Distinctio XXXVI — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SEXTAE

 Praecedenti distinctione ostensum est qualiter cuncta sciantur a Deo. Sed quoniam scita et cognita oportet aliquot modo esse in sciente et cognoscente, idcirco hic declaratur qualiter creaturae sunt in Deo, et qualiter omnia ab aeterno fuerunt in eo per rationes et species suas exemplares ac ideales. Et circa hoc quaeritur, an mala fuerint et sint in eo ; et si non, quomodo cognoscantur ab ipso. Quocirca ostendit qualiter bona et mala diversimode cognoscantur a Deo ; atque pertractat verba illa Apostoli : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia : de quibus supra tractatum est.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Nunc quaeritur primo : Qualiter omnia sint in Deo idealiter atque causaliter, et quid sit idea.

 

Videtur quod omnia non sint in Deo idealiter.

Primo, quia in libro de Divinis nominibus S. Dionysius protestatur, quod omnium notitiam, scientiam et substantiam Deus praehabet et praeconcepit non secundum ideam.

Secundo, quia Deus cognoscit mala, quae tamen non habent ideam in Deo.

Tertio, in libro de Causis habetur, quod intelligentiae superiores cognoscunt per formas universaliores. Cum ergo Deus sit omni intelligentia infinite superior, ipse universa cognoscit per unam universalissimam formam, quae est sua essentia. Non ergo universa et singula per proprias sunt ideas in Deo.

Quarto, Plato vocavit ideas formas separatas in se subsistentes, essentialiter communicabiles rebus : quod rationibus exemplaribus rerum in mente divina consistentibus non convenit.

 

In contrarium est auctoritas Augustini in libro LXXXIII Quaestionum, quo ait : Ideas ubi esse arbitrandum nisi in mente Creatoris ? Non enim extra positum quidquam intuebatur, ut secundum illud constitueret quod creavit.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Si idea vel exemplar diceretur aliquid differens a divina essentia, nullo modo divina scientia per exemplar esset aut per ideas. Unde in hoc erravit Plato, ponens tria principia, utpote, Deum, ideam, materiam. Et hoc intendit B. Dionysius reprobare. Si vero idea dicat ipsam essentiam in quantum est ars vel species secundum quam sunt res, sic divina scientia est per ideas, quia per se ipsam, quae est ars atque exemplar rerum.

Circa hoc quaeritur, cum idea, ratio et sapientia sint idem in Deo secundum substantiam, quomodo differunt secundum rationem. Nempe quod idem sint re, probatur auctoritate Augustini, libro LXXXIII Quaestionum dicentis : Ideae sunt rationes rerum stabiles et invariabiles, quae divina intelligentia continentur : quae cum non oriantur nec occidant, secundum eas tamen formatur omne quod oritur et occidit. In libro quoque de Civitate Dei : Ideae, inquit, sunt in mente divina : quas qui non credit, infidelem se esse non ambigat.

Et respondendum, quod ista idem sunt re et differunt ratione, ita. quod ratio respicit finem, idea formam, exemplar efficientem, sapientia cognitionem, sicut et ars operationem. Hinc in quantum efficiens scit qualiter debeat operari secundum exemplar, dicitur sapiens ; in quantum vero potest operari cum vult, dicitur artifex : et quia secundum rem unum et idem est in Deo causa exemplaris et finis et causa cognoscens ; ideo secundum rem unum et idem sunt, sapientia, ratio et idea.

Sed tunc quaeritur, cur dicantur plures ideae et rationes, cum non sit nisi una sapientia. Dicendum quod hoc est, quoniam differunt ratione. Ars namque, exemplar et sapientia plus se tenent ex parte Dei cognoscentis, qui omnino unus et simplex est : ideo non recipiunt pluralitatem, ut dicantur plura exemplaria, plures artes vel plures sapientiae esse in Deo. Ratio vero et idea magis tenent se ex parte rei cognitae : ideo sicut multa sunt cognita, sic multae dicuntur ideae et rationes, quia respectum connotant ad creata : qui respectus non est in Deo secundum rem, nec dependent ideae a creaturis. Et quamvis libro praeallegato asserit Augustinus, quod alia ratione creatus est homo, alia equus ; non tamen sunt plura ab aeterno. Imo utraque ratio illa est res una, quae est divina essentia, licet una distinguatur ab alia ut ratio : quemadmodum punctus ad quem plures lineae terminantur, unus est punctus, et tamen quodammodo plura est, quia principium plurium. Ratio autem significat per modum principii, sed sapientia absolute.

 

Amplius quaeritur, cum omnia sint in Deo vita et lux, cur etiam omnia non dicantur in eo potentia et sapientia.

Rursus, cum in libro Actuum scriptum sit : In ipso vivimus, movemur et sumus : quare omnia non dicuntur in Deo una essentia et unus motus, ut una vita ? Imo Anselmus dicere hoc videtur in Monologion : Omnia, inquiens, antequam fierent, et cum facta sunt, dumque corrumpuntur aut aliquo modo variantur, semper in Deo sunt, non quod in se ipsis sunt, sed quod est idem ipse. Etenim in se ipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata ; in Deo autem sunt ipsa prima essentia et prima exsistendi veritas, et prout sunt magis utrique illi similia, sic verius praestantiusque exsistunt. Ex qua auctoritate accipitur quod creaturae in Deo sunt ipsa essentia Dei : quod propinquissimum videtur haeresi illi quae dicit omnia esse Deum, iuxta illud : Iupiter est quodcumque vides.

 

Dicendum, quod omnia asseruntur esse vita et lux in Deo, quoniam vivere corporalibus et spiritualibus est commune, et in quantum corporalia participant esse a spiritualibus, sicut corpus vivere perhibetur per animam. Iuxta hanc similitudinem, omnia dicuntur vita in Deo, et vivere quoque in ipso : quoniam quoad ipsum, non habent esse deficiens ; et quamvis in se deficiant, cognitio tamen de ipsis est indeficiens. Consimiliter omnia dicuntur lux in Deo, quoniam lux est communis dispositio in spiritualibus et corporalibus, sed in corporalibus per participationem : hinc omnia dicuntur lux in Deo, quoniam cuncta relucent in Dei cognitione, et manifesta sunt ei. Porro sapientia et cognitio nominant id quod est proprium Dei cognoscentis : creatura enim in quantum creatura, non sapit nec noscit. Potentia quoque est propria dispositio agentis. Hinc omnia non dicuntur esse in Deo sapientia aut potentia.

Ad auctoritatem vero Anselmi dicendum, quod aliud est dicere : Omnia sunt divina essentia, et : Omnia in Deo sunt divina essentia. Cum enim dicitur : Omnia sunt divina essentia,supponuntur creaturae prout sunt in suo esse ; cum vero dicitur : Omnia in Deo sunt divina essentia, supponuntur rationes aeternae rerum istarum : quae rationes aeternae sunt ipsa sapientia Dei, et per consequens divina essentia. Nec ex hoc sequitur quod sint in divina essentia, licet sint in eius sapientia. Esse enim in Dei sapientia, non est nisi cognosci ab eo ; esse vero in essentia Dei, est ipsam essentiam dici de eis. Cum autem dicitur : In ipso vivimus, et : Omnia in ipso sunt vita, aequivoce sumitur ly in ipso. Cum enim dicitur : In ipso vivimus, per ly in notatur causa efficiens, quia ab ipso est vivere omnium nostrum ; cum vero dicitur : Omnia in ipso sunt vita, per ly in notatur causa exemplaris. Nec tamen dicuntur in Deo motus, quia motus nomen appropriatum est causatis ; nec essentia, ne credantur esse una cum Deo essentia.

Haec Alexander.

 

Circa haec multa scribit dominus Bonaventura. Et primo quaerit, an in Deo sint ponendae ideae.

Videtur quod non.

Primo, quoniam Deus cognoscit universa per suam essentiam : non ergo sunt superaddendae ideae.

Secundo, quoniam Deus in se et per se omnino perfectus est, nec aliquo indiget dirigente et regulante : ideae autem ponuntur ut dirigant in disponendo, et regulent in agendo.

Tertio, quoniam Deus simplicissimus est : nulla ergo in eo idearum est pluralitas.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Circa hoc duplex fuit opinio. Quidam namque dixerunt, quod Deus cognoscit secundum rationem causae, non secundum rationem ideae. Ponuntque simile, sicut si punctus cognosceret suam virtutem, cognosceret lineas et circumferentiam ; similiter, si unitas cognitivam haberet potentiam per quam converteret se super se, cognosceret numeros omnes. Sicque dicunt esse in Deo, quoniam cum Deus habeat virtutem omnium productivam et perfecte cognoscat eamdem, noscit omnes suos effectus. Quod et S. Dionysium sensisse affirmant, cum dixit quod Deus non secundum ideam sed secundum unam excellentiae causam cuncta cognoscit. Haec autem positio stare non valet. Primo, quoniam Deus non cognoscit per collationem deveniendi a principio ad principiatum, sed intuitu simplici. Secundo, quia omne cognoscens in quantum huiusmodi, simile est cognoscibili : ergo habet similitudinem eius, vel ipsum est similitudo illius. Tertio, quoniam omnis cognoscens idcirco distincte producit, quia distincte cognoscit, non econverso : ergo ratio producendi non est ratio cognoscendi. Quarto, quia quaedam cognoscit quae ab ipso non sunt.

Hinc est alia positio, secundum Sanctos atque philosophos, quod Deus cognoscit per ideas, et habet in se similitudines rerum, in quibus non tantum ipse cognoscit, sed etiam intuentes eum : quas similitudines seu rationes nominat Augustinus ideas et causas primordiales. Idea quippe vocatur similitudo rei cognitae. Similitudo autem dupliciter dicitur. Primo, secundum convenientiam duorum in aliquo tertio : et haec similitudo est secundum univocationem. Secundo, prout unum dicitur similitudo alterius : quae similitudo non concernit convenientiam in quodam communi, quoniam similitudo se ipsa est similis, non tertio. Sicque creatura dicitur similitudo Dei, vel econverso : et ita similitudo est ratio cognoscendi, et appellatur idea. Verumtamen aliter est in nobis, aliterque in Deo. In nobis namque ratio cognoscendi est similitudo, et ipsum cognitum est veritas : quia in nobis est similitudo accepta a rebus et impressa, propter hoc quod intellectus noster respectu cogniti est possibilis, et non actus purus : idcirco oportet quod sit in actu per aliquod cognitivum quod sit similitudo ipsius. Porro in Deo est econverso, quoniam ratio cognoscendi est veritas, et cognitum, scilicet res creata, est similitudo veritatis. Et quoniam ratio cognoscendi consistit primo in ipsa veritate, ideo ratio cognoscendi in Deo summe est expressiva : et quia quod maxime exprimit, perfectissime assimilat cognitum cognitioni assimilatione convenienti ; hinc veritas ex hoc quod facit cognoscere, est similitudo expressiva et idea. Sed econtrario est in nobis, quoniam eo ipso quod est similitudo, facit cognoscere.

Ex his solvuntur obiecta. Deus enim cognoscit, dirigit et regulat se per ideas, non quasi per aliquid realiter distinctum a sua essentia : imo sua essentia est veritas prima, ratio summa, exemplar, species et idea. Pluralitas quoque et distinctio idearum non derogat simplicitati divinae : quia attenditur penes causata et ideata, nec ponit diversitatem in Deo, nec una idea realiter est distincta ab alia.

Haec Bonaventura.

 

Hinc Thomas :

Quemadmodum, inquit, formae artificiales habent duplex esse, unum in actu secundum quod sunt in materia, aliud in potentia secundum quod sunt in mente artificis, non in passiva potentia, sed activa ; sic formae naturales habent dupliciter esse, ut dicit Commentator undecimo Metaphysicae : unum in actu, secundum quod sunt in rebus ; aliud in activa potentia, secundum quod sunt in motoribus orbium, ut ipse ponit, et praesertim in primo motore : loco cuius dicamus, in Deo. Hinc philosophi communiter dicunt, quod omnia sunt in mente Dei, sicut artificiata in mente artificis. Ideo formas rerum in Deo exsistentes vocamus ideas, quae sunt sicut formae operativae. Unde divinus Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus loquens de ideis : Exemplaria, ait, dicimus substantificas exsistentium rationes in Deo uniformiter praeexsistentes, quas Theologia vocat praedefinitiones, et divinas et bonas voluntates exsistentium praedeterminativas et productivas.

Verumtamen per ideas habet Deus cognitionem non practicam tantum, sed etiam speculativam de rebus : quia cognoscit eas non solum secundum quod emanant ab ipso, sed item prout in propria natura subsistent. Idea etenim dicitur ab idos (εϊδος*), quod est forma : sicque idea quantum ad nominis proprietatem, aequaliter habet se ad practicam et speculativam cognitionem. Siquidem forma rei in intellectu exsistens, principium est utriusque cognitionis, quanquam secundum usum loquentium idea sumatur pro forma quae est pract—icae cognitionis principium, secundum quod ideas vocamus rationes entium exemplares.

Quibus concordat quod undecimo Metaphysicae asserit Commentator : Quemadmodum omnes formae naturales sunt in potentia in materia prima, ita sunt in actu in primo motore.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione quintadecima, scribit :

Necesse est ponere in mente divina ideas. Ιδέα etenim Graece, Latine dicitur forma : unde per ideas intelliguntur formae rerum praeter ipsas res exsistentes. Forma autem alicuius rei praeter ipsam exsistens, potest ad duo valere : primo, ut sit exemplar eius cuius dicitur forma ; secundo, ut sit principium suae cognitionis, secundum quod formae cognoscibilium dicuntur esse in cognoscente. Et quantum ad utrumque necesse est ponere ideas : quia in omnibus quae non generantur a casu, oportet ponere formam esse finem generationis cuiuscumque. Agens autem non agit propter formam nisi in quantum similitudo formae est in ipso : quod contingit dupliciter. In quibusdam namque agentibus praeexsistit forma rei fiendae secundum esse naturale, sicut in his quae agunt per naturam : ut homo generat hominem, ignis ignem. In quibusdam vero praeexsistit secundum esse intelligibile, ut in his quae agunt per intellectum : sicut similitudo domus praeexsistit in mente artificis ; et haec potest dici idea domus, quoniam artifex intendit assimilare domum formae quam mente praeconcepit. Cumqne mundus sit factus a Deo per intellectum et non a casu, necesse est quod in mente divina sit forma ad cuius similitudinem mundus est factus. Et in hoc ratio consistit ideae : quae nihil aliud est quam divina essentia. Deus enim secundum essentiam suam est omnium rerum similitudo.

Haec Thomas in Summa.

 

Denique in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo quinquagesimo tertio :

Intellectus (inquit) divinus nulla alia intelligit specie nisi sua essentia. Cumque essentia sua sit similitudo omnium rerum, sequitur quod conceptio intellectus divini prout semetipsum intelligit, quae conceptio est Verbum ipsius, non solum sit similitudo ipsius Dei intellecti, sed et omnium quorum divina essentia exstat similitudo.

