Distinctio II — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
SUMMA DISTINCTIONIS SECUNDA
Postquam praecedenti distinctione tractavit Magister de sacramentis legis scriptae et etiam legis naturae, nunc tractare incipit de sacramentis evangelicae legis, praefiguratis et designatis per illa.
Et primo nominat septem haec sacramenta.
Secundo declarat, cur primum instituta sint post Christi adventum. Quocirca ostendit, qualiter Matrimonium seu Coniugium exstitit institutum ante Salvatoris adventum, et quomodo nunc. Cumque beatissimus Ioannes suo baptismo Christi Baptismum praesignaverit, praenuntiaverit atque docuerit, primo ac breviter de Ioannis baptismate tanquam de quodam praeambulo facit mentionem, primo ostendens cur vocetur baptismus Ioannis, et de inefficacia ac insufficientia eius ad salutem ; et item an exstitit sacramentum, atque de forma ipsius. Quocirca scrutatur, utrum et quando baptizati baptismo Ioannis erant rebaptizandi Baptismate Christi.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An tantum sint septem sacramenta Ecclesiae, et utrum omnia illa ordinentur et instituta ac data sint contra defectum culpabilem.
Videtur quod non sint septem.
Sacramenta enim evangelicae legis sunt perfectiora ceteris sacramentis ; quae autem perfectiora sunt in rebus, minus multiplicantur, et magis unitati propinquant. Cum ergo in lege naturae non fuerint nisi tria sacramenta, ut praecedenti patuit quaestione, erunt nunc pauciora quam tria.
Secundo, solum sacramentum in quo totius fons gratiae, Christus Dominus, continetur, videtur sufficere.
Tertio, divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia tractans de sacramentis, non loquitur nisi de quinque sacramentis, Matrimonium Poenitentiamque omittens.
Praeterea, cum sacramenta novae legis sint medicinalia vasa, apparet quod omnia sint in remedium contra culpam : unde nec in statu innocentiae exstitissent, ut patuit.
Ad haec Thomas respondet :
Sacramenta ex hoc quod sunt sacramenta, habent quod sunt in remedium contra defectum ; ex hoc autem quod sunt Ecclesiae sacramenta, habent per ministros Ecclesiae ministrari et in membra eius transfundi. Hinc dupliciter sumitur numerus sacramentorum. Primo, ex parte defectuum contra quos ordinantur. Ordinantur autem ad tollendum contrarium sanctitati, et ad supplendum defectum. Porro contrarium sanctitati est culpa : quae dupliciter tollitur. Primo, praeveniendo, ne fiat : sicque Matrimonium est in culpae remedium. Secundo, auferendo defectum iam exsistentem : et sic contra originalem culpam est Baptismus, contra actualem Poenitentia. Secundum remedium praebent supplendo defectum, videlicet ea quae perfectionis sunt effectiva. Est autem duplex perfectio. Una formae ad actum : quam perfectionem facit Ordo, quantum ad exsecutionem bonorum, quoniam hominem reddit idoneum ad dispensationem sacramentorum ; sed quantum ad perpessionem difficilium, facit perfectionem hanc Confirmatio, quae hominem reddit fortem, ita quod Christum propter adversa et tribulationes non refugit confiteri. Alia perfectio est in ordine ad finem, ad quem per actus pervenitur : quam perfectionem quantum ad finem intra, Unctio facit Extrema, quae est quaedam delibutio ad resurrectionis praeparans gloriam ; quantum vero ad finem extra, est Eucharistia, quae capiti membra sua coniungit. Cumque hic sit ultimus nostrae sanctificationis terminus, S. Dionysius dicit, quod omnis alia sanctificatio in Eucharistia terminatur, propter quod ordinati et baptizati Eucharistiam sumunt.
Insuper, si considerentur sacramenta ut sunt sacramenta Ecclesiae, utpote per eius ministros exhibenda, sic eorum sufficientia iuxta B. Dionysium ita accipitur. In qualibet namque hierarchia oportet esse actionem hierarchicam, et exercentes eam, ac recipientes eamdem. Recipientes autem, per ipsas actiones superiorum in suis gradibus perficiuntur : idcirco ex parte ipsorum non debet esse aliquod speciale sacramentum per quod fiant sacramentorum capaces. Actio vero hierarchica triplex est, puta : purgatio, illuminatio, perfectio. Cumque nullum sacramentum evangelicae legis purget sine gratiae infusione, quae illuminatio appellatur, B. Dionysius in sacramentis illuminationi coniungit purgationem. Potest quoque in sacramentis esse purgatio vel a culpa : sicque vim purgativam et illuminativam habet Baptismus quantum ad originale, et quantum ad actuale peccatum Poenitentia ; vel a reliquiis culpae, et ita Extrema Unctio habet purgare ; vel a causa culpae, quae est concupiscentia, et sic Matrimonium purgativam vim habet. Perfectio demum est duplex, utpote formae, ad quam Confirmatio ordinatur, quae hominem in se ipso consistere facit constanter, ne a contrariis facile dissolvatur. Alia est perfectio finis, ad quam Eucharistia exhibetur, quae nos fini coniungit. Ex parte autem exercentium actiones hierarchicas, accipitur unum sacramentum, scilicet Ordo, per quem ministri Ecclesiae ponuntur in statu exercendi hierarchicas actiones.
Potest et accipi numerus sacramentorum penes conditionem eorum quibus per sacramenta subvenitur. Sunt etenim sacramenta in remedium data. Aut igitur in remedium unius personae, aut in remedium totius Ecclesiae. Si primo modo, hoc est vel quantum ad ingressum, et ita est Baptismus ; aut quantum ad egressum, et sic est Unctio Extrema ; aut quantum ad progressum, et hoc dupliciter. Primo, quantum ad exsecutionem virtutis : vel ut a malis non superemur, et ita est Confirmatio ; vel ut bonis adhaereamus, sicque est Eucharistia. Secundo, quantum ad reparationem virtutis, si in pugna spirituali fuerit laesa, et ita est Poenitentia. Porro, si sacramentum ordinetur in bonum totius Ecclesiae, hoc est vel ad gubernationem et multiplicationem eius spiritualem, et ita est Ordo ; aut quantum ad multiplicationem materialem, et ita est Matrimonium.
Postremo, quidam accipiunt numerum sacramentorum penes adaptationem ad virtutes, ut fidei correspondeat Baptismus, qui sacramentum fidei nuncupatur ; spei Extrema Unctio, per quam homo specialiter ad ingressum gloriae praeparatur ; caritati Eucharistia, in qua Christi ad nos caritas demonstratur ; prudentiae Ordo, qui illuminat, docet et perficit ; iustitiae Poenitentia, quae iustitiam reparat ; temperantiae Matrimonium ; fortitudini Confirmatio.
Quidam vero adaptant haec sacramenta diversis culparum atque poenarum generibus, ut Baptismus sit contra culpam originalem, Poenitentia contra actualem mortalem, Extrema Unctio contra venialem, Ordo contra ignorantiam, Matrimonium contra concupiscentiam, Confirmatio contra infirmitatem, Eucharistia contra malitiam, cum sit sacramentum caritatis, qme directe opponitur malitiae. Nempe haec quatuor vulnera animae, secundum Bedam, ex peccato originali sunt consecuta.
