Distinctio XXVIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE OCTAVAE
Circa praehabita movetur hic quaestio duplex. Dictum est enim, quod consensus mutuus contrahentium sit matrimonii causa. Quaeritur ergo, an consensus de futuro, praesertim voto seu iuramento firmatus, matrimonium faciat. Et ostenso quod non, inquirit, in quid seu de quo sit consensus ille mutuus per verba de praesenti expressus, qui matrimonium facit. Discutit quoque, an consensus mutuus per verba de praesenti in secreto expressus, matrimonium verum constituat.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur, An ad matrimonium contrahendum necessario exigatur expressio mutui consensus publica seu solennis, hoc est in facie seu conspectu Ecclesiae, et consensus in copulam carnalem seu societatem coniugalem, et quid sit illa societas.
Sed ad ista pro maxima parte iam ante responsum est.
Et arguitur primo, quod non requiratur expressio mutui consensus per verba de praesenti. Primo, quoniam sufficit expressio talis consensus per verba de futuro, carnali copula subsequente.
Secundo, nil fortius ligat quam votum seu iuramentum, cum dicat Apostolus, quod finis et determinatio omnis controversiae sit iuramentum. Si ergo carnalis copula superveniens expressioni mutui consensus per verba de futuro, ad matrimonii veritatem sufficiat, multo plus iuramentum superveniens erit sufficiens.
Tertio, hoc est iuris divini seu iussio Dei, ut iuramentum impleatur ; estque ingratum Spiritui Sancto quidquid ei offertur, neglecto illo ad quod quis tenetur. Qui ergo contraxit cum aliqua per verba de futuro, tenetur illam accipere, ac via iuris ad hoc compellendus est, quantumcumque postea contrahat cum alia per verba de praesenti.
Quarto, tres sunt comites iuramenti seu voti, secundum Hieronymum, qui sunt : iudicium (id est discretio), veritas, et iustitia ; et quidquid contra haec aut contra aliquod horum trium promittitur aut iuratur, irritum est nec tenet. Sed hoc est contra discretionem atque iustitiam, aliquam accipere in suam per verba de praesenti cum quacumque promissione aut iuramento, contra promissionem alteri factam per verba de futuro : ergo non obligat, nec est implendum.
Quinto, matrimonia clandestina ab Ecclesia prohibentur et reprobantur : ergo non tenent.
In oppositum sunt quae habentur in littera.
Ad haec Bonaventura respondet :
Consensus non facit matrimonium, nisi ex primatur per verba de praesenti. Quia si exprimatur per verba de futuro, non est consensus tunc : ideo non est matrimonii contractio, sed obligatio ad agendum. Idcirco vocantur sponsalia, quae tunc firmantur quando simplici promissioni additur iuramentum ; et secundum iura cogendus est ut mulierem accipiat in uxorem, nisi aliquis interveniat casus qui solvat sponsalia. Si autem carnalis superveniat copula, matrimonium est, quamvis animo constuprandi mulier cognoscatur : praesumitur enim quod eam tanquam uxorem cognoscat, ne commodum de sua reportet malitia. Verumtamen, si vir in eam legitime non consentit, imo ut meretricem cognoscit, non est secundum veritatem matrimonium. Attamen, quoniam coitus ille ex praecedenli sponsione est, probabile signum est matrimonialis consensus ; estque matrimonium secundum iudicium Ecclesiae, et consulendum est tali ut de novo consentiat et debite sumat in suam, per efficacem et debitam formam verborum.
Haec Bonaventura.
Qui etiam sciscitatur, utrum consensus conditionatus faciat matrimonium. Et respondet :
Consensus conditionatus, si fiat per verba de futuro, iudicari habet sicut consensus de futuro. Ideo, sicut consensus de futuro non facit matrimonium, sed desponsationem seu sponsalia, ita nec talis consensus conditionatus. Sed attendendum, quod conditio aut apponitur per modum poenae, aut ut determinatio contractus. Si per modum poenae, nullius est vigoris, quoniam matrimonia debent libera esse. Nec tenetur quis ad huiusmodi poenam, ut si dicat, Promitto contrahere tecum sub poena centum marcarum ; non tenetur ad illam poenam, quamvis non contrahat secum. Si vero apponitur ut determinatio contractus sive consensus, distinguendum est : quia aut conditio est honesta, aut inhonesta. Si honesta, stant sponsalia, etc., ut dictum est paulo ante. Si autem consensus fuerit per verba de praesenti : aut conditio apposita est praeterita, aut praesens, aut futura. Si praeterita, ut, Accipio te in meam, si pater tuus est mortuus ; vel de praesenti, ut, Accipio te in meam, si virgo es : sic stante conditione, stat matrimonium. Si autem conditio est de futuro : aut est de futuro necessario, ut, Accipio te in meam, si sol cras oriatur, et sic est matrimonium; aut contingenti, et sic non est matrimonium, quia consensus dependet ex futuro, sicut ipsa conditio, nisi carnalis copula subsequatur, quia per eam intelligitur a conditione apposita recessisse.