 

Deinde sequenti ibidem subiungit capitulo :

Difficile videri alicui potest, quod unum et idem simplex, puta divina essentia, sit propria similitudo ac ratio diversorum. Nam cum diversarum rerum distinctio sit ratione propriarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, oportet alteri esse dissimile. Investigandum est ergo, qualiter Deus seu eius essentia queat esse propria similitudo ac ratio singulorum. Nempe ut octavo Metaphysicae ait Philosophus, formae seu species rerum se habent ut numeri, et similes sunt numeris. Quemadmodum enim in numeris, una unitate addita ant subtracta, species numeri variatur ; ita in formis specificis, una essentiali differentia addita vel subtracta, species variatur. In his vero quae in se continent multa, non ita se habet intellectus sicut natura : quia natura non patitur ea esse divisa quae ad esse rei exiguntur ; intellectus vero ea quae sunt in essentia coniuncta, potest divisim considerare ac sumere, dum unum non cadit in ratione alterius : sicque in ternario considerare potest binarium tantum, et in animali rationali id quod est sensibile tantum. Sicque id quod plura complectitur intellectus potest concipere ut rationem propriam plurimorum, apprehendendo quaedam illorum sine aliis. Potest namque accipere denarium ut propriam rationem novenarii, una unitate subtracta, et consimiliter ut propriam rationem singulorum numerorum infra inclusorum. Sic et in homine accipere posset exemplar proprium animalis irrationalis singularumque specierum ipsius, nisi differentias aliquas adderent positivas. Hinc quidam philosophus, nomine Clemens, dixit quod nobiliora in entibus sunt exemplaria minus nobilium. Divina autem essentia nobilitates et perfectiones omnium entium in se comprehendit simplicissimo modo. Omnis vero forma, tam propria quam communis, secundum id quod aliquid ponit, perfectio quaedam est, nec imperfectionem includit nisi in quantum a vero deficit esse. Intellectus ergo divinus in divina essentia comprehendere potest id quod proprium est unicuique rei, intelligendo in quo unaquaeque res suam essentiam imitatur, et in quo deficit ab eius perfectione. Itaque intelligendo suam essentiam ut imitabilem, sic essentia divina habet rationem ideae : et intelligendo eam ut imitabilem per modum vitae et non cognitionis, accipit eam ut propriam formam atque ideam plantae ; et intelligendo eam ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, accipit eam ut formam ideamque animalis ; et ita de aliis.

Hinc elucescit, quod divina essentia eo quod sit absolute perfecta, accipi potest ut propria ratio singulorum, et ita per eam Deus habet cognitionem propriam ac perfectam de omnibus. Cumque propria ratio unius distinguatur a propria ratione alterius, et distinctio sit pluralitatis principium, assignatur in intellectu divino distinctio ac pluralitas quaedam rationum idealium intellectarum, secundum quod id quod est in intellectu divino, est propria ratio diversorum. Cumque hoc sit secundum quod Deus intelligit proprium respectum assimilationis quem habet unaquaeque creatura ad ipsum, constat quod rationes seu ideae rerum in intellectu divino non sint plures neque distinctae, nisi secundum quod Deus cognoscit res pluribus et diversis modis esse assimilabiles sibi. Et secundum hoc Augustinus dicit quod Deus alia ratione condidit hominem, alia equum ; rationesque rerum pluraliter esse dicit in mente divina. In quo etiam salvatur aliqualiter Platonis positio ponentis ideas secundum quas cuncta formantur quae in materialibus rebus exsistunt.

Haec Thomas ibidem.

 

Concordat per omnia Petrus.      

 

Richardus quoque his consonans :

Oportet, ait, quod causatum habeat similitudinem sui in causante, quoniam causa assimilat sibi causatum. Hinc secundo capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius contestatur : Causativa habent causabilium quasdam imagines. Praeterea beatitudo includit perfectam intellectus et affectus quietationem : quae non potest esse nisi in perfecta coniunctione cum simili. Nulla enim res quietatur in coniunctione cum suo dissimili in quantum dissimile est. Ergo in intellectu divino oportet esse similitudinem creaturae : quam vocamus ideam, qua cognoscit.

Aliqui vero dicunt Deum non cognoscere creaturam per ideam, cum eam agnoscat per causam. Sed hoc non multum valet, quia cognoscere per ideam et per causam stant simul, neque repugnant : imo effectus non cognoscerentur per causas, nisi in causis similitudines essent effectuum, per quas in causis relucent effectus. Unde ideo Deus per se ipsum tanquam per causam creaturas cognoscit, quoniam eo ipso quod est summa et sufficiens omnium causa, sunt in ipso rerum ideae, per quas relucent in ipso.

Haec Richardus.

 

Denique circa hoc movet Richardus hanc quaestionem : Utrum divinae essentiae tantum conveniat esse ideam in quantum est cognita ut imitabilis a creatura.

Videtur quod sic, quia idea creaturarum est divina essentia in quantum apprehenditur ab intellectu divino ut similitudo creaturarum expressiva et imitabilis ab eisdem : ergo de ratione idem est divina essentia ut a divino cognita intellectu modo praefato.

 

Ad hoc respondet Richardus : Idea tripliciter accipi potest.

Primo, pro quidditate sensibilium et naturalium rerum ab ipsis rebus realiter separata et per se subsistente : sicque Aristoteles imponit Platoni posuisse ideas tanquam exemplaria sensibilium rerum necessaria ad earum cognitionem et productionem. Sicque esse ideam nequaquam convenit divinae essentiae : imo sic non esse ponendas ideas probat Philosophus septimo Metaphysicae.

Secundo sumi potest idea pro essentia creaturae ut intellecta ab intellectu divino : quia essentia creaturae sic intellecta a Deo, est aliquo modo exemplar sui ipsius ut est in esse realis et actualis exsistentiae iam producta. Secundum quam significationem credunt aliqui Platonem posuisse ideas, quamvis secundum numerum specierum tantum. Sic quoque divinae essentiae non convenit esse ideam. Quamvis enim essentia hominis seu cuiuscumque creaturae fuerit ab aeterno a divino intellectu apprehensa et cognita, non tamen fuit divina essentia, nec tam intrinsecus in Deo exsistens, sed sicut secundarium divini intellectus obiectum.

Tertio sumitur idea secundum quod dicit intrinsecus in Deo rationem cognoscitivam creaturarum et operativam earum ; sicque, ut quibusdam videtur, dupliciter dicitur idea : primo ipsa divina essentia prout imitabilis a creatura ; alio modo in quantum est intellecta ut imitabilis a creatura. Et sic idea hoc primo modo sumpta, prius est secundum rationem intelligendi, quam secundo modo accepta : nam quia divina essentia imitabilis est a creatura, ideo Deus intelligit eam ut imitabilem a creaturis, non econverso. Et hoc primo modo idea dicit in Deo respectum rationis in potentia ad creaturam, et connotat in creatura realem respectum in potentia ad Deum : sicque pluralitas idearum est pluralitas secundum rationem in potentia ; sic quoque Deus cognoscit creaturam per ideam, in quantum est quasi forma sui intellectus sibi exprimens ea a quibus est imitabilis.

Secundo modo loquendo de idea, sic dicit in divina essentia respectum rationis in actu ad creaturam, et connotat in creatura respectum rationis in actu ad Deum, atque respectum realem in potentia : sicque pluralitas idearum est pluralitas secundum rationem in actu. Et sic Deus non cognoscit creaturam per ideam, quia idea sic sumpta praesupponit secundum rationem intelligendi, cognitionem divinae essentiae et creaturae. Cognitio namque relationis, secundum rationem intelligendi, praesupponit cognitionem utriusque extremi. Verumtamen Deus cognoscit creaturam in idea sic sumpta, in quantum intuendo se exemplar creaturae, videt eam relucere in se : nec idem est dicere, rem cognoscere per aliquid et in aliquo. Verum quia secundum praedictam opinionem, non tantum divina essentia esset immediatum divini intellectus obiectum, sed etiam essentia creaturae ; hinc alii communius dicunt, quod divinae essentiae non competit esse ideam nisi in quantum est intellecta ut imitabilis a creatura : quoniam Deus per essentiam suam non cognoscit creaturam nisi in quantum intelligit eam ut a creatura imitabilem ; sicque in idea et per ideam intelligit creaturam. Quamvis enim divina essentia sub ratione ideae non sit ratio cognitionis qua Deus creaturam cognoscit, cum eadem cognitione cognoscat se et creaturam ; tamen est ratio per quam ipsa cognitio qua Deus cognoscit, respicit creaturam tanquam secundarium obiectum : et hoc forsitan est quod alii dicere volunt, dicendo quod est ratio qua Deus cognoscit creaturam, non per comparationem ad actum, sed ad cognitum.

Haec Richardus.

 

Insuper Udalricus in Summa sua, libro secundo :

Idea, inquit, in Deo esse probatur per illud Ioannis : Quod factum est, in ipso vita erat. Dicitur autem idea forma ; et secundum Platonem, forma dicitur quasi foris manens per separationem a materia, in qua non habet esse nisi materiale, non vero formale : unde et formas in materia exsistentes dixit non esse veras formas, sed verarum formarum imagines causatas ab illis. Sicque idea proprie dicit practicam formam : et quamvis Deus cognoscat res tam praefica quam speculativa cognitione, tamen ideae proprie dicuntur secundum notitiam practicam. Ideae ergo sunt practicae rerum rationes in intellectu divino, in quo sunt lux : quae lux est pura et prima formarum omnium forma ; in qua luce est quidquid perfectionis est in creaturis, quam unam et simplicem diversae rerum perfectiones diversimode imitantur participando. Hinc lux illa est prima omnium rerum idea ; et formae rerum in ipsa sunt, non per inhaerentiam, ut diversae ab ea, nec compositionem faciunt cum eadem : imo sunt ibi per omnimodam simplicitatem atque identitatem. Hinc lux illa est divina essentia. Sed quia idea super essentiam addit rationem practicae formae et exemplaris, quam res diversimode imitantur ; ideo propter diversam realem relationem rerum ad ipsam, diversas accipimus relationes rationis in ipsa, secundum quas ita est communis idea omnium, quod singulis est propria. Unde ad Hebraeos legitur : Fide intelligimus aptata esse saecula, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Ubi per invisibilia, intelliguntur exemplares idealesque rationes omnium rerum in mente divina, ex quibus formata sunt omnia. Idea quippe tripliciter consideratur. Primo, secundum id quod est : et sic est una ac simplex Dei essentia. Secundo, prout est obiectum practicae cognitionis : sicque rursus est una in Deo, qui plura (imo et omnia) uno actu cognoscit. Tertio, ut est causa exemplaris : et sic pluraliter significatur, quoniam non significatur secundum id quod est, sed secundum respectum ad ea quorum exsistit principium, qui respectus plurificatur secundum multitudinem principiatorum : quae pluralitas est tantum multitudo rationis et consignificati ex significatione realis relationis aliorum ad ipsum.

 

Qualiter autem una et simplex Dei essentia possit esse idea et exemplar multorum ac diversorum, S. Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus ostendit per multa exempla. Primum est in unitate, in qua omnis numerus uniformiter praeexsistit et unitur ; et in quantum ab ipsa procedit, tantum distrahitur et in multitudinem agitur. Secundum est, quod centrum habet in se uniformiter lineas universas quae ab ipso ad circumferentiam deducuntur, ac quanto sunt centro propinquiores, tanto plus et inter se et in centro uniuntur ; et quanto plus distant a centro, tanto plus elongantur etiam a se. Tertium est, quod in omni natura totorum, id est in natura universali et in virtute ac motu motorum caelestium atque mobilium, rationes omnis particularis naturae unitae sunt, et secundum processum ab ipsa diversificantur. Quartum est, quod in anima sunt uniformiter omnes potentiae quibus providet corpori : quae secundum processum ab anima, in diversa organa multiplicantur. Quintum est in sole, qui uno solo lumine agit et generat haec terrena : propter quod uniformiter et causaliter praehabet ea in se. Ex quibus B. Dionysius concludit : Magis in causa omnium exemplaria praeexsistunt secundum unam supersubstantialem unitionem.

 

Praeterea hanc ideam diversa nomina consequuntur, quia vocatur idea, exemplar, ratio, species, paradigma, mundus archetypus. Vocatur namque idea, id est prima forma (sicut ϋλη vocatur prima materia), quia idea est forma omnium formarum, cuius participatione formalitas omnibus eis inest ; exemplar, in quantum ipsam omnia imitantur ; ratio, in quantum est similitudo rerum in intellectu ; species, in quantum est medium cognoscendi ; paradigma, in quantum secundum respectum eius ad rem Deus operatur : paradigma enim dicitur a παρά, quod est iuxta, et δόγμα, quasi docens operari. Vocatur item mundus archetypus a Platone in Timaeo, id est principale exemplar, ab άρχός, quod est princeps, et τύπος, quod est exemplar.

Nec ista dicendo incidimus errorem Platonis, qui posuit duplices ideas, videlicet : formas quasdam separatas ante rem exsistentes, quae sint principia scientiae generationisque rerum, nec sint in mente divina, sed sint lumen effluens a prima causa : quod lumen esset omnium formarum hypostasis, sicut lumen corporale omnis coloris. Sed has ideas Philosophus reprobat primo Metaphysicae, dicens vaniloquium esse poeticasque metaphoras, ponere eas. Alias ideas posuit Plato in mente divina, ut patet in primo Timaei, ubi asserit Deum operari ad extra ad exemplum sincerae atque perpetuae et incommutabilis proprietatis et rationis, non ad exemplar factum aut elaboratum seu aliunde acceptum. Cui positioni Aristoteles consentit, nec contra hoc aliqua obiectionum suarum procedit. Sicque Augustinus in libro de Ordine ait : Non erravit Plato ponens intelligibilem mundum, quem appellavit immutabilem sempiternamque rationem qua fecit Deus hunc mundum : quam qui negat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quae fecit.

Clemens vero philosophus dixit exemplaria non esse in Deo, nec separata, sed principaliora inter entia esse exemplaria aliquorum : quod quinto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius reprobat, quoniam et ipsorum principaliorum exemplaria oportet esse in Deo, nec ipsa principaliora in rebus sunt omnino perfecta, sicut exemplar divinum dicit formam prorsus perfectam, nihil materialitatis habentem. Scriptura namque dicit creaturas nobis esse ostensas a Deo, non ut curramus post eas, sed per earum proportionalem cognitionem sursum erigamur in omnium causam finalem.

Amplius, sicut divinus Dionysius docet ibi, de ratione primi exemplaris, puta ideae, sunt sex : primum, quod sit similitudo et species exemplatorum ; secundum, quod sit foris extra res omnes ; tertium, quod sit in Deo secundum rationem intellectus practici, qui voluntatem includit ; quartum, quod sint priora cunctis creatis, quia aeterna sunt et non facta ; quintum, quod se habeant instar intellectus in quo sunt, quia pura, invariabilia, quemadmodum mens divina ; sextum, quod sint causa entium productiva.

Haec Udalricus.

 

Praeterea de his multa scribit Durandus quae praeinductis consona non videntur. Nam inter caetera loquitur : Non omnis forma intellectualis potest dici idea, sed solum illa ad cuius similitudinem est aliquid producibile. Propter quod S. Dionysius ideas exemplaria vocat. Seneca quoque in epistola ad Lucilium disseruit : Idea est exemplar ad quod artifex adspiciens operatur. Exemplar autem est ad cuius similitudinem aliquid fit aut factibile est. Idea ergo est forma seu ratio ad cuius similitudinem agens per artem aliquid potest producere.