Quod autem divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia Matrimonium et Poenitentiam transilit, hinc contingit quoniam non intendit ibi principaliter de sacramentis tractare, sed de actionibus hierarchicis quae consistunt in consecratione per ministros Ecclesiae : sine qua consecratione Matrimonium et Poenitentia possunt suum habere effectum.
Sciendum quoque, quod in lege naturae multa signa gratiae praecesserunt, sicut diluvium, occisio Abel, etc. ; quae tamen non dicuntur sacramenta, sed illa tantum quae ad aliquod remedium exhibebantur, quia illa significabant rem sacram ut actu sacrantem, quod de ratione est sacramenti. Et quamvis fuit tunc tempus figurarum magis quam modo, non tamen oportebat illa esse signa determinata ad determinatos effectus gratiae, sicut sunt modo : ideo in quadam generalitate sacramenta illa significabant nostra sacramenta, et causam eorum, Christi videlicet passionem : sic quod per sacrificia significabatur passio, per oblationes dispositio patientis ad passionem, quoniam ipse se voluntarie obtulit ad patiendum ; per decimas, comparatio patientis ad illos pro quibus patiebatur, qui fuerant imperfecti, ipsam suam perfectionem exspectantes ab ipso, quemadmodum novem complentur per decem. Horum duo ad Eucharistiam referuntur, utpote : sacrificium, quantum ad significatum ; oblatio, quantum ad usum atque materiam. Decima vero praefiguravit Baptismum, in quantum aliquid auferebatur. Matrimonium autem, Ordo et Poenitentia erant tunc, non tamen computantur inter illius temporis saeramenta, quoniam non fiebant eum aliqua consecratione. Nam quilibet primogenitus, secundum Hieronymum, erat sacerdos.
Haec Thomas in Scripto. Ut eadem ponit partim sub aliis verbis in tertia parte, quaestione sexagesima quinta.
Praeterea ex his patet, qualiter sacramenta haec diversimode ordinantur contra defectum. Et de hoc loquitur Doctor sanctus :
Quandocumque ad perfectionem alicuius rei oportet apponere aliqua ultra id quod requirit seu includit ordo seu species illius naturae secundum se consideratae, hoc accidit ad supplendum rei illius defectum : sicut dum ad corporis sustentationem non sufficit ministratio alimenti, nisi addantur aliqua digestiva, signum est defectus in digerente potentia. Ex ordine autem humanae naturae nil aliud requiritur ad eius perfectionem spiritualem, nisi Deus influens, et gratia, ac virtutes influxae. Unde dum aliquae res corporales adhibentur ad hominis sanctificationem, ex quibus secundum ordinem naturae sanctificatio hominis non dependet, signum est quod hoc sit ad subveniendum alicui defectui eius. Cumque hoc inveniatur in omnibus sacramentis, constat quod omnia sacramenta in remedium alicuius spiritualis defectus sint instituta.
Dicunt autem nonnulli, quod aliquod sacramentum sit solum in remedium, utpote contra concupiscentiam, ita quod in ipso gratia non confertur : cuius contrarium infra patebit, ubi de Matrimonio tractabitur.
Hinc alii dicunt, quod matrimonium consideratur in triplici statu. Primo, in statu innocentiae ante peccatum, et tunc fuit solum in officium. Secundo, sub lege, ubi ex sua sanctificatione excusabilem reddidit matrimonii actum, qui alias foedus fuisset. Tertio, sub statu gratiae, ubi ulterius gratia in ipso confertur ad concupiscentiam reprimendam.
Quaeritur quoque, utrum sacramenta sint in remedium contra poenam. Dicendum, quod duplex est poena peccati : quaedam quae pro peccato infligitur, ut poena inferni et flagella quibus a Deo temporaliter castigamur ; alia ex peccato consequens immediate, et per consequens ad peccatum disponens, ut debilitatio natura ad resistendum peccato. Contra primam poenam non datur directe in remedium aliquod sacramentum, sed ex consequenti, ut scilicet peccato curato cesset poena. Verum contra secundam poenam datur directe aliquod sacramentum, videlicet illa sacramenta quae sunt in remedium contra defectum qui contingit ex subtractione necessarii, non ex positione contrarii, ut Confirmatio. Quemadmodum enim in medicina corporali, morbo curato, remanent quadam reliquia morbi ex morbo causata, contra quas oportet specialia medicamina applicari, ita est in medicina spirituali : ideo contra poenas has oportet esse aliqua sacramenta.
Praeterea quaeritur, utrum aliquod sacramentum ordinetur tantum contra veniale peccatum. Ad quod dicunt aliqui quod sic, ut Eucharistia et Extrema Unctio. Quod non videtur, quoniam Poenitentia universaliter curativa est omnis peccati actualis, mortalis et venialis : ideo non oportet contra veniale esse speciale sacramentum, tanquam ad curationem ipsius principaliter institutum, quamvis ex consequenti multa sacramenta contra venialia valeant. Nam veniale peccatum est culpa et dispositio quasdam ad culpam, imperfectam tamen rationem culpas habens, quoniam gratiam non excludit. Itaque in quantum est culpa, potest tolli per sacramenta omnia quae ordinantur ad culpam tollendam ; et in quantum dispositio est ad culpam, potest tolli per sacramenta quae ordinantur contra poenam ex culpa relictam, inclinantem ad culpam. Porro sacramenta quas gratiam in suscipiente praeexigunt, non ordinantur nec dantur directe contra culpam : quia non sunt ad tollendum contrarium, sed ad supplendum defectum, ut Ordo et Eucharistia.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus dicta Petri et Richardi super his plenarie continentur.
Insuper de numero sacramentorum haec scribit in Summa contra gentiles, libro quarto :
Quia remedia spiritualis salutis sub sensibilibus signis collata sunt hominibus, consequens fuit distingui remedia illa quibus providetur vitae spirituali, iuxta similitudinem naturalis corporalisque vitae. In vita autem corporali duplicem ordinem invenimus. Quidam namque sunt propagatores et ordinatores corporalis vitae in aliis, et alii propagantur et ordinantur secundum huiusmodi vitam. Vitae quoque naturali et corporali tria per se necessaria sunt, et quartum per accidens. Primo quippe necessarium est ut res per generationem vitam accipiat ; secundo, ut per augmentum ad debitam quantitatem ac fortitudinem perducatur ; tertio, ad conservationem vitae necessarium est nutrimentum. Et haec tria per se necessaria sunt vitae corporali, quoniam sine his subsistere nequit nec perfici. Unde et animae vegetativae vires tres assignantur : generativa, augmentativa et nutritiva. Sed quoniam vita naturalis corporea laedi potest et infirmari, ideo quarto et per accidens circa eam est necessaria sanatio aegrotantis. Conformiter in vita spirituali primum est generatio spiritualis per Baptismum. Secundum est spirituale augmentum perducens ad robur perfectum per sacramentum Confirmationis. Tertium est spirituale nutrimentum per Eucharistiae sacramentum. Restatque quartum, quod est spiritualis sanatio, quae vel fit in anima tantum per Poenitentiae sacramentum, vel ex anima derivatur ad corpus, cum fuerit opportunum, et hoc per Unctionem Extremam. Haec ergo pertinent ad eos qui in spirituali vita propagantur et conservantur. Porro propagatores et ordinatores vitae corporalis attenduntur secundum duo, utpote : secundum originem naturalem, quod pertinet ad parentes ; et secundum regimen politicum, per quod vita hominis pacifice conservatur, quod spectat ad reges et principes. Sic quoque est in vita spirituali. Sunt enim quidam propagatores et conservatores spiritualis vitae secundum spirituale ministerium tantum, ad quod pertinet Ordinis sacramentum ; et quidam secundum corporalem vitam et spiritualem simul, quod fit per sacramentum Matrimonii, quo vir et mulier conveniunt ad prolem generandam et educandam ad cultum divinum.
