Distinctio VII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEPTIMAE

 

Postquam praecedenti distinctione Magister ostendit principium divinae generationis esse naturam, non voluntatem,

hic inquirit de communitate huius principii, scilicet, utrum potentia generandi communis sit Patri ac Filio, et an Filio insit.

Et potest littera haec multipliciter dividi, secundum quod circa hanc quaestionem multa facit Magister, arguendo pro parte utraque, et incidentalia quaedam obscura intermiscendo, eadem quoque exponendo, et tandem principale quaesitum determinando.

Nec opus est huic divisioni immorari, cum pateat ex tenore ac serie litterae.

In qua sunt difficilia quaedam, quae in quaestionibus exponentur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Primo ergo hic quaeritur :

Utrum Pater potuit et voluit Filium generare.

Hoc est :

an potentia ac voluntas generandi Filium, seu Filii generativa, sit in Patre ;

an etiam in Filio sit generative potentia ;

et utrum ista potentia sit aliquid, vel solum ad aliquid.

 

Quod autem Pater non voluit generare,

videtur ex eo quod determinatum est praecedenti distinctione, quod Filius non procedit nec genitus est voluntate aut necessitate proprie et indistincte, id est sine distinctione loquendo, sed natura et intellectu.

Secundo,

quia si Pater voluit generare, voluntas se habuit antecedenter ad generationem : cuius oppositum est determinative expressum.

Tertio,

arguitur argumento Magistri in textu :

Si Pater potuit et voluit generare Filium, ergo potuit et voluit aliquid quod Filius nec potuit nec voluit. Nempe si Filius potest aut potuit generare, possent esse plures filii in divinis, et plures personae quam tres :

cuius contrarium supra ostensum est.

Sicque videtur potentia generativa non esse in Filio : ergo non est Patri aequalis in potestate, praesertim cum Filium Deum generare, sit maioris potentiae quam mundum creare. Sed cum Filius sit Patri aequalis in potentia, videtur potentia generativa esse in Filio. Imo cum Patris et Filii sit una eademque potentia, sicut et una essentia, sequitur quod potentia generativa Filio insit.

Nec aliter videtur posse verificari quod (ut in littera tangitur) Augustinus fatetur :

Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, quoniam Pater genuit creatorern, non Filius :

neque enim non potuit, sed non oportuit.

Et cur non oportuit,

subdit :

Immoderata enim esset divina generatio.

Praeterea dictum est, quod divina essentia seu natura sit generationis principium : sed divina essentia est in Filio.

 

Ad primam partem quaestionis istius, videlicet, an potentia ad generandum insit Patri,

Thomas respondet :

In creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem, et hoc producitur in similitudinem naturae ipsius producentis : sicut homo generat hominem. Producitur etiam aliquid per potentiam rationalem, et hoc producitur in similitudinem producentis quantum ad speciem seu similitudinem apprehensam in mente, cum omne agens agat sibi simile aliquo modo : quemadmodum domus producitur ab artifice, et recipit similitudinem speciei quam artifex habet in mente. Secundum primum horum modorum Filius Dei procedit a Patre, a quo eamdem numero naturam accipit generatione aeterna. Idcirco in Patre est potentia naturalis ad generandum, similis potentiae naturali naturaliter producenti. Creaturae vero procedunt secundo modo a Deo, in similitudinem ideae. Hinc potentia operandi in creaturis, est sicut potentia rationalis in Deo, et secundum istam potentiam attenditur omnipotentia Dei. Persona namque divina, quae procedit per potentiam quasi naturalem, non est aliquid connumeratum omnibus. Ideo potentia generandi non continetur sub omnipotentia sicut creandi potentia, prout plenius exprimitur infra distinctione vicesima.

Si autem his obiciatur, quod quidquid exit ab aliqua potentia, prius est in potentia quam in actu ; sed generatio Filii non est talis, cum sit aeternalis : ergo non exit a potentia aliqua. Insuper, quod per se est naturae, non exit ab ea mediante quacumque potentia, sicut anima nullo mediante dat corpori esse : imo omnis natura exit in propriam operationem sine aliquo mediante. Sed generatio est per se opus naturae : non ergo est opus potentiae, nec a natura progreditur potentia mediante.

Et respondendum ad primum, quod illud est aliquo modo verum, quando actus realiter differt a potentia de qua exit : tunc enim oportet quod prius sit in potentia quam in actu, vel tempore vel natura. In Deo autem sunt realiter idem, essentia, potentia, operatio. Vel dicendum, quod in divinis personis est tantum ordo naturae, quo secundum Augustinum, aliquis est ex alio, et non posterior illo.

Ad secundum dicendum, quod essentia seu natura comparatur ad duo, videlicet ad habentem, et ad id cuius natura est principium. Itaque inter essentiam et habentem ipsam essentiam, non cadit potentia media quantum ad primum actum essentiae, qui est esse : essentia enim dat esse habenti. Egreditur quoque ab essentia alius actus, qui est actus habentis essentiam tanquam agentis, et est essentiae sicut principii agendi : et iste vocatur actus secundus et operatio. Et inter essentiam et talem actum, est virtus seu potentia media, differens ab utroque realiter in creaturis, in Deo autem ratione dumtaxat : talisque actus est generare. Idcirco secundum modum intelligendi, natura non est principium eius nisi mediante potentia. Et haec divina potentia non est passiva, nec proprie activa naturalis, sed superactiva : cuius actio non est per modum motus, sed operationis, quae ut dicitur decimo Ethicorum, differt a motu sicut perfectum ab imperfecto, unde nec requirit materiam in quam agat.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione quadragesima prima,

testatur :

Sicut ponuntur actus notionales in divinis, ita necesse est ponere ibi potentiam respectu huiusmodi actuum, cum potentia aliud non designet nisi principium actus. Idcirco, cum Patrem intelligamus ut principium generationis, et Patrem ac Filium ut principium spirationis, oportet Patri attribuere potentiam generandi, Patri quoque ac Filio potentiam spirandi : potentia enim gignendi, est id quo generans generat. Verumtamen, quia per actus notionales non procedit aliqua persona a Deo ut facta, hinc potentia ad actus notionales dicitur in divinis personis, non per respectum ad personam aliquam factam, sed quoad producentem personam. Unde potentia adscribitur Deo non solum per comparationem ad effectus. Potentia quippe designat principium ; principium vero distinctionem importat ab eo cuius consistit principium. Duplex autem consideratur distinctio in his quae de Deo dicuntur : una secundum rem ; alia secundum rationem tantum. Secundum rem distinguitur Deus ab his quorum est principium per creationem, sicut et una persona distinguitur ab alia cuius est principium secundum actum notionalem per realem relationem. Sed actio ab agente non distinguitur in divinis, nisi tantum secundum rationem. Idcirco respectu actionum secundum quas aliquae res procedunt a Deo distinctae essentialiter vel personaliter, attribuitur Deo potentia secundum propriam rationem principii. Hinc sicut in Deo ponitur potentia creandi, ita et generandi atque spirandi. Intelligere vero et velle, non sunt actus designantes processionem rei distinctae a Deo realiter. Hinc respectu actuum horum non est in Deo ratio potentiae, nisi secundum modum intelligendi et significandi dumtaxat, prout in Deo diversimode designantur intellectus et intelligere, cum tamen ipsum intelligere Dei sit eius essentia non habens principium.

Haec idem in Summa.

 

Concordat Petrus.

 

Item Richardus.

 

Aegidius quoque, qui more suo prolixus,

inter cetera scribit :

Interdum coincidunt, essentia, potentia et virtus. Calor namque in quantum dat igni calidum esse, est quaedam forma atque essentia. In quantum vero ignis per calorem calefacit, vocatur activa potentia ; sed in quantum consideratur ibi actus ultimatus, dicitur virtus : quia ut dicitur primo Caeli et mundi, virtus est ultimum de potentia. Et quamvis ista sint idem, unum tamen secundum rationem aliud praesupponit : quoniam virtus praesupponit potentiam, cum non sit actus ultimus sine actu simpliciter. Potentia quoque praesupponit essentiam, cum nil agat seu faciat actu tale, nisi sit actu tale : et dico actu tale, quod est tale formaliter, aut virtute. Sicque potentia praesupponit essentiam, sicut agere esse. Hinc dicere quod aliquid agat sine agendi potentia, est dicere ipsum agere absque eo quod sit, aut dicere quod agat non ut est in actu.

