Distinctio XLVII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE SEPTIMAE

In hac distinctione declarat Magister diffusius quae in praecedenti distinctione sunt dicta, utpote voluntatem Dei esse iugiter efficacem infallibiliterque impleri ; quod iuxta praehabita accipiendum est de voluntate Dei proprie ac simpliciter dicta, quae est voluntas beneplaciti, consequens, et ipsum velle omnipotens in Deo consistens, et idem cum esse atque essentia Dei : cui voluntati nulla potest creatura resistere nec praevalere. Deinde movet circa hoc dubia, et ea declarat, ac illa quae invicem videntur contrariantia concordat, pandendo qualiter voluntas Dei in Scripturis et in verbis doctorum multipliciter accipiatur. Verum, ut mihi videtur, omnia in distinctione ista contenta, in praecedenti distinctione sententialiter continentur. Solutiones etiam quaestionum quas quidam hic movent, ibi sunt assignatae. Nam Thomas, Albertus, Aegidius et alii, quaerunt hic, utrum voluntas beneplaciti Dei semper efficaciter impleatur : ad quod praecedenti distinctione formaliter est responsum. Deinde hic quaeritur, an aliquid fiat praeter Dei voluntatem : ad quod item responsum est. Et utrum id quod fit praeter voluntatem Dei, obsequatur et serviat voluntati ipsius : ad quod solutio est inducta.

 

 

QUAESTIO UNICA

Quaeritur item hic : An Deus possit praecipere ea quae sunt contra aut praeter voluntatem suam.

Ad quod nondum tam evidenter solutio est expressa. Breviter igitur tangenda sunt aliqua pro clariori intelligentia horum.

 

Itaque Alexander conscribit :

Sicut ait Ambrosius in libro de Patriarchis, quandoque aliquid iubendo signamus velle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed tantum experimentum obedientiae quaerimus : quemadmodum Abraham a Domino tentatus legitur et iussus filium immolare, quem Deus nolebat ab eo occidi. Et hoc probat Ambrosius ex hoc quod Dominus dixit ad Abraham : Non extendas manum in puerum : tanquam dicat : Affectum inquisivi, non opus exegi. Tentabat Deus affectum patris, an Dei praecepta praeferret filio suo. Ex hac distinctione patet quod duplex est praeceptum, videlicet probationis et exsecutionis. Vultque Ambrosius, quod in praecepto probationis signamus fieri quod fieri nolumus, sed experimentum solummodo quaerimus ; in praecepto autem exsecutionis signamus fieri quod fieri volumus. Sicque praeceptum illud Abrahae factum de filio immolando, fuit praeceptum probationis, quod animi praeparationem, non facti exsecutionem exegit.

 

Praeterea quaerit Alexander : an Deus queat contra legem praecipere naturalem. Et respondet :

Super illud ad Romanos : Contra naturam insertus es in bonam olivam, distinguit Glossa « contra naturam » tripliciter. Et sumitur ista distinctio ab Augustino contra Faustum dicente : Apostolus dicit id esse contra naturam, quod est contra consuetudinem naturae quam notitia comprehendit humana. Secundo contra naturam dicitur, contra naturalem possibilitatem naturae inditam ut de illa valeat facere Deus quidquid vult. Sicque asserit Augustinus : Deus omnium conditor naturarum nihil agit contra naturam. Id enim erit unicuique naturale, quod Deus in ea et de ea effecerit, a quo omnis modus, numerus et ordo fluxit naturae. Tertio dicitur contra naturam, contra summae naturae legem. Et haec est summa natura quae est in Deo, alias regulans naturas : contra quam Deus nil operatur nec agere potest, nec contra legem naturae secundo modo acceptam, sicut nec contra se ipsum ; sed contra cursum et legem naturae primo modo sumptam agere valet (id est supra eam) atque praecipere.