Haec in Summa praefata.
Consonat Petrus.
Albertus vero addit :
Quidam ordinant septem sacramenta contra septem capitalia vitia, ut Baptismus sit contra superbiam, quia in eo humiliat se homo sub communiori elemento ; Eucharistia contra invidiam, cum Eucharistia sacramentum sit caritatis ; Confirmatio contra acediam, quoniam homo confirmatur ut sit fortis et alacer in actibus bonis, et spiritualibus praeliis ac virtuosis laboribus, in quibus piger et acediosus tristatur ; Extrema Unctio contra iram, quoniam ira provenit ex tumore, cuius mitigativum est oleum ; Ordo contra avaritiam, quoniam sacerdotes et clerici solis spiritualibus debent esse intenti, necessariisque contenti ; Poenitentia contra gulam, quoniam poenitentia per ieiunium, abstinentiam et consimilia poenitentialia opera gulam exstinguit ; Matrimonium contra luxuriam, concupiscentiam restringendo per gratiam, carnalemque actum honestando.
Haec Albertus.
Continentur etiam in praehabitis ea quae Bonaventura ait in Scripto.
In Breviloquio autem addit :
Septem sunt sacramenta secundum correspondentiam ad gratiam septiformem, quae per septenarium aetatis, id est per septem mundi aetates, nos reducit ad principium et quietem ac circulum aeternitatis, sicut ad octavam universalis resurrectionis. Ratio ad intelligentiam praedictorum haec est : quoniam Verbum incarnatum, cum sit virtus et sapientia Dei Patris, tam potenter, sapienter, elementer et decenter debuit evangelicae legis instituere sacramenta, ut nil desit nostrae curationi, quantum competii statui vitae praesentis. Ad perfectam autem aegritudinis curationem concurrunt haec tria : expulsio aegritudinis, introductio sanitatis, et conservatio eius. Cumque morbus sit septiformis, utpote triplex culpabilis, ut culpa originalis et mortalis ac venialis, quadruplex quoque poenalis, videlicet ignorantia, malitia, infirmitas, concupiscentia : hinc contra haec septem oportuit adhiberi medicamina septem, quae sunt septem sacramenta, ut contra originale Baptismum, etc., ut supra. Rursus, quia perfecta curatio esse non valet sine restitutione integrae sanitatis, quae consistit in usu seu actu septem virtutum, id est trium theologicarum et quatuor cardinalium : hinc ad restituendum sanum usum harum virtutum, instituta sunt septem sacramenta. Baptismus namque sanando disponit ad fidem, Confirmatio ad spem, Eucharistia ad caritatem, Poenitentia ad iustitiam, Extrema Unctio ad perseverantiam, Ordo ad prudentiam, Matrimonium ad temperantiam.
Haec Bonaventura, cuius celera dicta de his virtualiter sunt praehabita.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, An sacramenta evangelicae legis sint immediate instituta a Christo, tempore magis apto.
Videtur quod non, quoniam Matrimonium, Ordo et Poenitentia fuerunt ante Salvatoris adventum. De institutione etiam Unctionis Extremae in Evangelio non habetur, nec in Scriptura recitatur canonica quod ipsemet Christus instituit eam.
Praeterea, cum Christi sacramenta sint ceteris gratiosiora et salubriora, utilissimum humano generi exstitisset, quod a principio mundi fuissent imposita. Facilius quoque curatur morbus a principio quam in fine. Ergo sapientissimus medicus non debuit saluberrimas has medelas usque in finem seu ultimam mundi aetatem differre.
Ad haec respondet Albertus :
A principio morbi fuit tempus medicinae, vel designando vel causando. Aliter quippe est de morbo animae et de morbo corporis, quia oportet hominem praecognoscere quod spiritualiter sit aegrotans, et destitutionem auxilii quo indiget et quod quaerit habere, atque potentiam medici, modumque medicinae : quoniam mentis nostrae curatio dependet a nostro consensu et cordis devotione. Non autem sic est de corporis morbo. Hinc curatio morbi mentis longam praeexigit moram, quoniam ratione investigatur, auxiliante et elevante rationem illuminatione divina. Denique sacramenta Christi non habebant vim suam ante Christi passionem ; sed passio Christi ab initio habuit vim in fide credentium : quae non fuit vis sacramentorum istorum, quorum vis est in continendo quod signant, et exhibendo mox gratiam.
Sed quaeri potest, cur patres olim in lege naturae ac Moysis habuerunt quaedam sacramenta ut nos, quaedam autem secundum partem, non secundum totum, quaedam vero in figura tantum, quaedam nec in parte, nec in toto, neque in figura determinata. Verbi gratia, Matrimonium habuerunt in toto, Poenitentiam in parte, quia conterebantur ut nos, sed non confitebantur ut nos ; Ordinem et Eucharistiam habebant in figura ; Confirmationem et Extremam Unctionem in nullo habuisse videntur. Dicendum, quod nec Matrimonium totum suum effectum habuit ante Christi passionem, nec plenam sacramenti rationem, quia tunc nondum contulit gratiam sicut modo. In aliis vero sacramentis operatur actus spiritualis gratiae contra defectum, et sic vel est sacramentum plenissimae gratiae quoad statum, aut non : et si est, tunc nullo modo habuerunt illud, videlicet Confirmationem, in qua datur Spiritus Sanctus ad robur ; similiter nec Extremam Unctionem, in qua significatur plena animae ac corporis puritas, per amotionem omnium impedientium gloriam animae et corporis. Poenitentiam etiam non habuerunt in toto, quia vim clavium non habebant, per quam fit sacramentalis absolutio in confessione homini facta. Dixi quoque plenissimae gratiae quoad statum : nam quaedam sunt sacramenta plenae gratiae quoad statum ; quaedam quoad effectum, sicut Baptismus ; quaedam quantum ad dignitatem rei contentae et significatae, ut Eucharistia ; quaedam quoad gradum praelationis, ut Ordo.
Haec Albertus.
At vero Thomas super his plenius scribens, et primo de hoc, an omnia sacramenta novae legis sint immediate a Christo instituta :
Circa hoc, inquit, est duplex opinio. Una, quod non : ita quod quaedam per se ipsum instituit, quaedam Apostolis instituenda commisit, videlicet Confirmationem et Extremam Unctionem : quia in Confirmatione Spiritus Sanctus datur ad robur, ideo ante plenam Spiritus Sancti missionem institui non debebat ; Extrema quoque Unctio est immediatum et proximum praeparatorium ad gloriam resurrectionis, propter quod ante Christi resurrectionem eam institui non decebat.