Amplius quaerit, an consensus tacitus facit matrimonium. Ad quod iam satis patuit quod non.
Quaerit etiam, an consensus expressus per verba de praesenti in occulto, verum matrimonium facit. Ad quod respondet, sicut in textu habetur, quod imo. Et obiecta solvit sicut Magister in littera.
Postremo inquirit, in quid sit ille consensus contrahentium legitime per verba de praesenti. Ad quod respondet, quorumdam fuisse opinionem, quod in copulam carnalem : quod reprobat sicut Magister, quia sic inter beatissimam Virginem et S. Ioseph non fuisset matrimonium verum.
Aliorum ergo opinio fuit, quod necesse est consentire in copulam carnalem, non in particulari, sed in universali ; nec explicite, sed implicite. Necesse est enim consentire in copulam coniugalem, quae continet quatuor in se, utpote : cohabitationem, obsequium mutuum, mutuam corporum potestatem, copulamque carnalem. Sed istud non sufficit, quoniam gloriosissima et praeelectissima Virgo scivit legem coniugum, et angelo respondens, cogitavit de coniugum actu : aut ergo consensit, aut dissensit. Si consensit, ergo in copulam absolute consensit : quod fuit contrarium eius voto. Si dissensit.ergo nec in generali neque in speciali consensit.
Tertia opinio est, quod oportet consentire carnalem in copulam absolute, vel sub conditione, videlicet nisi Deus aliter disponat, vel aliter ei placuerit ; et sic consensit sacratissima Virgo, ut Augustinus, infra distinctione tricesima, fatetur. Sed certe omnis qui recte consentit, ita consentit. Et rursus, consensus matrimonium faciens, est absolutus, non conditionatus, praesertim dum conditio non stat. Deus autem nolebat praestantissimam Virginem viro misceri.
Idcirco dicendum, quod consensus matrimonium faciens, est consensus in mutuam suorum corporum potestatem. Et hoc sonant verba, quum dicunt : Accipio te in meam, et, Accipio te in meum. Et sic consenserunt felicissima Virgo et Ioseph. Verumtamen aliter datur potestas corporis in contractione matrimonii, aliter in eius consummatione. Nempe in illa contractione sic datur uni, ut nequeat illo vivente alii dari ; sicque datur contorali, ut habeat ius petendi, et teneatur reddere petenti, nisi moriatur mundo per votum solenne castitatis, aut religionis ingressum. Quoniam ergo deificatissima Virgo, vel divina inspiratione, aut forsan ipsius Ioseph relatione, novit quod ipse Ioseph nunquam vellet uti potestate illa in corpus Virginis summae, sed potius eius virginitatem fideliter custodire ; ideo potuit dignissima Virgo se illi committere. Nam et sciebat, quod si ille vellet exigere, quod ipsa suum votum publicando posset contraire. Et si volumus istam mutuam corporum potestatem vocare copulam coniugalem, sic Virgo purissima consensit in copulam, sicut et omnes nubentes. In consummatione vero matrimonii transfertur potestas ista omnino, ita quod nec privato neque solenni voto possit petenti debitum denegare. Sic ergo sapientissima Virgo consensit matrimonium contrahere, sed certa fuit quod nunquam consummaret : et hoc Spiritus Sancti revelatione, vel Ioseph relatione, aut quia confidebat de sui voti publicatione. Et hoc tangitur in libello quem transtulit S. Hieronymus de Nativitate incomparabilis ac unicae Virginis : qui quamvis apocryphus sit, multa tamen verissima continet.
Haec Bonaventura.
Concordat his Thomas :
Iuramentum, inquiens, adhibetur ad confirmationem dictorum ; ideo iuramentum illud solum confirmat quod in dictis significatur, nec mutat significatum. Cumque verba de futuro ex sua significatione habeant quod non faciunt matrimonium, idcirco nec iuramento adhibito faciunt illud.
Insuper de matrimonio possumus loqui dupliciter. Primo, quoad forum conscientiae : et ita in veritate copula carnalis non habet quod matrimonium perficiat cuius sponsalia praecesserunt per verba de futuro, si interior desit consensus, praesertim cum nec verba de praesenti matrimonium facerent, si consensus deesset interior. Secundo, quantum ad iudicium Ecclesiae. Cumque in exteriori iudicio iudicetur secundum ea quae foris apparent : cum nil possit expressius significare consensum quam copula ipsa carnalis ; ideo secundum iudicium Ecclesiae, copula carnalis consequens sponsalia matrimonium complet, nisi expressa appareant signa doli aut fraudis. Etenim secundum iuris interpretationem, consentit in matrimonium qui post sponsalia sic admiscetur desponsatae. Quod si sponsa sponsum admittit credens eum velle matrimonium esse et illud consummare, excusatur a culpa, nisi expressa appareant signa fraudis, ut sunt magna distantia in nobilitate, opulentia, et consimilibus. Attamen sponsus peccat in fornicando, et plus in fraude quam facit.