 

Insuper quaerit : an Deus possit praecipere contra ius morale Decalogi. Ad quod respondens :

Ius (inquit) Decalogi emanat, a iure naturali. Ius autem naturale respicit ordinem creaturae ad se vel ad aliam creaturam ; iterum respicit ordinem creaturae ad Deum. Supra ius naturae primo modo dictum, est lex aeterna, quae respicit ordinem creaturae, ad Deum, ut scilicet quaelibet creatura Deo subdatur, et ad ipsum tendat tanquam ad finem. Et supra hoc ius non est aliud altius eo : nec contra hoc ius potest Deus praecipere, nec contra praecepta emanantia ab eodem, quae respiciunt ordinem in ratione subiectionis et finis ; sed contra praecepta emanantia a primo iure, potest praecipere, hoc est contra ea quae respiciunt ordinem ad se vel ad aliam creaturam, sicut ipse est supra omnem creaturam. Ea vero quae in propria ratione includunt, deformitatem et recessum a summo bono, Deus non potest praecipere, sicut moechari, etc.

Haec Alexander, qui de his scribit diffuse.

 

Bonaventura demum hic scribit :

Nec antecedens Dei voluntas nec consequens superari potest, aut cassari vel suo frustrari effectu. Antecedentem tamen possibile est non impleri, consequentem vero necesse est impleri. Neutram, inquam, possibile est superari. Si enim homo non facit quod Deus vult quantum in ipso est seu voluntate antecedente, Deus facit de homine quod ipse Deus vult voluntate consequente, quam impossibile est non impleri : sicque voluntas Dei semper impletur ab homine vel de homine. Non etiam possibile est voluntatem Dei cassari. Nempe quod Deus vult omnes homines fieri salvos voluntate antecedente, non connotat salutem hominum, nec proprie est ad effectum salutis, sed connotat naturam ordinabilem esse ad salutem. Unde nihil plus est dicere, Deus vult istum salvari quantum in se est, quam, Deo placuit isti dare naturam per quam posset pertingere quod Deus paratus est iuvare, atque communia beneficia saluti accommoda exhibere.

Praeterea contra quaedam signa voluntatis divinae potest aliquid fieri, et contra quaedam non. Quaedam namque sunt signa voluntatis divinae respectu praesentis, puta haec duo, impletio seu operatio, et permissio : contra quae non potest quid fieri, quoniam de praesenti quod fit, impossibile est non fieri in praesenti. Alia tria signa sunt respectu futuri, videlicet, praeceptio, prohibitio, consilium : contra quae aliquid fieri potest, et si non de iure, saltem de facto. Nam et futura in actibus hominum impediri possunt, nec evenire.

Amplius, quaedam sunt signa voluntatis absolutae seu consequentis, ut operatio et permissio : ideo sicut, contra illam voluntatem Dei nil fieri valet, ita nec contra signa ipsius. Alia tria sunt signa voluntatis conditionatae seu antecedentis : hinc sicut contra huiusmodi Dei voluntatem fit aliquid, ita et contra signa eiusdem.

At vero dum quaeritur : an Deus possit mala praecipere, dupliciter potest intelligi : primo, ut malum illud permaneat malum, Deo illud praecipiente ; secundo, quod Deus praecipiendo faciat illud bonum. Primum tam impossibile est, quam impossibile est Deum, qui pura bonitas est, peccare. Secundum in aliquibus consistit possibile, in aliquibus non. Quaedam enim sunt mala in se, quaedam secundum se. Malum autem in se, potest fieri bene ; non autem malum secundum se, quia ex sua ratione est malum.

Ideo dicit Bernardus libro de Dispensatione et praecepto, quod Deus potest dispensare in praeceptis secundae tabulae, et non primae. Et ratio est, quoniam in praeceptis secundae tabulae, quantum est de ratione praecepti, tangitur atque praecipitur ordinatio hominis ad proximum, et prohibetur deordinatio ad eumdem. Deordinatio autem respectu proximi, nisi sit etiam deordinatio respectu Dei, est quid malum in se ; si autem sit etiam respectu Dei, est malum secundum se : sicut cognoscere non suam, est malum in se ; cognoscere vero non suam ex libidine, est malum secundum se. Deus itaque in praeceptis secundae tabulae dispensare potest, et contra ea praecipere ; nec tamen iubet contraria, quia speciale mandatum absolvit a communi, quemadmodum privilegium speciale a lege generali. Porro in praeceptis primae tabulae non potest dispensare, nec contra ea praecipere : quia eorum opposita sunt mala secundum se. Ipsa enim praecepta important ordinationem ad Deum sive in finem ex propria ratione : idcirco eorum opposita deordinationem includunt. Unde si Deus illa praeciperet, contra se ipsum praeciperet.

