum confertur, quamvis peccetur nisi excuset necessitas. Circa istud diversi diversimode sentiunt, quibusdam adhaerentibus uni opinioni, aliis alteri.
Scotus demum magis consentit opinioni ex Richardo narratae, et prolixe scribit de his, praesertim dum nascitur monstrum de quo ignoratur an sit unus homo vel duo, et qualiter id possit cognosci. Recitatque in Francia monstrum fuisse (ut dicitur) quod habuit capita duo, duasque animas. Quod patuit inde, quod in adulta aetate per unum caput una anima respondit se aliquid velle, ut velle continenter et sobrie vivere, et mox aut simul alia anima per aliud caput respondit se velle lascivire ac epulari ; dumque unum per os suum excederet, clamabat relicum se gravari.
Istud ex Scoto.
Dum autem discerni pro certo non posset an sit unus homo vel duo, putarem unam baptizationem esse absolute faciendam, et aliam sub conditione sicut est tactum de infante exposito de quo ignoratur an sit baptizatus.
Praeterea duo sunt tempora celebriori ac communiori Baptismati deputata. Et de hoc loquitur S. Thomas :
In Baptismo duo considerantur, videlicet substantia sacramenti, atque solennitas. Quantum ad primum, non est aliquod tempus determinatum Baptismo : imo quolibet die et qualibet hora potest impendi. Quantum ad secundum, deputatum est Baptismo sabbatum duplex, quoniam Baptismus ex duobus efficaciam habet, puta ex Christi passione, cuius morti homo per Baptismum configuratur, quasi consepultus ei in mortem, ut dictum est : ideo celebratur solenniter in sabbato Paschae ; et item ex virtute et gratia Spiritus Sancti : ideo in vigilia Pentecostes solenniter exhibetur, quia tunc solennitas est Spiritus Sancti. Verum in necessitate non est exspectandum. Unde, de Consecratione, distinctione 4, habetur : De catechumenis baptizandis decretum est, ut in paschali festivitate, vel Pentecostes, veniant ad Baptismum. (Sed ut in pluribus, modo ista tempora non exspectantur.) Pueri autem ad vitandum periculum tempestive sunt baptizandi. Nec in Epiphania solenniter dabatur Baptismus, quamvis Christus tunc exstitit baptizatus : quia tunc solum praeparata fuit materia, utpote aqua, ad actum Baptismi. Virtus vero activa in Baptismo, est passio Salvatoris et virtus Spiritus Sancti. Agens autem, principalius est materiali principio.
Haec in Scripto.
Idem Albertus, Bonaventura, aliique communiter, et addunt, idcirco Epiphaniae vigiliam seu festivitatem non esse deputatam ad solennem Baptismum, quemadmodum sabbata duo praefata, ad confutandum haeresim confingentium nullo die esse dandum Baptismum nisi in Epiphania, eo quod tunc baptizatus est Christus, et vim regenerativam aquis tunc contulit.
Ad tertium, quid scilicet sit censendum de his qui ioculariter baptizantur, scribit Albertus :
Intentio ex parte baptizantis exigitur ad Baptismum ; non intentio aliquid consecrandi, sed faciendi quod facit Ecclesia. Et hoc exprimitur per verbum istud, baptizo, cum dicitur, Ego baptizo te. Hinc si forma debita ioculatorie proferatur super non baptizatum, cum praefata intentione, baptizato non reclamante, verus Baptismus est ; nec tunc totum est mimicum, quia intentio in verbo primae personae expressa, mimica non est quantum ad talem intentionem, quamvis ultra referatur ad ludum.
Haec Albertus.
Consonat Thomas dicendo :
Ludus quandoque excludit intentionem, aliquando non. Cum enim ludo fieri dicantur quae praeter utilitatis alicuius intentionem fiunt ad solam delectationem, ludus baptizantium ludo potest excludere intentionem respectu utriusque effectus ablutionis, videlicet sacramenti, et rei sacramenti ; et tunc non intendit facere quod facit Ecclesia in collatione sacramenti. Sicque talis ludus evacuat intentionem quae in Baptismo exigitur. Vel excludit solum secundam utilitatem, ut scilicet de eo velit facere ludum ex eo quod confert Baptismum, non propter sanctificationem, quam nec credit inesse Baptismo ; tuncque manet intentio sufficiens ad Baptismum. Hinc Augustinus dixit in isto casu dubium esse, et implorandum Dei iudicium. Hinc cum Athanasius adhuc puer, quosdam pueros quasi ludens, et se episcopum simulans, baptizasset, S. Alexander episcopus puerum examinans, atque inveniens ipsum habuisse intentionem baptizandi, cuius signum fuit quod non nisi catechumenos baptizavit, iudicavit sic baptizatos non esse rebaptizandos.
Haec Thomas circa litteram.
Hinc ait et Bonaventura :
Ludus non semper excludit intentionem, ut asserit Hugo, imo interdum serium comprehendit. Et ponit exemplum, quoniam velle ludicre dare contingit duobus modis : primo, volendo ludere et nullatenus dare ; secundo, ita quod vult ludere, et nihilo minus dare. Sicque primo excludit dandi intentionem, quain secundo modo includit, et ita est in proposito. Propter quod dicit Augustinus implorandum esse divinum oraculum, et si Dominus non revelat, rebaptizandus est sub conditione.
Haec Bonaventura.
In his doctores concordant.
Nunc de quarto agendum est, puta de exorcismo, catechismo, et ceteris quae concernunt Baptismum. De quibus in Summa sua, libro quarto, Antisiodorensis testatur :
Antecedentia Baptismum sunt orationes quas facit sacerdos, et exorcismus ac catechismus. Est autem exorcismus adiuratio qua daemonem sacerdos adiurat, dicens : Exi ab eo, spiritus immunde ; da honorem Deo vivo et vero. Quaeritur ergo, utrum per tales adiurationes daemon expellatur a puero. Videtur quod imo, quia ex exorcismo Salomonis fugabantur daemonia. Rursus, ad hoc ordinati sunt exorcismi. Obicitur autem, quoniam infans non habet mortale, sed solum originale peccatum : ergo diabolus in eo non habet mansionem et potestatem. Ad hoc multi respondent, quod per exorcismum expellitur, non quantum ad peccatum, sed quantum ad hoc quod non habeat potestatem nocendi corporaliter puero. Alii dicunt, quod expellitur quantum ad diminutionem peccati. Unde dixit Praepositivus, quod si statim decederet parvulus post exorcismum, minores tenebras sustineret, quam si non esset exorcizatus, et magis participaret de dulcedine spiritualium. Exorcismi vero Salomonis erant solum ad fugandum daemones a corporibus obsessorum. Nobis autem videtur, quod exorcismus, catechismus ac salis linitio, fiunt propter honorem et solennitatem Baptismi ; secundo, propter spiritualem eorum quae ibi aguntur intelligentiam, quia salis linitio discretionem designat, quae tribuitur in Baptismo. Hinc dum ponitur lumen in manu pueri, non propter hoc mox illuminatur anima eius actu, sed significatur actualiter illustranda. Pium quoque est credere, quod maior gratia detur puero in Baptismo quando exorcismus praecedit, quam alias.