Sed quoniam sacramentorum institutio pertinere videtur ad plenitudinem potestatis in sacramentis (quam sibi Christus reservavit in eis), cum sacramenta ex institutione habeant quod significant ; ideo alii probabilius dicunt, quod sicut puri hominis non est sacramenta mutare, nec ab eis absolvere, ita nec instituere ea. Et iuxta hoc dicendum, quod sacramentum Confirmationis instituit, dum pueris sibi praesentatis imposuit manus ; similiter Extremam Unctionem, quando Apostolos ad praedicandum mittens, iussit ut oleo infirmos inungerent quatenus curarentur.
Insuper decuit in novo Testamento nova institui sacramenta, quoniam sacramenta sunt signa remedii ad quod ordinantur ; suntque signa repraesentantia spirituales effectus ex similitudine sensibilium rerum quarum usus est in sacramentis.
Cumque in nova lege propter eius perfectionem oportuerit esse maioris efficaciae sacramenta, debuerunt etiam esse alia sensibilia signa quae expressius figurarent.
Non tamen debuerunt a principio mundi institui, cum sint plena fecundaque gratiis. Unde non nisi in tempore plenitudinis gratiae fuerunt instituenda, dum homo propriam infirmitatem multipliciter fuit expertus, neque de suis potuit viribus meritisve praesumere.
Si autem quaeratur, an debuerunt institui Christo mox nato ; dicendum, quod sacramenta haec dupliciter sunt instituta. Primo, ad documentum et exercitium quoddam : sicque potuerunt ante passionem Christi institui. Secundo, quantum ad necessitatem et obligationem : et ita eorum institutio non fuit ante dominicam passionem, quia legalia nondum fuerant mortua ; imo a tempore praedicationis Christi usque ad eius passionem, legalia simul currebant cum sacramentis Ecclesiae, et utraque operabantur salutem. Sic igitur quantum ad secundum institutionis modum, omnia simul in passione Christi sunt instituta ; sed quantum ad primum modum, oportuit primo institui illa quae maioris sunt necessitatis, propter quod Christus statim in suae evangelizationis exordio poenitentiam praedicavit, et Baptismum edocuit. Alia vero sacramenta deinde opportuno tempore docuit atque instituit.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione sexagesima prima :
Quemadmodum (ait) antiqui patres salvati sunt per fidem Christi venturi, sic nos salvamur per fidem Christi iam nati et passi. Sacramenta vero sunt signa protestantia fidem qua homo iustificatur. Cumque diversis signis significari oporteat praeterita, praesentia et futura, oportuit alia esse sacramenta novae legis, quibus significetur Christus venisse et humanam salutem implesse ; alia veteris Testamenti, designantia hoc futurum. Nec ex hoc aliqua mutabilitas probatur esse in Deo, nec instabilitas in Christo : sicut paterfamilias non ex hoc monstratur mutabilis neque instabilis, quod diversa praecepta proponit sua ; familiae pro temporum varietate, alia hieme, alia iubens instate ; sic et alia congruerunt gratiae figurandae, alia gratiae iam exhibitae.
Haec idem.
Consonat Petrus :
Omnia (dicens) sacramenta sunt remedia contra defectum. Remedii vero tempus incepit a lapsu, profecit in lege, consummatum est in Evangelio. Ideo tria tempora illa apta institutioni sacramentorum fuerunt. Nempe secundum statum morbi et dispositionem infirmi debent remedia coaptari. Nam in initio morbi adhibenda sunt leviora et imperfectiora remedia, et iu incremento morbi perfectiora, atque in excessu eius perfectissima. Conformiter, infirmo incipienti et quasi infanti conveniunt remedia debiliora, proficienti et quasi adolescenti perfectiora, perfecto perfecta. Cumque tam morbus quam infirmus initium habuerint circa principium legis naturae, profectum circa principium legis scriptae, perfectionem circa principium Evangelii (morbus, inquam, per dilatationem in vitiis et personis, infirmus vero per agnitionem necessariae medicinae atque infirmitatis) ; ideo primo instituta sunt sacramenta debiliora, medio tempore sacramenta perfectiora, tertio perfectissima.
Haec Petrus.
Concordat Richardus, allegans Hugonem, primo libro de Sacramentis dicentem :
Ex quo lapsus est homo a primo statu immortalitatis, per mortalitatem in corpore et per iniquitatem in anima coepit aegrotare, et continuo Deus reparando sacramentis suis praeparavit medicinam : quae prout ratio postulabat et causa, diversis temporibus et locis ad curationem illius exhibuit, alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia. Cumque sacramenta legis gratiae sint perfecta, institui non debebant nisi evangelicae legis gratia coruscante, et manuducendus fuit homo per imperfectiora ad perfectiora, ut cognita sua defectuositate, omnino ad Deitatis confugeret gratiam.
Haec Richardus.
Argentinensis demum his consonans :
Omnia (asserit) novae legis saeramenta a Christo et in tempore Christi sunt instituta aliquo modo, utpote simpliciter et absolute, aul approbative ut patet de Matrimonio, quando dixit : Quod Deus coniunxit, homo non separet.
Haec Argentinensis.
QUAESTIO III
Tertio qureritur, An virtus sacramentorum sit immediate a Christi passione.
Videtur quod non, quoniam dictum est, quod per fidem virtus sacramentorum operatur in nobis. Dictum est quoque, quod virtus sacramentorum novae legis sit proprius Dei effectus.
Sed quia de isto iam saepius tactum est, breviter respondendum, quod (ut asserit Thomas) instrumentum virtutem non recipit nisi secundum quod principali agenti continuatur, ut virtus eius in instrumentum quodammodo transfundatur. Principale autem et per se agens ad iustificationem, est Deus sicut causa efficiens, et passio Christi sicut meritoria causa. Cui sacramentum continuatur per fidem Ecclesiae, quae refert instrumentum ad causam principalem, et signum ad signatum. Hinc efficacia seu virtus sacramentorum consistit ex tribus : primo, ex institutione divina sicut ex causa principali ; secundo, ex passione Christi sicut ex causa meritoria generali ; tertio, ex fide Ecclesiae sicut ex continuatione instrumenti cum principali agente.
Haec in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte, quaestione sexagesima secunda : quae et introducta sunt superius.
Porro in Summa contra gentiles, libro quarto testatur, quod passio Christi est universalis causa meritoria virtutis et gratia ; omnium sanctorum novae legis, quae per septem sacramenta quasi per medicinalia vasa applicatur hominibus mediante fide, ad particulares ac diversos effectus.
El addit Richardus :
In instrumento duplex est virtus. Una, quae consequitur materiam eius et formam absolute, et haec inest ei ex sua conditione : sicque virtus securis est etiam aliquo modo a fabro. Alia, quae non inest ei nisi dum agens utitur eo, et haec inest ei a movente : sicque virtus et efficacia securis est a carpentatore actualiter operante. Cumque sacramenta sint divinae misericordiae instrumenta, non tantum in eis est virtus quam habent ex sua natura, sicut virtus lavandi exsistit in aqua, sed et alia, quae in eis tunc solum est quando in usu sunt, hoc est, quando pietas Dei utitur eis. Et haec virtus in cis est efficienter principaliterque ab omnipotentia Creatoris, meritorie autem a virtute et merito passionis Salvatoris.