Haec Bonaventura.

 

Insuper circa haec Thomas fatetur :

Econtrario est de voluntate et cognitione speculativa : quia cognitio speculativa perficitur in abstractione a singularibus ; sed voluntas, et quidquid ordinatur ad opus, perficitur per accessum et applicationem ad particularia, circa quae operatio versatur. Ideo illud absolute est volitum, quod omnibus conditionibus et circumstantiis eius pensatis est volitum. Sicque vult Deus illud quod consequente vult voluntate : propter quod illud impediri non potest, nec voluntas Dei sic volens cassari, quemadmodum nec praescientia, cui subicitur res secundum omnes conditiones quibus in actu consistit.

Denique loquendo de voluntate beneplaciti consequente, aliquid fit praeter eam, sed non contra eam : quia totum impletur quod voluntate consequente vult. Sed oppositum eius quod vult voluntate antecedente, fieri potest, cum non semper impleatur : et ideo et praeter eam et contra eam fieri potest.

Signa autem voluntatis quaedam respondent voluntati antecedenti, ut praeceptum, consilium et prohibitio : unde et praeter ea et contra ea fieri potest. Quamvis autem permissio et operatio consequenti correspondeant voluntati, hoc tamen est diversimode : quoniam operatio pertinet ad effectum dc quo est voluntas consequens. Ideo sicut non potest aliquid fieri contra voluntatem consequentem, sed praeter eam ; ita nec contra operationem, sed praeter eam. Permissio vero spectat ad causam quae voluntati consequenti subicitur, ut sit potens deficere et non deficere : cuius tamen effectus qui est deficere, nec ad consequentem nec ad antecedentem pertinet voluntatem ; pertinet tamen ad causam illam cuius permissio respicit facultatem. Hinc non fit praeter permissionem quod fit praeter voluntatem consequentem. Unde praeter permissionem Dei nil fieri potest, nec contra eam. Attamen fieri potest oppositum eius quod permissum est : quod tamen oppositum, est secundum permissionem, quia permissio respicit potentiam causae ad utrumque oppositorum se habentem.

Haec Thomas in Scripto.

Qui in caeteris iam praetactis concordat Alexandro et Bonaventurae.

 

Similiter Petrus et Richardus.

 

Aegidius quoque hic scribit :

Nihil fieri posse contra voluntatem Dei consequentem, probatur dupliciter : primo, ex omnipotentia eius ; secundo, ex pura immaterialitate ipsius. Cum enim Deus omnipotens sit, a quo omnis appetitiva vis fluxit et suam naturam ac inclinationem accepit, dicere quod divina voluntas consequens absoluta non impleatur, non est aliud dicere quam quod ipsa non exsistat omnipotens, nec possit movere voluntatem creatam omnemque causam naturalem in omne quod placuerit ei : quod est directe contra omnipotentiae rationem. Secundo patet hoc ex immaterialitate ipsius. Quemadmodum enim omnes virtutes naturales corporales organicae, causae caelesti vel influentiae caelestium corporum subiciuntur et inde regulantur ac gubernantur, sicut ait Philosophus : Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota eius virtus inde gubernetur ; sic universae potentiae ac virtutes simplices, immateriales ac spirituales, reducuntur in primam ac simplicissimam Dei virtutem et voluntatem, ut inde regantur ac moveantur : imo multo plus, quia virtutes istae spirituales multo plus dependent a divina simplicissima voluntate, quam corporalia a corpore quocumque caelesti.