Haec Aegidius.

 

Circa haec scribit Albertus :

Pater et potuit et voluit gignere Filium : quia cum dicitur, Voluit generare, designatur voluntas circa actum generationis. Ideo verum est : quoniam cum actu generationis habet Pater voluntatem concurrentem et concomitantem, non tamen praecedentem aut elicientem. Ideo Filius non est filius voluntatis. Nec idem est dicere, Voluit generare ; et, Voluntatis filium esse. Praeterea, si velimus maximam vim facere in agere et pati, non est in Deo potentia activa, neque passiva, sed superactiva : quia ut ait Philosophus quinto Primae philosophiae, activa potentia est principium transmutandi in aliud in quantum aliud ; passiva vero potentia est principium transmutationis ex alio in quantum aliud. Quae divisio in potentiis naturalibus creatis ac physicis tenet.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus libro tertio suae Summae.

Cuius verba infra tangentur.

 

Scotus etiam ait hic :

Distinguendo de potentia, uno modo dicitur potentia logica, quae dicit modum compositionis factae ab intellectu, sicque notat non repugnantiam extremorum. Et sic ait Philosophus quinto Metaphysicae, capitulo de potentia : Illud est possibile, cuius contrarium non est ex necessitate. Potentia ergo sic sumpta, dicendum quod in Patre est generandi potentia, quoniam Patri non repugnat praedicatum hoc, generare ; non autem est in Filio, neque in Spiritu Sancto, quoniam eis praedicatum hoc repugnat. Et si quaeratur quid sit potentia generandi in divinis hoc modo, non oportet dare aliquod principium quo aliquis potens sit generare : sufficit enim sola non repugnantia terminorum, quemadmodum si ante mundi creationem, non solum mundus non fuisset, sed nec Deus, per impossibile, et tunc fuisset aliquis dicens, Mundus erit : illa fuisset possibilis, quoniam termini non repugnassent ; nec tamen propter aliquod principium in re possibili, vel activum sibi correspondens. Istam tamen non repugnantiam concomitaretur activa potentia.

Haec Scotus.

 

Verumtamen non est putandum, quod hac sola potentia Pater potuit generare, sed et reali potentia, sicut ostensum est.

Unde Durandus hic loquitur :

Potentia generandi realiter est in Deo. Tamen sicut generatio non dicitur univoce de generatione divina et de illa quae est in creaturis, sic nec potentia generandi in Deo et creaturis univoce est sumenda.

Haec Durandus.

 

Nunc respondendum ad secundam quaestionis partem, an videlicet potentia generandi insit Filio.

Ad quod Alexander, Thomas, Udalricus, et alii multi, concorditer dicunt,

quod

potentia generandi tripliciter dicitur, secundum quod ly generandi potest esse gerundivum verbi impersonalis,verbi quoque personalis activi, et etiam verbi passivi. Si sit gerundivum verbi impersonalis, sic potentia generandi est potentia qua ab aliquo generatur. Et ita in Filio est potentia generandi, id est potentia qua impersonaliter fit generatio : quia eadem est potentia in utroque, quamvis non eodem modo, neque ad actum eumdem. Porro, si sit gerundivum verbi personalis activi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generet : sicque est in Patre dumtaxat. Si vero sit gerundivum verbi personalis passivi, sic potentia generandi nominatur potentia ut personaliter generetur, quae est in Filio tantum : quoniam eadem potentia quae est in Patre ut generet Pater, seu per quam Pater gignat, est in Filio ut Filius generetur, seu potentia illa sibi per generationem communicetur. Haec autem distinctio fundatur super id quod dictum est, quod potentia generandi est divina essentia : a qua essentia prout paternitas est, in Patre exit generatio activa ; et prout filiatio est, in Filio generatio exit passiva.

Haec illi.

 

Hinc Petrus :

Haec (inquit) distinctio ortum habet ex eo quod dictum est, quod in Patre divina natura est idem cum paternitate, in Filio cum filiatione, in Spiritu Sancto cum processione ; sed differt ratione : quemadmodum eadem aqua, in fonte coniuncta est proprietati fontalis originis, in rivulo proprietati originis a solo fonte, in lacu proprietati processionis ab utroque.

Haec Petrus.

 

Bonaventura quoque hic ait :

Quorumdam fuit opinio, quod potentia generandi active sit in Filio ; tamen non generat, non quia non potest, sed quia non convenit. Et ponunt exemplum in creaturarum productione. Nam Deus potest infinitas producere creaturas, quas non producit, non ex impotentia, sed quia non convenit ei.

Sed contra : Ponatur quod potentia illa gignendi quae ponitur in Filio, procedat in actum, constat quod Filius generabit Deum aeternum, ergo aliquid poterit incipere habere esse et esse aeternum : quod impossibile est, nec intelligi potest.

Idcirco dicendum, quod Pater non communicat Filio posse generare propter duo. Unum est, quia non potest ; aliud, quia non debet. Ratio autem quare non potest, haec est : quia fecunditas est in Patre ad generandum, quia principium ; et ideo principium, quoniam primum. Impossibile autem quod primum communicet alii suam primitatem : hoc namque est oppositio in adiecto, quod persona producta sit prima. Et hanc credo propriam esse rationem istius, ut infra, distinctione vicesima septima, magis patebit. Similiter Pater non debet Filio generativam communicare potentiam : quoniam in divinarum emanatione personarum attendi debet originalis distinctio, atque plenissima communicatio. Originalis, inquam, distinctio : quia necesse est ea quae communicant in natura, distingui per materiam, vel per originem. Sed divinas personas per materiam distingui, est impossibile : siquidem ubi talis est distinctio, ibi compositio, variatio et multiplicatio formae. Hinc oportet personas per originem habitudinemve distingui, hoc est per generare et generari. Ergo si Filius potest generare, potest non distingui. Si dicas quod adhuc distinguatur, quoniam unus est tantum pater, alius tantum filius, tertius est pater et filius ; tunc oppono quod secundus filius posset generare eadem ratione qua primus, et tunc essent duo, quorum uterque esset pater et filius. Similiter propter plenissimam communicationem non debet Pater Filio generativam potentiam communicare : quoniam multiplicatio suppositorum secundum similem modum egrediendi, non est nisi propter defectum durationis, aut propter defectum perfectae actionis, ut fiat per plures quod non potest per unum : sicut factae sunt stellae plures, quia non sufficeret una ad hoc quod faciunt omnes ; sicut etiam sunt plures angeli, pluresque animae ad implendam civitatem supernam et manifestandam Dei bonitatem, quam nec unus angelus nec una anima poterant sufficienter manifestare. Cum ergo in Dei Filio sit plenissima communicatio, quoniam totam infinitatem suam dat Filio Pater, non fuit conveniens quod communicaret Filio generandi potentiam. Ideo impossibile fuit : quia inconveniens quodlibet in divinis, est impossibile.

Haec Bonaventura.

In cuius verbis videntur aliqua contineri obscura, ut quod ait, impossibile exstitisse quod Pater Filio suam primitatem communicaret, et quod sit oppositio in adiecto, quod persona producta sit prima ;

praesertim cum in Apocalypsi Filius protestetur :

Ego sum Alpha et Omega, principium et finis ;

itemque,

Ego sum, inquit, primus et novissimus.

Et idem Apocalypsis ultimo legitur.

In Evangelio quoque interrogatus : Tu quis es ?

legitur respondisse :

Principium, qui et loquor vobis.

 

Quocirca ait Ambrosius :

Audeo dicere, Primus est Filius. Tota etenim Trinitas adoranda, est unum principium unusque finis, utpote unus Deus, unus creator, ideo unus primus, et unus novissimus. Verumtamen Pater aliquo modo dicitur Filio prior, puta origine seu ordine quodam naturae : non dignitate, nec tempore, neque duratione.

Et per hoc satisfieri potest verbis Bonaventurae.

Praeterea,

in praetactis verbis devoti Doctoris, non solum ratio assignatur cur potentia generativa non insit nec competat Filio ; sed etiam cur non sit nisi unus Filius in divinis, et cur Patri non conveniat posse plures Filios gignere.

