Distinctio XXII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XXII

DISTINCTIO VIGESIMA SECUNDA

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VIGESIMAE SECUNDAE

 

In hac distinctione agitur de nominibus Deo convenientibus. Tractatur enim in libro isto de summa et superviventi Trinitate, quantum ad ea quae ei conveniunt relative et absolute permixtim. Et quia iam ante multa sunt dicta de superexcelsa Trinitate quantum ad personarum distinctionem, et quaedam de unitate essentiae eius ; iam ordinate prosequitur de nominibus quibus utrumque recte exprimitur : et sicut patet in littera, ponuntur hic sex differentiae nominum divinorum.

 

Circa haec quaerunt doctores : Utrum Deus sit a nobis nominabilis. Et utrum proprie nominetur, hoc est : An aliquod nomen proprie ei conveniat. An etiam conveniat ei potius uno nomine designari quam multis. Et unde ortum habeat multiplicitas nominum divinorum. Porro Alexander circa haec quaerit plura, videlicet, an Deus sit nominabilis absque comparatione ad creaturas, etc.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Quaeritur ergo primo : An Deus sit nominabilis.

 

Videtur quod non.

Primo, quia communiter dicitur quod Deus sit ineffabilis : ergo et innominabilis.

Secundo, nominatio ex cognitione procedit. Sed Deus incomprehensibilis est, imo et incognoscibilis, cum omnem mentis humanae capacitatem in infinitum excedat ; et ipsamet Veritas protestatur : Nemo novit Filium, nisi Pater, nec Patrem quis novit nisi Filius.

Tertio, S. Dionysius in libro de Divinis nominibus in pluribus locis, et alibi saepe, fatetur Deum omnino indicibilem esse, imo nec opinari, nec imaginari, nec sciri, nec intelligi posse.

Idem dixerunt philosophi. Unde in libro de Causis : Causa prima est superior omni narratione, et non est ei perfectio nec diminutio, quoniam ipsa est super omnem perfectionem et diminutionem.

Multa de hoc scribuntur in libro illo, et praesertim in Elementatione theologica Procli Platonici, ubi probatur quod primum illud altissimum universorum principium non est opinabile, nec imaginabile, neque sensibile, nec definibile, nec scibile, neque intelligibile. Et de hoc possent multae auctoritates adduci : quarum solutio ex sequentibus elucescit.

 

In oppositum est, quod Deus tam multis nominibus in Scripturis significatur, exprimitur, nominatur.

Denique diversis modis a nobis cognoscitur : ergo et proportionabiliter nominatur.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Secundum Damascenum libro primo, capitulo secundo, nec omnia divina sunt effabilia, nec omnia ineffabilia, sicut nec omnia cognoscibilia, nec omnia incognoscibilia. Aliud autem est cognoscibile, et aliud effabile : quemadmodum aliud est loqui, aliudque cognoscere. Multa ergo eorum quae obtuse de Deo intelliguntur, non integre possunt enuntiari ; sed ea quae super nos sunt, cogimur ex his quae iuxta nos et secundum nos sunt, pronuntiare : sicut de Deo dicimus somnum, iram, manus, pedes, etc. Et rursus ait ibidem : Quoniam quidem Deus sine principio et fine est aeternus, increatus, immutabilis, bonus, iustus, omnipotens, cognoscimus. Quid autem est Dei substantia, vel qualiter Deus de Deo genitus est vel procedens, et qualiter incarnatus est, ignoramus et dicere non valemus.

Ex his verbis Damasceni concludimus, quod quaedam sunt quae de Deo noscuntur per naturalem rationem : et quantum ad haec, nominabilis est per creata, sicut et cognoscibilis est. Quaedam vero sola fide accepimus, ut quod Deus ex Deo est genitus, et Dei Filius est incarnatus : et quantum ad haec, non est a nobis nominabilis, sed a se ipso nominatur nominibus in sacris Eloquiis desuper traditis. Alia quoque distinctio ex verbis his Damasceni accipitur : quia est nominare Deum uno modo ex his quae sunt secundum ipsum, et hoc modo innominabilis est nobis, quoniam ea quae sunt secundum ipsum, in quantum huiusmodi, sunt infinita et incomprehensibilia : sicque intelliguntur praetactae auctoritates quibus ostenditur innominabilis. Est etiam Deum nominare ex his quae secundum nos sunt, et sic a nobis est nominabilis : sic enim nominatur nominibus privativis seu negativis, cum dicitur immensus et increatus ; sic etiam nominatur imaginibus, cum nominatur dispositionibus spiritualium creaturarum, sicut dum dicitur spiritus et sapiens atque intelligens ; et formis, cum nominatur similitudinibus corporalium creaturarum, ut cum dicitur leo, lapis, ignis. Itaque Deus secundum quod consideratur in se et secundum se, innominabilis nobis est, sed se ipsum nominat in Scripturis. Secundum autem quod consideratur in suis effectibus, nominabilis est modo praetacto.