 

Sunt autem ideae propriissime in Deo. Res enim habent esse sex modis : primo, in potentia materiae ; secundo, in suis causis agentibus, in quibus virtualiter praeexsistunt ; tertio, in se ipsis, dum actualiter sunt productae ; quarto, in intellectu nostro cognoscente ; quinto, in intellectu motorum orbium, quoniam opus naturae est opus intelligentiae ; sexto, in intellectu divino. Nulli autem esse rei iam tacto convenit ratio ideae nisi sexto : quia esse rerum in materia, est potentiale ; idea autem est quid primum, principale et invariabile, etc. In Deo autem quatuor considerantur, videlicet : intellectus, et ratio secundum quam intelligit, actus quoque intelligendi, et res intellecta, puta objectum : quarum tria prima sunt idem in Deo, et etiam quartum, loquendo de primo et principali eius obiecto, quod est divina essentia, non autem loquendo de secundario obiecto, quod est creatura. Inter haec solum obiectum potest habere rationem ideae : quia idea est exemplar ad quod artifex adspiciens operatur ; id autem ad quod inspicit intellectus, est eius obiectum nihilque aliud nisi ut habet rationem obiecti. In nobis quoque idea, secundum quod nomen ideae aliquo modo locum habet in nobis, non est ratio seu species intelligendi quae, non est ipsa res intellecta : quia ad rationem et speciem intelligendi sic sumptam, nunquam inspicit intellectus artificis. Idcirco in nobis idea est ipsius intellectus nostri obiectum. Unde et in Deo proportionabiliter est dicendum, quod scilicet idea in ipso non est ratio et species intelligendi, sed ipsum obiectum. Quod in Deo est duplex, videlicet. : primum et principale, quod est divina essentia ; et secundarium, quod est res creabilis vel creata. Ideo inquirendum, quid horum habeat rationem ideae.

Et videtur prima facie, quod res creabilis ut intellecta a Deo, sit idea sui ipsius ut producibilis est ad extra. Idea namque est ratio rei apud intellectum exsistens obiective, ad cuius imitationem est aliquid producibile : sed creatura ut intellecta a Deo ita se habet ad se ipsam ut producibilem, ut ratio apud intellectum obiective exsistens, ad cuius imitationem est aliquid producibile. Nam idem ut productum, imitatur se ipsum ut intellectum produci, id est, ut intellectualiter apprehensum ut producatur : sic enim et non aliter producitur res, sicut praeintellecta fuit produci. Ergo creatura ut a Deo intellecta, est idea sui ipsius ut est producibilis aut producta.

De divina vero essentia, an habeat rationem ideae respectu creaturarum, dicendum quod non, nisi imperfecte : quoniam creatura divinam essentiam imitari non potest nisi imperfecte, utpote secundum analogiam et quamdam proportionem, non autem univoce, nec secundum genus nec speciem.

Haec Durandus.

Qui etiam dicit, quidditates rerum secundum rationes et perfectiones earum specificas ac proprias eis, non posse divinam habere essentiam pro idea : quia non possunt se habere ad Deum nisi obiective. Iterum ait, quod ideae non sunt in Deo ponendae ut sint principium cognoscendi ; et item, quod Deus non intelligit res per suam essentiam prout sua essentia est exemplar aut similitudo earum, sed ut est causa ipsarum.

 

In his verbis Durandi plurima continentur non solum repugnantia solidis et sapientialibus scriptis praecipuorum doctorum, Alexandri, Thomae, Alberti, Bonaventurae, et caeterorum nunc praefatorum, sed etiam verbis divinissimi, sacratissimi et theologicissimi Dionysii, illuminatique Augustini, aliorum quoque Sanctorum. Praefati quippe doctores, ex his quae magnus Dionysius quinto capitulo de Divinis scribit nominibus, probant quod exemplaria seu ideae in Deo sunt quid increatum, et substantificatrix ratio creaturarum, et forma omnino perfecta, nil habens materialitatis : quorum nullum convenit creatae essentiae ut intellectae a Deo, quae solum obiective se habet ad Deum, nec realiter idem est cum divina essentia, sed cum natura creata, ita quod eadem ut intellecta, non est exemplar sui ipsius ut producibilis seu productae. Alexander quoque, irrefragabilis Doctor, ex verbis SS. Dionysii et Augustini ostendit, quod idea in Deo vere et proprie est ipsa ars ac sapientia Creatoris. Ex quorum etiam verbis Thomas, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Udalricus, declarant et probant, quod idea in Deo est divina essentia ut imitabilis intellecta.

 

Porro quod ait Durandus, solum obiectum habere rationem ideae, quia idea est exemplar ad quod artifex inspiciens operatur, id autem quod inspicit intellectus, est eius obiectum, nihilque aliud nisi ut habet rationem obiecti : hoc, inquam, faciliter reprobatur. Intellectus etenim inspicit tam obiectum quam similitudinem seu speciem intelligibilem per quam illud intelligit ; sed obiectum inspicit ut quod intelligit, intelligibilem vero speciem ut quo intelligit. Omnis enim cognitio, praesertim qua quis alia a se intelligit, est per similitudinem cogniti : et quamvis quis per suam essentiam se intelligat, hoc tamen est prout essentia sua est sibi loco intelligibilis formae. Artifex autem in se ipso adspicit ad formam exemplarem sibi inhaerentem, et iuxta eam opus producit. Quod etiam ex Scriptura probatur canonica, quia in Exodo legitur Dominus Moysi praecepisse : Inspice, et fac iuxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. Ideo male sonare censetur quod ait Durandus, quod etiam in nobis intellectus artificis nunquam inspicit ad rationem seu speciem intelligendi : quae species est exemplar. Ex quibus patet verum non esse quod ait Durandus, ideam esse rationem rei exsistentem apud intellectum obiective : imo dico, quod idea est ratio rei in intellectu exsistens formaliter. Et quamvis in mente divina non sit inhaerenter sicut in mente creata, est tamen in ea vere formaliter eo modo quo sapientia, veritas, iustitia, ars, scientia, dicuntur formaliter et proprie esse in Deo.

Insuper, quamvis creatura non imitetur divinam essentiam nisi imperfecte, tamen imitatio illa sufficit ad rationem ideae proprie dictae, prout de ea Sancti loquuntur, quemadmodum etiam sufficit ad rationem imaginis ac similitudinis qua intellectuales creaturae dicuntur ad summae Trinitatis imaginem similitudinemque productae : imo et quaedam creatura vocatur signaculum similitudinis Dei.

 

Quod demum Durandus dicit, quidditates rerum specificas non posse habere divinam essentiam pro idea, nil penitus valet ; et ratio quam adducit, est nulla. Imo eo ipso quo quidditates rerum per rationem suam specificam et propriam differentiam imitantur secundum certum gradum perfectionem divinae essentiae et eius bonitatem participant, habent ipsam essentiam pro idea, sicut ex omnibus praeallegatis elucescit doctoribus.

Amplius, quod ait ideas non esse principium cognoscendi, nec Deum intelligere creaturas per suam essentiam ut est similitudo et exemplar illarum, iam ex verbis Bonaventurae et aliorum evidenter est reprobatum.

Amplius, creata essentia ut intellecta a Deo, nullatenus potest esse exemplar sui ipsius ut producibilis aut productae, nisi fontaliter ex institutione increatae Sapientiae increatique exemplaris exsistentis in mente divina, quae naturas instituit rerum, et quid unicuique debeat convenire praefinivit et determinavit in semetipsa : unde et res creatae dicuntur verae in quantum conformantur et correspondent huiusmodi suae rationi ideali in mente divina. Cum ergo iuxta documenta Sanctorum, potissime Dionysii et Augustini, idea sit proprie prima, principalis atque simpliciter fontalis forma ac ratio exemplaris, videtur mihi quasi oppositum in adiecto et implicatio quaedam, dicere quod obiectum secundarium seu creata creabilisve essentia ut divinitus intellecta, sit proprie idea, et magis propria quam divina essentia ut a divino intellectu imitabilis intellecta.

 

Verumtamen iam clarius demonstrabo praefatae opinionis errores, et quod ideae, secundum doctrinam Sanctorum, sunt increatae similitudines exemplaresque rationes in Deo formaliter exsistentes, et non ipsae res seu naturae creabiles aut creatae ut intellectae a Deo, et solum obiective exsistentes in eo.

 

Magna est apud theologos divini et magni Dionysii auctoritas, utpote viri sanctissimi, ab ipsis Apostolis et apostolicis viris, praesertim a Paulo apostolo, eruditi, imo a Spiritu Sancto copiosissime uncti, illuminati et inflammati. Hic itaque quinto capitulo libri de Divinis nominibus tractans ac disputans de ideis, inter caetera loquitur : Per se vita est principium viventium, et per se similitudo est principium similium secundum quod similia sunt, et per se unitio principium est unitorum secundum quod sunt unita, et per se ordinatio principium est ordinatorum secundum quod sunt ordinata. Et quod dixi de his, etiam de aliis ideis seu archetypis formis, videlicet aeternis rationibus Verbi, est sentiendum, verbi gratia, per se bonitas, per se veritas, per se aeternitas, per se virtus, et similia, quae simpliciter et aeternaliter consistunt in Verbo Dei, et primordialiter causant exsistentia omnia. Ecce in verbis his illuminatissimus ac ferventissimus Dionysius ideas vocat rationes aeternas et formas archetypas, id est principales similitudines rerum, moxque exemplificans de eisdem, nominat per se bonitatem, per se veritatem, per se aeternitatem, per se virtutem. Nec dubium quin per se bonitatem intelligat bonitatem divinam et increatam, imparticipatam et independentem, omnium causativam, quae est ipsemet Deus naturaliter et interminabiliter bonus. Et idem dicendum ac sentiendum de per se veritate, de per se aeternitate, de per se virtute, ac aliis. Ex quibus monstratur propositum, quod scilicet secundum S. Dionysii intentionem, ideae proprie appellentur increatae similitudines, rationes, formae et species rerum creatarum, in mente divina vere ac formaliter exsistentes eo modo quo sapientia, veritas, bonitas, asseruntur formaliter esse in Deo.

Et hoc rursus probatur, quoniam in eodem ait capitulo :

Exemplaria in Deo dicimus substantificas rationes exsistentium omnium, in simplici Verbo Dei aeternaliter praeexsistentes, quas Apostolus ad Romanos innuit dici debere praedestinationes et voluntates divinas, quae efficiunt et distinguunt entia omnia, secundum quas divina supersubstantialis essentia omnia praedefinivit et ad esse perduxit. Ex his denuo innotescit, exemplares rationes mentis divinae esse increatas dispositiones et praeconceptiones causales sapientiales quoque praeordinationes universorum in Deo. Quo constat quod sint principium cognoscendi formale et exemplare : quia disponere, praedefinire, praeordinare, actus sunt sapientiae.

Tertio demonstratur hoc ipsum ex his quae ibidem princeps subiungit theologorum, cuius auctoritas non est minor apud theologos, quam Aristotelis apud philosophos : Quamvis B. Clemens (in quantum philosophus) opinatus sit quod principales causae quae in ipsis rebus sunt et creatae sunt, aliqua ratione dicantur exemplaria rerum, illae tamen causae non dicuntur proprie exemplaria rerum ut per se, sed ipsae sunt causaliter ab aeternis exemplaribus Verbi, quae proprie et perfecte causant omnia, ut merito Deus tanquam causa omnium adoretur. In quibus verbis apertissime edocetur, quod exemplaria seu ideae sint ipsemet Deus : quia ideis adseribitur quod perfecte causant cuncta ac proprie, quod soli convenit Deo. Unde et S. Dionysius asserit causas creatas non esse exemplaria appellandas, quia ab aeternis exemplaribus Verbi productae sunt. Sicque solas increatas rerum rationes et similitudines vult proprie exemplaria et ideas censeri ac appellari. Quod item ex aliis eius auctoritatibus posset evidenter multipliciterque probari, sed brevitati studendum est.

 

Apparet demum ex his, quod Clemens ille, de quo iam mentio facta est, fuit S. Clemens, beatissimi Petri discipulus. Qui Clemens ante suam conversionem fuit magnus philosophus : imo quam excellens astronomus fuerit, in eius Itinerario innotescit. Nec videtur errasse in eo quod dixit, quia sicut iam ex verbis S. Thomae ostensum est, hoc ipsum quod dixit, aliquo modo exstitit verum. Et quamvis Udalricus dicat eum non posuisse exemplaria in Deo, nequaquam tamen putandum est quod non posuerit in Deo ideales omnium rationes. Et forsan nomine exemplaris speciali usus est modo : nam et Platonici nomine idese uti solebant pro forma producta. Unde Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica, in commento theorematis nonagesimi septimi ait : Si enim primordialis causa praecedit ordinem universum, et omnia caelementalia ad ipsam coordinantur, palam quod ipsa dat omnibus unam ideam.

 

Nunc idem monstrabo ex dici is B. Augustini, qui in libro LXXXIII Quaestionum effatur : Ideas Plato primus appellasse perhibetur, et quamvis ipse primo usus sit nomine illo, non tamen res significata per nomen hoc ante fuit omnino ignota. Siquidem tanta vis constituitur in ideis, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae formatae non suul, ac per hoc aeternae sunt, semper eodem modo sese habentes ; quae divina intelligentia continentur. Cum ipsae nec oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit. Ex hac B. Augustini descriptione ostenditur, quod ideae sint rationes et similitudines entium increatae : quia ut ait, nequaquam formatae sunt, sed aeternae. Naturae autem creatae formatae sunt : imo et ut intellecte a Deo, ab idealibus rationibus Creatoris suas suscipiunt rationes, ut tactum est.

Denique, quod ideae sint principium cognoscendi ac gubernandi creata, pandit Augustinus, dicendo : Quis, audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse ? Quod si dici et credi recte non potest, restat quod omnia rationabiliter sint condita. Hoc autem Augustinus deprompsit, ad demonstrandum quod nisi concedatur Deus omnia per ideales formas exemplaresque rationes fecisse, sequitur quod irrationabiliter fecerit ea. Ergo ratio idealis seu exemplar est cognitionis, imo et sapientialis rationabilisque productionis, principium, similiter et gubernationis, quae est actus prudentiae. Ad quod declarandum loquitur Augustinus : Quis vera religione imbutus audeat negare, omnia quae fiunt et aguntur suosque cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari ? Ideo cuncta propriis rationibus sunt creata.

Rursus, quod istae rationes ideales sint vere in Deo, et quod ipse ad earum intuitum operetur, manifestat Augustinus, addendo : Has autem rationes ubi esse arbitrandum est, nisi in mente Creatoris ? Non enim quidquam extra se positum intuebatur, ut secundum illud constitueret quod agebat. Quo patet quod idea sit cognoscendi principium. Unde et alibi asserit Augustinus, quod qui negat mundum archetypum, negat Filium Dei. Filius autem Dei est emanatio intellectus, et in eo Pater omnia intuetur. Rursus, in libro de Ordine contestatur : Plato non erravit intelligibilem ponens mundum, et vocans eumdem sempiternam atque incommutabilem rationem qua Deus fecit hunc mundum.

 

Idem probatur auctoritate Boetii, qui Platonis sententiam metris expressit, dicendo :

0 qui perpetua mundum ratione gubernas.

Et post pauca :

Quem non externae pepulerunt fingere causte

Materiae fluitantis opus, verum insita summi

Forma boni, livore carens. Tu cuncta superno

Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse

Mundum mente gerens similique in imagine formans.

 

Ex quibus constat, quod Creator altissimus intelligibilem atque archetypum mundum intra se intuetur, et ad eius imitationem molitus est mundum sensibilem, ad sute mentis exemplar respiciens.

 

Hoc quoque Anselmus in Monologion suo protestans :

Nullo (inquit) modo potest aliquid ab aliquo rationabiliter fieri, nisi in facientis ratione praecedat aliquod rei faciendae quasi exemplum, sive aptius dicitur forma vel similitudo aut regula. Illa autem forma quae in Creatoris ratione res creandas praecessit, quid aliud est quam quaedam rerum in ipsa ratione locutio, velut cum faber facturus aliquod suae artis opus, illud prius intra se dicit mentis conceptione ? Et haec ratio atque locutio rei in Deo, est ipsa Dei essentia, et similitudo est rei. Istud Anselmus diffuse prosequitur.