De qua re dictum est supra in tertia distinctione, ubi et aliae rationes inde sunt traditae.

 

Hinc in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus :

Ad habendam rationem numeri divinarum personarum, videlicet qualiter sint tres personae, nec esse valeant plures nec pauciores, praelibandum quod Pater sic generat Filium, quod nec potest alium filium generare, nec Filius alium potest gignere filium. Pater quoque et Filius sic spirant Spiritum Sanctum, quod spirare nequeunt alium, nec Spiritus Sanctus alium potest personalem amorem seu spiritum sanctum spirare. Nec tamen aliquod horum est ex impotentia, sed potius oppositum horum poneret imperfectionem in Deo. Si enim Pater plures filios generaret, oporteret illos inter se esse distinctos. Non autem distinguerentur inter se relatione, quoniam in divinis non est realis distinguens relatio, nisi originis. Illi autem filii non orirentur ex se, sed ex Patre. Ideo oporteret eos distingui per diversas proprietates filiationis, secundum quod illae proprietates dicunt aliquid absolutum exsistens in persona : ergo distinguerentur in essentia. Si autem Filius posset alium filium generare, et ille alium, nulla relatione originis distingueretur a Patre. Idcirco vel esset persona Patris, et sequeretur quod Filius posset gignere Patrem suum ; vel per aliquod absolutum differret a Patre, quod constat impossibile esse. Ex eisdem patescit, quod Pater et Filius spirare non possunt plures amores, nec Spiritus Sanctus alium spiritum sanctum. Quod faciliter patet, praetactas rationes ad propositum applicando.

Haec Udalricus.

 

Hinc Alexander :

Si Filius generaret filium, ille filius genitus esset nepos Dei Patris, nec esset summa germanitas inter filium illum et Patrem. Maior namque est convenientia atque propinquitas inter patrem et filium, quam inter patrem et nepotem. Sicque non essnientia in divinis : quod est absurdum.

Etiam advertendum quod duplex est actio : una, qua efficit agens ad extra, sicut illuminare est actio solis ; alia est actio qua agit agens, videlicet actio immanens, sicut lucere est actio solis. Prima actio est in Deo respectu creaturae. Secunda actio est essentiae vel personae respectu sui aut personae alterius, non respectu creaturae. Ista quoque actio est duplex in Deo, videlicet : absoluta, ut intelligere, velle ; et relativa, seu magis relatio, ut generare, spirare. Et haec actio relativa est concomitans diffusionem ad intra, quae est per duplicem modum, videlicet generationis atque spirationis.

Haec Alexander.

 

His demum quae dicta sunt, cur in divinis esse non valeat nisi unus Pater, unusque Filius et unus Spiritus Sanctus, concordant Thomas, Albertus, Aegidius.

 

Hinc aliqui dicunt :

In patre carnali potentia est ad generandum filios plures : partim ex parte generantis, qui non potest generare unum perfectum et sufficientem; partim ex parte eius de quo fit generatio, sicut dum non fit de tota generantis substantia seu natura ; partim ex parte geniti, dum essentialiter a gignente distinguitur, et non tantum per oppositas relationes originis. Porro in Deo secus est : quoniam Pater semel genuit perfectum et sibi sequalem, ac de tota sua substantia ; nec est ibi distinctio nisi secundum oppositas relationes originis. Nempe cum ea quae in natura et forma conveniant, distingui oporteat vel per materiam, vel per originem seu per causam, et Pater cum Filio in natura et forma conveniat, nec in divinis sit aliquid materiale, oportet quod distinguantur penes originem : non enim possunt distingui per aliquid absolutum. Oportet ergo habitudinem esse oppositam originis unius ad alium. Si autem esset origo plurium, seu generatio plurium filiorum, iam non esset inter illos distinctio secundum originem, quoniam inter illos nulla esset oppositio relationis, quae sola distinguit in divinis.

Haec illi.

 

De hac re ait Antisiodorensis in Summa sua, libro primo :

In argumentis quae fiunt contra hoc, quod quidquid potest Pater, potest et Filius ; est duplex fallacia, sicut dum ita arguitur : Quidquid potest Pater, potest Filius, et econtra ; sed Pater potest generare Filium : ergo Filius potest filium generare. Item : Quidquid potest Pater, potest Filius et Spiritus Sanctus, et econtra ; sed Filius ac Spiritus Sanctus possunt mitti : ergo et Pater potest mitti. Item sic : Quidquid potest Pater, potest Filius, et econtra ; Filius potest audire a Patre : ergo Pater potest a Filio audire. Quod falsum est, quia audire a Patre, est esse a Patre, seu scientiam ab ipso habere, secundum Augustinum super Ioannem. In his itaque argumentis est duplex fallacia. Prima ex commutatione praedicamentorum. Nam ly quidquid, notat praedicamentum substantiae, deinde assumitur et concluditur praedicamentum relationis. Posse etenim generare, non est posse quid, sed ad aliquid. Similiter posse mitti, posse audire, non dicunt simpliciter posse quid : quoniam verba illa, mitti, audire, non tantum praedicant divinam essentiam, sed etiam connotant relationem, videlicet esse ab alio. Secundo, est in illis fallacia accidentis : quia res verbi in assumptione retorquetur ad unam personam, in conclusione ad aliam. Per primam rationem non valet argumentatio ista : Quidquid potest esse Pater, potest esse Filius ; sed Pater potest esse Pater : ergo Filius potest esse Pater, seu Pater potest esse Filius.

Haec Antisiodorensis.

 

Circa haec quaerit Richardus,

utrum in Filio sit potentia qua potuit generari.

Ad quod respondet :

Quamvis in re quae fit de nihilo, non sit potentia aliqua qua potuit fieri, quia rem talem fieri fuit possibile sola potentia facientis ; tamen in re quae fit de aliquo, est potentia aliqua qua fieri potuit, alia a potentia facientis : ut dum ex aere fit ignis. Cumque Filius Dei non sit de nihilo, sed genitus de substantia Patris, divina substantia sub ratione qua communicabilis est per generationem, est potentia qua Filius potuit generari. Cum ergo divina substantia sit in Filio, videtur quod in Filio sit potentia qua potuit generari. Sicque patet quod potentia qua Filius potuit generari, non distinguitur a potentia qua Pater potuit generare, per aliquod absolutum ; nec in tantum distinguitur a potentia generantis, quantum genitus a genitore : quia potentia generantis dicit naturam divinam cum primitate, quae includitur seu notatur in modo habendi eam non ab alio. Potentia autem qua Filius potuit generari, non nominat divinam essentiam cum filiatione : quoniam prius fuit secundum rationem intelligendi, quam generari ipsius Filii. Generari quoque Filii prius est secundum rationem intelligendi, quam filiatio ipsa : imo ut tactum est, nominat divinam essentiam sub ratione qua communicabilis est per generationem. Verumtamen ista potentia qua Filius potuit generari, non est potentia proprie ac vere passiva, sed solum quoad modum significandi. Non enim est recessus ab actualitate pura ac summa, imo ex summa actualitate divinae essentiae est, quod de ipsa tota potuit Filius generari.

Haec Richardus.

 

Concordant Alexander, Thomas, Albertus, aliique, dicentes quod eadem potentia est in Patre ad generandum active, atque in Filio ad generandum quasi passive, sive ut generetur, iuxta sensum praehabitum.

 

Aegidius demum hic loquitur :

Quaerere an sit eadem potentia in Patre per quam generat, et in Filio per quam generatur, est quaerere an possit esse eadem potentia respectu actus active et passive sumpti, large sumendo actionem et passionem : quoniam generare et generari in divinis proprie non dicunt actionem et passionem, sed relationem ; significant tamen per modum actionis et passionis. Porro actus est quadruplex. Quidam enim non respicit nisi alterum extremum. Unde non dicit quid medium inter agens et actum, seu inter producens et productum : et talis actus est esse. Aliquando actus dicit quid medium inter duo extrema. Et hoc potest esse tripliciter : quoniam illa extrema possunt sola ratione differre, ut patet in actibus conversivis seu reflexis super se, ut dum quis intelligit aut diligit semetipsum : tunc enim amans et amatum sunt idem in re. Interdum extrema illa realiter differunt. Quod potest esse dupliciter, utpote : re absoluta, sicut sedificare est medium inter sedificantem et aedificatum ; vel re relativa, sicut generare secundum modum intelligendi, est aliquo modo medium in divinis inter gignentem et genitum. Loquendo ergo de primo actu qui est esse, quaestio locum non habet : quoniam actus ille non potest significari active et passive, cum non requirat duo extrema. Loquendo autem de actu secundo, scilicet conversivo super se, planum est quod eadem sit potentia respectu actus utroque modo sumpti, praesertim in Deo, qui maxime et per se intelligit se. Loquendo vero de tertio actu, non est eadem potentia, sicut non est eadem potentia per quam aedificator aedificat, et aedificium aedificatur, cum una sit potentia artis, alia materiae. Si autem loquamur de actu quarto, ut est generare in divinis, sic etiam eadem est potentia, cum inter illa extrema non sit differentia nisi per relativa.