Praeterea, omnis error voluntatis ab errore, nescientia aut inconsideratione intellectus aliquo modo procedit : cumque in intellectu divino nec error nec ignorantia neque ulla scientiae inconsideratio vel inanimadvertentia habeat locum, constat quod Dei voluntas aeternaliter recta et sancta, non velit nisi quod bonum est. Cum igitur malum non sit a Deo volitum, oportet quod sit contra voluntatem Dei aut praeter eam : cumque contra voluntatem Dei consequentem nil fieri queat, malum huiusmodi non est contra eam, sed praeter eam. Est tamen contra voluntatem antecedentem, quae non est voluntas plenaria, nec semper impletur ; et contra signa eius, quae sunt, iussio, prohibitio, consilium.

Haec Aegidius.

 

Verumtamen doctor iste respondendo ad quaestionem qua quaeritur, an Deus possit praecipere aliquid quod sit contra vel praeter voluntatem suam, recitat positionem sancti Doctoris, et eam impugnat ac reprobare conatur, sed deficit : imo falsum imponit illi. Dicit enim quod positio illa affirmat, quod Deus voluntate antecedente voluit ipsum Abraham immolare filium suum. Hoc autem positio Thomae non dicit, sed dicit sic : Quamvis Deus voluntate consequente non voluit quod Abraham filium suum occideret, voluit tamen voluntate antecedente, quod voluntas Abrahae ferretur in hoc eo modo quo fuit praeordinatum, hoc est, quod Abraham haberet promptam voluntatem obediendi Deo in hoc. Quod utique verum est. Unde cum Abraham ostendisset se animo plene paratum ad hoc, gladium elevando, Deus mox commendavit promptitudinem suae obedientissimae voluntatis. Deinde Aegidius in responsionem Thomae relabitur, eam quantum ad principale sequendo.

 

Praeterea Scotus hic quaerit, utrum permissio sit aliquis actus voluntatis divinae. Videtur quod sic, quoniam aliter Deus non sciret certitudinaliter hunc esse peccaturum.

Dicendum, quod in nobis actus voluntatis dupliciter potest distingui, videlicet « velle » et « nolle » : et uterque est actus positivus ; et si sint circa idem obiectum, sunt contrarii actus, qui exprimuntur aliis vocabulis, quae sunt « amare » et « odire ». Utrumque quoque in nobis potest distingui, ut velle distinguatur in velle efficax et in velle remissum : ut dicatur velle efficax quo voluntati non solum complacet esse voliti, sed et si potest statim ponere illud in actu, ponat ; sicut nolitio efficax nuncupatur qua non tantum nolens impedit aliquid, sed et si possit, omnino destruit illud. Remissa vero volitio dicitur qua sic placet volitum, quod tamen voluntas non ponit illud in esse, quamvis possit ; remissa autem nolitio est qua ita displicet nolitum, quod non prohibeat illud, quamvis hoc possit. In nobis ergo permissio proprie dicta, videtur esse nolitio remissa alicuius mali quod scitur. Non enim dicor proprie permittere illud de quo nil scio, vel quod ita fit ab aliquo, quod mihi placet ; verum quod scio ab aliquo male fieri, et displicet, nec prohibeo etsi possem : hoc permitto. Signum autem volitionis efficacis, si fiat immediate a volente, est adimpletio ; si autem fiat per alterum, signum voluntatis efficacis est iussio. Signum vero volitionis remissae in nobis, est forte consilium, persuasio aut monitio. Conformiter signum nolitionis remissae, est permissio sive dissuasio ; atque signum nolitionis efficacis, est prohibitio.

Porro si ista distinctio posset poni in Deo, ita quod sicut unus actus eius est velle et nolle, et hoc sine contrarietate et distinctione in illo actu in se, ita poneretur super quaedam obiecta nolita eius nolle efficax, et super quaedam obiecta volita eius efficax velle, et super quaedam non ; tunc posset vocari nolitio Dei remissa respectu obiecti quod ita nollet, quod tamen non prohiberet illud seu non impediret, haecque Dei nolitio posset appellari permissio eius : et ita est actus in Deo in quantum transit super obiectum sic se habens ad voluntatem divinam.