 

Denique his concordant praecipuorum dicta philosophorum. Ait enim Plato in primo Timaei : Certe dubium non est ad cuiusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens Deus, utrum ad immutabile perpetuam que obtinens proprietatem, an ad factum et elaboratum. Nam si (ut quidem est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque et fabricator eius est optimus, perspicuum fit quod iuxta sincerae atque incommutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. Avicebron quoque Platonicus in libro Fontis vitae fatetur, Patrem universorum Deum omnia iuxta verbum intus conceptum egisse.

Ex quibus ostenditur, Deum in rerum productione ad increatam et aeternalem rerum rationem similitudinemque prospicere : quae similitudo ac ratio est divina essentia, primum et immediatum divinae obiectum cognitionis, non res creabilis aut creata.

 

At vero Scotus movet hanc quaestionem : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quidditative cognita.

Videtur quod sic : quia secundum Augustinum, ideae sunt formae aeternae in mente divina : et non absolutae, ergo respectivae ; et non nisi ad alia a se ut quidditative cognita : ergo distinguuntur secundum distinctionem illorum. Item, Avicenna octavo Metaphysicae suae concedit in Deo esse relationem Dei ut intelligentis ad formas intellectas. Praeterea, Deus novit distincte alia a se, et non nisi per distinctas rationes cognoscendi, et illae non possunt esse absolutae. Amplius, secundum Augustinum, omnia in Deo sunt vita : non vita creata, sed creatrix. Quod non est verum loquendo de obiectis formaliter in se, ergo de rationibus ipsis formalibus.

Contra : actus rectus est ante actum reflexum, ergo Deus prius intelligit alia quam intelligat se intelligere : ergo si istae relationes essent in Deo, essent in eo ex natura rei, et non per actum intellectus considerantis illam intellectionem. Quod autem in Deo est ex natura rei et non ut cognitum, est reale : sicque in Deo esset realis relatio idealium rationum et ad cognita, et per consequens realis distinctio earum ab invicem. Praeterea, qua ratione essent in Deo relationes aeternae ad omnia cognita, pari ratione ad omnia volita ut volita : et tunc illae relationes essent reales, quoniam Deus prius vult alia a se quam intelligat se velle ea.

 

Circa istam quaestionem notandum, quod ad intellectionem alicuius tria videntur concurrere, scilicet, obiectum cognoscibile, ipse intellectus, et ratio cognoscendi. Ponunt ergo aliqui relationes aeternas esse in Deo ad alia a se cognita simplici intelligentia, et quod illae relationes sint in divina essentia ut est ratio cognoscendi, propter hoc quod nihil est ratio cognoscendi plura, prout ratio illa appropriatur aliquo modo illis pluribus obiectis cognitis. Quod etiam confirmatur, quia cognitio fit per simile : ergo rationem cognoscendi oportet habere aliquam propriam rationem similitudinis ad cognitum. Propter istam determinationem et assimilationem rationis cognoscendi ad obiectum, ponuntur relationes aeternae tanquam rationes determinantes essentiam ut est ratio intelligendi, et ut ipsa essentia sit distincte similis obiectis cognitis.

Alii dicunt, quod relationes illae sunt in essentia Dei ut est obiectum cognitum, quod intelligitur omnino prima intellectione ut penitus indistinctum. Verum ad hoc ut intelligatur per eam creatura, intellectus divinus comparat ipsam essentiam primo cognitam, ad creaturam sub ratione imitabilis : sicque intelligendo essentiam ut imitabilem, intelligit creaturam per illud obiectum primum sub tali relatione rationis sic consideratum.

Est et tertia opinio ponens alia quaedam.

 

Porro contra conclusionem in qua concordant, videlicet quod illae relationes rationis sunt necessario ponendae ut creaturae distincte intelligantur a Deo, arguitur primo sic :

Rationes illae sunt cognoscibiles ab intellectu divino, quaero ergo qua ratione cognoscendi. Si aliis rationibus determinantibus essentiam ut est ratio cognoscendi, vel determinantibus ipsam divinam essentiam ut est primum obiectum respectu obiectorum secundorum, procedetur in infinitum : quoniam iterum ad illas rationes intelligendi praecedent aliae, sicque nunquam istae aliae rationes intelligibiles sunt a Deo, quoniam oportebit ipsum ante illas intellectas intelligere alias infinitas. Ergo oportet stare, et dicere quod istae rationes intelligi possunt a Deo per essentiam suam ut nude acceptam. Et qua ratione illa poterunt cognosci per essentiam ut est essentia nude, pari ratione et ipsa secundaria obiecta : quia ita videntur istate rationes habere rationes distinctorum obiectorum sicut et alia.

Secundo, quoniam sequeretur quod divina essentia haberet se per modum limitati, ad id cuius est idea : quod autem est determinata et limitata ratio cognoscendi aliquid, est ratio cognoscendi illud absque omni respectu rei et rationis.

 

Insuper contra secundam opinionem arguitur :

Omnis relatio rationis quae est in aliquo obiecto ex hoc quod comparatur ad aliud, est in eo praecise ut est ens diminutum esse habens in intellectu, videlicet ut cognitum in cognoscente. Ergo istae relationes erunt in divina essentia praecise ut habet diminutum esse in intellectu comparante ipsam ad creaturam, et non ut essentia est aliquid in se.

Praeterea, Deus naturaliter prius est imitabilis a natura creata, quam intelligatur imitabilis : nam quia imitabilis, ideo comparatur ut imitabilis a creatis, non econverso. Ergo ante istam comparationem completam per intellectum essentiae ut imitabilis, est in essentia imitabilitas. Ergo istae relationes in essentia non erunt primae ad extra, quia aptitudinales priores sunt, quia ante omnem actum intellectus comparantis.

 

Hinc dici potest, quod relationes tertii modi differunt per se ab aliis duorum modorum : quia in tertio non est inutilitas sicut in aliis duobus. Idcirco in eo terminus relationis est quid absolutum. Quemadmodum ergo obiectum intellectionis nostrae terminat relationem ipsius in quantum mere absolutum, et sic ipsa mensuratur per ipsum ; ita videtur, cum intellectio divina sit simpliciter mensura omnium aliorum a se intellectorum, quod alia praecise referantur ad ipsam intellectionem divinam, et ipsa terminabit relationem illorum sub ratione mere absoluti.

Haec Scotus.

 

Qui propter motiva praedicta tenet opinionem iam ex Durando narratam. Ideo contra ipsius Scoti imaginationem non oportet hic amplius disputare, eo quod omnia contra opinionem Durandi inducta militent contra eam. Sed solvenda sunt eius motiva, quae nullius videntur esse vigoris. Ad primam ergo obiectionem quam facit contra primam positionem, respondeo, quod Deus gloriosus et adorandus uno et eodem simplicissimo actu intelligit suam essentiam perfecte et plene, secundum omnem modum, habitudinem et respectum quo ipsa est intelligibilis : sicque cognoscendo suam essentiam, cognoscit per eam et in ea omnem rationem qua a quibuscumque creatis et creabilibus imitabilis exstat ; et non cognoscit unam rationem rursus per aliam, et ita in infinitum : idcirco non itur in infinitum. Nec tamen sequitur quod per essentiam divinam ut nude acceptam, intelligantur producanturque alia : quia cognitio est per assimilationem, et unumquodque intelligitur per similitudinem. Auctor quoque sapientialiter operans, causat effectum per formam et rationem propriam ipsius. Unde et Proclus Platonicus subtilissime probat, quod omnis processio secundorum a primo, et conversio eorumdem ad illud, fit per similitudinem utrorumque. Sed et iuxta Aristotelem, producens producit simile sibi. Atque ut asserit Plato in primo Timaei, operi dat formam opifex summus.

Ad secundum respondeo, quod iuxta doctores praeallegatos, Alexandrum, Thomam, Albertum, et alios, divina essentia ut huius ant illius idea, habet se per modum determinati et limitati, non quod simpliciter sit determinata et limitata, sed in quantum similitudo illius, utpote ut imitabilis ab illo aut illo secundum certum et limitatum gradum perfectionis. Nec ideo sequitur quod divina essentia sit ratio cognoscendi illud aut illud absque omni respectu rei et rationis, quia essentia divina non est similitudo alicuius illorum nisi ut imitabilis, vel ut taliter intellecta : quibus nominibus importatur relatio rei aut rationis, imo relatio rei in creato et ideato, atque relatio rationis in idea et in essentia ut sic intellecta.

 

Deinde ad primam obiectionem factam a Scoto contra secundam opinionem, dicendum, quod infinitae excellentiae divinae nullatenus derogat, sed magis alludit et consonat, quod a nullo intellectu creato potest plenarie comprehendi, neque ab aliqua creatura perfecte imitari : propter quod sic habere esse diminutum in mente apprehendentis et in natura imitantis, non obviat excellentiae divinae essentiae, nec quod illo modo fundantur in ea relationes rationis.

Ad aliam dico, quod in Deo altissimo ex sua natura et quantum est ex parte rei, est summa et infinita simplicitas, unitas atque identitas, et non prius neque posterius ; nec distant in eo nec differunt aptitudo et actus, nec relationes in ipsis fundatae. Ideo ante relationes ideae, non est in Deo prior relatio ad creata.

Itaque propter has et similes persuasiones, non fuit nec est a doctrina Sanctorum de ideis praehabita recedendum.

 

Insuper de ideis multa scribit Henricus in diversis suorum locis Quodlibetorum. Septimo equidem Quodlibeto inquirit :

Utrum quaelibet res habeat propriam ideam in Deo. Ad quod respondendo, simul respondet ad quaestionem qua quaeritur : An relationes seu respectus habeant proprias ideas, an etiam secundae intentiones. Quocirca primo declarat quid sit idea ; et sequitur Augustinum in libro LXXXIII Quaestionum, videlicet quod ideae sint principales formae et rationes aeternae, ut dictum est ante, et quod sint ipsa divina essentia in quantum est ratio quam imitatur creatura. Deinde respondet, quod intentiones secundae et formae artificiales non habent proprias ideas in Deo, sed solum ideas naturalium rerum circa quas concipit intellectus intentiones secundas, et circa quas operatur ars formas artificiales : ila quod Deus per simplices ideas naturalium rerum cognoscit intentiones secundas, artificialesque formas et violentas dispositiones quae fieri possunt circa illas ab intellectu et arte. Et hoc ideo, quoniam omnes intentiones secundae important formaliter rationem respectus rei circa quam considerantur ad aliam. Similiter non nisi rationem respectus important formae artificiales, quoniam non consistunt nisi in ordine partium rerum naturalium : qui ordo non est nisi respectus quidam. Respectus autem sive relatio propriam ideam non habet, ut iam dicetur.

 

Porro rerum naturalium quaedam dicuntur secundum se, quaedam ad aliud. De primo modo sunt tantum res trium praedicamentorum, videlicet, substantiae, quantitatis, et qualitatis. De secundo modo sunt res aliorum septem praedicamentorum : quarum quia non est aliqua realitas propria, alia a realitate aliorum trium generum super quae fundantur ; ideo dico,quod relationes et generaliter res septem praedicamentorum, aliorum a substantia, quantitate et qualitate, non habent proprias in Deo ideas, alias ab ideis praedicamentorum super quorum res fundantur.

 

Rerum vero naturalium quae sunt secundum se et ad se ipsas, quaedam sunt essentialiter id quod sunt secundum se et ad se, quaedam vero accidentaliter tantum. De primo genere tantum sunt quidditates et essentiae specificae secundum rationem speciei specialissimae.

De secundo autem genere quaedam sunt id quod sunt secundum se et ad se accidentaliter, quoniam opere intellectus consideratae sunt in natura essentiae specificae, et abstractae ab illa natura, ut sunt primae intentiones generis ac differentiae, ut animalis et rationalis in homine ; vel quia opere agentis naturalis seu supernaturalis productae in esse in natura ipsius essentiae specificae, quemadmodum individua contenta sub specie, ut Petrus et Paulus sub homine. Res autem de utroque modorum istorum, quia accidentaliter sunt id quod sunt secundum se et ad se, ideo dico, quod neutra earum habet ideam in Deo. Et specialiter genus ac differentia proprias non habent ideas, quia non dicunt nisi rem eamdem quam species : differunt enim solum secundum rationem completi et incompleti. Idea autem non est ratio nisi rei sub ratione completi in natura et essentia : quae non est nisi in specie specialissima. Similiter neque individua sub specie, eo quod nihil rei addunt super essentiam speciei ad id quod est reale in ipsa, sive fuerit forma tantum, sicut in angelis (non enim est alia ratio formalis angeli simpliciter et angeli huius, quia non differunt nisi sicut indeterminatum et determinatum), sive fuerit compositum ex forma atque materia, ut in corporalibus.

 

Individua vero quae sunt sub tali specie compositum aliquid ex forma et materia designante, sunt in duplici genere. Nam quaedam est forma materialis specifica sub qua plures secundum numerum non sunt aptae fieri una secundum numerum, nec econtra : ut est forma hominis in quantum homo. Quaedam vero est in qua plures secundum numerum natae sunt fieri una secundum numerum, et econverso : imo omnia quae nata sunt illam formam participare, nata sunt fieri unum secundum numerum, et hoc, quantum est ex parte materiae illiusque formae : ut est forma continui. Omnia namque corporalia seu habentia formam continuitatis in materia, quantum est ex parte materiae et formae continuitatis (quia eiusdem sunt rationis in omnibus) nata sunt esse unum continuum secundum numerum.

Si autem sit forma primo modo, sic (ut prius) non est alia ratio illius speciei simpliciter et individuorum sub ipsa, ut hominis et illius hominis : quare nec alia idea, ut est dictum de angelis.

Si vero sit forma una secundo modo, sic non est alia ratio ipsius formae seu speciei ut secundum se ac simpliciter consideratae, et ut in individuis sumptae, nisi qualis est differentia formae in toto homogeneo et in partibus suis. Omnia enim habentia formam continuitatis in materia, quantum est ex natura materiae et formae continuitatis nata sunt unum continuum secundum numerum fieri : quemadmodum omnis aqua nata est esse una aqua.

 

Sed ista individua diversa contingit comparare ad formam simpliciter duplici modo : uno modo, ut simpliciter est forma in materia ; alio modo, ut nata est esse tota in una materia numero. Si primo modo, sic (ut prius) non est alia ratio ipsius speciei seu formae continuitatis simpliciter et individuorum sub ipsa, sicut nec hominis aut angeli et individuorum sub ipsis ut sub toto universali : quare nec alia idea.