Haec Richardus.
Insuper Scotus circa haec subtiliter ac devote affirmat :
Legem evangelicam decuit sacramentis perfectissimis adornari, quia haec est lex perfectissima quam Deus Trinitas disposuit homini dare, et est ultima lex, iuxta illud Matthaei : Novi et aeterni Testamenti, id est, post quod nullum aliud est futurum. In processu autem ab imperfecto ad perfectum, posteriora sunt perfectiora. Rursus, Testamentum hoc novum, est proximum perfectissimo, utpote statui beatitudinis futurae : ergo competebat hominem in statu Testamenti et legis istius, perfectissimis adiutoriis ad gratiam et gloriam praeparari, cuiusmodi sunt perfectissima sacramenta. Praeterea, perfectissima causa meritoria quam Trinitas summa dare disposuit humano generi, fuit Christus complens cursum suum in vita ista nobiscum. Causa autem meritoria iuste inclinat Deum ad dandum bona illi pro quo causa ipsa promeruit. Talis quoque causa iam exhibita plus impetrat quam solum promissa. Ergo per passionem Christi exhibitam et impletam, confirmativamque novae legis, congruum fuit maxima adiutoria gratiarum conferri hominibus pro tempore legis illius.
Haec autem sacramenta sunt septem, quae ipsemet Christus instituit inter homines conversando, quamvis aliqui dicunt quod sacramenta Poenitentiae et Extremae Unctionis instituta sint a Iacobo, apud quem legitur : Confitemini alterutrum peccata vestra ; et rursus, Infirmatur quis ex vobis, etc. Quod non videtur probabile ex processu litterae, quoniam subditur ibi, Et orate pro invicem : per quod sequens non intendebat aliquod instituere sacramentum, nec fuit in eo auctoritas instituendi ecclesiastica sacramenta. Melius ergo dicitur, sacramentum Poenitentiae institutum apud Ioannem ubi ait Salvator, Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; atque promissum apud Matthaeum, Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris, etc. Sacramentum etiam Unctionis Extremae legitur Christus in Marco instituisse, quo recitatur quod Apostoli ungebant oleo multos infirmos, et sanabant. Denique, quod a solo Deo instituta sint sacramenta, probatur. Nulli enim competit instituere practicum signum nisi respectu proprii actus, vel respectu alterius qui subest sibi quantum ad illum actum. Sacramentum autem est signum respectu effectus proprii Deo, nec Deus potest in actu sibi proprio subesse alicui alteri, solus quoque determinat se ad causandum proprium sibi effectum.
Amplius, homini facto inimico Dei per culpam, disposuit Deus non remittere illam, nec aliquod adiutorium dare ad illam remissionem, vel ad beatitudinis consecutionem, nisi per aliquid sibi oblatum, quod gratius acceptaret quam offensa illa esset sibi displicens vel ingrata. Nil autem inveniri potest gratius Trinitati quam tota generis humani offensa sit displicens ei, nisi sit aliquod obsequium personae magis dilectae quam tota communitas illa quae offenderat per universalem offensam, fuerat vel debebat esse cara si non offendisset. Talem vero personam Deo tam caram non potuit genus humanum habere ex se, quoniam totum fuit inimicum de una massa perditionis. Idcirco disposuit Trinitas personam tam dilectam sibi providere ac dare humano generi, ac ipsam ad hoc inclinare ut ipsa offerret Trinitati obsequium pro toto genere isto. Talis autem persona non est nisi Christus, cui non ad mensuram dedit Deus spiritum caritatis ac sapientiae. Tale quoque obsequium est illud in quo relucet ac patet caritas maxima, quod est se ipsum pro iustitia offerre usque in mortem. Recte ergo Trinitas nullum adiutorium pertinens ad salutem contulit homini viatori, nisi in virtute ac merito oblationis Christi in cruce factae, a persona illa dignissima et ex maxima caritate. Ac per hoc passio illa fuit meritoria causa respectu boni meritorii collati homini viatori. Ex quibus patescit, qualiter in collatione talium remediorum necessariorum generi humano, concurrunt misericordia et veritas. Maximae etenim misericordiae fuit, homini inimico remedia tanta providere atque concedere. Maximae quoque iustitiae fuit, propter tam gratum obsequium personae tam gratae ac dignae, remedium tantum conferre illis pro quibus persona illa obtulit illud obsequium. Maxima etiam fuit misericordia in persona offerente, sic se offerre pro inimicis Trinitatis, quam summe dilexit. Sed et maximae iustitiae fuit hoc, tam in comparatione quoad Deum, quam quoad hominem lapsum : non enim videretur maxime diligere Deum et proximum, nisi ita se offerret Deo pro eius honore, ob tantam beatitudinem homini procurandam, quam aliter adipisci nequivit.
Si autem obiciatur, quod passio Christi modo non est, ergo nec taliter operatur ; dicendum, quod est in acceptatione divina et in fide credentium. Nam et nos multa conferimus propter aliquod bonum praeteritum, non praesens in se, sed in recordatione et acceptione, vel certe in opinione seu apprehensione, si sit futurum.
Et si rursus obicias, quia si sacramenta a Christi passione efficaciam sortiuntur, aut ergo ab illa tanquam praevisa futura, aut ut exhibita. Si primo modo, ergo sacramenta veleris Testamenti fuissent efficaciae tantae ut nostra. Si secundo modo, tunc Baptismus et Eucharistia non haberent a Christi passione efficaciam, quoniam ante passionem fuerunt instituta. Dicendum, quod omnia sacramenta novae legis efficaciam habent a Christi passione ut exhibita, non actu exteriori, sed interiori. Sic enim ab instanti conceptionis Christus habuit meritum passionis, atque in illo actu interiori consistit principalior ratio meriti. Ideo quidquid instituit toto tempore vitae suae in hoc mundo, potuit efficaciam habere a passione Christi ut perfecte volita : in qua volitione fuit principalis oblatio ac principaliter grata Deo facta ; nec ante Incarnationem fuit sic meritorie volita a tanta persona. Vel dici potest, quod sacramenta Christi minorem habuerunt efficaciam ipso in passibili carne vivente, quam post eius passionem ; non tamen fuit inconveniens ea ante passionem institui, quia instituebantur non ut tunc sed ut post passionem efficaciam plenariam habitura.
Sed quaeri potest, cur ex latere Christi dicantur sacramenta fluxisse, cum Christus iam mortuus fuerit quando latus eius perforabatur, nec caro mortua merebatur, nec Christus post mortem. Dicendum, quod sacramenta non fluxerunt a latere Christi tanquam a causa principaliter meritoria, sed dicuntur inde fluxisse, propter quamdam similitudinem expressiorem eorum quae ibi fluxerunt, ad sensibilia quae in quibusdam sunt sacramentis. Sanguis namque specialius assimilatur speciei sub qua est sanguis in Eucharistia, et aqua specialius assimilatur materiae Baptismi, quae sunt duo principalia sacramenta. Et iste intellectus potest haberi, extra de Celebratione Missarum in fine, ubi dicitur quod in illis duobus, videlicet aqua et sanguine, duo maxima sacramenta redemptionis et regenerationis relucent.