Haec Aegidius.

 

Tamen, cum actus artis sit factio quae in exteriorem transit materiam, potest dici quod etiam aedificium aedificatur per artem seu artis potentiam, quae active atque formaliter ad aedificium est concurrens et operans.

 

Insuper, circa haec quaerit Aegidius, utrum in aliquo sit potentia generandi, cui non competat generare.

Ad quod prolixe respondendo,

inter cetera dicit :

In rebus creatis quia supposita uniuntur in forma specifica et distinguuntur per esse, hinc in eis ex forma est generandi potentia, generare vero ex esse, quod est suppositi. Sic divinae personae quia uniuntur in natura, et per respectus ab invicem distinguuntur, ipsa natura est in eis potentia generandi, sed ex respectu profluit generare. Hinc sicut in creaturis gignere et gigni conveniunt his quae per se habent esse, sic in divinis competunt his quae per se referuntur, puta personis. Unde sicut in qualibet divina persona est divina natura, sic in qualibet est generandi potentia. Non tamen quaelibet persona habens naturam divinam, gignet : quia non habet respectum qui requiritur ad hoc quod gignat, sed hoc soli competit Patri.

Haec Aegidius.

 

Sed istud est contra verba Bonaventurae praehabita.

 

Est etiam contra Thomam, in hac septima distinctione dicentem :

Quidam dixerunt, quod Filius in divinis potest generare alium filium, sed ista potentia nunquam reducetur in actum. Sed hoc nihil est : quia secundum Philosophum, in perpetuis non differt esse et posse, id est, non distant ab invicem, et multo minus in divinis. Ideo quidquid non est in Deo, non potest esse in eo : alias Deus esset mutabilis.

Haec Thomas.

 

Denique sicut patet ex dictis, nec in Filio neque in Spiritu Sancto est generandi potentia, sumpta quasi active.

Nec sequitur : in eis est divina natura, ergo sic dicta generandi potentia ; cum natura dicatur absolute, potentia vero generandi partim relative, sicut patebit.

 

 

Iam respondendum ad tertiam partem quaestionis, videlicet,

an potentia generandi sit quid, vel solum ad aliquid :

hoc est,

an dicat quid absolutum, vel relativum.

 

Videtur quod dicatur ad aliquid in divinis.

Primo,

namque potentiae distinguuntur vel saltem innotescunt per actus ; sed generare in divinis est ad aliquid, et generatio est relativa proprietas : ergo et potentia generandi.

Secundo,

quia quae absolute dicuntur, conveniunt unicuique divinae personae. Potentia autem generandi active ac proprie sumpta, soli convenit Patri.

Tertio,

quia remota per intellectum distinctione personarum in Deo, remanent absoluta, ut bonitas, sapientia ; non autem generativa potentia : ergo non dicitur absolute.

Quarto,

omnis actio procedit a propria forma ; sed generatio Filii est propria operatio Patris : ergo egreditur a propria Patris forma, quae est paternitas ipsa. Cum ergo potentia generandi sit principium operationis istius, videtur quod potentia illa sit relatio.

Quinto,

potentia generandi est quaedam fecunditas ad gignendum, et illa fecunditas est propria Patri : ergo est relativum.

 

In contrarium arguitur :

Primo :

In Deo realiter idem sunt, esse, posse, et agere, seu essentia, potentia, actio ; itemque posse, scire, et velle, ut etiam Plato testatur. Sed esse et scire ac velle dicuntur in Deo absolute : ergo et posse.

Secundo,

quia generare est actus naturae, ut dictum est saepe. Natura autem absolute accipitur.

Tertio,

quia in textu habetur, quod Deus non est potens nisi sua essentia : ergo absolute convenit ei potentia. In perpetuis etiam et aeternis non differunt esse et posse.

 

Ad hanc quaestionem respondet Bonaventura :

Circa hoc problema tres fuerunt positiones. Una dicentium quod potentia generandi potest vocari potentia nuda seu indisposita, et potentia disposita. Si dicatur potentia nuda, dicit aliquid, atque in tribus personis est : quia consequitur naturam tribus personis communem ; cumque natura in tribus sit, etiam ista potentia est in illis. Sed prout dicit potentiam dispositam, sic in solo est Patre, in quo dumtaxat convenientiam habet ac dispositionem exeundi in actum generationis : sicque dicit ad aliquid. Sed verba huius opinionis non videntur sana nec vera, quoniam cuius potentia est nuda, etiam nata est esse disposita : idcirco si nuda generandi potentia convenit tribus personis, ergo et potentia generandi disposita. Denique ponere in divinis potentiam nudam similiter se habentem ad esse et non esse respectu generationis aeternae, quam omnino necessarium est esse, non sane nec proprie dictum est.

Secunda fuit positio dicentium quod cum in divinis sit idem esse et posse, essentia et potentia, quod sicut essentia et potentia dicunt quid, ita similiter esse et posse : et quemadmodum cum dico essentiam Patris et essentiam Filii ac Spiritus Sancti, seu esse Patrem, esse Filium, esse Spiritum Sanctum, non dico essentiam aliam, nec aliud esse, sed alterius atque alterius ; ita dum dico potentiam Patris, seu Patrem posse generare et Filium generari, non dico aliud et aliud posse, sed alterius alteriusque personae. Et huius positionis fuit Magister, ut patet clare in littera. Hi ergo dicebant, quod potentia generandi dicit quid cum respectu ad aliquid, quia est essentiale tractum ad personam. Cum enim non sit omnimodae abstractionis, potest ad personam sic trahi. Et ista positio est satis probabilis, et videtur posse rationabiliter sustineri.

Fuerunt et tertii moderniores, dicentes quod potentia generandi in divinis dicit de se ad aliquid, quia potentia dicit habitudinem originalis principii ad principiatum. Et quoniam habitudo potest esse personae ad personam, et tunc vere est habitudo ; potest quoque habitudo esse essentiae ad creata, et sic est habitudo secundum modum dicendi et intelligendi : hinc principium de sua ratione non tantum est essentiale appropriatum per additionem, imo etiam dicit proprium personae. Pari ratione cum potentia dicat originalem habitudinem, non tantum essentialem, dicitur seu trahitur ad personam, ut sic dicat essentiam personaliter : imo dicit proprium, et ita ad aliquid de se. Haec autem positio sine praeiudicio probabilior esse videtur. Generativa namque potentia non videtur dicere nisi fecunditatem ad actum generationis, quae est propria Patri ; similiter et potentia illa. Nec est simile de posse et esse, nisi uno modo. Hoc enim verbum, est, aliquando per se praedicatur, aliquando est tertium adiacens. Quando per se praedicatur, tunc dicit actum absolutum, videlicet actum entis ratione essentiae. Idcirco tunc dicitur absolute, et dicit quid. Quando vero est tertium adiacens, ut cum dicitur, Pater est Deus, Pater est pater ; dicit habitudinem praedicati ad subiectum : et quoniam potest dicere habitudinem ad subiectum seu praedicatum essentiale vel personale, ideo potest dicere essentiale, vel modum essendi personalem. Posse autem, de propria sua ratione dicit habitudinem secundum originem. Hinc specificatur per adiunctum, ut dicat conditionem principii essentialis vel personalis. Unde secundum hanc positionem, potentia generandi est tantum in Patre. Magister autem, et eum sequentes atque dicentes quod eadem potentia qua Pater potest gignere, Filius potest gigni, sunt secundae opinionis.

Haec Bonaventura.