Si secundo modo, sic adhuc non est alia ratio, formae continuitatis simpliciter et partium contentarum sub ipsa ut sub toto integrali : quare nec alia idea. Atque per hunc modum numeri de praedicamento quantitatis propriam non habent ideam, sed solum illam quae est formae continuitatis in qua unitates numeri aliquando erant continuatae, aut natae erant continuari quantum est ex natura materiae et formae continuitatis, licet non ratione ulterioris formae, ut humanitatis aut asininitatis. Numerus etenim proprie dictus, non est nisi multitudo ex unitate profusa, per divisionem scilicet continui, utpote eius quod aliquando exstitit sub una forma continuitatis, vel aliquando natum fuit exsistere quantum est de natura materiae et formae continuitatis, quamvis formae aliae differentes specie sub eadem dividantur, numerumque constituant formarum essentialiter differentium sub forma communi, non autem numerum simpliciter de praedicamento quantitatis, qui numerus est eorum quae accidenlaliter differunt. Unde quia unitatum seu partium eius non est alia forma essentialis quam sit forma continuitatis in prima unitate a qua deciduntur aut sunt natae decidi, nec est differentia inter continuum et discretum nisi secundum respectum quemdam et ordinem partium inter se, aliter se habentium in continuo et discreto : quia in continuo copulantur partes ad communem terminum, in discreto nequaquam ; et hoc non convenit discreto ex natura alicuius positivi quod addit super continuum, sed potius ex natura privativi in quo desinit a continuo. Numerus enim, secundum Philosophum, non habet esse neque intelligi nisi divisione continui : et sic numerus discretave quantitas non addit super continuum nisi rationem negationis aut respectus partium ad invicem, ex quibus habet aliam rationem mensurandi quam quantitas continua. Negationes vero et privationes non habent proprias ideas in Deo, quia non sunt natae cognosci nisi per naturam habitus ; respectus quoque, ut dictum est, propriam non habet ideam. Hinc dico, quod numerus proprie dictus propriam ideam non habet ; imo nec numerus formalis plurium individuorum sub una specie specialissima, propter similem rationem unitatis in forma speciei huiusmodi, sub qua individua quasi quaedam unitates talis numeri continentur. Numerus demum formarum et specierum specialissimarum non habet etiam propriam ideam, neque ideam alicuius communis super ipsas : quoniam forma generis non habet propriam ideam, sed solum habet ideas contentorum sub ipso, quia quot sunt in eo et sub eo unitates, utpote species specialissimae, tot sunt ideae in Deo, correspondentes ipsis speciebus et numero earumdem.

Haec Henricus.

Qui consequenter multa conscribit de ista materia, quae suo poterunt loco tangi : nempe et hic dicta pro magna parte ad sequentes pertinent quaestiones, in quibus clarius elucescet quid veritatis contineant ista.

 

Denique in praeinductis ipsius verbis continentur nonnulla obscura, iudicioque multorum non vera : sicut quod ait, quod septem praedicamentorum praedictorum non est aliqua realitas propria, alia a realitate trium praedicamentorum seu generum super quae fundantur. Et item quod dicit, septem genera illa dicere aliquid non ad se, sed ad aliud : quod soli praedicamento “ad aliquid” videtur competere. Verumtamen hoc aliquo modo potest salvari, praesertim cum ex verbis Boetii libro de Trinitate habeat auctoritatem, et quidam magni doctores hoc dicunt. Item quod dicit, formas artificiales non importare nisi respectum seu relationem, cum tamen ponantur in genere qualitatis. Et rursus quod asserit, genera et differentias prout dicunt primas intentiones, individua quoque speciei specialissimae, in praedicamento substantiae accidentaliter esse quod sunt, quia genera et differentiae sunt operatione intellectus. Nam et natura speciei specialissimae non nisi operatione et abstractione intellectus accipitur seu consistit ; nec ipsa nec individua aliquid de genere accidentis in sua ratione vel intellectu includunt : alioqui non essent in praedicamento substantiae. Certum est quoque, quod iuxta antiquorum doctrinam, ens reale et extra animam dividatur in decem praedicamenta, et quod essentiae praedicamentorum sunt impermixtae. Multa his consimilia circa et contra haec tangi possent : de quibus prolixitatem devitans pertranseo.

 

Ad primum ergo in principio quaestionis obiectum, est respondendum secundum Alexandrum, quod S. Dionysius asserit Deum non cognoscere per ideam, secundum quod Plato ponebat ideas extra mentem divinam in se ipsis subsistere.

Ad secundum, quod malum culpae cognoscitur per ideam boni contrarii, prout deficit ab eodem, sicut expositum est.

Ad tertium Alexander respondet, quod Deus cuncta cognoscit per unum, hoc est per suam essentiam, nihilominus per plures rationes, similitudines seu ideas, non realiter sed secundum rationem distinctas per respectum ad ideata. Sic autem intelligentia non cognoscit omnia unica forma seu specie naturali cognitione.

Ad quartum, quod Plato in hoc deviavit, nec theologica doctrina aut sacra Scriptura per philosophiam est mensuranda aut corrigenda, sed econverso, sicut et lumen naturale fallibile, per lumen supernaturale infallibile.

 

 

QUAESTIO II

Secundo principaliter quaeritur : An in Deo sint plures ideae, imo et omnium quae cognoscit.

 

Primo apparet quod in Deo non sint plures ideae, cum idea et divina essentia idem sint.

Secundo, quia pluralitas idearum non est nisi secundum rationem et relationem ad ideata : ergo non fuit ab aeterno in Deo, ergo nec modo, cum nil novi possit esse in invariabili illo ente.

Deinde apparet quod in Deo non sint ideae omnium quae cognoscit, quoniam Plato, qui secundum B. Augustinum, primo induxit nomen ideae, non posuit ideas generum nec individuorum nec accidentium : ergo ista non habent ideam in Deo.

Item, materia prima est pura potentia : ergo non habet ideam in Creatore.

 

In contrarium arguitur primo, quoniam omnis creatura in aliquo imitatur divinam essentiam : ergo divina essentia ut sic imitabilis ab illa et repraesentativa illius, est eius idea, prout ex praehabitis potest probari.

Secundo, quoniam idea est ratio exemplaris in mente divina, qua Deus omnipotens et sublimis creaturam cognoscit. Sed ipse universa et singula quantumlibet parva et vilia clarissime ac distincte cognoscit : ergo omnium horum ideae sunt in ipso.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Idea tripliciter consideratur. Primo, secundum id quod est : et sic est divina essentia et intellectus divinus, et est una dumtaxat. Secundo, in comparatione ad intelligentem seu operantem per ideam : et sic iterum non est plures, sed una tantum, quia intelligens est unum et indivisibile, intelligens per se ipsum. Tertio, per relationem ad opera quorum est idea : et sic habet pluralitatem ex parte respectus ad illa. Hinc meo iudicio, melius dicitur multorum idea, quam multae ideae.

Huius exemplum S. Dionysius ponit in centro circuli, quod est principium linearum egrediendum ab ipso ad circumferentiam, et etiam principium circumferentiae, quoniam tota circumferentia generatur ex ipso et movetur ex illo, ut adstruunt sapientes ; et ipsum est unum secundum id quod est. Et si ponamus in ipso esse motorem circumferentiae et movere per lineas egredientes sicut radii ab axe circumferentiam movent in rota, erit centrum in comparatione totius motus unum ; sed in comparatione ad lineas quibus fit motus lotius, erit multa secundum rationem : estque potius unum multorum quam multa, tamen respectus multi erunt in eo secundum habitudinem multorum ad ipsum. Unde proprie significatur cum dicitur quod est unum in se respectu unius motoris, respiciens multa diversimode. Haec autem multiplicitas respectuum causatur ab his quae sunt extra ipsum : ideo ipsum in se non multiplicatur. Per simile istud, intelligamus immobilem Dei naturam causantem atque moventem totam mundialis machinae rotam ; et per lineas egredientes intelligamus creata singula, quibus successione entium creatorum quasi circulari generatione mundus movetur : sicque dicamus, quod primum illud immobile unum exstat principium, tamen multorum a se egredientium,et quod idea nominat ipsum non secundum id quod est, sed secundum respectum ipsius ad id cuius est principium. Cumque respectus ille plurificetur secundum multitudinem principiatorum, sequitur quod idem sunt multae et rationes, sic tamen quod non sint plures intellectus et plura principia moventia. Verumtamen non videtur mihi dicendum, quod absolute loquendo multae sint ideae, licet dicamus ideas consignificando pluralitatem. Et quamvis concederemus plures esse ideas, non tamen ob hoc oporteret concedere multas aut diversas esse ideas, quia pluralitati sufficit quaecumquc differentia, non autem multitudini : cuius signum est, quod in divinis fatemur plures esse personas, non tamen proprie multas.

Haec Albertus.

 

Qui etiam ad quaestionem qua quaeritur :

An in Deo omnium sit idea, et materiae primae, respondet : Deus cognoscit materiam primam, et facit eam immediate per ideam materiae. Quamvis enim secundum Boetium et Avicennam, illa quae sunt tantum in potentia, sicut materia, vel semper permixta potentiae secundum successionem sui de potentia in actum, ut motus et tempus, vel permixta sic, quod sunt potentia ad id quod contrarium est actui in quo sunt, ut vacuum et infinitum, sint a nobis non plene intelligibilia, tamen a Deo plenissime cognoscuntur. Idcirco ideam dico esse speciem efficientis, quam imitatur quantum potest effectus. Quaedam autem imitantur illam secundum potentiam tantum, ut materia prima quaedam secundum actum permixtum potentiae in successione, ut motus et tempus ; vel in quiete, ut vacuum vel infinitum ; quaedam autem pertingendo ad formam determinatam in actu, ut creaturae quae modo, specie et ordine propriae naturae determinantur.

Haec Albertus : a cuius responsione multum dissentire videtur praeinducta Henrici responsio.

 

Porro Udalricus Alberto consentiens, scribit in libro Summae suae secundo :

Sancti doctores in idea consignificant pluralitatem vocando eas ideas, et nunquam dicunt in Deo esse plures ideas significando pluralitatem. Multo minus debemus dicere multas ideas esse in Deo. Nam quamvis omnis pluralitas sit multitudo secundum quod multitudo sumitur absolute per coacervationem ex unis secundum quod unum opponitur multis, tamen secundum quod multum sumitur relative atque opponitur pauco, sic addit super pluralitatem et numerum : quoniam omnis multitudo est numerus sive pluralitas, non econverso : quoniam duo sic non sunt multum, sed paucum. Quamvis autem idea dicat respectum ad creaturam, non tamen ponitur inter nomina temporalia dicta de Deo, quia designat rem prout stat in potentia et praescientia Dei. Quamvis ergo pluralitas sit per respectum ad res, non tamen dicitur quod pluralitas rerum sit causa pluralitatis idearum : imo econverso pluralitas idearum causa est pluralitatis rerum, quoniam ex ideis causatur pluralitas naturarum. Divina namque essentia multis modis est imitabilis, et ideae nil dicunt nisi divinam essentiam sub ratione imitabilis diversimode.

Haec Udalricus.

 

Qui consequenter ostendit, quae habeant ideam in Deo :

Ideae, inquiens, sunt formae practicae secundum quas intellectus divinus creaturas produxit ac producit ; cumque irrationabiliter nil producat, oportet omnia creata habere ideas in Deo. Verumtamen in quibusdam propter eorum imperfectionem difficile est videre qualiter ideas habeant in Deo : quorum unum exsistit materia, quae omnino intelligitur sine actu et forma, cum tamen idea sit formalis perfectio. Attamen cum idea sit species causae efficientis, quam effectus imitatur secundum quod potest, et materia sit Dei effectus : idcirco ideam habet in Deo duplici ratione. Primo, secundum quod est essentia quaedam distincta a forma ; et sic habet esse in potentia tantum, et imperfecte imitatur actum primum : propter quod aliqui dicunt quod imperfecte habet ideam. Secundo, quia est in composito essentiali compositione. Quemadmodum enim intellectus noster uno actu apprehendit tale compositum secundum omnia sua componentia in quantum unita sunt in una forma totius, sic idea est forma totius compositi secundum omnia quae in ipso sunt, sicut etiam a Deo secundum hanc ideam producitur : et sic perfecte habet ideam in Deo, quia sic est in actu, et non secundum distinctam rationem a toto composito. Et quia materia esse reale habet in composito, et non sine forma, nisi secundum esse rationis, idea quoque cum sit forma practica, potius respicit esse rei quam rationem ; hinc convenientius dicitur, quod materia habeat ideam ut est in composito.

Insuper, quamvis aliqui dicant privationem, quae est unum de principiis naturalibus, nullo modo habere ideam in Deo ; potius tamen tenendum est, quod imo habeat ideam etiam magis quam materia, cum privatio illa sit habitualis inchoatio formae in materia, quae est a prima causa inducta et causata in materia ipsa : cumque causa prima agat per ideam, necessario habet ideam in Deo perfectam secundum quod est essentia formae, cuius proprie est idea ; sed imperfecte habet ideam in quantum est tantum esse potentiale. Privatio autem in quantum est pura negatio habitus, non habet per se ideam in Deo, sed solum in suo opposito, quemadmodum septimo Metaphysicae ait Philosophus, quod privationis et habitus una est species artis in intellectu.

Accidentia quoque habent ideas in Deo secundum quod sunt modi quidam essendi causati a prima causa per ideam agente. Imo in quantum accidens est essentia quidam a subiecto distincta, habet ideam aliam, ab idea subiecti distinctam. Hinc Plato posuit ideam felicitatis et similiter accidentium aliorum, prout primo Ethicorum dicit Philosophus. Verumtamen prosequendo dictum suum, non exposuit illud nisi de ideis substantiae : propter quod Philosophus primo Metaphysicae concludit adversus cum, quod debuerat etiam ideas accidentium ponere.

Amplius, non solum species sed individua quoque proprias habent ideas in Deo, ita quod in eo alia est ratio sen idea Ioannis quam Petri : quia idea est forma operativa, et operatio versatur circa singularia, quae sunt plura. Ideo forma artis sub diversis rationibus refertur ad ea, sicut et operatio Dei una in se, ratione horum plurium terminorum pluraliter designatur. Attamen quoniam naturae specificae a se invicem distinguuntur formaliter, individua autem materialiter tantum, ideo magis proprie est in Deo distinctio rationum sen idearum respectu diversarum specierum quam individuornm.

Ea demum quae Deus non fecit neque facturus est, ideas non habent : quia idea est practica forma respectu effectus. Nihilominus Deus cognoscit illa in omnipotentia sua et cognitione sum essentiae, quam cognoscit secundum omnem modum quo imitari potest a creaturis seu creabilibus : qui modi sunt potentia infiniti.

Haec Udalricus : cuius positio concordat Alberto, sed a praeinducta positione Henrici in multis dissentire videtur.

 

At vero Thomas circa haec loquitur :

Secundum B. Dionysium, idea vocatur similitudo ac ratio rei exsistens in Deo, secundum quod est productiva ipsius rei et praedeterminativa. Ideo unumquodque secundum quod se habet ad hoc quod producatur a Deo, ita se habet ad hoc quod sua idea consistat in eo. Effectus autem suam per se causam in aliquo imitatur : unde secundum id quo aliquid a Deo producitur, secundum hoc similitudinem habet in Deo, atque secundum hoc ideam habet in eo, et cognoscitur ab eodem. Cumque omnis res producatur a Deo, oportet omnium rerum ideas esse in ipso.

Cum igitur malum in quantum malum, nihil sit et privatio boni, ut caecitas ; ideo rei malae idea in Deo est in quantum res est, non in quantum est mala, ipsumque malum seu malitia per oppositum bonum a Deo cognoscitur, a quo res privationi subiecta deficiens est. Hinc et materiae primae competit ideam habere eo modo quo competit sibi esse. (Caetera sicut in verbis Udalrici).

Haec Thomas in Scripto.

Qui per omnia concordat in his Alberto et Udalrico, nisi quod dicit Plalonem non posuisse ideas accidentium, cuius (sicut iam patuit) Udalricus dicit oppositum.

 

Additque Thomas :

Quamvis relationes Dei ad creaturas, in creaturis fundentur realiter ; tamen secundum rationem et intellectum etiam sunt in Deo : intellectum dico non tantum humanum, sed et angelicum ac divinum. Ideo quamvis creaturae ab aeterno non fuerunt, tamen intellectus divinus ab aeterno fuit intelligens essentiam suam a creaturis diversimode imitabilem. Idcirco exstitit ab aeterno pluralitas idearum in intellectu divino, non in natura aut essentia Dei. Non enim eodem modo est in Deo forma equi et vita : quoniam forma equi non est in Deo nisi sicut ratio intellecta ; sed vita ac ratio vitae in Deo est non solum ut intellecta, sed etiam ut in natura Dei firmata.