Si autem istud non placet, eo quod nolitio cuiuscumque positi in esse, videtur esse cum tristitia quadam et imperfectione aliqua voluntatis ; tunc dici potest, quod permissio extra vel signum, est quod effectus sit, qui tamen est contra praeceptum divinum, et istud est permissio, quod est signum voluntatis divinae : cui non correspondet aliquid in voluntate divina nisi non velle prohibere seu impedire aliquid fieri, sive non nolle : quod est negatio actus divini positivi, et per consequens non est positivus actus. Et quod dicitur volens sinere, hoc potest intelligi, non quod habeat velle rectum circa id quod permittit, sed reflexum secundum actum reflexum. Offertur enim voluntati suae hunc peccaturum, et primo voluntas divina circa hunc non habet velle, quia non vult quemquam peccare ; secundo potest intelligere voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc : sicque dicitur volens sinere, voluntarie sinere, volens permittere, et voluntarie volens permittere. Sicut ex alia parte, praesentato sibi Iuda, primo Deus habet non velle sibi gloriam, et non primo nolle, secundum positionem istam secundam ; et potest tunc secundo se reflectere super istam negationem et velle eam : sicque volens seu voluntarie non eligit Iudam finaliler peccaturum.

Haec Scotus.

 

Cuius verba videntur partim obscura. Hoc tamen sciendum, quod Scriptura attribuit Deo nolle, cum ipse per Isaiam dicat iniquis : Quae nolui elegistis : imo et non placere, quemadmodum secundo Regum David ait : Si dixerit, Non places, praesto sum. Et si non placere sumatur pro displicere, etiam displicere Deo attribueretur. Imo in Scripturis displicere adscribitur Deo (iuxta illud secundi Regum : Displicuit verbum quod fecit David coram Domino : videlicet adulterando cum uxore Uriae), cum tamen displicere seu displicentia magis videatur importare tristitiam, poenam, miseriam, quam nolle sive nolitio. Conveniunt autem haec Deo prout designant iustam et simplicem detestationem, abominationem seu reprobationem impietatis et culpae. Denique iam dictum est paulo ante, quod permissio, sicut et prohibitio et iussio active sumpta, est ipsemet Deus permittens, prohibens, iubens ; nec aliquid horum in Deo est actus elicitus quasi ab essentia aut voluntate Dei realiler differens.

 

Praeterea ad istam quaestionem mullo praeclarius evidentiusque Alexander respondet, prout paulo ante praetactum est, et nunc plenius, ut tantae rei eluceat veritas, tangam. Permissio, inquit, praeceptio, prohibitio, etc., dupliciter accipi possunt. Primo active, sicque permissio non aliud est quam voluntas permittens, nec praeceptio quam voluntas praecipiens, sic quoque de aliis ; et sic idem significant quantum ad principale significatum, puta divinam essentiam : aliquid tamen connotant in creatura, vel positive, ut operatio connotat effectum, praeceptio iussum, etc. ; vel privative, ut permissio non coercitionem, prohibitio fugam aut non sectationem. Secundo sumuntur passive : ut praeceptio pro re praecepta, prohibitio pro re prohibita, permissio pro re permissa, etc. Et ita per ea non significatur divina essentia, sed signum voluntatis divinae, vel in actu, ut in operatione et praeceptione atque consilio ; vel in opposito actus, sicut in prohibitione ; vel in eo quod elicitur, sicut in permissione.

Et quamvis permissio sumpta active, sit realiter divina essentia, tamen secundum rationem intelligentiae differt ab ea : quoniam superaddit intentionem voluntatis non cohibendi mala aut vitia.

Haec Alexander.

 

Idem Antisiodorensis in Summa sua libro primo.

 

Postremo Durandus hic sciscitatur :

Cum dispensare sit de illicito licitum facere, idem est quaerere : an Deus valeat dispensare contra praecepta Decalogi, et : an possit contra ea praecipere. Nec potest contra ea praecipere, loquendo coniunctim, ita ut contra ea praecipiat, et tamen malum sit agere contra ea, sicut iam dictum est.

Haec tria videnda sunt. Primum est, quid sit dispensatio. Secundum, quae praecepta sint dispensabilia. Tertium, an in praeceptis Decalogi cadat dispensatio.