Qui etiam addit, quod quatuor sunt genera nominum in divinis.

Nam quaedam sunt essentialia essentialiter dicta, ut veritas, deitas.

Quaedam essentialia personaliter dicta, ut potentia generandi. 

Quaedam personalia personaliter sumpta, ut generans, genitus.

Quaedam personalia essentialiter accepta, ut missus, incarnatus, et huiusmodi :

quae dicunt respectum ad personam, ideoque personalia sunt ;

et effectum in creatura, propterea essentialiter accipiuntur.

Haec idem.

 

Thomas autem magis consentit secundae positioni, et reprobat tertiam.

Ait enim in Scripto :

Quidam dixerunt, quod potentia generandi simpliciter est ad aliquid, non tantum ex parte actus, sed etiam ex parte potentiae : potentia namque relationem importat principii. Sed hoc nihil est, quia potentia non est relativum secundum suum esse, sed solum secundum dici : imo potentia significat etiam id quod est principium, et non tantum relationem principii. Sic enim hic quaerimus de potentia generandi. Porro principium cuiuslibet operationis divinae, est (sicut praehabitum est) divina essentia, a qua egreditur aliquis actus in quantum est sapientia, et aliquis secundum quod est voluntas ; sicque de aliis attributis. Similiter dico, quod cum proprietas relativa realiter sit ipsa essentia, essentia in quantum paternitas, est principium huius actus qui est generare, non sicut agens, sed sicut quo agitur. Unde principium generationis est essentiale sub ratione relationis. Sicque est quasi medium inter essentiale et personale : quia ex parte illa qua potentia (quae est media inter essentiam et operationem) in essentia radicatur, est absolutum ; sed ex ea parte qua coniungitur operationi personali, videlicet generationi, est relativum.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione quadragesima prima,

affirmat :

Quidam dixerunt quod potentia generandi significat relationem in divinis. Sed hoc esse non valet, quoniam illud proprie dicitur potentia in quocumque agente, quo agens aliquid agit. Omne autem producens aliquid per suam actionem, producit simile sibi quantum ad formam qua agit : quemadmodum homo genitus similis est homini generanti in natura humana, cuius virtute homo potest hominem generare. lllud ergo est potentia generativa in aliquo generante, in quo genitum generanti assimilatur. Filius autem Dei assimilator Patri gignenti in natura divina : hinc natura divina in Patre est potentia generandi in ipso. Sicque potentia generandi, principaliter et in recto significat divinam essentiam, relationem vero in obliquo. Non itaque significat tantum relationem, nec etiam essentiam in quantum est idem relationi, ita ut ex aequo designet utrumque. Quamvis enim paternitas significetur ut forma Patris, est tamen proprietas personalis, habens se ad Patris personam ut forma individualis ad aliquod individuum creatum. Forma autem individualis in rebus creatis constituit personam generantem ; non autem est quo generans generat (in quantum individualis, sed ut natura), alioqui Socrates gigneret Socratem. Hinc nec paternitas potest intelligi ut quo Pater generat, sed ut constituens generantis personam : alioqui Pater generaret Patrem. Sed id quo Pater gignit, est natura divina, in qua sibi Filius assimilatur.

Haec Thomas.

 

Praeterea Petrus et Richardus in hoc consentiunt Thomae, quod fatentur potentiam generandi dicere aliquid absolutum et aliquid relativum, seu medium esse inter absoluta et relativa. Sentiunt tamen quod specialiter dicat ad aliquid.

Siquidem Petrus :

Quamvis, inquit, aliqui dicant, quod ipsa potentia in se et in sua radice considerata, essentialis est, atque secundum inclinationem ad actum, personalis ; alii vero, quod solum sit personalis, cum dicat originem personae a persona, sicut principium dictum de Patre ac Filio respectu Spiritus Sancti : alii tamen verius arbitrantur, quod cum dicitur, Potentia generandi, duo dicuntur, puta : Potentia, quae ad essentiam spectat ; et quod additur, Generandi, spectat ad relationem, sicut dum dico, Deus generans. Ipsum ergo coniunctum, est essentiale tractum ad personam. Et quoniam proprium additum sibi, determinat ipsum, non econtrario ; idcirco coniunctum hoc potius habet naturam attributi personalis, quam essentialis.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Potentia (ait) generandi in divinis dicit quid, et ad aliquid. Formalius tamen videtur designare ad aliquid. Id enim quo Pater potest generare, est potentia generativa ; sed id quo Pater potest generare, est natura divina cum modo non habendi eam ab alio. Porro divina natura dicit quid ; modus vero non habendi eam ab alio, dicit ad aliquid. Ideo potentia generativa dicit utrumque, formalius tamen, ad aliquid, quoniam modus ille non habendi eam ab alio, formalius pertinere videtur ad rationem potentiae generativae.

Haec Richardus.

 

Praeterea,

Albertus secundae concordat positioni, quae est Magistri ;

non tamen determinat,

an potentia generandi magis dicat relativum an absolutum.

Etenim ait :

Potentia generandi secundum rationem intelligendi, medium est inter pure essentiale et pure personale. Quod patet, si complexum hoc dividatur : omnis enim potentia est essentialis, omnis vero generatio personalis. Hinc potentia generandi coniunctim sumpta, prout potentia est in actu, est medium tale : et id quod est potentiae, tenet se ex parte naturae seu absoluti ; id autem quod est actus, tenet se ex parte notionis seu relationis.

Et si obiciatur, quod inter essentiam et personam non est medium in divinis : dicendum quod verum est secundum rem, tamen secundum rationem intelligendi et considerandi, potest ibi medium assignari.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus, tertio suae Summae libro affirmans :

Potentia generandi est aliquo modo in Filio, et potentia spirandi in Spiritu Sancto. Potentia namque generandi, dicit essentiam sub ratione notionali : ideo medium est inter pure essentiale et pure notionale, habens aliquid de utroque. Ideo si sumatur secundum rationem potentiae ut potentia est, sic potentia ista est in Filio : quia potentia haec est in divina natura, ex qua pullulans pullulat, prout ait magnus Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus : Pater est fontana deitas ; Filius autem et Spiritus sunt deigenae deitatis, si sic fari oportet, pullulationes, et flores, et supersubstantialia lumina.

Haec Udalricus.

 

Satis concordat in Summa sua primo libro Antisiodorensis,

ubi sentire videtur,

quod

potentia generandi sit quodammodo ipsa paternitas :

nisi forsan ex hoc insinuetur, quod tantum dicat relationem, iuxta tertiam positionem.

 

Praeterea Durandus de ista materia notabiliter scribit :

De hac (inquiens) quaestione triplex est modus dicendi. Primus, quod potentia generandi dicit tantum ad aliquid : quoniam generare convenit Patri per id quo differt ab omni supposito alio, puta per paternitatem seu generativam potentiam. Proprius enim actus rei convenit ei per id quod ei dumtaxat formaliter competit. Item, paternitas est proprietas constitutiva personae Patris, et ita dat ei actum primum, videlicet esse personale, et per consequens actum secundum, utpote generare : imperfecta est etenim forma quae dat actum primum, et non secundum.