Catechismus demum est quaedam instructio baptizandi. Debent enim baptizandi instrui de articulis fidei. Sed cum infantuli non sint susceptivi talis doctrinae, cur instruuntur ? Iterum, dum quarnit sacerdos, Credis in Deum ? et, Vis baptizari ? respondet patrinus, Credo, volo. Et videtur mentiri, quia nec ipse vult baptizari, nec puer, qui nondum utitur ratione. Dicendum, quod in primitiva Ecclesia baptizabantur adulti, et ante hoc instruebantur in fide, sicque instructi baptizabantur in sabbato Paschae, ad designandum quod per Baptismum resurgebant a morte peccati ; vel in vigilia Pentecostes, ad significandum quod per Baptismum daretur Spiritus Sanctus. Unde ait B. Dionysius, quod baptizatus ducebatur ad hierarcham, id est episcopum, ab anadocho, id est patrino, ab « ana », quod est sursum, et « duco », quia patrinus baptizandum erigit ad superna. Itaque ad innuendum quod adhuc sit idem Baptismus qui olim, observantur quae tunc fiebant, et patrinus in persona respondet infantis. Idcirco obligatur satagere ut tempore opportuno parvulus in fide et in necessariis ad salutem instruatur. Hinc secundum Ambrosium, magis diligere debemus spirituales filios quos de sacro fonte levamus, quam quos carnaliter generamus, videlicet quoniam illi in quantum sunt filii spirituales, magis sunt diligendi, quam isti in quantum filii sunt carnales. Denique catechismus non est proprie sacramentum, nec sacramentale, sicut nec exorcismus. Sed exsufflatio quam facit sacerdos, est sacramcntalis : significat namque, quod per Spiritus Sancti inflatum exsufflatur potestas diaboli. Saliva quoque sacramentalis est, et divinam sapientiam recte significat : per cuius immissionem in os et aures pueri, designatur quod in Baptismo aperitur os spirituale ad Dei laudem, et aures spirituales ad audiendum verbum ipsius. Inungitur etiam oleo puer in pectore, ad innuendum quod corde credat ; et inter scapulas, ad significandum quod onus legis divinae deportet. Inungitur item ad designandum quod baptizatus fit spiritualiter rex et sacerdos, iuxta illud beatissimi Petri, Vos genus electum, regale sacerdotium ; et illud Apocalypsis, Fecit nos regnum et sacerdotes Deo nostro. Insuper, post Baptismum inungitur parvulus chrismate in vertice, ad designandum quod baptizatus debet habere nitorem conscientiae, et odorem bonae famae. Chrisma enim conficitur ex oleo et balsamo. Oleum autem suo nitore signat conscientiae puritatem ; balsamum vero suo odore, bonae famae fragrantiam. Deinde datur baptizato vestis, et dicitur ei, Accipe sanctam vestem : quae notat mundam conversationem, et pia virtuosaque opera, quibus omnis baptizatus debet iugiter operiri, decorari ac protegi.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea de his diffuse conscribit Thomas :
Prosequitur, inquiens, S. Dionysius ritum Baptismi qui in primitiva Ecclesia servabatur in solenni celebratione Baptismi, quando adulti ad Baptismum veniebant. Hinc quatuor per ordinem ponit : quorum primum spectat ad catechismum, secundum ad exorcismum, tertium ad Baptismum, quartum ad Baptismatis complementum. Ad catechismum pertinent ista per ordinem. Primo, instructio de fide per praedicationem episcopi ; secundo, conversio infidelis ad fidem, et accessus eius ad episcopum mediante patrino, quem anadochum vocat ; tertio, gratiarum actio, atque oratio ab episcopo et clericis facta ; quarto, petitio Baptismi, et professio observantiae Christianae religionis ; quinto, impositio manus, et signatio baptizati signo crucis ; sexto, conscriptio eius ac anadochi. Quantum ad exorcismum autem, ponuntur quatuor. Primo, exsufflatio versus occidentem,et abrenuntiatio ; secundo, manuum ad caelum erectio, cum sacra fidei confessione et Christianae religionis professione ; tertio, oratio, benedictio et manus impositio ; quarto, denudatio et unctio oleo sancto. Quantum etiam ad Baptismum, ponit trinam immersionem, cum aliis quae ad Baptismum requiruntur. Quantum vero ad Baptismi perfectionem, ponit tria, videlicet : vestis traditionem, chrismatis linitionem in capite, et perceptionem Eucharistiae.
Si autem obiciatur, quod per manus impositionem datur Spiritus Sanctus ad robur in Confirmatione, ergo non debet fieri in Baptismo ; dicendum, quod triplex manus impositio datur. Una in catechismo, ut baptizandus roboretur in fide in se ipso. Alia in exorcismo, ut roboretur in pugna contra diabolum. Tertia in Confirmatione, ut roboretur in confessione fidei contra pressuras mundi.
Denique de sacramentalibus istis quae pertinent ad solennitatem Baptismi, quaedam fuerunt in primitiva Ecclesia quae modo non sunt, et quaedam superaddita sunt. Unde in exorcismo aliquid est subtractum, ut patet per ritum quem Rabanus docet, puta conversio ad orientem et occidentem ; et aliquid additum est, ut salis cibatio, et aurium ac naris cum sputo linitio : de quorum significatione iam dictum est.
Praeterea, circa Baptismum est triplex inunctio. Una quae fit oleo sancto quantum ad catechumenos, quae secundum beatos Dionysium et Ambrosium, fit in signum pugnae contra inimicum, sicut athletae inunguntur ; vel secundum Rabanum, ut nullae reliquiae latentis inimici remaneant. Secunda fit post Baptisma cum chrismate in vertice, ut sicut per aquae ablutionem denotatur emundatio a peccatis, ita per chrismatis linitionem in vertice significetur gratia collata in mente ad bene operandum, ut boni odor exempli ad alios diffundatur. Tertia fit in Confirmatione, de qua infra.
Debet autem catechismus Baptismum praecedere. Nam sicut in aliis scientiis atque doctrinis quaedam sunt communia, quibus ignoratis ars ignoratur ; quaedam vero sunt propria, quae sine ignorantia illius artis possunt ignorari : ita in doctrina fidei sunt quaedam communia, ut articuli fidei, providentia Dei, futurum iudicium, et consimilia, de quibus instruendi sunt, baptizandi ante Baptismum ; de aliis vero specialibus et secretioribus, postea.
Et si quaeratur, an ista instructio ad sacerdotem pertineat ; respondendum, quod triplex est instructio fidei. Una admonitoria, qua quis ad fidem convertitur. Et haec est propria sacerdotum, quorum est publice docere et praedicare : unde et S. Dionysius hanc episcopo attribuit. Alia est instructio disciplinalis, qua quis instruitur qualiter ad Baptismum accedere debeat, et quid credere, fit haec pertinet ad officium diaconi, et per consequens sacerdotis : quoniam quidquid diaconi est, est etiam sacerdotis. Tertia, quae sequitur Baptismum, et pertinet ad anadochum et ad praelatos Ecclesiae. Praelati enim Ecclesiae generalem habent doctrinam, quae per officium anadochi ad istum aut illum specialiter adaptatur.
Cur autem parvuli catechizentur, praetactum est. Nunc quoque quando parentes parvulorum sunt Christiani, non imminet tanta sollicitudo anadocho circa levatum de fonte, sicut in primitiva Ecclesia, quando parentes frequenter in infidelitate manserunt.
Praeterea quaeritur, an exorcismus etiam Baptismum praecedere debeat. Et respondendum, quod propter peccata hominum, daemones potestatem acceperunt in homines, atque in omnia quae in eorumdem veniunt usum, in nocumentum eorum, Cumque nulla conventio sit Christi ad Belial, hinc quandocumque consecrandum est aliquid ad cultum divinum, prius exorcizatur, ut liberatum a potestate diaboli, qui illud in nocumentum hominis assumere poterat, Deo consecretur : quod patet in consecratione aquae et templi. Unde cum prima sanctificatio qua homo Deo consecratur, sit in Baptismo, oportet ut homo exorcizetur multo plus quam inferiora, antequam baptizetur : praesertim cum in homine sit causa, utpote culpa, propter quam in ipsum et in alia daemon potestatem accepit. Hocque designant ea quae in exorcismo dicuntur, videlicet, Recede ab eo, Satana, etc. ; similiter ea quae ibi fiunt, quia exsufflatio designat daemonis expulsionem, et alia quae sunt ibi, habent spiritualem significationem et mysticam rationem, sicut expositum est.
Si autem obiciatur,quod exorcismus est contra energumenos, sed non omnes baptizandi sunt energumeni ; dicendum, quod energumeni dicuntur interius laborantes, ab έν, quod est in, et έργον labor. Quamvis ergo non omnes baptizandi sunt energumeni, nec interius laborantes, quasi corporaliter a daemonibus vexati, interius tamen laborant aut infirmantur propter fomitis infectionem, diabolo aliquid potestatis in ipsis habente. Et quia diabolus nos impugnat ab intus et ab extra, aqua benedicta ordinatur contra impugnationem diaboli ab exteriori, exorcismus contra impugnationem eius ab interiori.
Insuper, circa exorcismi effectum est duplex opinio. Una, quod ea quae in exorcismo aguntur, sunt tantum signa eorum quae postea in Baptismo complentur, in quo potestas daemonis totaliter evacuatur, iuxta illud B. Cypriani : Scias diaboli nequitiam permanere posse usque ad salutare Baptisma, et in eo omnem potestatem amittere. Sed hoc est contra Gregorium sanctum, dicentem : Sacerdos dum per exorcismi gratiam manus imponit credentibus, et habitare in eorum cordibus spiritus malignos contradicit, quid agit nisi daemonia eiicit ? Et etiam est contra ea quae in exorcismo dicuntur, quae frustra dicerentur, nisi aliquem haberent effectum : praesertim cum per modum imperii, non solum orationis, dicantur : ut cum dicitur, Ergo maledicte diabole, exi ab eo. Idcirco dicendum, quod aliquid efficiunt, sicut alii dicunt, et non solum in corpore, sed item in anima, cum in utroque sit infectio fomitis. Hic autem effectus est debilitatio potestatis daemonis, ne tantum possit in homine sicut ante, ne Baptismum et alia bona in ipso valeat impedire : quae potestas in Baptismo omnino aufertur, quemadmodum Pharao prius flagellatus, deinde in mari Rubro omnino submersus est. Praepositivus autem dixit, quod exorcizatus ante Baptismum decedens, minores tenebras patietur. Sed hoc nihil est, quoniam tenebrae illae in sola carentia divinae visionis consistunt, cum non habeant aliam sensibilem poenam. Et hoc in omnibus aequaliter erit. Idcirco dicendum, quod non habet effectum in collatione gratiae, sed solum in debilitatione potestatis diaboli. Denique, ut Baptismi uniformitas observetur, oportet ut si exorcismus praetermissus fuerit, post Baptismum suppleatur ; et tunc solum significat ; vel forsitan additur coercitio aliqua impugnationis diaboli, cum et etiam dum post Baptismum aqua benedicta adspergimur, potestas daemonis aliqua reprimatur.