Praeterea, in prima parte Summae, quintadecima quaestione, pulchre declarat quomodo sint plures ideae :

In quolibet (inquiens) effectu ultimus finis proprie est ab agente intentus : sicut ordo exercitus a duce. Optimum autem in rebus exsistens, est bonum ordinis universi, ut patet undecimo Metaphysicae. Ordo igitur universi est proprie a Deo intentus, et non per accidens proveniens secundum successionem agentium, ut quidam dixerunt, dicentes quod Deus non produxit nisi primam intelligentiam per se, et alia secundario : secundum quem errorem Deus non haberet ideam nisi primi causati. Sed cum ordo universi sit per se causatus et intentus a Deo, oportet quod habeat ideam ordinis universi. Ratio autem totius haberi non potest, nisi habeantur propriae rationes partium eius : quemadmodum aedificator rationem et similitudinem domus concipere non valeret, nisi in mente haberet rationem eorum ex quibus construitur. In mente ergo divina sunt rationes omnium partium universi.

Denique omnium quae Deus cognoscit, ideam habet in se. Et sicut Plato dixit ideam principium cognitionis rerum ac generationis earum, ita ad utrumque se habet prout in divina ponitur mente : atque in quantum est principium factionis rerum, potest vocari exemplar, et ad cognitionem pertinet practicam ; in quantum vero est cognoscendi principium, recte ratio appellatur, et potest etiam ad speculativam pertinere scientiam. Itaque ut exemplar, concernit ea quae aliquo tempore fiunt a Deo ; sed in quantum ratio, concernit omnia quae noscuntur a Deo, quamvis nunquam fiant, et respicit ea, quamvis speculative sciuntur. Eorum enim quae nec fuerunt nec sunt nec erunt, Deus non habet practicam cognitionem, nisi virtualiter tantum : ideo respectu eorum non est idea in Deo in quantum idea significat exemplar, sed in quantum est ratio.

Genera quoque non possunt habere ideam aliam ab idea speciei, prout idea designat exemplar : quoniam genus nunquam fit nisi in aliqua specie. Similiter quoque est de accidentibus quae inseparabiliter concomitantur substantiam, quia haec simul fiunt cum subiecto. Accidentia quae superveniunt subiecto, specialem habent ideam. Artifex enim per formam domus facit accidentia omnia quae comitantur domum a sui principio ; sed ea quae superveniunt domui iam factae, sicut picturae, facit per aliam formam. Porro individua, secundum Platonem, non habebant aliam quam speciei ideam : tum quia singularia individuantur per materiam, quam (ut aliqui dicunt) posuit increatam et concausam ideae ; tum quia intentio naturae sistit in speciebus, et particularia producit ut in eis species conserventur. Verum providentia Dei non solum ad species, sed ad individua etiam se extendit.

Haec Thomas.

 

Contra quae obici posset quantum ad id quod ait, ideo genera non habere aliam ideam ab idea specierum, quoniam genus nunquam fit nisi in aliqua specie. Nam et species nunquam fit nisi in aliquo individuo (esse enim et fieri, generari et corrumpi, sunt suppositorum, non universalium) : sicque sequi videretur,quod species non haberet ideam aliam a suppositorum ideis.

 

Insuper Petrus circa haec multa conscribit quae pro magna parte sententialiter exstant praehabita ; et quaerit, in quo est ista pluralitas idealium rationum. Ad quod respondet :

Modi imitandi considerari possunt tripliciter. Primo, ut absolute sunt in natura divina imitabili : et ita nullatenus distinguuntur. Secundo, ut sunt in rebus : et ita realiter differunt in rebus quae sunt. Tertio, ut sunt in intellectu accipiente per modum exemplaris in comparatione ad modos rei futuros : sicque differunt ratione ; et ita apprehenduntur non solum ab intellectu humano ex tempore, vel angelico ex aevo, sed etiam ab intellectu divino ab aeterno : ideo non sunt cassi et vani, quia fundantur super perfectionem immensam divinae naturae multiformiter imitabilis.

Porro idea in Deo perfecta est : quam aliqua perfecte in suo genere imitantur, aliqua imperfecte. Ideo ex parte Dei omnis idea perfecta est, perfectissime repraesentans etiam entia imperfecta ; sed ex parte creaturarum, quaedam perfectius, quaedam minus perfecte dicuntur habere ideam in Deo. (Caetera ut supra in Thoma).

Haec Petrus.

 

Praehabitis autem secundum Thomam et Albertum non obviat quod in epistola ad Nebridium loquitur Augustinus : Dico quidem quod ad hominem pertinet, hominis tantum, non tuam vel meam esse rationem in Deo. Ex quibus verbis quidam concludunt, quod species specialissimae, non individua, habeant in Deo ideam. Quod non sequitur, quia Augustinus hoc dicit de ideis quantum ad rerum productionem in generali. Nam Augustinus addit ibidem : Dico quantum ad hominem faciendum, unam tantum in Deo esse hominis rationem ; quantum vero ad ordinem temporis, varias hominum rationes in illa sinceritate vivere. Et his Petrus concordat.

 

Richardus quoque satis concordare videtur iam dictis, inter caetera dicens :

Pluralitas idearum in Deo est per hoc quod divinus intellectus intelligit suam essentiam ut diversarum creaturarum repraesentativam, et ut ab eis imitabilem. Singularium vero quidam dicunt non esse ideas in Deo, quia per ideam speciei satis noscuntur. Sed hoc non videtur : quoniam sicut iam dictum est, pluralitas idearum in Deo est ex hoc quod intellectus divinus intelligit suam essentiam ut diversarum creaturarum repraesentativam, et ut imitatam vel imitandam ab eis. Cum ergo Deus intelligat suam essentiam non tantum ut specierum sed etiam ut individuorum repraesentativam, et imitatam seu imitandam ab eis, sequitur quod in Deo non solum sit pluralitas idearum correspondens pluralitati specierum, sed etiam sit ibi pluralitas idearum secundum pluralitatem individuorum factorum, et quae fiunt, ac faciendorum. Ideae quoque non solum sunt rerum exsistentium per se, sed etiam cuiuslibet creaturae, quaecumque sit illa. Unde ideae non tantum sunt rerum quae dicuntur creari, sed etiam quae dicuntur concreari.

Haec Richardus.

 

Concordat Bonaventura quantum ad hoc, quod in Deo sunt non specierum dumtaxat sed individuorum quoque ideae.

 

Postremo praehabitis concordat Aegidius pro parte maiori. Aliqua tamen scribit quae ab inductis videntur aliqualiter dissonare, dicendo quod etiam privationes et mala habent aliquo modo ideam in Deo : ideam quidem, non cum qua concordent, sed a qua discordant. Sed cum de ratione ideae sit quod sit similitudo eius cuius est idea, et quid imitabile ab ideato, videtur implicare et se ipsum destruere, quod aliquid habeat ideam non cum qua concordet.

Dicit quoque singularia et accidentia et materiam primam habere in Deo ideas : quod iuxta praehabita potest teneri. Et addit, quod etiam Chimaera et hircocervus et consimilia habent ideam, quia licet non sint entia in rerum natura, non tamen de ratione eorum est privatio entis : ideo imaginabilia sunt, et habent ideam. Contra hoc obici potest, quia ut fertur communiter, Chimaera et hircocervus designant composita ex incomponibilibus, id est ex his quae impossibile est componi seu in eodem consistere. Imaginatio quoque est impossibilium ; de ratione autem ideae est quod sit similitudo rei factibilis.

 

Insuper ait :

Oportet nos videre quomodo ad cognitionem habeat se idea. Ad quod aliqui dicunt, quod idea non est quo quis intelligit, sed solum habet rationem rei intellectae.

Quocirca sciendum, quod S. Thomas hoc dicit in prima parte Summae, quaestione quintadecima. Contra quod Aegidius obicit :

Cum divina essentia dicatur rei idea prout imitabilis est ab ea, et ita sit similitudo rei creatae, et Deus cognoscat creata per similitudines eorumdem in ipso ; idcirco negare simpliciter quod idea sit id quo Deus intelligit, non sapit sanam doctrinam. Et addit Algidius : Id quo cognoscens cognoscit, dupliciter accipi potest : primo, per comparationem ad cognitionis actum ; secundo, per respectum ad cognitum. Primo modo idea non est quo Deus cognoscit, sed modo secundo, quia idea similitudo est cogniti.

Haec Aegidius.

 

Porro Thomas sic scribit loco praetacto :

Quomodo pluralitas idearum divinae simplicitati non deroget, facile est videre, si quis consideret ideam operati esse in mente operantis sicut quod intelligitur, non sicut species qua intelligitur, quae est forma faciens intellectum in actu. Forma enim domus in mente artificis, est aliquid ab eo intellectum, ad cuius similitudinem domum in materia format. Non est autem contra simplicitatem divini intellectus quod multa intelligat ; sed contra simplicitatem ipsius esset, si intellectus eius per plures species formaretur.

Haec Thomas.

Videtur autem in hac parte positio illa Aegidii verior esse.

 

Denique, cum Thomas saepius fateatur, quod omnis cognitio fiat per simililudinem cogniti exsistentem in cognoscente, ad quod etiam Dionysium sanctum allegat, fatendum censetur quod in Deo intelligente est aliquid per modum speciei intelligibilis se habens, quod sit similitudo rei intellectae, per quod seu quo Deus intelligit : et ita ponuntur in Deo plures species intelligibiles per comparationem ad intellecta, non quod species illae realiter a Deo intelligente aut a se invicem distinguantur ; nec realiter nec accidentaliter per inhaesionem informant aut actuant intellectum divinum, cum sint ipsemet intellectus divinus et Deus, in quo realiter idem sunt agens et actio, virtus activa, obiectum et forma qua agit, et generaliter quod et quo. Nec talis pluralitas specierum intelligibilium plus repugnat simplicitati divinae, quam pluralitas idearum, cum species illae dicantur per relationem ad intellecta, sicut ideae ad ideata. Si vero idea idcirco non est dicenda species qua Deus intelligit, quoniam non est forma realiter faciens intellectum divinum in actu, nec inhaerenter ipsum informans, sequitur quod non sit in Deo ponenda species qua intelligit, cum intellectus divinus sit purus actus, in quo nec actuatio nec inhaerentia esse valet.

Quod etiam Thomas ait, formam domus in mente artificis esse quid intellectum ab ipso artifice, si sic intelligatur, quod non sit species qua intelligit artifex, non videtur idonee dictum. Nihilominus per reflexionem intellectus super se ipsum et super ea quae in ipso sunt, potest forma illa esse quid intellectum, quemadmodum caetera quoque quae in intellectu consistunt.

 

Denique si sanctus Doctor dicere intendebat, quod idea idcirco dicitur in Deo id quod intelligitur, non species qua intelligitur, quia idea realiter idem est cum divina essentia, quae est primum et proprium divini intellectus obiectum, et non est species aliunde accepta, informans et actuans : sic verificaretur quod scripsit ; et etiam quia ipsa ideae vere et obiectaliter ibtelliguntur a Deo. Et forsan hoc dicere intendebat, quia exponendo verba sua, subiunxit : Plures ideae sunt in mente divina ut intellectae ab ea, quoniam Deus cognoscit suam essentiam secundum omnem modum quo cognoscibilis est : est autem cognoscibilis non solum prout est in se, sed etiam prout est participabilis et imitabilis a creaturis, etc.

Itaque reor dicendum, quod quamvis divina essentia secundum se sit obiectum intellectus divini, ipsa tamen apprehensa ut imitabilis a creatura, vocatur idea et similitudo creaturae, et species qua Deus intelligit rem creatam. Nam et Thomas alibi scribit, quod etiam in patria divina essentia unitur intellectui Beatorum vice et loco intelligibilis speciei, ita quod in beatifica visione est quod videtur et quo videtur, seu obiectum et species.

 

Ad argumenta vero patet ex dictis solutio. Distinctio etenim rationis hoc agit, quod dicuntur plures ideae, quamvis sit una essentia ; non tamen est idearum realis distinctio.

Ad secundum iam patuit qualiter ab aeterno fuit in divino intellectu consideratio idearum per comparationem ad ideata simplici prorsus intuitu.

 

 

QUAESTIO III

Quaeritur consequenter : An in Deo sint infinitae ideae, vel saltem infinitae exemplares rationes aut similitudines rerum.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia divina essentia tam infinitae perfectionis est in se ipsa, quod infinitis modis imitabilis participabilisque consistit ; omnipotentia quoque Dei tam vere est illimitata, quod omni effectu numerabili assignato potest in infinitum plures producere.

Secundo, infinitae sunt species numerorum. Deus quoque infinita uno intuitu apprehendit quae nunquam erunt, et omnium horum ideas aut rationes vel species apud se habet, et intra se conspicit.

Tertio, Augustinus undecimo de Civitate Dei testatur : Una est sapientia Dei, in qua infiniti sunt thesauri omnium intelligibilium, in quibus sunt omnes invisibiles atque incommutabiles rationes etiam visibilium rerum.

 

In contrarium est, quia secundum Augustinum super Ioannem et libro de Civitate Dei ac alibi,quidquid comprehenditur et perfecte scitur, intelligentis cognitione finitur. Ergo in scientia Dei finitum est quidquid cognoscit : sicque pluralitas idearum et rationum in Deo finita est.

Praeterea, sicut in libro Sapientiae fertur, Deus in numero, pondere ac mensura disposuit universa. Ergo in dispositione sua aeterna non sunt sine numero certo ideae ac rationes.

Rursus, sapientis est ordinare : ergo ordinatio, non confusio, est in ideis. Ubi autem ordinatio, ibi et ordo ; et ubi ordo, ibi primum ac ultimum, ibi et finitas.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Sicut in Psalmo cantatur, sapientiae Dei non est numerus : idcirco nec finis ; ac per hoc non est numerus rationum per quas sapientia divina cognoscit : ideo innumerabiles sunt, et non in numero finito, sed infinito, attamen ipsi Deo finito, qui et se ipsum perfecte et plene comprehendit. Nec sequitur, Hoc aequatur infinito, ergo finitum est. Imo oppositum sequitur. Idcirco nec sequitur : Rationes illae sunt Deo finitae, ergo simpliciter sunt finitae. Deus enim infinita quae nunquam erunt, intelligit comprehensive. Verum rationes illae omni menti creatae ac finitae sunt incomprehensibiles et infinitae.

Amplius, quia ideae et rationes istae divinae ac sempiternae non distinguuntur realiler, idcirco earum infinitas non privat distinctionem et ordinem, nec confusionem inducit, sed dicit immensitatem veritatis divinae in cognoscendo, repraesentando et exprimendo omne quod Deo possibile est.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Richardus :

In Deo, inquiens, sunt ideae infinitorum, extendendo nomen ideae ad rationes cognoscitivas. Divina namque essentia est infinita infinitae perfectionis, et quae positionem includit : ideo infinitis modis imitabilis est. Hinc et intelligit se infinitis modis imitabilem, atque distincte omnes modos quibus imitabilis est ex sua perfectione. Divina vero essentia ut imitabilis intellecta, vocatur idea : ergo sunt infinitae ideae et infinitae rationes idearum in Deo.

Haec Richardus.

 

Idem tenet Aegidius, quamvis hoc loco quaestionem istam non moveat.

 

Porro Thomas videtur sentire, quod in Deo non sint infinitae ideae secundum quod idea dicit rationem cognoscitivam simul et operativam, quoniam Deus nunquam produxit neque producet infinita.