Alius modus dicendi est omnino oppositus. Dicit enim quod potentia generandi non includit intrinsece nisi essentiam, et nullo modo relationem. Imaginatur namque ista opinio, quod sola divina essenlia est id cuius virtute eliciuntur hi actus, generare, spirare, creare, tamen ordine quodam ; nec inconveniens est quod ab eodem principio sint plures actus subordinati, sicut lux solis illustrat et calefacit. Sed cum agere sit suppositorum, oportet divinam essentiam esse in uno aut pluribus, ad hoc quod eliciat actus praefatos. Quod si termini actuum horum fuerint compossibiles in eodem, suppositum in quo esset essentia, posset in plures aut omnes huiuscemodi actus : quemadmodum lumen et calor sunt formae compossibiles in eodem, ideo forma quae est causa illuminationis et calefactionis, potest hos actus producere in quocumque individuo sit, nisi impediatur per contrarium in agendo, vel per indispositionem materiae, de quo non est in divinis timendum. Cum vero per quemlibet actum constituitur novum suppositum, ut in divinis per actus notionales, non potest sic esse : imo primus actus necessario est ab essentia ut est in una dumtaxat persona, sicut generare in solo Patre ; secundus autem actus est ab essentia ubi est in duabus personis, ut spirare in Patre et Filio ; tertius, ubi est in tribus, sicut creare est actus toti Trinitati communis. Hinc constat cur quaelibet divina persona non potest in omnes hos actus, quia divina essentia est ad hos actus fecunda ordine quodam : nec potest esse secunda persona in divinis, nisi expleta prima fecunditate, per cuius expletionem secunda persona, videlicet Filius Dei, producitur ; nec esse potest divina essentia in tertia persona, nisi expleta secunda fecunditate, scilicet spirativa, per cuius expletionem persona producitur tertia. Rationes huius opinionis sunt : Id quod per se est fundamentum relationis, non includit relationem intrinsece : sed potentia ad actus divinos est per se fundamentum relationis inter producens et productum. Item, si in divinis personis essentia diversificaretur numero sicut in creaturis, generare attribueretur naturae, non relationi, quemadmodum in rebus creatis. Sed unitas divinae naturae nil perfectionis tollit ab ea : ergo per unitatem essentiae divinae ab ea non tollitur quin ei conveniat principiare actus divinos ad intra. Amplius, continere principiative divinam personam, nobilius est quam continere productionem creaturarum. Sed continentia creativa competit Deo ratione naturae : ergo et continentia principiativa personae.

Tertius modus est, quod tam essentia quam relatio habet rationem principiandi in generatione et spiratione. Persona namque in divinis producta, habet tam essentiam quam relationem, sed essentiam ut sibi communicatam, non productam, relationem vero tanquam vere productam. Sicque in generatione Filii, essentia habet rationem principii, quantum ad id quod est communicationis ; paternitas vero, quantum ad id quod est ibi productionis. Producens equidem necesse est realiter a producto distingui, cum nihil producat se ipsum. Principium vero communicationis non oportet realiter distingui a communicato, sed sufficit quod idem habeatur a pluribus, ita quod unus ab alio habeat. Et hoc convenit divinae essentiae ob suam illimitationem, quae ob suam infinitatem potest esse una numero in pluribus personis. Insuper, principium et terminus in generante et genito sibi invicem correspondent. Sed in genito, id quo productio terminatur, est relatio ; essentia autem est quo terminatur communicatio : ergo in generante relatio est principium productionis, essentia communicationis.

Haec Durandus, qui de his scribit prolixe.

 

Primus autem modus dicendi quem recitavit, videtur esse Scoti.

Qui scribit hic,

quod

potentia realis, est proximum fundamentum relationis, quia hoc nomen, potentia, non est abstractum ultima abstractione, sed est concretum concretione ad fundamentum, quamvis non ad subiectum. Potest ergo potentia sumi pro eo quod per se significat, vel pro eo quod denominat, quod est proximum fundamentum talis relationis. Primo modo accipiendo, dico quod potentia significat relationem, sicut potentialitas : et hoc modo quaestio non habet difficultatem, quia potentia generandi in divinis dicit essentialiter relationem. Secundo modo est difficultas quaestionis, quid scilicet sit illud absolutum quod est proximum fundamentum relationis istius. Et tunc praecise loquendo de activa potentia, distinguendo ulterius quod potentia denominative sumpta, aliquando sumitur pro suo fundamento praecise, aliquando autem pro ipso cum omnibus quae concurrunt ad hoc quod possit elicere actum, quae scilicet requiruntur ad rationem propinquae potentiae, ut sunt in rebus creatis approximatio passivi et impedimenti amotio : sic ergo loquendo de potentia, id est de fundamento proximo istius relationis praecise sumpto, dico quod potentia generandi Patris, non est relatio, sed aliquid absolutum.

Haec Scotus, qui et ipse de his scribit prolixe.

 

Amplius,

Henricus tertio Quodlibeto, quaestione tertia, quaerit sic : 

Utrum ratio generandi in Patre sit divina essentia, vel proprietas eius.

Et respondet :

Esse quod est Deus seu divina essentia, est radix et fundamentum omnium eorum quae sunt in divinis, et ab ipsa originantur, atque ad eam reducuntur. Hinc divina essentia est radix et fundamentum omnium divinarum actionum et productionum ; omnisque actio et omne productum in Deo, et omnia quae in eo sunt, non sunt nisi ipsa divina essentia et purum ac simplicissimum esse : quamvis secundum aliam et aliam rationem quandoque dicatur potentia, interdum relatio, nonnunquam proprietas personalis, seu actio aut operatio, sicque de aliis : ita quod quidquid nominatur sive concipitur in divinis, licet ob aliam rationem quam est ratio substantiae alio modo significatur et concipitur, semper tamen divinam includit essentiam, et est ipsa essentia, tamen sub alia ratione quam sit essentiae ratio. Nempe quod in Deo est potentia, hoc est essentia sub ratione potentiae ; et quod est relatio, est essentia sub ratione respectus.

Hinc quaestio introducta intelligitur sic :

An essentia sub ratione essentiae, vel sub ratione qua proprietas, sit principium quo Pater generet. Quocirca sciendum, quod in omni generatione naturali duo contingunt ex actione generantis circa genitum, scilicet, quod genitum est simile generanti, et quod ab ipso distinguitur. Specialiter tamen actio generantis terminatur ad simile ratione qua distinctum est. Unde homo non generat hominem istum, quia generat simpliciter, sed econtra. Nam homo non differt ab homine simpliciter sumpto, sed ab isto et illo. Id autem quod generatur, sequitur rationem principii generantis. Hinc ex parte generantis, in eo quo generat, quod ost ratio generandi, duo concurrunt, videlicet ratio qua assimilatur genitum generanti, et ratio qua distinguit unum ab alio, ita quod principalior sit ratio generandi ex parte qua distinguit. Itaque Pater in divinis generat sibi similem, utpote Deus Deum ; et item distinctum a se, cum nullus sibi ipsi assimiletur. Ratio autem qua Pater generat similem sibi, est divina essentia (cum natura sit vis simile sibi procreans seu producens) in quantum essentia, non simpliciter, sed ut consistens in singulari supposito, quod est Pater. Ratio vero qua distinguit, est paterna proprietas, Patris constitutiva ; illa videlicet quae secundum rationem intelligendi primo est constitutiva Patris, ac deinde principium eliciendi actum generationis, et tertio, mediante actu generati onis, notat in Patre respectum ad Filium, atque tunc demum, in quantum per actum generandi habet secum Filium genitum, nominatur paternitas, ita quod sub ratione nominis huius, paternitas, sequitur actum generationis. Non enim est Pater a se, nisi quia habet Filium genitum. Porro paternitas sub ratione qua est principium elicitivum actus generandi, est innominata, et circumioquimur eam per potentiam generativam, quae tamen includit in se tam rationem assimilandi, quam rationem distinguendi. Paterna ergo proprietas est principium quo generandi distinctivum, quia Pater non generat Patrem, sed Filium : et quia (ut dictum est) principale in genito est distingui a generante, nec divina essentia est principium quo generationis, nisi ut est in Patre sub paterna proprietate; ideo ei magis proprie convenit esse principium quo, seu rationem gignendi.

Haec Henricus.

 

Porro Aegidius circa haec scribit,

quod

sicut genus multiplicatur per specificas differentias, sic natura specifica per diversa esse quae in suis habet suppositis. Hinc sicut speciebus convenit natura generica, secundum quod in suo genere uniuntur ; quae autem conveniunt speciebus secundum differentias proprias, competunt eis secundum se : sic ea quae sunt naturae competunt eius suppositis, prout in natura uniuntur specifica ; ea vero quae conveniunt unicuique supposito secundum proprium esse, competunt ei secundum se. Hinc potentia generandi dicitur proprie de natura, et convenit ei, non de supposito, neque de esse ipsius, aut quocumque per quod ab aliis suppositis est distinctum : quoniam generandi potentia accipitur non ex eo quod genitum habet esse distinctum a generante, sed quia habet esse unitum, cum illud sit potentia generandi, cuius virtute productum redditur producenti conforme. Ideo in divinis ratio potentiae generandi non sumitur ex respectu, nec potentia illa est relatio secundum quam genitum a gignente distinguitur, sed est ipsa natura in qua Filius secundum quod huiusmodi, Patri assimilatur. Idcirco cum natura sit quid absolutum, potentia generandi simpliciter dicit quid absolutum ; habet tamen modum aliquem respectivum. Quemadmodum enim in creaturis quaedam sunt relativa secundum esse, quaedam secundum dici ; sic suo modo in Deo quaedam sunt simpliciter relativa, quaedam secundum quid, ut natura seu potentia generativa, quae dicit quemdam respectum ad actum generationis. Sunt autem de hac quaestione aliae opiniones : quae, quia firmum habere fundamentum horruerunt, dimittantur.