Postremo, exorcizare spectat ad exorcistas, ex proprio eorum officio ; nihilo minus est etiam ordinum superiorum. Attamen ad ostendendam unitatem Baptismi, consuetum est in Ecclesia, ut totum quod ad Baptismum pertinet expleatur ab uno, puta a sacerdote. In primitiva vero Ecclesia frequenter grandis turba simul ad Baptismum confluxit, fueruntque tunc pauci sacerdotes : ideo sacramentalia illa fiebant a minoribus ordinibus. Completa autem potestas in exorcizando, competit sacerdoti.
Haec Thomas in Scripto.
De his scribit in tertia parte, quaestione septuagesima prima. Et quae ibidem inducit, in nunc introductis satis contineri censentur ; similiter ea quae scribit Albertus, et quae Petrus.
Richardus vero adiicit : Secundum Hugonem secundo libro de Sacramentis, forma exorcismi ita perficitur :
Baptizandus primo signatur signaculo crucis in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in auribus, in ore, ut totius corporis sensus hoc signaculo muniantur, cuius virtute sacramenta cuncta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur. Postea datur sal benedictum in os eius, ut sapientia conditus, odore careat iniquitatis, nec ultra putrescat vermibus vitiorum. Deinde exsufflatur maliguus spiritus, ut spiritus spiritu pellatur. Postea tanguntur ei nares et aures saliva, ut tactu supernae sapientiae aures eius aperiantur ad audiendum verbum Dei, et nares similiter ad discernendum odorem vitae ac mortis. His completis, venit sacerdos ad fontem. Consecratur fons in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quatenus sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat, sed ex eo qui sanctificat, esse noscatur. Traditur quoque novae vitae auditoribus Symbolum fidei, in quo apostolicae doctrinae forma consistit. Postremo, interrogatus baptizandus, Abrenuntias Satanae et omnibus pompis eius ? respondet, Abrenuntio. Quo facto, ungitur oleo sacro in pectore, tanquam muniatur adversus hostem, ne ultra persuadeat foeda et noxia. Ungitur et inter scapulas, ut confortetur ad portandum onus Dei suave. Et interrogatus, Credis ? dato responso, mergitur ter in aqua. Baptizatus autem ascendens de fonte, ungitur chrismate sacro in vertice, ut spiritum Christi participando, deinceps merito Christianus vocetur, coheres regni et gloriae sacra unctione effectus. Deinde traditur ei candida vestis, ut habitu regenerationis gloriae praeferat indumentum. Tegitur item caput eius sacro velamine, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum datur ei cereus accensus in manu, ut doceatur implere evangelicum illud : Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc.
Haec Richardus ex Hugone.
De his quoque Guillelmus in suo Sacramentali, et Bonaventura in Scripto conscribunt, quae cum praedictis coincidunt.
Refert item Richardus, qualiter quidam dixerunt exorcismum naturali virtute daemonem effugare, et eius potestatem reprimere, ponentes exemplum de David, qui sonitu citharae suae fugavit a Saul daemonium ; quod tamen Glossa innuit factum in quantum cithara fuit crucis figura. Et alii dicunt Saulem perpessum huiusmodi passionem ex grosso humore melancholico ascendente, quem agitavit daemonium, ad cuius motionis repressionem potentior fiebat anima Saulis, confortata et consolata citharao melodia, in qua et naturaliter delectabatur. Exorcismum vero aestimo operari non naturali virtute, nec snpernaturali aliqua potestate subiective exsistente in ipso, sed omnipotentia Dei quasi ex quodam decreto adsistente et operante.
Haec Richardus.
Postremo Henricus primo Quodlibeto tres movet quaestiones circa Baptismum. Prima est, an infans delatus ad Baptismum, moriensque in via sine Baptismo, damnetur. Secunda est, an minorem habeat poenam in limbo quam parvulus Sarraceni. Tertia, an sit in coemeterio sepeliendus.
Ad quas breviter respondet, dicendo, quod quantum est de lege communi, infans ille non renatus damnatur, quamvis certum sit Deum omnipotentem cum anima huiusmodi posse agere quidquid sibi placuerit. Ad secundum respondet, quod cum pro originali peccato nulla poena sensus infligatur, in qua reperitur maius et minus, sed solum poena damni, in qua non est maius et minus, ideo unus talium parvulorum non habet minorem quam alius poenam. Ad tertium dicit, quod coemeterium locus sit sepelitionis membrorum Christi, filiorum Ecclesiae. Unde et corpora excommunicatorum non recipiuntur ibidem : ideo nec talis infantulus est in coemeterio sepeliendus.
Amplius sexto Quodlibeto interrogat, an monstro capita duo habenti imponi debet nomen unum vel duo ; et utrum, dicendo, Ego te baptizo, ambo sint baptizati, vel unus tantum. Ad quae multum magistraIiter, quamvis prolixe, respondet :
Quia si sint in monstro huiusmodi animao duae, sunt utique homines duo, et duo nomina conveniunt eis, suntque ambo sigillatim baptizandi. An vero sint in eo animae duae, perquirendum est per hoc, an in eo sint duo corda materialia, et si sic, sunt ibi animae duae. An vero sint duo corda, oportet perpendere ex lateribus, quomodo concurrant in medio pectoris atque in spina dorsi. Nempe si ibi appareat prominentia maior in corpore uno, et maxime si appareant quasi duae gibbositates in longum protensae, quasi ex lateribus concurrentes, hoc est evidens signum quod intus sunt duo corda latentia. Quale erat monstrum duorum capitum et perfectorum collorum, quod unum habuit caput nigrum et austerum, multumque pingue ; alterum vero caput album, valde macilentum, sed pium ; et quatuor brachia, attamen imperfecta. Erant autem duo brachia perfecta cum manibus suis, sita suis locis : unum procedens ex humero lateris unius capitis, aliud ex alio humero ex latere alterius capitis ; et alia duo brachia parva cum manibus parvis, exibant inter duo capita ex parte dorsi, ac si duo a lateribus iungerent se strictissime, et brachia laterum contingentium se tenerent extenta ad partem inter eos posteriorem. Quibus suppositis, videbitur forte aliquibus sentiendum, quod talia corpora, quamvis appareant unum continuum in quadam parte, non tamen sunt vere continuata, sed opere naturae imperceptibiliter consolidata per totum, ab humeris usque ad unum latus, ita quod nullum membrum aut organum, aut partem membri, habent commune. Sic enim duae formae et duae animae rationales eamdem perficerent materiam : quod omnino est impossibile in natura. Sed huic omnino contrariatur sensus, cui durum est contradicere in re tam patenti, etc. Hanc difficultatem Doctor solennis curiose prosequitur, quod brevitati studens transilio.
DE CHARACTERE BAPTISMATI, DE EIUS NECESSITATE, ESSENTIA, DEFINITIONE, SUBIECTO, DIVISIONE, EFFECTU ET INDELEBILITATE, SECUNDUM GUILLELMUM ALIOSQUE DOCTORES.
De charactere quorumdam sacramentorum evangelicae legis praecipua est difficultas, quid sit, et cur oporteat eum esse : praesertim quia antiqui sancti Doctores parum aut nihil inde locuti videntur.
Itaque de hoc scribit in suo Sacramentali Guillelmus :
Restat nobis declarare, quid ipsa sanctificatione baptismali imprimatur animabus sanctificandis : an gratia sola, qua Deo accepti ac placiti fiunt, an et character et signaculum, quod amissa gratia maneat ; et quid sit tale signaculum, quis fructus et effectus ipsius. Primo igitur dicimus, quod necesse est aliquid manere in anima, gratia iam amissa. Si enim nil maneat, tantumdem videtur ac si non essent baptizati. Nempe si totum quod Baptismi sacramento collatum est, ita deletur per quodcumque mortale peccatum, ut nihil eius remaneat, sic se videtur habere ac si homo nunquam fuerit baptizatus. Hinc in hoc consenserunt doctores, quod praeter gratiam gratum facientem, et praeter totum decorem virtutum atque donorum, quibus Deo placetur et quae baptizatis praestantur, imprimitur et character : quamvis non satis declaraverint, quid sit in specie iste character. Cumque dicant ipsum esse in genere qualitatis, non determinant, qualem efficiat animam baptizati seu baptizatum. Quod si dixerint, quod non efficit ipsum nisi baptizatum, idem est ac si dicatur, quod percussione imprimitur character qui facit percussum, et distinguit percussio percussum a non percusso, sicut Baptismus baptizatum a non baptizato. Sed et hoc dixerunt proprium esse characteris huius, distinguere baptizatum a non baptizatis.