Haec Scotus.
Dictis demum de sacramentorum institutione facta immediate per Christum, concordat Durandus, aliique communiter.
De hoc et Bonaventura in Breviloquio scribit :
Christus diversimode sacramenta instituit, utpote, quaedam confirmando et approbando, ut Matrimonium et Poenitentiam ; quaedam insinuando et initiando, ut Confirmationem et Unctionem Extremam ; quaedam initiando, consummando et in se ipso recipiendo, ut Baptismum, Eucharistiam et Ordinem. Nam quamvis Verbum incarnatum sit fons omnis gratiae sacramentalis, aliqua tamen gratia sacramentalis fuit ante Incarnationem, aliqua post Spiritus Sancti missionem, et quaedam medio modo se habens. Hinc oportuit diversimode sacramenta institui. Nam ante Incarnationem necessaria fuit compunctio poenitentialis, et generatio matrimonialis : ideo haec duo sacramenta Christus non de novo instituit, sed a se iam instituta et naturali dictamini quodammodo impressa, consummavit et confirmavit, in evangelica lege poenitentiam praedicando, et nuptiis interessendo. Porro ante missionem Spiritus Sancti non fuit plena Spiritus Sancti donatio ad confirmationem et publicam Christi confessionem, nec unctio mentis plenaria ad evolationem. Idcirco duo haec sacramenta, puta Confirmationem et Unctionem Extremam, Christus solum initiavit et insinuavit : Confirmationem, manum parvulis imponendo, et praedicendo Apostolos baptizandos, id est replendos Spiritu Sancto ; Unctionem vero Extremam, mittendo discipulos ad curandum, qui ungebant infirmos oleo. Medio autem tempore fuit regeneratio, id est Baptismus atque Ecclesiae ordinatio ac spiritualis cibatio. Idcirco haec tria sacramenta, Baptismum, Eucharistiam, Ordinem, Christus complete et clare instituit.
Haec Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod ante Incarnationem non fuit Poenitentia neque confessio ut est sacramentum evangelicae legis, nec Matrimonium ut est sacramentum gratiam conferens : ideo vere asseritur, quod omnia sacramenta evangelicae legis secundum quod talia, a Christo sunt instituta. Istud tamen ad praecedentem pertinet quaestionem, et per suppletionem hic additur.
QUAESTIO IV
Quarto hic quaeritur De coordinatione sacramentorum quantum ad prioritatem et dignitatem.
Ad quod sine argumentis breviter respondetur. Etenim in quaestionibus circa litteram ait Bonaventura. Magister in textu bene ordinat, id est, ordinate exprimit sacramenta. Quaedam enim sacramenta communiter respiciunt omnes, et illa sunt quinque ; et duo sequentia, utpote Ordo et Coniugium, respiciunt specialiter quosdam : et sicut commune est ante speciale, sic quinque illa ante haec duo. Et inter quinque illa primum est Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, vulnerumque curatio ; secundum Confirmatio, quae est ad curationis concessae conservationem ; tertium Eucharistia, ad curationis promotionem ; quartum Extrema Unctio, praeparans ad evolationem. Sed quia contingit concessa charismata amitti, ideo quintum est Poenitentia, ad amissorum reparationem. Inter alia duo praeeminet Ordo, qui concernit perfectiores, Matrimonium autem imperfectiores.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas :
Prius (inquit) et posterius multipliciter dicitur. Sed in his quae pertinent ad actiones, prius quoad nos, est illud quod est prius in via generationis. Ideo secundum hanc viam Magister ordinat sacramenta, quae sanctificationes quaedam exsistunt. Prius quippe in via generationis est bonum privatum quam bonum commune, quod ex bonis singulorum consurgit : sicut domus prior est civitate, et homo familia. Hinc sacramenta quae ad unius personae remedium ordinantur, prius ponuntur, inter quae primo ponitur illud quod pertinet ad intrantes, id est Baptismus ; ultimo, quod spectat ad exeuntes, ut Extrema Unctio ; et in medio, illa quae pertinent ad progredientes, quae sic ordinantur. Nam perfici in bono, essentialius est virtuti, omnibusque commune qui ad virtutem ascendunt ; resurgere autem post lapsum, accidit huic progressui ex parte subiecti quod deficit, nec commune est omnibus. Rursus, quantum ad perfectionem in bono, perfectio in forma praecedit in via generationis perfectionem in consecutione finis : ideo inter sacramenta quae ad progressum hunc pertinent, primo ponitur Confirmatio, quae est ad perfectionem similem perfectioni formae ; secundo Eucharistia, quae est ad perfectionem in fine ; tertio Poenitentia, quae est ad reparationem virtutis amissae. Inter sacramenta autem quae ad remedium totius Ecclesiae deputantur, primum est Ordo, quoniam Matrimonium ut est sacramentum Ecclesiae, per Ordinem dispensatur et exhibetur. Verumtamen S. Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, post Baptismum immediate ordinat Eucharistiam, quia Eucharistia baptizatis adultis mox datur : sicque Sanctus ille in sacramentis magis consideravit ordinationem quantum ad dispositionem seu administrationem, quam quantum ad effectum.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quaestione sexagesima quinta, ubi de comparatione sacramentorum ad invicem addit :
Loquendo simpliciter, Eucharistia est potissimum sacramentorum. Primo, quia in eo Christus substantialiter continetur, a quo cetera sacramenta suam efficaciam sortiuntur. Secundo, quia ad eam cetera sacramenta ordinantur tanquam ad summum in genere suo, ut B. Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia testatur. Tertio, patet hoc ex ritu sacramentorum. Nam fere omnia sacramenta in Eucharistia consummantur : nam et baptizati adulti et ordinati stat ini communicant. Porro aliorum sacramentorum comparatio mutua multipliciter sumitur. Nam secundum viam necessitatis Baptismus est sacramentum potissimum ; in via vero perfectionis, Ordo. Sacramentum vero Confirmationis se habet medio modo. Sed sacramenta Poenitentia ; et Extremae Unctionis sunt inferioris gradus a praedictis, quoniam ordinantur ad vitam christianam per accidens, puta in remedium supervenientis defectus : inter quae Extrema Unctio comparatur ad Poenitentiam, sicut Confirmatio ad Baptismum ; ita quod Poenitentia est maioris necessitatis, Extrema Unctio maioris dignitatis. Matrimonium autem est maximum sacramentum significatione, quia designat unionem Christi et Ecclesiae, et duarum naturarum in Christo.
Haec in Summa.
Ubi et sciscitatur, an omnia sacramenta sint de necessitate salutis. Respondet :
Necessarium respectu finis, de quo nunc sermo, dupliciter dicitur. Primo, id sine quo finis esse seu haberi non valet, ut vita humana sine refectione : et hoc simpliciter necessarium est. Secundo, id sine quo finis convenienter non obtinetur seu adest, quemadmodum equus necessarius est ad iter agenti aut properanti : et hoc est necessarium secundum quid. Primo modo tria sacramenta necessaria sunt, duo quidem singularibus personis : primo Baptismus absolute, si adsit facultas ; secundo, Poenitentia post recidivationem ; Ordo autem toti Ecclesiae. Alia sacramenta necessaria exsistunt secundo modo : Confirmatio namque perficit Baptismum ; Extrema Unctio, Poenitentiam. Matrimonium vero conservat Ecclesiae multitudinem per propagationem.