 

Unde et Richardus hic addit :

Quamvis aliqui magni (magis*) aestiment non esse in Deo ideas infinitorum secundum quod dicunt rationes cognoscitivas et operativas simul, videtur tamen aliis probabiliter contrarium : tum propter motivum iam tactum ; tum quia ideae singularium sunt in Deo, in quo non est unquam aliqua idea de novo ; sed et in Beatis erunt alternatio, variatio, successio et multiplicatio cogitationum aliarumque actionum absque fine, et forsan similiter in damnatis. Ex his arguitur ita : Aut in Deo sunt ideae finitae in aliquo numero determinato, aut finitae non tamen in aliquo numero determinato, aut infinitae in actu permixto potentiae, aut infinitae in actu puro. Non primo modo : quia tunc esset aliquid futurum cuius non esset in Deo idea, quia singularium futurorum non est aliquis numerus determinatus, imo omnem talem numerum in processu excedent. Nec dici potest, quod ideae sint in Deo in aliquo numero finito indeterminato : quoniam ea quae sunt in numero finito indeterminato ita se habent, quod ibi aliquid est in actu et aliquid futurum ; sed in Deo non est aliqua idea futura. Nec potest dici, quod sint in numero infinito in actu permixto potentiae : quia hoc locum non habet nisi ubi et in quo aliquid est futurum ; in Deo autem nunquam erit idea quae modo in eo non est. Restat ergo quod in Deo sunt infinitae ideae, in actu puro.

Ex quibus concluditur, quod cum Deus cognoscat notitia simplicis intelligentiae omnia quorum habet rationes cognoscitivas, atque cognitione visionis cognoscat omnia quorum habet rationes cognoscitivas simul et operativas, quod Deus noscat infinita bona quae nunquam erunt, cognitione simplicis intelligentiae, quae est non tantum respectu factorum et futurorum, sed et fieri possibilium et non fient ; itemque, quod cognoscat infinita bona scientia visionis (quae non est nisi respectu factorum et futurorum), eo quod omnia quae futura sunt in actu permixto potentiae, Deus iam videt in actu. Ex quibus soluta est quaestio qua quaeritur, utrum Deus cognoscat bona infinita. Ex quo ulterius patet, quid sit respondendum ad quaestionem qua quaeritur, an Deus cognoscat mala infinita.

Haec Richardus.

 

Verum de his aliter sentire videtur Henricus, quia quinto Quodlibeto quaerit :

An sit ponere infinitatem idearum aut cognitorum in Deo. Ut enim iam patuit, ipse affirmat individua et species numerorum et ac alia multa non habere proprias ideas in Deo. Itaque respondens sic ait : Alia est difficultas quaestionis huius ex parte idearum, et ex parte cognitorum : quia idea dicit respectum ad essentias rerum, ita quod infinitas idearum necessario ponit infinitatem essentiarum creaturae secundum speciem ; cumque unaquaeque species habeat suum determinatum gradum perfectionis, infinitas idearum ponit infinitos gradus perfectionum infinitarum essentiarum specie differentium. Cognitio autem infinitorum in Deo potest attendi quoad ea quae sunt de divina essentia, ut est infinitas rationum attributalium, si forte sit in Deo ; vel quoad ea quae sunt extra eum : et hoc, vel quoad differentia specie, in quo cursu eodem currunt infinitas idearum atque infinitas cognitorum, nisi forte quoad species numerorum ; vel quoad differentiam numerorum, ubi forte potest esse infinitas cognitorum, quia individua proprias ideas non habent in Deo. Quantum ergo ad istam pertinet quaestionem, videndum est an possibile sit esse essentias creaturarum infinitas sese excedentes secundum gradus perfectionis specificae : quia si sic, ponendae sunt infinitae ideae in Deo, cum esse rerum quidditativum non dependeat a tempore, sed sit in aeternitate per rationem exemplarem quam habet in Deo aeterno, praesertim cum in aeternis non differat esse et posse ; sin autem, nequaquam.

 

Dependet igitur propositae quaestionis solutio ab alterius quaestionis dissolutione, videlicet, an possibile sit in natura et essentia creaturae ponere quod alia aliam possit excedere secundum gradus perfectionum, imitando divinam essentiam in infinitum. Porro quid de hac quaestione sit sentiendum, obscurum et multum remotum est a nobis propter incomprehensibilitatem infinitatis. Attamen certum est nobis in hac quaestione, quantum ad ideas et essentias rerum secundum speciem, quod processus ille secundum gradus perfectionis, secundum magis et minus imitando divinam et increatam perfectionem in infinitum, est per additionem ad formam, quia perfectio est a forma : sicque gradus superior in imitando, est a forma perfectiori. Si ergo processus ille progredi posset in infinitum in forma, ergo per appositionem perfectionis procedere potest augmentum simpliciter et absolute in infinitum (sicut divisio in quantitate secundum materiam, per divisionem procedere potest in infinitum) : quod est contra Philosophum tertio Physicorum, capitulo de infinito. Multiplicatio demum specierum secundum gradus perfectionis, est per formam, sicut est augmentum in magnitudine corporali : in qua, secundum Philosophum, non potest augmentum procedere in infinitum, propter naturam formae ; alias sequeretur posse esse corpus infinitum. Nec est (ut videtur) in hoc differentia inter magnitudinem molis et magnitudinem perfectionis : praesertim cum magnitudo perfectionis sit specierum essentialiter ad invicem ordinatarum, tanquam principalium partium universi, quae essentialem inter se ordinem habent ; in essentialiter autem coordinatis non potest esse processus in infinitum, sumendo unum post aliud vel ante aliud, sed est ibi primum et ultimum : similiter in habentibus situm. In substantiis etiam separatis, secundum doctrinam Sanctorum, est essentialis ordo in influendo atque movendo per illuminationes. Si ergo aliquid valet doctrina Philosophi, impossibile est ponere talem infinitatem in speciebus universi in actu : quare nec in potentia, quia in hoc nulla accidit differentia ; quia in hoc non differunt esse et posse, quoniam universum in suis speciebus perfectum est. Propter quod quaecumque possibile est esse in essentialiter coordinatis, necesse est illa esse in actu.

Hinc non video quod essentiae creatae imitari queant divinam perfectionem secundum magis et minus in infinitum, nisi una earum ponatur infinitae perfectionis : quoniam licet procedendo continue ab una in alteram, nunquam sit devenire ad aliquam infinitam, necesse tamen esset ponere, quod possibilitas in forma creata esset ad perfectionem infinitam, ut videtur secundum dicta Philosophi : quia si non est, tunc esset devenire ad aliquam ultra quam non posset perfectior esse ; sicque non esset imitatio divinae perfectionis secundum gradus perfectionis in infinitum. Et si esset ad hoc possibilitas, esset et actualitas : quoniam plures essentiae rerum esse non valent quam sunt secundum ideas suas in Deo. Et ita oportet hic sumere infinitatem, non sicut in successivis, sed sicut in permanentibus.

 

Itaque iuxta hunc modum si quis vellet sequi viam naturalis rationis, secundum doctrinam Philosophi diceret, quod in Deo non sit infinitas idearum, et quod Deus non habet scientiam infinitarum essentiarum specie differentium : et hoc, non propter aliquam imperfectionem impotentiamve in ipso, sed propter impossibilitatem ex parte rei. Cumque arguitur, quod Deus ratione suae infinitae perfectionis imitabilis est a creaturis secundum gradus infinitos : respondetur, quod Deus quantum est ex parte sui, est taliter imitabilis, sed creatura non est capax nisi secundum gradus finitos ; vel quod Deus non est imitabilis nisi in quantum creatura nata est ipsum imitari.

Conformiter respondendum est de infinitate cognitorum ad intra : quia si est ponere infinitas rationes et perfectiones attributales in Deo quae nec habent nec possunt habere aliquid eis correspondens in creaturis, sic fateri oportet, quod omnium talium, utpote infinitarum rationum eorum quae ad ipsum intra se pertinent, habet notitiam. Si autem non sit ponere aliqua huiusmodi numero infinita in eo, non habet sic infinitorum scientiam : quod tamen suae non derogaret infinitati aut perfectioni, quia sub ratione cuiuslibet unius attributi tantam habet infinitatem essentiae, quantam sub infinitis.

 

Quantum ergo ad infinitatem idearum in Deo et cognitorum ab eo circa essentias creaturarum, non video quomodo possit in Deo poni infinitas : quod tamen propter rei profunditatem eiusque elongationem a nostro intellectu, negare non audeo ; nec contrarium assero, sed studiosorum ingenia ad tam abditorum moderatam investigationem solummodo excito.

Praeterea non video quin in Deo possit poni infinitas attributalium perfectionum, quoniam dicunt perfectionem et dignitatem simpliciter absque omni comparatione ad creaturas, et non possunt tot quae sunt perfectionis attribui Deo, quin plura competant ei propter suae perfectionis omnimodam illimitationem. Ideo ponere rationes huiusmodi attributales infinitas in Deo, in nullo derogat eius perfectioni, sed convenit multum, ita etiam quod aliquae tales rationes sint ita profundae et elevatae, quod nec aliqui supremi spiritus creati ipsas possint attingere, et quod etiam nihil possint habere in creatura ipsis correspondens, quemadmodum habent bonitas, sapientia, etc. De quo propter altitudinem rei nihil asserere audeo, nec pro nec contra.

Haec Henricus.

 

Qui consequenter multa scribit de ista materia, et qualiter Deus cognoscat infinita, tam exsistentia successive quam nunquam exsistentia (de qua re infra dicetur, cum de scientia Dei tractabitur) ; qualiter etiam in speciebns numerorum possit esse processus in infinitum, quia additio in illis est ex parte materiae ; non autem in essentiis specificis creaturarum, quia additio in illis est secundum formam, hoc est per essentialem perfectionem maiorem.

Insuper, quamvis sicut praehabitum est, Quodlibeto septimo dicat Henricus, specierum dumtaxat specialissimarum et non individuorum ideas esse ponendas in Deo, attamen prima quaestione Quodlibeti secundi videtur aliter respondere, inter caetera dicens, quod sicut essentia specifica potest considerari dupliciter, primo secundum se, secundo prout est multiplicata in suis suppositis, et primo modo convenit ei unitas, secundo modo multiplicatio ; ita idea potest dupliciter considerari. Primo, ut est similitudo essentiae speciei creatae simpliciter et absolute secundum se : et ita idea est una. Alio modo, ut est similitudo essentiae relatae ad supposita seu participatae ab illis : et ita est plures respectu plurium suppositorum, quia iuxta diversitatem eorum ad quae refertur, habet pluralitatem. Istud prolixe prosequitur et declarat ibidem, probans quod sit de mente Augustini in epistola ad Nebridium a quo interrogatus fuerat Augustinus, an sit eadem in Deo idea speciei individuorum : quam quaestionem Augustinus reputavit valde difficilem.

 

Nunc ad obiecta in principio facta est respondendum, quia secundum diversitatem praetactarum opinionum, ad ea respondendum diversimode esset : imo soluta sunt. Sed quia maior pars doctorum concedit infinitas ideas, vel saltem rationes, species aut similitudines creaturarum aut creabilium, vel futurarum individualium actionum, passionum seu rerum, esse in Deo ; dicendum ad primum in oppositum (quod tamen ex verbis Bonaventurae solutum est), quod Richardus sic solvit : Quidquid comprehenditur, comprehendentis cognitione finitur, id est, ita perfecte capitur ac si comprehenderetur, et sicut capitur quod finitum est a sciente : et dicitur comprehensione finiri,quoniam nihil ipsius effugit comprehendentis notitiam.

Ad secundum, quod Deus asseritur omnia in numero, pondere et mensura constituisse, non quod sit finis aut numerus rationum suae dispositionis, nisi modo iam tacto, sed quia effectus suos decrevit et voluit in certo producere numero, quantum ad se et quantum ad species rerum ; vel ita, quod nunquam pertingitur ad infinitum in numero actu.

Ad tertium paulo post patebit in speciali quaestione responsio.

 

 

QUAESTIO IV

Praeterea quaeri potest : An sicut in Deo ponuntur plures ideae, sic in eo ponenda sint plura exemplaria.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia exemplar dicit respectum ad exemplatum, sicut idea ad ideatum.

Secundo, quia in Deo ponuntur plures rationes, species et similitudines rerum, ergo et exemplaria plura.

 

Ad hoc Thomas de Argentina et alii quidam respondent :

Idea designat causam efficientem effectui sui conformem, exemplar causam formalem, ratio causam finalem : quoniam Deus est universorum causale principium a quo sunt, et exemplaris forma ad cuius imitationem facta sunt et consistunt, causa quoque ratioque finalis propter quam sunt et ad quam finaliter tendunt. Haec tria ita inter se distinguuntur, quod exemplar est unum tantum : quia exemplar connotat causalitalem ; causata vero in causa sunt unum. Rationes vero et ideae sunt plures, quia respectu rerum dicuntur. Ideae quoque connotant cognitionem ; cognoscibilia autem distinguuntur in cognoscente. Rationes etiam plures vocantur, quoniam singula propriis rationibus sunt formata. Alii quidam aliam reddunt causam cur non dicantur plura exemplaria esse in Deo sicut plures ideae : quia (ut dicunt) exemplar dicitur quasi collective tota ratio exemplaris et idealis cunctorum effectuum, sicut in sigillo sunt multae figurae et protractiones, quae omnia simul sumpta vocantur una forma sigilli.

 

Verum his obviare videtur, quod divinus Dionysius quinto capitulo libri de Divinis nominibus pluries (imo hinc inde frequenter) testatur exemplaria rerum esse in Deo. Sed haec per diversam nominis huius, exemplar, acceptionem faciliter concordantur, quod a diversis diversimode sumitur : quod et supra in verbis Thomae et Bonaventurae aliter sumptum est quam nunc. Hic ergo non est immorandum. Albertus quoque dicit in Deo exemplaria rerum esse.

 

Amplius Bonaventura quaerit hic: An inter ideas sit ordo aut ordinatio.

Videtur quod sic, quia alias videretur in Deo confusio. Item, in creaturis est ordo exemplatus : ergo in Creatore est ordo exemplaris, id est sapientialis et ordinata ratio atque idea ordinis in rebus digesti.

In contrarium est, quia ubi ordo, ibi prius et posterius, quae non exsistunt in Deo.

 

Ad hoc respondet :

In ideis et rationibus cognoscendi non est ordo, quia nec ordo dignitatis, neque originis, nec prioritatis. Non enim una est nobilior aut dignior alia, cum quaelibet sit divina essentia ; nec realem habent relationem ad ideatum ; nec una est causa alterius, nec prior quam alia, cum Deus omnia simul uno simplicissimo actu cognoscat. In ideis quoque consistit infinitas, non igitur ordo. Tamen ideae ordinem quemdam seu respectum et habitudinem habent ad ideata, non ad invicem : ordo autem dicit non solum respectum, sed etiam habitudinem mutuam. Excluso vero respectu ad ideata ab ipsa idea, non essent in Deo plures ideae : idcirco non habent ordinem inter se. Et quamvis homo sit nobilior equo, non tamen idea hominis in Deo, est nobilior equi idea. Similitudo namque ex comparatione ad id cuius est similitudo, distinguitur, non dignificatur, nisi ab illo aliquid sumat aut sortiatur.

Ad primum igitur respondendum, quod nec confusio nec inordinatio est inter ideas : quia confusio et inordinatio proprie capiuntur privative, videlicet pro carentia ordinationis seu ordinis ubi ex natura aut proprietate rei debet esse ordo ; et ita non est in divinis, ubi nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus.