Contra quod dupliciter obicitur. Primo, quia non potest dici effectus proprius alicuius, quod aequaliter convenit omni qualitati, actioni, passioni, omnique rei. Nihil autem est in tota rerum universitate, quod habentem illud non distinguat a non habente, cum et pes distinguat habentem hoc membrum a carente eodem. Ideo sic distingui, necessario sequitur unamquamque rem per se ipsam. Non ergo oportet characterem ponere ob hoc solum, utpote ut distinguat, cum nullus novus effectus aut operatio inducatur per hoc. Si enim attribuerimus characteri alium effectum proprium, principalem et immediatum, nihilo minus sequitur eum iste : quemadmodum albedo, etsi proprium habeat effectum, facere album seu disgregare visum, nihilo minus competit ei a nigro distinguere. Hi ergo errant dupliciter. Primo, quoniam principalem effectum dicunt illum qui ex necessitate consequitur. Secundo, quoniam primum ac principalem effectum deglutiunt seu omittunt. Impossibile quippe est esse qualitatem, et non esse in aliqua specie qualitatis, et quae denominationem non habeat specialem. Distinguere autem seu dissimilare, est denominatio relativa sive ad aliquid.
Secundo, opinio illa destruitur, quia si nullus esset non baptizatus, frustra esset talis character, imo non esset : non enim distingueret. Praeterea quibus seu propter quos fit illa distinctio, cum character nec habentibus eum, nec aliis sit apparens, nec per eum unus ab alio se distinguat ? Insuper, dicendo quod character causa sit gratiae gratum facientis, dupliciter errare videntur, quia non potest poni causa gratiae nisi ut causa efficiens, et talis causa gratiae solus est Deus. Rursus, quod agit seu efficit qualitas, agit subiectum ipsius : sicut quod agit calor, efficit ignis ; et sic anima in qua est character, esset causa gratiae et virtutis, atque iustitiae suae, et iustificaret ac sanctificaret se ipsam.
Nos igitur dicimus, quod illud quod imprimitur in Baptismo praeter gratiam, et quod remanet ea amissa, est sanctitas quaedam : cuius exemplum et figura est sanctitas basilicarum consecratarum,et vasorum sacrorum. Consecrata namque basilica, quantumcumque post consecrationem polluatur aut profanetur, remanet sancta : alioqui violatores eius non essent sacrilegi. Sic ergo et sanctitas ista in Baptismo collata nequit auferri ; propter quod spirituale sacrilegium in se ipso committit et violat templum Dei Christianus, quocumque mortali peccato se polluens. Qualis autem sit sanctitas ista, et quis eius effectus, apparet ex eius figura et signo, id est ex sanctitate basilicas. Quemadmodum enim ex illius sanctitate arcentur daemones, ut minus noceant introeuntibus eam, orantibus, psallentibus et sacrificantibus in ipsa, et ut illi facilius exaudiantur et acceptentur in ipsa ; ita ex sanctitate baptismali debilitatur vis daemonum contra eos, ita quod incomparabiliter minus potest contra eos quam alios. Facilius quoque gratia devotionis illustrantur ac pcenitent, et ipsis daemonibus sunt metuendi, qui et gravius cruciantur si eos tentando invaserint ac traxerint ad peccandum : sicut et sanctitas sanctorum locorum potestatem minuit saecularium principum. Denique, ex hac sanctitate, baptizati sunt de sorte et parte Dei. Unde et citius eos recognoscit ut suos, et ad suum ius pertinentes, ac replet eos spiritualibus donis ; et sanctitas ista signum est gratiae gratum facientis, quemadmodum annulus regius signum est doni quo quis investitur per regem et annulum illum. Quemadmodum etiam ad sigillum regium dispensator regis dat dona regalia ; sic dispensator charismatum dat baptizatis dona regis regum, plenam remissionem culpae ac poenae. Porro causa efficiens huius sanctitatis, id est characteris baptismalis, Deus est solus, et aliud nihil. Estque character habilitans, adiuvans ad gratiam obtinendam ac conservandam : ideo Baptismus iterari non potest nec debet.
Haec Guillelmus.
Cuius positio quantum ab aliorum positione differat et discordet, et qualiter cum eis valeat concordari, ex sequentibus elucebit.
At vero de his Thomas tractans diffuse, primo sciscitatur, utrum character sit. Respondet :
Characterem in quibusdam imprimi sacramentis, omnes fatentur moderni. Verum in modo ponendi partim differunt, partim conveniunt. In hoc namque omnes conveniunt, quod dicunt per characterem importari triplicem relationem, quia character est signum distinctivum et confignrativum. Et ut signum, importat relationem ad signatum ; in quantum vero est distinctivum, notat relationem ad ea a quibus distinguit ; in quantum autem est configurativum, designat relationem ad ea quibus assimilat.
Differunt demum in hoc, quoniam quidam ponunt istis relationibus non subesse aliquod accidens absolutum, sed fundari eas immediate in anima. Quod esse non potest. Nam signum per formam quam sensui aut intellectui imprimit, facit aliud in cognitionem venire. Nil quoque distinguitur ab alio nisi per aliquam formam. Similitudo etiam est relatio super unitate qualitatis fundata, ut quinto Metaphysicae dicitur. Hinc quaelibet relationum quam importat character, requirit aliquam formam sibi substratam. Cumque non sit forma substantialis, relinquitur quod forma substrata sit qualitas quaedam, cuius unitas similitudinem configurationis inducit.
Ideo dicunt quidam, quod est in genere qualitatis, non tamen in aliqua specie eius, cum et Philosophus in Praedicamentis testetur : Forsitan apparebunt et alii modi qualitatis. Sed hoc est fuga quaedam. Nam quamvis sint alii modi, tamen reducuntur ad quatuor species quas expressit : quod constat ex hoc quod nulla species alia interim potuit inveniri.
Propterea alii dicunt, quod sit in quarta specie qualitatis : quoniam configuratio quam character importat, dicit unitatem figurae, quae est in qualitatis specie quarta. Hancque figuram quidam dicunt esse crucem Christi. Quod stare non valet, quia aut figura sumitur proprie, aut metaphorice. Si proprie, sic terminationem importat et dimensionem, quam constat in anima non esse. Si metaphorice, oportet quod metaphora reducatur ad proprietatem. Non enim res ponitur in genere per id quod de ea metaphorice dicitur : sicut non dicitur quod Apostoli sunt in genere qualitatis, quoniam dictum est de eis : Vos estis lux mundi. Nec poterit aliquid in quarta qualitatis specie reperiri, quod sit in anima secundum proprietatem. Hinc character fundari nequit super qualitatem quartae speciei illius.
Idcirco alii dicunt, quod sit in tertia parte, quoniam muliebrem quamdam passionem ingerit sensui spirituali, in quantum animam ornat atque decorat. Quod etiam improbatur, quia (ut septimo Physicorum probat Philosophus) tertia species qualitatis non est nisi in sensibili animae parte, character autem est in parte intellectiva. Illa quoque qualitates semper ordinem habent ad transmutationem aliquam corporalem, vel quam inferunt, vel a qua causantur.
Hinc secundum alios, ponitur in prima specie qualitatis, et est quasi media inter dispositionem et habitum. In quantum enim est difficile mobilis, convenit eum habitu ; atque in quantum non est ultima perfectio, sed disponit ad gratiam, convenit eum dispositione. Quibus obicitur, quia secundum Philosophum Ethicorum secundo, habitus est quo habemus nos bene aut male ad passiones ; et universaliter consideranti apparet haec differentia inter habitum et potentiam, quod potentia est qua simpliciter aliquid possumus, habitus vero est quo possumus illud bene aut male : sicut intellectus est quo consideramus, scientia qua bene consideramus. Similiter est de dispositione, qute non est nisi habitus imperfectus. Cum ergo character ordinetur ad aliquid simpliciter, et non ad illud bene vel male, quia sacerdos potest bene et male conficere ; ideo qualitas super quam fundatur relatio characteris, non potest habitus esse, sed magis potentia.