Haec idem.
In his doctores communiter satis concordant.
QUAESTIO V
Quinto quaeritur, An baptismus Ioannis fuit sacramentum sufficiens ad salutem.
In qua quaestione multa includuntur, et primo in ea supponitur, quod fuit sacramentum. Circa quod ait Magister in littera, quod vocatur et fuit sacramentum iuxta modum quo olim in lege aliqua dicebantur sacramenta. Et quod non suffecit ad salutem, ostenditur, quoniam baptizati illo baptismate, erant rebaptizandi Baptismo Christi, ut patet in littera : ergo nec gratiam continebat.
Circa haec scribit Antisiodorensis :
Probatur quod baptismus Ioannis sit sacramentum. Est enim sacra rei signum, utpote purgationis interioris. Sed contra hoc argui potest, quoniam omne sacramentum est alicuius legis sacramentum : sacramentum vero Ioannis nec sacramentum est novae legis, quia gratiam non continebat nec tribuebat ; nec veteris legis, quia in ea nulla mentio est de eo. Ad hoc dicunt magistri, quod baptismus Ioannis est sacramentum, non tamen veteris legis nec novae, sed medio modo se habens. Nempe in quantum non efficit quod figurat, convenit cum sacramentis veteris legis ; in quantum autem cum manuum impositione fiebat, convenit cum sacramentis evangelicae legis. Fuit etiam medium, in quantum Christi Baptismum praecessit, et ad illum homines praeparavit : sicque ad sacramentum novae legis pertinet reductive et tanquam praeambulum.
Si autem quaeratur, an gratiam conferebat, hoc est quaerere, an baptizati baptismo Ioannis erant rebaptizandi. Ad hoc per distinctionem respondet Magister, quod baptizati baptismo Ioannis non habentes explicitam fidem de Spiritu Sancto seu tota Trinitate, erant rebaptizandi. Si autem habebant huiusmodi fidem, non oportuit eos rebaptizari Baptismo Christi ; sed tantum imponebant Apostoli aliive discipuli manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum : sicque impositio manus et baptismus Ioannis aequipollebant Baptismo Christi. Videtur quoque Magister istud sumpsisse ex auctoritate Hieronymi, asserentis quod baptizati baptismo Ioannis, et fidem habentes de Patre et Filio ac Spiritu Sancto, non baptizabantur ab Apostolis ; atque ex eo quod in Actibus legitur, quod Paulus dixit ad quosdam Ioannis baptismate baptizatos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? et respondentibus illis, Neque si Spiritus Sanctus est audivimus, iussit eos baptizari. Ex quo videtur, quod baptizati baptismo Ioannis, non credentes explicite in Spiritum Sanctum, sint rebaptizati. Legitur item in Actibus, quod Petrus et Ioannes imposuerunt manus super baptizatos in nomine Domini Iesu, ubi loquitur Glossa : Tincti aqua, non inuncti Spiritu Sancto. Sicque baptizati videntur baptismo Ioannis, et sic ille baptismus et impositio manus aequipollebant Christi Baptismo. Verum secundum ita dicentes, oportet distinguere duplicem manus impositionem : unam, quae supplevit defectum baptismi Ioannis ; et aliam, qua dabatur Spiritus Sanctus ad robur. Quarum prima nunc cessat, sicut baptismus Ioannis ; secunda manet, qua utuntur episcopi confirmando. Sed huic opinioni Magistri obicitur, quoniam apud Marcum ait Ioannes : Ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in Spiritu Sancto. Et in Actibus habetur : Ioannes quidem baptizavit aqua, etc. Unde asserit Augustinus : Baptizavit Ioannes, et non est baptizatum ; baptizavit Iudas, et est baptizatum, quia Christi Baptismate baptizavit, quo gratia conferebatur. Hinc magistri in isto non acquiescunt Magistro : imo omnes doctores et expositores affirmant, quod baptismus Ioannis gratiam non donavit ; propter quod baptizati ab ipso denuo baptizabantur. Ad auctoritatem ergo Hieronymi dicendum, quod baptizati a Ioanne non indigebant Baptismo Christi, id est, non adeo indigebant sicut non baptizati, quoniam in necessitatis articulo fides supplet vicem Baptismi. Samaritani demum de quibus obiectum est, baptizati fuerunt Christi Baptismate, quibus Apostoli imposuerunt manus ad robur. Hinc et ante iam acceperunt Spiritum Sanctum, quamvis non ita ad robur seu in signo visibili.
Haec Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.
Praterea Thomas super his loquitur, et primo de isto, utrum baptismus Ioannis exstitit sacramentum :
Iuxta Hugonem, secundum maiorem temporis propinquitatem ad Christum, oportuit diversa sacramenta institui. Unde, quoniam in Ioanne quodammodo incepit tempus gratiae, quia lex et Prophetae usque ad Ioannem (non quod ab ipso sit gratia, sed quod viam praeparavit ad gratiam) ; idcirco eius baptismus fuit aliquod sacramentum, et quaedam initiatio sacramentorum novae legis, ac medium inter utriusque legis sacramenta : conveniens cum sacramentis veteris legis in lioc, quod fuit signum gratiae tantummodo, et non causa ; et cum Baptismo Christi in materia, et partim in forma, sicut patebit. Baptizavit namque in aqua sub hac forma : Ego te baptizo in nomine venturi, id est Christi confestim omnibus revelandi. Utilitas etenim rei praisertim ex sua oritur forma : ideo formae sacramentorum ostendunt id ex quo sacramenta utilitatem et efficaciam habent. Cumque utilitas tota baptismi Ioannis fuerit ad Christum disponere, praescripta forma suo competebat baptismo.
Praeterea si quaeratur, an baptismus Ioannis fuit institutus a Deo : et si sic, cur vocetur baptismus Ioannis, non Dei ; dicendum, quod Ioannes suum baptismum instituit ex revelatione et iussione divina, ideo fuit a Deo. Vocatur tamen baptismus Ioannis : primo, quoniam ipse fuit aliquo modo sui institutor baptismi ; secundo, quia in illo baptismo nil fiebat virtute ipsius baptismi, quod Ioannes non fecit ; tertio, quoniam sibi soli commissum et datum est ministerium illius baptismi.
Iterum, si quaeratur, quando baptismus ille cessavit ; dicendum, quod cessatio illius baptismi accipi potest dupliciter. Primo, quantum ad suam tolalitatem : et ita cessavit ipso in carcerem misso. Secundo, quoad maximum suum posse : sicque cessavit Christo baptizato. Unde super Ioannem loquitur Augustinus : Baptizatus est Dominus baptismo Ioannis, et cessavit Ioannis baptismus, quia ex tunc polior baptismus ei successit : sicut cessat officium legati, domino Papa superveniente, quamvis post hoc legatus exerceat aliqua. Sic et Ioannes Christo a se baptizato, baptizavit adhuc.