Haec Aegidius.

 

Cuius opinio quasi in toto videtur contraria praetactae positioni Henrici, ut patet perspicaciter intuenti.

Convenit autem cum Thoma in multis.

Nihilominus videntur dicta ipsorum posse quodammodo concordari.

Cum enim generare sit suppositorum, verum est quod ait Henricus, quod generatio non competit humanitati aut homini in communi, sed Socrati : quia videlicet realis exsecutio generationis seu opus ipsum, est suppositi tanquam eius quod agit. Verumtamen quia ex vi naturae convenit supposito, idcirco naturae adscribitur tanquam principio originali et quo agendi

Praeterea,

verba Thomae videntur sibi invicem aliqualiter dissonare : quia ut patuit, in Scripto fatetur, quod divina essentia in quantum paternitas, est principium huius actus qui est generatio. Porro in Summa testatur quod paternitas non potest intelligi, ut quo Pater generat : alioqui Pater gigneret Patrem. Sed id quo Pater gignit, est divina natura, in qua ei Filius similatur.

Pro quorum concordia videtur,

dicendum quod esse principium quo seu rationem generandi, per prius ac originalius convenit naturae quam relationi. Propter quod dicit Henricus, quod quamvis conveniat relationi, per hoc non excluditur quin competat deitati seu naturae ut est in Patre, quia paternitas includit essentiam.

Praeterea,

de generatione contingit loqui dupliciter :

primo, quoad suum genus aut generale, videlicet ut est quaedam productio ;

secundo, quoad propriam eius rationem.

Primo modo principalius pertinet ad eam distinctio geniti a gignente, cum nulla res producat se ipsam.

Secundo modo principalius spectat ad eam assimilatio unius ad alterum, cum generare sit simile sibi in natura producere.

Sicque concordantur praetacti doctores in alio puncto.

 

Verumtamen, quamvis videatur Aegidio quod aliorum positiones horruerunt firmum fundamentum habere, sua tamen opinio videtur debiliori fundamento inniti. Non enim convenit Patri generare absolute ex parte divinae essentiae (alioqui conveniret et Filio atque Spiritui Sancto), sed ratione naturae divinae prout in ipso est primitive et non aliunde, ut dictum est clarius.

 

Postremo, sine praeiudicio ac temeraria assertione loquendo,

videtur praeinducta Bonaventurae positio verior, quod scilicet potentia generativa dicatur pure ad aliquid. Unde secundum Henricum, est ipsa paternitas : quod et Antisiodorensis sensisse videtur. Cum enim dicitur, generativa potentia, complexum hoc sumitur in virtute unius dictionis ac nominis. Ideo quantumcumque potentia secundum se diceretur absolute, tamen ex tali limitatione et contractione sumitur respective : quemadmodum si istud complexum, homo albus, uno nomine designetur, illud utique absolute loquendo in genere qualitatis ponetur, sicut et album.

Hinc rationes ad hoc inductae, sunt concedendae.

 

Obiectiones vero contra hoc factae, non aliud obtinent nisi quod in Deo realiter idem sint esse et posse ; non autem quod esse et posse generare non distinguantur formaliter seu ratione, sicut essentia atque paternitas. Unde et Deus dicitur potens sua essentia : quoniam nec potentia generativa neque relatio aliquid reale superaddit essentiae. Argumenta vero in principio huius tripartitae quaestionis formata, partim soluta sunt in praecedenti distinctione, partim in huius corpore quaestionis.

 

 

QUAESTIO II

 

Insuper quaeritur hic :

An potentia dicatur in Deo univoce de potentia intelligendi et generandi atque creandi.

 

Videtur quod non :

quia potentia intelligendi est absolutum, potentia generandi est relativum, potentia creandi est principium productivum de nihilo. Sicque potentiae istae sunt diversarum rationum, respiciunt quoque actus generum diversorum ; non ergo una ratione potentia praedicatur de eis.

 

Ad istud Alexander respondet :

Potentia non dicitur in Deo aequivoce, sed analogice, id est per prius et posterius secundum rationem intelligendi. Divina enim potentia, est potentia cuius est actus per se, id est, cui per se competit agere. Per hoc quod dicitur per se, differt a creata potentia, quae non est per se agendi principium. Hoc vero quod dicitur principium actus per se, convenit in Deo tam potentiae intelligendi quam generandi ac creandi. Sed potentia intelligendi, est potentia actus qui est divina substantia : quia intelligere Dei, est sua essentia per modum actus significata. Potentia autem generandi, est potentia actus qui est de substantia : generatio namque est productio de substantia generantis. Potentia vero creandi, est potentia actus de nihilo. Secundum hoc ergo quod dicitur potentia actus, dicitur per prius et posterius de potentia intelligendi, generandi et creandi, secundum intelligentiam rationis. Porro quod dicitur per se, excludit indigentiam motoris seu agentis, sicut est in passiva potentia ; indigentiam quoque materiae et ulterioris perfectionis, sicut est in potentia creaturae activa. Una est etiam in Deo potentia, cum dicitur, Potentia intelligendi, generandi, creandi ; sed per actum alium et alium, aliter et aliter determinatur.

Haec Alexander.

 

Denique ad quaestionem qua quaeritur,

an potentia dicatur univoce de potentia generandi et de potentia creandi,

respondet Albertus quod

potentia abstractive accepta praedicatur de utraque, non aequivoce.

Sed non addit an univoce vel analogice.

 

Thomas vero :

Potentia est (inquit) medium, secundum rationem intelligendi, inter essentiam et operationem. Hinc potentia generandi et potentia creandi, possunt considerari prout radicantur in divina essentia : et sic est una numero potentia, atque univoce dicta. Possunt item considerari ex parte qua coniunguntur operationi : sicque potentia dicitur de eis non univoce, sed per prius et posterius.

Et si quaeratur, quae harum potentiarum sit prior secundum ordinem considerationis : dicendum, quod potentia generandi, quemadmodum generatio, prior est creatione. Quod si obiciatur, quod commune et essentiale est ante proprium ac personale, et creandi potentia communior absolutiorque est quam potentia generandi, quia communis est tribus personis, nec dicit relationem realem ; potentia autem generandi, est propria Patri : dicendum, quod commune in divinis est ante proprium, quando commune per se accipitur secundum rationem intelligendi ; sed quando commune accipitur cum respectu ad creaturas, tunc ratione respectus adiuncti est posterius propriis personarum.

Haec Thomas.

 

Concordat Aegidius, qui circa haec quaedam notabilia scribit, qualiter scilicet Filio ac Spiritui Sancto et creaturis similiter ac dissimiliter convenit emanare a Patre per modum intellectus ac voluntatis.

Quod infra, ubi de processione Spiritus Sancti tractabitur, inducetur.

Petrus etiam ait hic :

Sicut in sole potentia lucendi, illuminandi, liquefaciendi et constringendi, ex parte solis est eadem, et ex parte actuum differens, analogiamque habens ; ita de potentia creandi et generandi censendum est.

 

Praeterea Richardus scribit hoc loco :

Posse creare, dicit divinam substantiam cum respectu rationis ad creaturam ut voluntarie creabilis est, non ut creata : sicque, posse creare, connotat ipsum creabile. Posse autem generare, dicit divinam substantiam cum modo non habendi eam ab alio : et sic importat respectum ad personam Filii sub ratione generabilis, non geniti, quamvis aeternaliter genitus sit. Genitor vero notat respectum ad Filium ut genitum. Unde, posse generare, connotat aliquo modo generabilem. Quantum ergo ad illud absolutum quod signant posse creare, et posse generare, realiter idem sunt, et sola ratione distincta ; sed quantum ad praefatos respectus, differunt plus quam sola ratione, cum posse creare, dicat respectum rationis, posse vero generare, realem respectum. Quantum autem ad connotata differunt maxime, cum posse creare, connotet creabile ; posse generare, generabile increabile. Unde apparet quod ista non sit vera, Posse generare est posse creare, propter connotata diversa ac diversitatem respectuum.