Insuper consensus in occulto per verba de praesenti, facit matrimonium quantum ad ea quae sunt de eius essentia, non quantum ad pertinentia ad eius solennitatem. Prohibentur autem clandestina matrimonia, propter pericula quae inde proveniunt, quia frequenter in eis est fraus ex altera parte, et saepe ad alia coniugia transeunt, dum poenitent de his quae subito facta sunt ; sed et turpitudinis speciem habent.
Praeterea consensus qui matrimonium. facit, est consensus in ipsum matrimonium : quia effectus proprius voluntatis est ipsum volitum. Unde sicut se habet carnalis copula ad malrimonium ; ita consensus qui matrimonium causat, est in carnalem copulam. Matrimonium autem (ut dictum est) non est essentialiter ipsa carnalis coniunctio, sed associatio quaedam viri et uxoris in ordine ad copulam illam, atque ad alia quae ex consequenti spectant ad virum et coniugem, secundum quod eis datur potestas in invicem respectu copulae carnalis ; et haec associatio coniugalis, copula nominatur. Unde patet quod recte dixerunt dicentes, quod consentire in matrimonium est consentire in copulam implicite, non explicite. Non enim debet intelligi nisi sicut implicite continetur effectus in sua causa : quia potestas carnalis copulae, in quam consentitur, est causa carnalis copulae, sicut potestas utendi re est causa usus.
Haec Thomas in Scripto.
Idem Petrus.
Et concordat Richardus, qui etiam de matrimoniis clandestinis ait :
Matrimonium clandestinum tripliciter dicitur. Primo, quod contrahitur sine preesentia testium. Secundo, quod contrahitur non adhibitis solennitatibus consuetis, quamvis in praesentia testium sit contractum. Tertio, quando fit sine denuntiatione praemissa. Quod autem clandestinum est primo modo, quamvis sit verum matrimonium secundum Dei et conscientiae iudicium, non tamen iudicatur verum ab Ecclesia, quae iudicat secundum probata et allegata. Ideo si quis talis postea cum alia persona contrahit in facie Ecclesiae, praecipitur cum illa alia habitare, et prohibetur ei accessus ad primam : cui tamen praecepto obedire non deberet quantum ad carnalis debiti redditionem, quoniam magis obediendum est iudicio Dei et conscientiae quam ecclesiastici iudicis, qui secundum praesumptiones iudicat. In quibus tamen obedire posset Ecclesiae sine peccato, obedire tenetur : ut in subveniendo illi mulieri in necessariis vitae, si illa indigeat et ipse tam illi quam alii mulieri posset sufficere.
Insuper, ad contrahendum matrimonium non est necessarius consensus explicite in id quod non est de essentia matrimonii ; et tale est copula carnalis : quia contracto matrimonio, si coniugati voto concordi perpetuo continent, adhuc inter eos est matrimonium verum. Verumtamen, cum in essentia matrimonii contineatur copula carnalis, sicut usus in potestate ordinata ad usum, non necessarie, sed voluntarie ; ideo aliquo modo implicite requiritur consensus in carnalem copulam ad matrimonium contrahendum, in quantum ad hoc necessarius est consensus mutuus in translationem corporis unius in potestatem alterius coniugis quantum ad concubitum coniugalem. Sed hoc non est consentire in carnalem copulam explicite neque implicite absolute, sed implicite, sub conditione si alter coniux uti voluerit potestate sibi concessa. Nihilo minus sacratissima Virgo contraxit cum Ioseph, quoniam ex revelatione Spiritus Sancti fuit certificata quod Ioseph nunquam ab ea exigeret debitum. Qui autem contraherent cum ista conditione, quod nunquam sibi debitum reddent, excludunt translationem corporum suorum in potestatem alterius quantum ad copulam ; et consensus ad illam translationem ad matrimonium requiritur : ideo tales non contrahere iudicantur.
Haec Richardus.
At vero Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, testalur, quod Virgo dignissima consensit in copulam carnalem in universali, non in particulari. Quemadmodum enim est scire in universali, ita et consentire in universali.
Sed istud non apparet, quia si consensisset in copulam carnalem, non consensisset nisi in copulam sponsi seu viri sui, et ita consensisset in eam in particulari. Verum de hac re dicetur plenius iufra, distinctione tricesima.