Denique baptismus Ioannis magis conveniebat cum Baptismo Christi quam circumcisio, quantum ad materiam, non quantum ad necessitatem et efficaciam, quia originale peccatum non abstulit, nec gratiam contulit. Voluit tamen Christus a Ioanne baptizari, ut omnem impleret iustitiam, id est perfectam humilitatem, et ut commendaret Ioannis baptismum,atque ut tactu suae mundissimae carnis aquas consecraret ad baptizandum, et vim regenerativam eis conferret mysterialiter.
Postremo de hoc, an baptizati baptismate Ioannis rebaptizari debebant Christi Baptismate, est duplex opinio. Una, quod baptismus Ioannis praeparatorius fuit ad Christum suscipiendum. Hinc si quis baptismum Ioannis accepit, sistens in illo, nec referens illum ad Christum, baptismus Ioannis frustrabatur fine suo, et baptizatum sic rebaptizari oportuit. Si vero non fixit spem et voluntatem suam in illo baptismo, sed retulit ultra ad Christum, sic ex gratia Christi et baptismo Ioannis praeccepto, efficiebatur quasi quid unum : ideo non oportebat aqua denuo baptizari, sed solum per impositionem manuum accipere Spiritum Sanctum. El ita videtur fuisse opinio Magistri in littera. Sed quoniam sacramenta novae legis ex ipso opere operato efficaciam habent, videtur quod fides et spes suscipientis Baptismum, nil faciant ad sacramentum, quamvis facere possint ad rem sacramenti promovendam vel impediendam. Ideo quantumcumque quis spem suam ad Christum referret, suscipiendo Ioannis baptismum, baptismum novae legis non consequebatur : ideo si baptismus novae legis est de necessitate salutis, oportuit illum accipere. Amplius, hoc in omnibus sacramentis est generale, quod si quid omittatur de essentia sacramenti, oportet id iterari. In baptismo autem Ioannis non servabatur forma Baptismatis Christi.
Hinc communior tenet positio, quod omnes baptismo Ioannis baptizati, erant rebaptizandi. Quod confirmatur auctoritate S. Augustini, qui quinta homilia super Ioannem fatetur : Qui baptizati sunt baptismo Ioannis, non hoc sufficit eis, quoniam baptizandi sunt Baptismate Christi. Unde quod ait Hieronymus super illud, Effundam de spiritu meo, Haec est causa quare quidam baptizati a Ioanne, baptizati sunt iterum a Paulo Christi Baptismo, quoniam fidem Trinitatis non habuerunt ; dixit non tangendo causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem. Et hoc patet ex praecedentibus eius verbis, quia praemisit : Qui dicit se credere in Christum, et non credit in Spiritum Sanctum, nondum habet oculos claros. Si autem de Apostolis obiciatur, quod post baptismum Ioannis solum baptismum Spiritus Sancti recepisse leguntur ; dicendum, quod creduntur baptizati Baptismo Christi, quamvis non legatur, quia non omnia scripta sunt ; et hoc habetur in Glossa super illud Ioannis, Qui lotus est, non indiget, etc.
Haec Thomas in Scripto.
In his scripta Alberti de ista materia plenarie continentur, et plene concordant ; similiter scripta Petri.
Porro Richardus addit, respondendo ad istud, a quo baptismus Ioannis fuit institutus :
Institutio (inquiens) alicuius a Deo, est triplex. Prima expresse a Deo. Secunda occulte, ministro mediante, cui soli committitur potestas instituendi, quamvis alii valeat convenire potestas exsequendi. Tertia, quando eidem committitur potestas instituendi et exsequendi. Primo modo institutus est Baptismus Christi a Deo. Secundo modo, sacramenta legalia, quae Deus per Moysen instituit ; exsecutionem vero eorum non ei solum, sed et sacerdotibus legis commisit. Tertio modo institutus est baptismus Ioannis a Deo, qui concessit Ioanni auctoritatem institutionis illius, eique soli commisit exsecutionem eiusdem : ideo non duravit nisi usque ad incarcerationem Ioannis.
Insuper, cum baptismus beatissimi Ioannis fuerit praeparatio ad Christi Baptismum, qui est vera et salutaris medicina, non fuit baptismo Ioannis virtus seu efficacia conferenda quae Christi Baptismati est collata, videlicet gratiam continere et causare, characteremque imprimere : quia non est praeparationi vis imprimenda quae consistere debet in medicina. Adhuc autem, ex quo baptismus Ioannis exstitit prseparatio ad Christi Baptisma, sicut ad medicinam sanativam : hinc sicut prseparatione accepta, nihilo minus aegro medicina est necessaria et sumenda, sic baptizatis Ioannis baptismate necessarius fuit Christi Baptismus.
Haec Richardus.
In his concordant Bonaventura, Thomas de Argentina, aliique communiter.
Durandus tamen aliquid novitatis hic inserit, dicens probabiliter posse teneri, quod Ioannes baptizavit sine forma verborum. Ad cuius dicti reprobationem sufficit, quod tot Sancti et solenniores doctores dicunt contrarium. Et probatur ex eo quod in Actibus loquitur Paulus : Ioannes quidem baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Iesum. Ex quibus verbis secundum expositores elicitur forma verborum baptismi Ioannis. Et si obiciatur, quod Ioannes baptizavit Christum, non tamen sub hac forma ; dici potest, quod forma verborum baptismi Ioannis non fuit tam immutabilis et praecisa, quin ex rationabili causa potuerit aliquantulum immutari, potissime circa Christum. Cui et ipse Ioannes dixit : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? Quasi dicat : Tibi convenit auctoritas et potestas baptizandi. Ex quo coniici potest, quod baptizavit Christum sub ista aut simili forma : Ego te baptizo in nomine tui ipsius. Vel ut probabilius fertur, Ioannes Christum baptizavit sine verborum expressione, quoniam in illo baptismo vox Patris audita est, dicens : Hic est Filius meus dilectus. Et recte tunc siluit Ioannes, ut ait Petrus.
Verumtamen, sicut circumcisio Christi non fuit purgatio eius ab originali, sic baptismus quem a Ioanne suscepit, non fuit signum alicuius interioris lotionis aut purgationis suae a culpa.
Postremo Scotus :
Dupliciter, inquit, potest intelligi, Ioannem baptizasse. Primo, in forma Baptismatis Christi, quam potuit scire a discipulis Christi aut aliis : et sic non diceretur proprie baptismus Ioannis, sicut nunc non dicitur baptismus Petri aut Pauli. Talem namque errorem reprehendit ad Corinthios Paulus. Et si isto modo baptizasset Ioannes, non fuissent rebaptizandi, baptizati ita ab ipso. Secundo intelligi potest, Ioannem baptizasse proprio baptismo (ut dictum est), et taliter baptizati ab eo, erant baptizandi Baptismate Christi.
Haec Scotus.
Verum non reor Ioannem baptizasse Baptismo Christi, quia praecursoris habebat officium, et Scriptura apertissime protestatur eum usum baptismo distincto ac differenti a Baptismate Christi. Nec ulla auctoritas videtur hoc edocere, quod Ioannes baptizaverit in forma baptismatis quam tradidit Christus.