Ad secundum, quod utique ratio ordinis exemplariter est in Deo, quoniam ordo rerum fluit a Deo ; non tamen idea seu ratio illa in Deo est proprie ordinata seu ordinem habens quoad se, cum tota sit simul et simplex ac independens : nisi dicatur ordinata quoniam inconfusa nec inordinata. Quemadmodum et ideae in Deo non sunt albae aut coloratae, aut magnae vel parvae, quamvis per eas cognoscuntur res coloratae, et magnae ac parvae ; sic non sunt inter se ordinatae, quamvis per eas Deus cognoscat et faciat omnia ordinata.

Haec Bonaventura.

 

Postremo Richardus hic sciscitatur : Utrum in Deo sit distinctio inter ideas et attributa.

 

Ad quod respondet :

Superexcellentiae perfectionum entium creatorum et creandorum possibiliumque creari, in Deo sunt et vocantur perfectiones, ac rationes cognoscitivae, ac primae entium mensurae, et quaedam earum vocantur ideae, quaedam attributa ; tamen sub alia ratione : quia perfectiones dicuntur, in quantum eis nihil deest de nobilitate essendi. Quemadmodum enim perfectio in genere nuncupatur cui nil deest de nobilitate ad genus illud spectante, ita perfectio simpliciter dicitur cui nil deest de nobilitate essendi, absolute simpliciterque loquendo. Dicuntur quoque rationes cognoscitivae, in quantum sunt Deo ratio cognoscendi entia iam praefata secundum id quod sunt. Sunt primae eorum mensurae, in quantum Deus certitudinaliter noscit per eas gradum entitatis in quolibet ente.

Harum demum superexcellentiarum illae dumtaxat sunt ideae, quae sunt respectu bonorum factorum aut faciendorum. Omnia quoque attributa sunt perfectiones, non econverso. Attributa quippe sunt superexcellentiae perfectionum circumstantium rei naturam, quarum quamlibet melius est habere simpliciter per modum rei intrinsecae quam non habere, in divina exsistentes essentia, ut sapientia et potentia. Hinc superexcellentiae perfectionum quae sunt de essentia substantiae, non sunt attributa : unde nec essentiam Dei dicimus attributum, sed fundamentum attributorum. Perfectiones etiam quae attributa dicuntur, alia et alia ratione vocantur perfectiones et attributa : quia dicuntur perfectiones, quoniam nihil eis deest de nobilitate essendi simpliciter ; attributa vero, in quantum divinae attribuuntur essentiae, quia absolute praedicabilia de eadem.

Itaque attributa et ideae differunt in hoc, quod quaedam superexcellentiae perfectionum sunt ideae, quae non sunt attributa, ut superexcellentia perfectionum asininitatis et leoninitatis. Superexcellentiae vero perfectionum quae sunt attributa, dicuntur attributa ratione iam dicta, imo superius magis expressa. Ideae quoque dicunt respectum in divina essentia secundum rationem ad ideala, non attributa, nisi forte ex consequenti.

Haec Richardus.

 

Ultra proponuntur hic quaestiones de cognitione et scientia Dei, et qualiter omnia dicantur esse in Deo. De quibus quaestionibus iam dicta sunt multa, videlicet : qualiter Deus cuncta positiva etiam singularia distinctissime ac perfectissime noscit, et qualiter sciat mala, et privationes atque negationes ; quemadmodum etiam omnia sint in Deo sicut causatum in sua causa, et sicut cognitum in cognoscente, et sicut media in ultimo fine, atque ut conservatum in causa conservante, et sicut exemplatum in causa exemplari idealiter producente. De his autem iam aliqua addam.

 

Itaque de hoc scribit Tliomas :

Commentator undecimo Metaphysicae videtur expresse a Deo negare particularium cognitionem, nisi in quantum sunt entia. Avicenna vero et Algazel dicunt, quod Deus cognoscit singularia universaliter : quod per exemplum ita exponunt. Si quis sciret omnes distantias orbium ac planetarum et tempus motuum eorumdem, ipse praevideret omnem eclipsim quae posset contingere : non tamen sciret hanc eclipsim in quantum est haec eclipsis, nisi per aliquid a sensu acceptum ; sed sciret eclipsim cras futuram universaliter, hoc est secundum suas causas universales. Sic dicunt, quod cum omnes causae reducantur in Deum sicut in primam causam, ipse cognoscendo se, cognoscit omnes causas secundas, quas cognoscendo, cognoscit omne causatum ex illis, non tamen nisi universaliter : ita quod secundum eos, determinatio illa sumatur ex parte cogniti, et non solum ex parte cognoscentis ; quia si solum ex parte cognoscentis illa determinatio acciperetur, verum indubitanter esset quod Dens particularia non particulari scientia cognoscit. Cognoscit tamen particularia secundum particularitatem ipsorum. Hinc illa opinio insufficiens est, quia secundum eam, Deus non cognosceret naturam, proprietatem et omnem accidentalem dispositionem singularium rerum distincte.

Hinc alii, ut Rabbi Moyses, posuerunt quod Deus scit singularia perfectissime ; et omnia in contrarium obiecta solvunt, dicendo quod scientia Dei est aequivoca scientiae nostrae : propterea per conditiones scientiae nostrae nihil arguere possumus de scientia Dei. Imo sicut esse Dei, ita et scientia eius penitus nobis incomprehensibilis est. Quod Rabbi Moyses probat per illud Isaiae : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et quamvis istud sit verum, oportet tamen plus aliquid addere : quia scientia nostra non est penitus aequivoca scientiae Dei, sed illam aliqualiter imitatur, et per eam aliquo modo devenimus in scientiam Dei.

 

Dicendum est ergo, iuxta doctrinam S. Dionysii septimo capitulo de Divinis nominibus, quod cum Deus cognoscat res per suam essentiam, quae causa est rerum, eodem modo cognoscit res, quo modo praestitit eis esse : ideo si aliquid est in rebus incognitum Deo, id non est operatum nec causatum ab eo.

Hinc difficultas in hac materia contingebat philosophis propter duo. Primo, quoniam quidam eorum non posuerunt Deum operari in omnibus rebus immediate. Secundo, quoniam quidam ex ipsis posuerunt materiam non esse a Deo productam, sed ipsum solummodo agere formas imprimendo materiae : cumque materia sit individuationis principium, non invenerunt qualiter Deus singularia sciat distincte. Sed quia nos ponimus Deum immediate operari in omnibus rebus, materiam quoque esse ab eo, fatemur eum per suam essentiam cuncta distincte cognoscere, materialia atque formalia et accidentalia omnia : velut si aedificator per artem suam posset totam producere domum, per eamdem artem suam cognoscere posset domum istam et illam a se productam aut producibilem ; sed quia per artem suam non inducit nisi formam, idcirco per artem suam non potest agnoscere domum istam et illam, nisi per aliquid acceptum a sensibus.

 

Insuper, sicut praehabitum est, mala cognoscit Deus per habitum eis oppositum circa idem. Nescire autem dupliciter dicitur. Primo, metaphorice, id est per modum nescientis se habere : et sic reprobare Dei, est suum nescire, sicut dum impios excludit a gloria, atque ad se pertinere hos negat. Secundo, scire proprie dicitur notitiam rei habere ; et nescire, notitia rei carere : et sic Deus scit omnia bona et mala cognoscendo suam essentiam, quemadmodum tenebrae cognoscuntur per lucis notitiam, ut B. Dionysius loquitur septimo capitulo de Divinis nominibus. Sciendum vero, quod privatio non cognoscitur nisi per oppositum habitum ; habitui autem non opponitur privatio, nisi circa idem subiectum considerata : cumque lucem divinae essentiae impossibile sit deficere, non opponitur sibi privatio aliqua. Malum ergo non opponitur bono prout bonum est in Deo, nisi forsan secundum generalem boni rationem ; sed opponitur determinato bono creaturae, cui potest misceri privatio seu defectus. Unde per hoc quod Deus cognoscit essentiam suam, cognoscit ea quae ab ipso sunt, et per ea cognoscit defectus eorum. Si autem non cognosceret nisi essentiam suam, cum suae essentiae non admisceatur nec opponatur malum, non cognosceret malum nisi in communi.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus alii que communiter. Et de his plenius scribit Thomas in prima parte Summae, quaestione quartadecima, et in Summa contra gentiles, primo libro per multa capitula. Denique Henricus Quodlibeto quinto, atque in Summa sua, pulchre declarat, quod quidquid est in Dei omnipotentia et in passiva potentia creaturae, perfecte et plene a Deo cognoscitur ; nec aliter suam omnipotentiam plene cognosceret, nisi agnosceret omnia ad quae se extendit.

 

 

QUAESTIO V

Nunc quaeritur : An omnia sint in Deo.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam quidquid est in Deo, est ipse Deus : sed omnia non sunt Deus.

Secundo, creatura distat a Creatore in infinitum : ergo non est in illo.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Aliquid dicitur esse in alio tripliciter : primo, secundum actualem exsistentiam ; secundo, per similitudinis praesentiam aut praescientiam ; tertio, secundum causativam potentiam. Primo modo res sunt in universe ; secundo, in cognitiva substantia ; tertio, in propria causa : et his duobus ultimis modis omnia sunt in Deo, et ab aeterno fuerunt in eo, quia aeternaliter eas praecognovit atque producere potuit. Verumtamen mala secundum quod huiusmodi, non sunt in Deo, quamvis ab ipso plenarie cognoscuntur. Non enim per propriam sciuntur ideam, sed modo frequenter praetacto.

Haec Bonaventura.

 

Thomas quoque :

Haec (inquit) praepositio, in, secundum quod diversis coniungitur, diversam habitudinem notat. Hinc aliud est esse in scientia Dei, aliud esse in Deo, et aliud esse in divina essentia. Scientia namque cognitionem importat. Ideo esse in scientia Dei, non est nisi cognosci a Deo : sicque bona et mala dicuntur esse in scientia Dei. Essentia vero significatur per modum formae. Ideo esse in essentia Dei, est subsistere in divina natura, et esse idem divinae essentiae : quod nulli convenit creaturae. Ideo creatura non dicitur esse in essentia Dei. Porro hoc nomen, Deus, significat rem subsistentem, cuius est esse et operari. Unde esse in Deo intelligi potest dupliciter : primo, quod sit seu subsistat in esse divino, sicque creatura non est in Deo ; secundo, quod subest operationi et efficientiae Dei, et ita causaliter ac idealiler est in Deo quidquid causatur ab ipso.

Haec Thomas.

 

Idem Petrus et Richardus. Concordat et Alexander.

 

Praeterea si quaeratur, an imperfecta sint in Deo, et an habeant, ideam in eo ; respondet Bonaventura, quod imperfecta quantum ad entitatem, bonitatem et veritatem quam habent, sunt in Deo, et habent ideam in eo, causaliterque fluxerunt ab ipso : sic enim Creatori aliquo modo assimilantur. Sed in quantum imperfecta, prout imperfectio privationem seu negationem perfectionis importat, non sunt in Deo, nec habent in eo ideam propriam, sicut nec ipsa privatio.

Haec Bonaventura.

 

Sed quaeri potest : An creaturae habeant verius esse in Deo quam in se ipsis.

 

Ad quod Thomas respondet :

Esse creaturae potest quadrupliciter considerari : primo, prout est in propria natura ; secundo, prout in cognitione nostra ; tertio, prout est in Deo ; quarto, abstracte, videlicet in communi, prout abstrahit ab omnibus istis. Cum itaque dicitur creatura verius esse in Deo quam in se ipsa, comparatur primum et tertium esse ipsius creaturae respectu quarti, quoniam omnis comparatio est respectu alicuius communis : atque pro tanto dicitur, quod creatura verius esse habet in Deo, quoniam omne quod est in alio, est in illo per modum illius, non per proprium modum ; sicque creatura est in Deo per modum et esse increatum, videlicet per suum esse ideale et exemplare, quod est ipsemet Deus. Propter quod dicit Anselmus, quod creatura in Deo est creatrix essentia, id est esse creaturae secundum quod in Deo est ; in se vero est per modum esse creati, in quo minus est dc veritate essendi quam in esse increato. Porro si comparetur esse primum ad secundum respectu quarti, habent se sicut excedentia et excessa. Esse enim in propria natura, in quantum est esse substantiale rei, verius est quam esse eius in anima, quod est esse accidentale, et ita excedit illud ; sed exceditur secundum quid, in quantum res habet in anima quoddam esse abstractum, immateriale et spirituale, in se ipsa autem materiale.

Haec Thomas.

 

Idem scribit Albertus prolixius, et concordat Udalricus.

 

Unde elicit Thomas atque concludit, quod res aliquando verius esse habet ubi habet esse per similitudinem suam, quam in propria natura. Quod verum videtur de similitudine increata et ideali quam habet in Creatore. Esse autem ideale rei in Deo, et proprium esse eius, non sunt idem esse nec genere nec specie nec numero, sed analogia.

 

Porro Bonaventura respondens :

Triplex, ait, est exsistentia rerum : prima est in exemplari aeterno ; secunda, in intellectu creato ; tertia, in mundo. In exemplari aeterno et in intellectu creato sunt res secundum similitudines suas ; in mundo autem, secundum propriae naturae veritatem. Dum igitur quaeritur ubi sint verius, dupliciter potest intelligi. Primo, quod fiat comparatio eiusdem rei ad se secundum diversum modum exsistendi, ut sit sensus : ubi res creata verius habeat esse, in producente aut cognoscente, vel in se ipsa ? Sicque creatura verius esse habet in proprio genere, quam in Deo vel intellectu creato : quoniam in se ipsa est secundum essentialia et intrinseca sua principia, atque secundum esse suum naturale, verum ac proprium ; in aliis autem, secundum similitudinem suam. Si autem fiat comparatio rei ad similitudinem suam, ut sit sensus : quid habeat verius esse, ipsa res, aut similitudo ipsius ? ita simpliciter concedendum, quod similitudo rei verius atque nobilius habeat esse in Deo, quam ipsa res in sc ipsa sive in mundo : quia in Deo habet esse exemplare aeternum et increatum. Similitudines quoque rerum in mente creata verius et nobilius esse habent, ut ait Augustinus libro de Trinitate : non ratione eius quod sunt, quia accidentia sunt ; sed ratione eius in quo sunt : quoniam nobiliori spiritualiorique sunt res in intellectu cognoscente creato, quam res ipsae in mundo contentae.

Haec Bonaventura.

 

Hinc Petrus :

Dum quaeritur, inquit, an res verius sit in natura propria vel in Deo vel in anima seu mente creata, aut intelligitur de vero esse sui generis, aut de vero esse generaliter sumpto. Primo modo, verius sunt res in sua natura. Secundo modo, simpliciter verius sunt in propria natura, quam in anima aut mente creata, quia esse earum in propria natura est substantiale, in mente vero creata est accidentale ; et secundum quid est econverso, quia in mente creata habent esse spirituale, in se ipsis materiale. In Deo autem simpliciter verius ac nobilius esse habent, videlicet ideale, ut dictum est.

Haec Petrus.

 

Denique cum arguitur, quidquid est in Deo, est ipsemet Deus ; dicendum, quod verum est secundum esse quo est in Deo et quod habet in eo : non autem simpliciter quidquid est, est Deus, vel quidquid est in Deo, est Deus secundum proprium esse.

Cumque obicitur, quod creatura distat a Deo in infinitum ; dicendum, quod non distat loco, sed dissimilitudine et defectu, quoniam Deus in infinitum perfectior est. Ipse nihilominus omnia penetrat, omnibus praesens est, et essentiis rerum illabitur. Ab iniquis vero et damnatis specialiter longe est, et de hoc sequenti distinctione est sermo.