Unde relinquitur, quod ad secundam speciem qualitatis reducatur, ut quidam alii dicunt : quod sic patet. Sicut cuiuslibet exsistentis in aliqua natura, sunt aliquae operationes propriae, ita et eius quod in spirituali regeneratum est vita, ut S. Dionysius ait secundo Ecclesiastica hierarchia capitulo. Cuius autem sunt propriae operationes, oportet quod sint propria illarum operationum principia. Unde sicut in aliis sunt potentiae naturales ad proprias actiones, ita in spiritualem vitam renati habent quasdam potentias per quas possunt opera illa. Qua potentia similes sunt virtutibus a quibus sacramenta efficaciam sibi inditam habent : quoniam sicut sacramenta gratiam instrumentaliter causant, ita recipientes characterem operantur divina ministerialiter. Minister autem est sicut instrumentum eius cui ministrat : ideo tam virtus sacramenti quam minister, cuius est character, instrumentalis est causa. Denique quod huiusmodi potentia sit character, patet diligenter consideranti verba divini Dionysii, a quo prima traditio characteris nobis advenit. Assignans enim ministerium ritus cuiusdam qui in primitiva erat Ecclesia, quando baptizabantur adulti, quod accedenti ad Baptismum hierarcha, id est pontifex, manum imponebat, signabatque eum signo crucis, et iubebat eum describi inter nomina Christianorum, quatenus de cetero eum aliis ad divina admitteretur, dicit, quod sic accedentem, puta ad vitam spiritualem, divina beatitudo in sui participationem recipit, sicut sacerdos baptizandum in lumine proprio quasi quodam signo tradit sibi sui participationem, perficiens ipsum communicantem divinorum. Quo patet, quod per hoc signum, aliud nil intendit quam quod facit eum participativum operationum divinarum : sicque hoc signum nil aliud est quam quaedam potentia qua baptizatus potest in actiones hierarchicas, quae sunt ministrationes ac receptiones sacramentorum, et aliorum quae pertinent ad fideles. Ad hoc quoque quod has operationes bene exerceat, indiget habitu gratiae, sicut et aliae potentiae egent habitibus. Itaque character reducitur ad secundam speciem qualitatis. Et est alius modus ab illo quem Philosophus ponit, quia Philosophus non cognovit nisi operationes atque potentias naturales. Constat enim, quod apud nos necesse sit ponere potentias spirituales supernaturales, ut potentiam conficiendi et absolvendi, etc., et quod ad secundam qualitatis speciem reducantur, quemadmodum habitus infusi in eadem sunt specie qualitatis eum habitibus naturalibus acquisitis.
Nunc de definitionibus characteris disserendum. Itaque divino Dionysio haec characteris definitio attribuitur : Character est signum sanctum communionis fidei et sanctae ordinationis, accedenti datum a hierarcha. Quocirca sciendum, quod definitio ista nusquam invenitur a B. Dionysio tradita, sed ex praetactis eius verbis accipitur ; imo convenientius exprimeretur, dicendo : Character est signum communionis potestatis divinorum et sacrae ordinationis fidelium, datum a divina beatitudine accedenti. In qua tanguntur quatuor causae characteris. Primo genus eius, cum dicitur, Signum, quod pertinet ad causam formalem. Secundo tangitur finis characteris, qui datur ad duo : primo, ut recipiens Christo configuretur, tanquam adscriptus ad communicandum sacramentis divinis et actionibus sacris, et quantum ad hoc dicitur, Communionis divinorum potestatis ; secundo, ut configuretur coordinandus aliis quibus eadem potestas data est, et hoc tangitur ibi, Et sacra ordinationis fidelium. Qua duo excommunicatio suspendit ad tempus, privando hominem participatione divinorum, et communione fidelium. Tertio ponitur materia in qua, dicens, Datum accedenti. Quarto, causa efficiens, ibi, divina beatitudine. Definitio quoque alia potest salvari, et redit in idem, ut hoc quod dicit, Communionis fidei, referatur ad participationem sacramentorum et actionum fidelium ; atque quod addit, Et sanctae ordinationis, designet coordinationem eius ad alios ; et quod subditur, Accedenti datum a hierarcha, denotet causam efficientem instrumentalem, quae consignatione exteriori figurat interiorem.
Character itaque accipit rationem signi, secundum quod per sacramentum visibile exterius efficitur et significatur. Cum qualibet etenim potestate datur exterius aliquod visibile signum illius potestatis : sicut regi in signum regiae potestatis dantur corona et sceptrum ; pontifici mitra, annulus et baculus. Similiter, cum spirituali potestate quae in sacramentis confertur, datur signum sacramentale exterius ; et per comparationem ad illud, ipsa spiritualis potentia seu character dicitur signum, in quantum homo per eam configuratur et determinatur ad actiones spirituales.
Praeterca magistralis definitio characteris est haec : Character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali secundum imaginem, consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, et distinguens a non configuratis secundum statum fidei. In qua definitione tanguntur etiam quatuor causae characteris, puta : causa formalis seu genus, cum dicitur, Distinctio, id est signum distinctivum ; et causa efficiens, cum sequitur, charactere aeterno, id est a Filio, qui est figura substantiae Patris, ut dicitur ad Hebraeos. Causa quoque materialis, ibi, Animae rationali impressa secundum imaginem. Causa vero finalis ponitur duplex, videlicet : configuratio, cum dicitur, Consignans trinitatem, id est configurans ; atque distinctio, cum subditur, Et distinguens. Et sicut hic ponitur genus proximum, ita et proximus finis ; proximum quoque subiectum, quod est anima rationalis ; et efficiens appropriatum, quod est Unigenitus Patris. Sicque definitio ista excedit praecedentem, in hoc quod per proximas datur causas.
Quod si quaeratur, cur et propter quos datur signum istud distinctionis ; dicendum, quod primo propter hominem qui suscipit illud, qui eodem accipit distinctum posse ab aliis ; et propter homines alios, qui ipsum ad spirituales actiones admittunt, ex consignatione exteriori sacramentali interiorem peusantes ; et quoad Deum, qui actionibus eius spiritualibus efficaciam praebet.
Denique definitio ista magis respicit fidem quam caritatem : quoniam fides hominis nota est ei, iuxta illud Augustini : Nihil alicui certius est sua fide. Non autem certus est homo se esse in caritate. Nec tamen fides sufficienter distinguit fidelem ab infidelibus, quantum ad actus spirituales qui fidelibus competunt, quia ad hos exercendos seu suscipiendos oportet spiritualem addi potentiam.
Praeterea, si quaeratur de subiecto characteris ; respondendum, quod natura proportionabiliter spiritualitati substernitur, quemadmodum perfectibile suae perfectioni. Hinc sicut gratia, quae est spiritualis vitae principium, est subiective in essentia animae ; sic character, qui est spiritualis potentia, est subiective in naturali vi animae, non in eius essentia, nisi mediante potentia.
Si autem obiciatur, quia dispositio et habitus sunt in eodem subiecto ; cum ergo iuxta praehabita, character sit dispositio ad gratiam, erit in essentia animae sicut et gratia. Respondetur, quod dispositionem et habitum esse in eodem subiecto non oportet, nisi dum dispositio fit habitus, sicut scientia imperfecta fit perfecta ; non autem oportet, quando dispositio et habitus essentialiter differunt : sicut operatio sensitiva est dispositio ad intellectivam.
Quaeritur quoque, an character sit magis in affectiva quam intellectiva. Dicendum, quod imago principaliter consistit in cognitiva, quoniam ex memoria et intellectu oritur voluntas : sicque tota imago est in intellectiva veluti in radice ; ideo omne quod attribuitur homini ratione imaginis, principaliter respicit vim intellectivam, et ex consequenti affectivam. Ex intellectiva etenim parte seu rationali perfectione habet homo quod sit homo ; ex vi vero affectiva, quod sit bonus aut malus. Cumque character respiciat imaginem, principaliter est in intellectu.
Quaeritur item, an character possit deleri, et utrum fuit in Christo. Dicendum ad primum, quod impressio characteris est per quamdam animae rationalis sanctificationem, prout sanctificatio dicitur deputatio alicuius ad aliquod sacrum. Ad quam sanctificationem non magis active comparatur anima sanctificanda quam aqua sanctificanda, vel chrisma aut oleum, nisi quod homo adultus se subiicit tali sanctificationi per consensum : ideo qualitercumque anima varietur per proprias operationes, nunquam amittit characterem ; sicut nec chrisma vel oleum panisve consecratus, sanctificationem. Haec autem indelebilitas characteris est partim ex parte subiecti, quod est incorruptibile ; partim ex parte causae suae effectivae, quae est invariabilis Deus. Gratia tamen et caritas possunt amitti, quoniam dispositive et conservative dependent ex suo subiecto.
Porro si quaeras, an character manet in patria ; respondendum, quod homo per characterem configuratur Deo ad hoc quod sit de coetu fidelium, atque hierarchicarum particeps actionum. Ecclesiasticae autem hierarchiae succedit, quantum ad electos fideles, hierarchia caelestis : ideo ad communionem fidelium in triumphanti Ecclesia, et ad participationem actionum caelestis hierarchiae character in patria perficiet ; et sic erit ibi ad alios actus, sicut virtutes et dona. Manet etiam in damnatis ; sed hoc est per accidens praeter intentionem imprimentis characterem, quod recipiens condemnetur. Idcirco character non est ibi ordinatus ad aliquem finem : quia quae praeter intentionem fiunt, carent ordine ad finem. Deus tamen qui nihil inordinatum relinquit, elicit inde aliquod bonum, ut quod iustior apparet eorum damnatio, qui tantum munus neglexerunt.