Quantum ad primum, sciendum quod tria haec differunt, interpretatio praecepti, dispensatio, et revocatio. Interpretari praeceptum, est dare rationabilem intellectum praecepti ac praecipientis, non tollendo obligationem praecepti in aliquo : et talem interpretationem potest quilibet dare in valde manifestis ; in dubiis vero spectat ad eum qui condidit legem, vel ad parem aut superiorem. Dispensatio autem et revocatio important amotionem obligationis praecepti, sed differenter : quoniam dispensatio importat hoc in casu, et quantum ad aliqua ; revocatio vero absolute importat obligationis amotionem.

Denique praeceptorum negativorum quaedam sunt de malis quae non essent mala nisi essent prohibita : ut non comedere carnes feria sexta. Alia sunt de malis secundum se, ut adulterari. Omnia itaque praecepta prohibitiva eorum quae mala sunt quia prohibita, sunt dispensabilia : quia ab eis tolli potest conditio ponens rationem illiciti. Unde si Papa revocaret quadragesimale ieiunium, nullus obligaretur ad illud. Ratio quippe illiciti in talibus, est prohibitio solum, quam potest amovere qui fecit eam. Praecepta vero prohibentia mala secundum se, sunt dispensabilia, dummodo ratio mali queat removeri ab eis ; non alias, ut sunt communia iuris naturalis praecepta, videlicet non esse male agendum, nec debitum subtrahendum, quorum opposita includunt malum culpae in propria ratione : ideo indispensabilia sunt praecepta malorum talium prohibitiva. Similiter dicendum de affirmativis praeceptis. Nam quaedam praecipiunt bona fieri quae necessaria non sunt ad salutem nisi quia praecepta : et haec sunt dispensabilia ; non autem illa quae iubent fieri bona secundum se iusta et necessaria ad salutem, nisi ab eis ratio boni valeat amoveri.

Haec Durandus : qui quantum ad tertium, sequitur responsionem praetactam Alexandri, Thomae ae Bonaventurae, videlicet, qualiter praecepta Decalogi dispensationem recipiant aut non.

 

Praeterea, ad quaestionem hanc : an Deus potest praecipere quod non vult, respondet Durandus :

Hic est duplex modus dicendi. Primus est, quod Deus potest praecipere et quandoque praecepit quod non vult, nec voluntate antecedente nec consequente : ut fuit de immolatione Isaae. Quod cum non fuerit adimpletum, non fuit a Deo volitum voluntate consequente, nec etiam voluntate antecedente : quia voluntas antecedens et consequens non sunt oppositae, ut quod una velit, non velit alia. Nec ideo fuit fictio in huiusmodi iussione, quia per eam aliquid significabatur, ut in metaphoricis parabolicisque sermonibus.

Alia positio est omnino contraria, et dicit, quod Deus non possit praecipere aliquid quod nullo modo vult, nec voluntate antecedente nec consequente. Quod primo sic probat : Deus vult voluntate antecedente omne id quod ad aliquid ordinat ; sed quicumque praecipit aliquid, ipso facto ordinat id quod praecipit : igitur eo ipso quod Deus aliquid praecipit, vult illud voluntate antecedente. Secundo, Deus voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri, et tamen voluntate consequente vult multos damnari : ergo voluntate consequente vult oppositum eius quod vult voluntate antecedente. Nec tamen istae voluntates sunt in Deo contrariae, quoniam voluntas antecedens non est voluntas absoluta et plena, sed conditionata, et quantum ad quid, ut dictum est saepe. Distinctio namque voluntatis divinae in voluntatem antecedentem et consequentem, non est ex parte voluntatis, in qua summa simplicitas est, sed volitorum. Potest etenim aliquid habere rationem voliti secundum quid et secundum rationem suam in generali, quod tamen non habet rationem voliti secundum plenam considerationem ipsius, videlicet quoad omnes conditiones, actiones et circumstantias eius. Et haec secunda positio verior esse videtur, dempto quod dicit in praeceptis divinis fictionem fuisse aut esse, nisi Deus vellet fieri id quod iubet, aut fieri nollet quod prohibet : cuius oppositum declaratum est supra.

Haec Durandus.