Haec Richardus.

 

Hinc Alexander :

Intentio (inquit) seu ratio potentiae, determinatur dupliciter, scilicet per aeternum et temporale ; cumque determinatur per aeternum, ut cum dicitur, potentia intelligendi, nil connotatur creatum ; cum vero determinatur per temporale, connotatur ens possibile.

 

Concordat Bonaventura,

qui etiam asserit, quod

comparando potentiam creandi et potentiam generandi ad id cuius sunt, sic secundum rationem intelligendi, potentia creandi est prior, cum sit naturae ; potentia autem generandi, personae. Sed comparando eas ad id ad quod terminantur, potentia generandi est prior, cum terminetur ad aeternam et increatam personam; potentia vero creandi, ad temporalem effectum.

Concordat etiam idem doctor his quae dicta sunt de analogia divinae potentiae ;

et addit :

Duplex est analogia. Una per reductionem ad unitatem naturae secundum prius et posterius : et haec potest esse comparando creaturam ad creaturam ; et in hac signum distribuit pro omnibus contentis, nisi sit distributio restricta ex additione, usu aut modo loquendi : ut si dicatur, caelum tegit omnia. Alia est analogia per reductionem ad unitatem proportionalis similitudinis, non naturae. Et quod sic analogatur, non est inter alia, sed super alia : ideo distributio proprie pro illo non distribuit, nisi sit extensa. Unde Deus non est ens inter omnia, sed super omnia. Hinc, omnipotens, non distribuit pro potentia generandi distributione proprie sumpta, nisi fiat quaedam extensio, atque ex illa per consequens fiat appropriatio quaedam circa suppositum. Propterea, omnipotens, convenit tribus personis, quia non distribuit pro generandi potentia, quae solius est Patris.

Haec ille.

 

De hac demum materia scribit Udalricus in Summa sua, libro secundo :

Potentia in Deo dicitur uno modo robur naturae ad consistendum per se et in se invariabiliter in aeternum. Secundo, potentia in Deo vocatur robur naturae in persona ad communicandum se perfecte, non solum per actum naturae, quae potentia vocatur potentia generandi ; sed etiam per actum amoris, quae vocatur spirandi potentia. Tertio, dicitur potentia operationum naturalium : quae sunt, intelligere, velle. Quarto, potentia rerum causativa et creativa. Et quamvis nomen potentiae univoce de eis dicatur, prout unum sunt in re, tamen analogice dicitur de eisdem consideratis secundum rationes distinctas. Sic etenim prima est illa quae est robur naturae in aeternitatis stabilitate se continentis : quoniam illa est ipsa natura, a qua aliae potentiae secundum rationem intelligendi fluunt. Et quia potentiae naturalium operationum immediatius omnibus fluunt a natura, quemadmodum et ipsa natura esse non potest sine naturali operatione ; ideo illa est secunda potentia, et prior quam potentia communicationis ad intra, sicut prior est perfectio rei in se, quam in respectu ad aliam. Tertia est potentia quae virtute naturae est in persona ad actum communicationis eiusdem naturae ; estque prior quam causandi seu creandi potentia, quoniam immediatius consequitur naturam communicabilitas sui secundum se, quam in participatione per similia. Unde ultima est causalis potentia.

Haec Udalricus.

 

 

QUAESTIO III

 

Quaeritur quoque :

An potentia Dei sit tantum respectu eorum quae subiciuntur divinae potentiae, videlicet respectu creaturarum seu creabilium, et non respectu productionis in divinis ad intra.

 

Videtur quod non.

Primo,

quia ut arguit Augustinus,

si Pater non potuit generare Filium sibi aequalem, impotens fuit :

ergo potentia Dei concernit actum generationis ad intra.

Secundo,

quia Deum Filium generare, est incomparabiliter plus quam totum mundum producere : ergo in hoc maxime declaratur potentia, imo et omnipotentia Dei.

 

In oppositum est Magister in littera.

 

Ad istud respondet Albertus :

Omnipotentia Dei attenditur respectu eorum quae extra sunt, et consequitur posse commune Patris et Filii ac Spiritus Sancti. Hinc et potentia Dei dicitur respectu eorum quae subiciuntur potestati divinae. Unde Filius non est impotentior Patre, quamvis non potest filium generare quemadmodum Pater : quoniam generare filium, non est aliquid horum quae divinae potentiae sunt subiecta. Item, generare filium, non est aliquid, sed ad aliquid in divinis. Similiter, esse patrem, est ad aliquid, magis quam aliquid.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus libro suae Summae secundo :

Sola, inquiens, causalis potentia, quae concernit effectum, proprie sortitur nomen potentiae. Idcirco, dum signum distributivum additur ei, distribuit solam istam potentiam secundum multitudinem rationum quam habet ex relatione effectuum diversorum ad eam sicut ad causam. Ideo bene dicunt antiqui, quod posse generare et posse spirare, non est aliquid subiectum divinae potentiae, propter quod omnipotentia ea non comprehendit. Nec sequitur : Filius non habet generandi potentiam ut Pater, scilicet ut gignat, ergo non est omnipotens. Hinc S. Dionysius capitulo quarto de Divinis nominibus, docet omnipotentiam Deo convenire per comparationem ad creaturas.

Haec Udalricus.

 

Bonaventura quoque :

Potentia (inquit) Patris habet comparari ad inferius, et ad aequale : nam ad superius comparari non potest, quoniam caret eo. Et dum comparatur ad inferius, sic est potentia essentialis et essentialiter tenta ; atque loquendo de tali potentia, inconveniens esset quod aliquid posset Pater quod non posset Filius. Cum vero potentia comparatur ad aequale, tunc trahitur ad personam : sicque nullum inconveniens est, si aliqua proprietas est in Patre quae non est in Filio ; nec inde consequitur, quod aliqua potentia sit in Patre quae non est in Filio.

 

Ex his patet ad obiecta solutio.

Nempe ad primum,

Thomas respondet quod Filium generare, est de his quae ad Patris pertinent rationem : idcirco redundaret in impotentiam Patris, si generare non posset. Generare vero ad Filii rationem non pertinet, ideo eius potentiae non derogat quod non gignit.

Ad secundum,

dicit Albertus, quod

in creaturarum productione apparet Dei potentia. In Filii vero generatione apparet Patris proprietas, scilicet generativa potentia :

quae dicitur ad aliquid, magis quam aliquid, nisi aliquid extensive sumatur, prout distinguitur contra nihil.

 

Sed rursus obici potest,

quoniam posse generare est aliqua dignitas Patris : alias non esset proprietas personalis. Si ergo haec dignitas Filio desit, non est Patri aequalis : ergo potest et gignere.

Ad hoc Thomas respondet,

quod

dignitas est de absolute dictis : ideo Patris et Filii est eadem numero dignitas, quemadmodum una essentia. Unde sicut paternitas in Patre est essentia, sic eadem essentia in Filio est, non paternitas, sed filiatio : sicque eadem dignitas quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio

Haec Thomas.

 

Superius vero, in secunda distinctione, data est ad huiuscemodi argumenta responsio alia.

Siquidem dato quod relatio seu proprietas relativa in divinis dicat perfectionem ac dignitatem, nec proprietas unius personae insit alteri secundum propriam rationem ; ex hoc tamen probari non valet aliquam divinam personam consistere imperfectam : quoniam plenitudo verae et infinitae deitatis in qualibet persona consistens, omnem ab ea imperfectionem excludit ; et quamvis una persona non habeat alterius proprietatem secundum propriam rationem qua alteri inest, nihilo minus habet eam secundum id quod substantialiter est, et prout convenit sibi.

Dictum est quoque quod eadem potentia qua Pater potest generare, potest et Filius generari, iuxta sensum praehabitum. Et quamvis Filio non conveniat generare, tamen id quod est generari, puta divina essentia, vere inest et convenit Filio ; istudque sufficit ad divinarum perfectionem omnimodam personarum. Nam et quod persona non habet in se, secundum quemdam modum habet in alia, quae substantialiter idem est secum.