Ad secundum illud quaesitum dicendum, quod secundum quosdam, Christus non habuit characterem baptismalem, quoniam a Baptismo nihil accepit, sed habuit characterem Ordinis, qui pertinet ad quemdam eminentiae statum. Verumtamen verius dicitur, quod Christus nullum characterem habuit, quoniam habuit potestatem plenitudinis in sacramentis, sicut ea instituens et efficaciam eis praebens. Unde sicut potuit inducere effectum sacramenti in aliquem sine sacramento exteriori, ita ex parte ipsius ad hoc non requirebatur aliquid sacramentale exterius.
Et si obiciatur, quod habere characterem est perfectionis, ergo maxime fuit in Christo ; dicendum,quod fuit in Christo per modum sublimiorem. Nam et aliquid est perfectionis in nobis quod non esset perfectionis in Christo, ut gratia adoptionis ; et ita de charactere est dicendum.
Quod autem in circumcisione et ceteris saeramentis veteris legis, character non imprimebatur, dictum est supra. Nec tamen in omnibus sacramentis novae legis character imprimitur, sed in tribus dumtaxat, quae nec iterantur, et sunt Baptismus, Confirmatio, Ordo. Quod de Baptismo nunc patuit ; de aliis duobus infra patebit. Saepe enim dictum est quod omnia sacramenta sunt quaedam sanctificationes. Sanctificatio autem dupliciter sumitur : primo, pro emundatione ; secundo, pro mancipatione seu deputatione ad aliquod sacrum, quemadmodum vestis, ecclesia, altare, sanctificantur. Omnia itaque sacramenta sunt sanctificationes primo modo, quoniam purgant a culpis, suntque remedia contra vitiorum defectus. Quaedam vero sacramenta sunt sanctificationes etiam modo secundo, quia per ea mancipatur homo ad sacra, sicut per Ordinem sacerdotalem ad sacrificandum et offerendum, et per Confirmationem ad spiritualem hostium expugnationem, ac per Baptismum ad actus spiritualis regenerationis, sicut in definitione characteris expositum fuit.
Dicitur quoque character a Dei Filio imprimi, per quamdam appropriationem ad proprium Filii, qui est imago Patris, figura seu character substantiae eius : sic enim character iste creatus, est assimilatio et configuratio animae ad characterem incrcatum. Nihilo minus realiter imprimitur a tota superbeatissima Trinitate, cuius indivisa sunt opera.
Haec in Scripto.
Praeterea in tertia parte, quaestione sexagesima tertia :
Sacramenta (ait) novae legis ordinantur ad duo, videlicet ad remedium contra peccatum, et ad perficiendam animam in his quae spectant ad cultum Dei secundum ritum Christianae conversationis. Cultus autem divinus consistit in recipiendo aliqua divina, vel in tradendo haec aliis : ad quorum utrumque requiritur quaedam potentia, quoniam ad tradendum aliquid aliis, exigitur activa potentia, et ad recipiendum, passiva. Hinc character importat quamdam spiritualem potentiam, ordinatam ad ea quae sunt cultus divini, quae est potentia instrumentalis, ut dictum est supra de potentia quae consistit in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem, competit Dei ministris, qni se habent per modum instrumenti per respectum ad Deum. Ideo sicut virtus quae est in sacramentis, non est in genere per se, sed reductive, cum sit quoddam fluens et incompletum ; ita nec character, sed reducitur ad secundam speciem qualitatis. Hic character proprie appellatur character Christi, quia per eum homines insigniuntur et consignantur ac deputantur ad Christi obsequium. Qui enim ad aliquid certum deputantur, solent aliquo signo denotari : quemadmodum milites qui ad militiam deputantur ac adscribuutur, solebant olim quibusdam characteribus corporalibus insigniri. Sacramenta vero characterem imprimunt, in quantum per ea deputamur ad cultum Dei secundum ritum christianae religionis.
Haec in Summa, in qua scribuntur multa de ista materia, quae iam sententialiter sunt inducta.
Concordat Petrus, qui tamen indifferenter se habet, an character ponatur in prima specie qualitatis, an in secunda. Et addit :
Character est signum spirituale, indelebile, distinguens populum fidelem ab infideli. Propter primum, videlicet quoniam signum est, oportet in aliquo signo visibili exhiberi, a quo rationem significandi sortitur : ideo non confertur in virtutibus, id est non semper simul cum virtutibus, quia et ficte accedentes, non recipientes gratiam et virtutes, recipiunt characterem. Propter secundum, quia spirituale est, non conferebatur in sacramentis carnalibus veteris Testamenti. Propter tertium, quoniam indelebile, non confertur in sacramentis quae iterantur. Propter quartum, quia distinguit secundum fidem, idcirco confertur triplex character in tribus sacramentis, secundum triplicem fidei statum, quoniam status fidei in Ecclesia militanti est triplex. Et secundum hoc, est triplex distinctio : quemadmodum in exercitu, prima distinctio communis est totius alicuius exercitus ab exercitu alio ; secunda est distinctio specialis militum a popularibus ; tertia specialissima ducum ab utrisque. Prima distinctio respicit statum fidei conservandae in se ipso, seu suscipiendae in se ; et hoc fit per Baptismi characterem. Secunda respicit statum fidei defendendae contra incredulos ; et haec fit per characterem Confirmationis. Tertia respicit statum fidei multiplicandae ac edocendae in aliis ; et haec fit per characterem Ordinis.
Verum his obici potest, quod etiam in veteri Testamento erant aliqua sacramenta non iterabilia, ut circumcisio, et consecratio pontificum : ergo saltem in illis imprimebatur character. Dicendum, quod initerabilitas illa non fuit tota atque sufficiens ratio impressionis characteris, sed potius ratio distinctionis secundum statum fidei perpetuum, non temporalem, et spiritualem, non carnalem. Status autem veteris Testamenti erat carnalis ac temporalis.
Haec Petrus.
Richardus quoque pro maiori parte consonat praeinductis. Et contra opinionem dicentium, quod character non sit nisi relatio, arguit, quia iuxta communem theologorum doctrinam, et secundum quod ex dictis divini Dionysii comprobatur, character significat, disponit, distinguit, assimilat. Significat enim gratiam gratum facientem, disponitque animam ad eius susceptionem ; distinguit quoque baptizatum a non baptizato, atque assimilat animam Deo, cum sit quaedam participatio potestatis divinae, alia ab illa quae est per naturam, et ab illa quae est per gratiam gratum facientem. Haec autem attribuere soli relationi, non est ita conveniens sicut formae absolutae. Praeterea, cum per susceptionem cuiuslibet sacramenti, in anima suscipientis causetur relatio ad aliquam sacram passionem aut actionem, in susceptione cuiuslibet sacramenti imprimeretur character : quod est falsum. Hinc dico, quod sit quid absolutum, in quo tamen fundatur respectus. Et cum sit quaedam supernaturalis potentia, reducitur ad secundam speciem qualitatis, quae est naturalis potentia vel impotentia. Potest etiam dici, quod in quantum est dispositio ad gratiam, habet similitudinem cum prima specie qualitatis ; et in quantum est spiritualis configuratio animae, cuius est signum distinctivum, similitudinem habet cum specie quarta.
Haec Richardus.
Qui consequenter respondendo, an character sit indelebilis, recitat rationem quam Thomas assignat ad hoc, iam expressam. Quae ratio non videtur ei sufficiens : quia ex consecratione olei et chrismatis ac consimilium inanimatorum, non causatur in eis aliquid absolutum, sed sola relatio. Verumtamen ratio illa quam Thomas assignat, verior aptiorque videtur quam aliae quae traduntur, quoniam quantum ad illud propositum ad quod Thomas inducit argumentum, est simile quod consecrationes durant perpetue.
Albertus quoque hic scribit, quod character praeter relationem dicit aliquid absolutum in genere qualitatis, habens se per modum habitus ; et est donum gratiae gratis datae, ac lumen supernaturale. assimilans Trinitati aeternae, in quo fundatur relatio ista characteris, sicut similitudo fundatur in qualitate.
Porro de numero et ordine characterum dicit, quod a diversis diversimode sumitur numerus seu distinctio characterum. Probabilior autem videtur acceptio penes numerum distinctionis secundum fidei statum : sicut in familia David fuerunt tres distinctiones. Prima generalis, populi Dei ab incredulis. Secunda fortium David, qui strenue defendebant cultum ac populum Dei. Tertia praelatorum ac sacerdotum. In primis significatur character Baptismi, in secundis character Confirmationis, in tertiis character excellentior Ordinis. Denique Christus in quantum sapientia docens fidei veritates, imprimit characterem baptismalem ; et in quantum virtus fortiter pugnans pro fidei defensione, imprimit characterem Confirmationis ; atque in quantum summus sacerdos instituens, exhibens et ostendens sacrificium novae legis ac fidei, imprimit characterem Ordinis.
Haec Albertus.
Praeterea etiam Bonaventura de hac materia scribit diffuse, sciscitans primo, an character sit habitus. Et respondet :
Quidam dixerunt, quod characterizatio non sit nisi consignatio, et character non sit nisi signum quod nihil reale addit supra nudas potentias, et quod sit ibi secundum institutionem et actum consignantis, nulla facta mutatione in anima, sicut consecratio est in materiali ecclesia. Sed hoc stare non valet, quia character dicit aliquam assimilationem et configurationem ad Christum, sicut character bestias ad diabolum in Apocalypsi. Assimilatio autem fundatur super qualitatem. Et nisi character ille sit aliquid reale, non erit anima per ipsum realiter similis Christo, nec haberet character effectus seu actus reales, cuius oppositum ex verbis divini Dionysii et et Damasceni probatur, ac patuit.
Hinc alii dicunt, quod importet relationem et qualitatem realem, super quam fundatur illa relatio : quae qualitas est dispositio ad recipiendum lumen caloremque gratiae, sicut siccitas ligni dispositio est ad inflammationem, atque pervietas vitri ad lucem. Ideo posuerunt characterem in secunda specie qualitatis. Quod stare nequit, quia secunda species illa est naturalis potentia vel impotentia ; character vero est habitus, ut dicetur.
Alii ergo dixerunt, quod character non est solum ad disponendum, sed etiam ad distinguendum ; estque qualitas animam fidelem decorans et ornans, per quod ab infideli distinguitur, propter quod infert animae muliebrem passionem : idcirco est passibilis qualitas, et in tertia specie qualitatis. Quod stare non valet, quia non dicitur passibilis qualitas, quae infert passionem sensui interiori vel intellectui. Cum enim omnis veritas obiectum sit intellectus, omne verum esset in tertia specie qualitatis.
Alii igitur dicunt, quod character dicit configurationem, et est in quarta specie qualitatis, quae est forma et circa aliquid constans ligura. Et si obiciatur, quod figura est in quantitate, quae in anima locum non habet ; respondent, quod duplex est quantitas, scilicet spiritualis et corporalis. Quibus obicitur, quod figura prout est species quarta qualitatis, est clausio terminorum, cui non est similis assimilatio spiritualis ; nec figura est in spiritualibus nisi translative.
Ideo dicunt alii, quod non est in aliqua specie qualitatis a Philosopho assignata, cum ipse non ponat nisi species qualitatis innatas vel acquisitas. Verum istud est quaerere fugam, cum virtutes theologicae et aliae virtutes infusae in prima specie qualitatis ponantur.
Hinc dicendum, quod character non est passio nec potentia, sed habitus. Habitus autem dupliciter sumitur. Primo proprie, prout distinguitur contra dispositionem, sicut perfectum coutra imperfectum. Secundo communiter, prout comprehendit utrumque, omnem videlicet qualitatem animam disponentem, sive facile sive difficile mobilem, sive perfectam sive imperfectam. Sicque accipitur cum ait Philosophus tria esse in anima, potentiam, passionem et habitum. Sicque character est habitus ; tamen cum ultra disponat ad gratiam, est quodammodo dispositio, non habitus stricte, cum nec perficiat ultimate. Estque lumen spirituale semiplenum, et calor gratis datus : et ita ponitur in prima specie qualitatis.
Secundo quaerit Bonaventura, ad quid utilis aut necessarius sit character. Respondet :
Character est signaculum sacramentale a Deo impressum. Et cum sit signaculum sacramentale, significat gratiam, et praeparat ad eamdem, et cum gratia quamdam similitudinem habet : ideo configurat atque assimilat mentem Deo, cum gratia sit supernaturalis quaedam similitudo divinae essentiae. Hinc quoque character assimilat gregem Dei, id est credentes, inter se, et eos distinguit ab aliis.
Verum contra hoc obici potest, quia haeretici baptizati habent characterem ; sed et aliqui non baptizati, sunt de Ecclesia merito et numero, utpote Baptismo flaminis expurgati et sanctificati. Dicendum, quod character appropriate assimilatur Filio, qui est Dei Patris character : nam et in baptizati dicuntur induere Christum, qui est caput et dux exercitus fidelium. Ratio autem distinguendi, in charactere venit ex ratione significandi. Character quippe significat gratiam fidei secundum aliquem statum. Unde distinguit fidelem ab infideli ; et si permiscentur, hoc non est ex vitio signi, sed signatorum : velut si quis assumat regis signum ad designandum quod sit de eius exercitu, attamen potest esse de parte contraria ; nec est falsitas in signo, sed in accipientibus illud.
Tertio quaerit, in quo sit subiective character. Respondet :
De hoc fuit triplex opinio. Una, quod sit in tota anima, quia distinguit ovem a non ove, quae distinctio attenditur praesertim secundum substantiam. Item quia disponit ad gratiam, et purgat ab originali : gratia autem ponitur in essentia animae, et originale respicit animam totam. Secunda opinio est, quod sit in parte cognitiva, cum sit ratio cognoscendi et discernendi, et quia conformat : cognitio autem fit per assimilationem. Tertia, quod sit in tota imagine, propter rationem configurandi. Et ista opinio verior est, ita quod vere et proprie est in imagine, sed appropriate in intellectu.
Quarto quaerit, per quid character imprimitur. Respondet, quod per sacramenta, non per virtutes, de necessitate. Est enim signum interius distinctivum ; significare autem non convenit ei nisi ratione signi visibilis, quod est sacramentum. Porro triplex distinctio populi christiani secundum statum fidei per characterem triplicem, praefigurata fuit in populo Israel : prima, cum omnes distincti fuerunt ab Aegyptiis ad veniendum in terram promissionis ; secunda, dum fortes ab infirmis, ad pugnandum in bello ; tertia, dum Levitae a ceteris Israelitis, ad ministrandum in templo.
Quinto quaerit, an character sit indelebilis. Respondet quod imo, sicut expositum est : quia imprimitur ad distinguendum, non directe ad bene vel male agendum ; et quoniam configurationi qua Deo conformat, non potest esse configuratio opposita. Solus etenim Deus suam potest imaginem consignare.
Haec Bonaventura.
In quibus hoc ultimum verbum videtur obscurum, quia imago in homine multipliciter deformatur, atque per vitia daemonibus assimilatur, et anima Deo relicto, adultera diaboli fieri perhibetur. Unde in Apocalypsi quidam dicuntur habere characterem bestiae, id est diaboli seu Antichristi : cuius character, secundum expositores, est mortale peccatum. Secundo, quod superius dixit characterem proprie esse in tota imagine. Character namque cum sit simplex et indivisibilis immaterialisque forma, non potest subiective et immediate in pluribus esse potentiis.
Amplius Argentinensis :
Antiqua (ait) fuit opinio, quod character non ponit aliquam entitatem realem. Quam opinionem nunc nullus tenere debet Catholicus, ut videtur : quia ut dicitur extra de Haereticis, Abolenda, de sacramentis Ecclesiae sentiendum est sicut sentit Romana Ecclesia ; et haec expressit characterem imprimi in Baptismo. Unde Innocentius extra de Baptismo, testatur : Qui ficte accedit ad Baptismum, characterem suscipit. Denique S. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum, expresse ponit characterem, dicens : Character dominicus, cum ovis errans ad Christianam rediens unitatem ab errore liberatur, agnoscitur, non improbatur. Et rursus ibidem : Characterem multi lupi imprimunt, qui videntur esse oves ; verumtamen ad ovile Domini non pertinere, morum suorum fructibus cognoscuntur. Praeterea, quod immediate terminat actionem realem, de necessitate est ens absolutum, aut quid reale. Character autem terminat actionem realem. Virtus enim divina reali actione agit in animam cuiuslibet baptizati. Sed in eo qui ficte accedit, talis actio nullum habet terminum nisi characterem, ut constat ex dictis. De his doctor ille plura conscribit, quae tangentur.
At vero Scotus primo hic recitat positionem antiquam iam tactam, prosequens an possit teneri, et conatur probare quod positio ista de realitate characteris, a nullo Sanctorum habeat auctoritatem. Et quidquid dicat de hoc, iam ante ostensum est ex doctoribus senioribus, praeclarioribus, exercitatissimis, quod ex dictis divini Dionysii habeat ortum, imo potius ex Scriptura canonica, deinde ex verbis Damasceni et Augustini : quamvis tantorum verba Doctorum ac Patrum possint ab hominibus proprii perversique sensus aliter explanari ac trahi, vel potius obscurari atque perverti. Nec tamen reor negandum, quin rationes quae adducuntur ad probationem characteris, possint solvi : quia ea quae fidei sunt, demonstrative non valent per rationes adduci. Rationabiliter tamen satis probatum est, characterem verum realem in Baptismo imprimi et conferri. Quod cum tot ac tanti doctores concorditer tueantur, stultum est aliter opinari : imo cum Romana Ecclesia hoc affirmet, sicut iam patuit, prorsus illicitum est contrarium perbibere. Hinc et Scotus huius auctoritatis mole pressus, tandem concedit characterem aliquid esse reale, vel magis ad aliquid, id est relationem, sicut supra tenuit de sacramento in generali : quod reprobatum est ante.
Specialiter autem invehitur contra sanctum Doctorem, dicendo :
Hic nota contra Thomam, quod non sit ponere virtutem aliquam supernaturalem in sacramento, quia illa nunquam posset corrumpi, eodem modo quo characterem ponit indelebilem esse.
Ad quod dico, istud non sequi. Thomas namque non negat quin character corrumperetur si subiectum eius corruptibile esset, sicut subiectum supernaturalis virtutis sacramentalis corruptibile exsistit ; nec supernaturalis illa virtus corrumpitur, manente eius materia, quae et suam consecrationem non perdit quamdiu perdurat.
Deinde Scotus subiungit :
Concedit idem Thomas, quod circumcisio characterem non impressit ; et tunc contra eum est argumentum de efficacia sacramenti respectu gratiae, cuius sacramentum non est causa nisi instrumentalis. Potest ergo concedi, quod circumcisio impressit characterem sicut Baptismus.
Ad haec dico, quod non solum S. Thomas, sed et doctores praecipui Ordinis S. Francisci, Alexander, Bonaventura, Richardus, alii quoque communiter dicunt, quod in circumcisione non imprimebatur character. Nec hoc obviat verbis B. Thomae, qui virtutem causalem supernaturalem sacramentorum dicit non esse completam in esse neque in agere, et suo modo instrumentaliter, dispositive, causaliter, cooperari ad gratiam. Et supra ostensum est ex verbis Sanctorum, quod positio illa Thomae plus consonat dictis Sanctorum, qui concorditer protestantur sacramenta evangelicae legis efficere quod designant, quanquam alia opinio magnos doctores habeat defensores. Doctores etiam Thomam sequentes, non negant quin Deus per suam absolutam potentiam possit delere characterem.
Insuper Scotus videtur sequi erroneam opinionem dicentium, quod character non sit nisi relatio : cuius oppositum iam patuit ex S. Thoma, Alberto, Bonaventura, Richardo, ac Petro de Tarantasia, qui fuit Pontifex summus. Probat autem Scotus suum propositum, et dicit Thomam sibi ipsi contrarium, eo quod dicat characterem esse signum, non tamen essentialiter relationem, cum tamen signum exsistat relatio : quod supra solutum est in quaestione de sacramento in generali, an exsistat relatio, cum sit signum.
Deinceps videtur Scoto characterem potius ponendum esse in voluntate quam intellectu, quia caritas realiter est idem cum gratia : ergo et gratia in voluntate est subiective ; et in eadem vi, eodemque subiecto, in quo est gratia, poni debet character tanquam dispositio ad gratiam. Verum in his multa dicuntur quorum oppositum in scriptis super secundum et tertium est ostensum.
Denique de his quae Scotus inducit pro se et contra S. Thomae doctrinam, et de solutione illorum, diffuse scribit Argentinensis : Multi sunt (inquiens) qui dicunt, quod character formaliter sit quidam respectus, cum essentialiter ac formaliter sit signum, quod ponitur in eius descriptione pro genere. Et rursus, quia omne accidens absolutum, est delebile a suo subiecto, non autem character. Rursus, character est signum configurativum et distinctivum : ergo formaliter dicit respectum. Signum namque refertur ad signatum.
Sed ista solvuntur de facili. Character enim consideratur dupliciter. Primo, secundum id quod nomine characteris importatur quidditative, quod scilicet est de intellectu eius primario. Secundo consideratur connotative, utpote quoad id quod est de suo cointellectu. Primo modo character dicit rem absolutam. Alio modo dicit non solum unum respectum, sed plures, puta : respectum signi, quia significat gratiam ; respectum configurativi, in quantum configurat baptizatum baptizato ; et respectum distinctivi, prout distinguit baptizatum a non baptizato, confirmatum a non confirmato, ordinatum a non ordinato. Itaque signum non est proprie characteris genus, quoniam definitio illa data est per additamenta ; potest tamen signum dici genus relationis quam fundat character.
Et si obiciatur, quoniam si character dicit absolutum et respectum, videtur esse ens per accidens : quia quod dicit res diversorum praedicamentorum, hoc est ens per accidens, ut quarto Metaphysicae dicitur. Respondeo, quod character non dicit proprie absolutum et respectum, sed absolutum sub respectu : sicut scientia exprimit qualitatem absolutam, attamen sub respectu ad scibile.
Insuper non est verum, quod omne accidens absolutum exsistat delebile, quia nec esse coloratum a mixto, ipso mixto manente.
Ad aliud respondetur, quod quamvis character sit signum configurativum ac distinctivum, non tamen dicit formaliter illos respectus, sed connotanter, fundatque eos : quemadmodum per albedinem est aliquis similis albo, atque dissimilis nigro. Albedo tamen non dicit formaliter illos respectus, imo nullum praedicamentum dicit merum respectum, nisi solum praedicamentum relationis. Tria namque sunt praedicamenta dicentia entitatem absolutam, puta substantia, quantitas, qualitas. Unum vero dicit respectum dumtaxat, puta relatio. Alia sex dicunt absolutum sub respectu, id est sub aliqua connotatione respectus.
De specie demum ad quam reducitur character dico, quod character Baptismi reducitur ad primam speciem qualitatis, cum sit dispositio immediata atque sufficiens ad habitum gratiae, nisi aliunde sit impedimentum. Quod autem dispositio dicitur qualitas facile mobilis, verificatur de ea quae est imperfecta realitas habitus, tendens ad habitum stabilem. Characteres autem Confirmationis et Ordinis suut reductive in secunda specie qualitatis, cum sint quaedam potestates a Deo collatae ad principiandum quasdam operationes spirituales, ut infra magis patebit. Sed obici potest, quia naturale et supematurale differunt specie. Dicendum, quod etsi differant specie specialissima, conveniunt tamen specie subalterna. Species autem quatuor qualitatis sunt species subalternae. Communiter demum fertur, sicut et infra dicetur, quod character Confirmationis est potestas tradita ad fidei defensionem, et character Ordinis ad fidelium multiplicationem.
Subiective autem character baptismalis est in essentia animae, sicut et gratia ad quam disponit. Qualitates etenim ita se habentes quod una immediate disponit ad aliam,sunt in eodem subiecto.
Postremo, character est productive a solo Deo, cum sit terminus creationis ; dispositive vero et instrumentaliter est a sacramentis in quorum administrationc imprimitur et quae iterari non licet. Quae cum iterari non valeant, ordinavit divina clementia ut effectum stabilem indelebilemque habeant in anima, puta characterem dispositivum ad gratiam sacramentalem talium sacramentorum.
Haec Argentinensis.
Durandus quoque fatetur, quod character sit quaedam potestas.
Ecce de charactere sacramentali in genere, et de charactere baptismali in specie, iam dicta sunt multa, et ex tanta opinionum varietate patet difficultas huius materiae. Solenniores autem doctores concordant in hoc, quod character sit quid reale et absolutum de genere qualitatis, immediate a Deo creatum, indelebile, datum ad conformandum et distinguendum, dispositivum ad gratiam. Differunt autem in hoc, quod secundum quosdam est habitus, secundum quosdam potestas. Et ex hoc consequenter procedit, quod secundum quosdam est in prima specie qualitatis, secundum quosdam in secunda. Et hae duae differentiae parvae sunt. Et quod a quibusdam vocatur dispositio, ab aliis habitus, facile concordaretur, considerando diversas proprietates et distinctiones dispositionis et habitus. In omnihus quoque praeinductis, positio S. Thomae videtur rationabilior esse. Patet etiam ex inductis, quod positio illa Guillelmi Parisiensis de charactere, in principio huius quaestionis expressa, sit communi doctrinas contraria, et in hac parte non minime defectiva. Thomas quoque, Bonaventura, et alii quidam praeallegati, multo diffusius scribunt de ipso charactere quid sit, et de eius necessitate, essentia, operatione, causa, subiecto ac specie, quam ipse Guillelmus. Obiectiones eius etiam non procedunt, quia character imprimitur non solum ad distinguendum, sed et ad distinguendum secundum statum fidei ; nec solum ad hoc, sed ad configurandum Creatori, ad disponendum ad gratiam, et ad alios quosdam actus, sicut expositum est. Nec character ponitur causa gratiae effectiva, principalis, immediata, sed instrumentalis et dispositiva.