Haec Alexander.

 

Hinc Thomas :

Cum voces, inquit, sint signa intellectionum, secundum Philosophum, idem iudicium est de cognitione Dei et nominatione ipsius. Unde sicut Deum imperfecte cognoscimus, ita et imperfecte nominamus, et quasi balbutiendo, secundum Gregorium, resonamus divina. Ipse autem solus se ipsum plenarie comprehendit, ideo solus se ipsum perfecte nominavit, atque expressit, ut ita dicam, Verbum sibi aequale gignendo. Porro secundum Augustinum, Deus omnem formam subterfugit, non quod in se ipso non sit simplicissima forma omnia formans, sed quoniam eminentia sua excedit omnem formam ac speciem a nostro conceptibilem intellectu.

Si autem obiciatur, quod Deus significari non potest per nomen, quia nomen significat substantiam cum qualitate, in Deo autem non est compositio substantiae et qualitatis ; nec per pronomen, quia pronominis significatio determinatur per demonstrationem vel relationem ; neque per verbum aut participium, quia consignificant tempus, quod Deo non convenit : respondendum, quod Deus significari potest per omnia ista. Nempe cum dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur substantia et qualitas proprie, prout accipit logicus, praedicamenta distinguens. Grammaticus vero accipit substantiam quantum ad modum significandi, similiter qualitatem. Cumque id quod significatur per nomen, significatur ut quid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid praedicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo ; hinc dicitur quod nomen significat substantiam, ad differentiam verbi, quod non significat aliquid ut subsistens. Et quia in quolibet nomine est considerare id a quo nomen imponitur, quod est quasi principium innotescendi ; ideo quantum ad hoc, habet modum qualitatis, secundum quod qualitas seu forma est principium cognoscendi rem. Unde secundum Philosophum quinto Metaphysicae, forma substantialis uno modo dicitur qualitas. Nec refert quantum ad nominis significationem, an principium innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, ut in abstractis. Et quoniam Deus se ipso cognoscitur, potest significari per nomen quod habet qualitatem quantum ad rationem a qua nomen imponitur, et substantiam quantum ad id cui nomen imponitur. Similiter per pronomen potest significari, sicut in Exodo ait : Ego sum qui sum. Et quamvis demonstrari non queat ad sensum, potest tamen demonstrari ad intellectum quantum ad id quod intellectus de ipso apprehenderit. Significari etiam potest per pronomen relativum, cum significetur per nomen, quod relativum potest referre. Per verba quoque atque participia potest significari, ut dicimus, intelligit, creat, gubernat, est intelligens : non secundum quod connotant tempus, sic enim a reprsesentatione Dei deficiunt ; sed prout actum perfectionalem designant.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in prima parte Summae, quaestione tertiadecima, et addit :

Deus in hac vita non potest a nobis videri per suam essentiam, sed cognoscitur a nobis ex creaturis secundum habitudinem principii, et per modum excellentiae atque remotionis. Sic ergo potest nominari a nobis ex creaturis : non sic quod nomen ipsum significans exprimat divinam essentiam secundum quod est in se, sicut hoc nomen, homo, exprimit sua significatione essentiam hominis secundum quod est in se.

Si praeterea opponatur, quoniam omne nomen vel abstractum est vel concretum : concreta autem non competunt Deo, cum ipse sit simplex ; nec abstracta, quia non significant quid perfectum subsistens : ergo nullum nomen potest dici de Deo. Dicendum, quod ex creaturis in Dei cognitionem venimus eumque nominamus. Nomina vero quae Deo attribuimus hoc modo, significant secundum quod materialibus convenit creaturis, quarum cognitio nobis est connaturalis. Et quia in huiusmodi creaturis perfecta et subsistentia sunt composita, forma vero earum non est quid completum subsistens, sed est id quo aliquid est : hinc omnia nomina a nobis imposita ad significandum aliquid completum subsistens, significant in concretione, prout compositis convenit. Quae autem imponuntur ad significandum simplices formas, significant aliquid non ut subsislens, sed ut quo aliquid est, sicut albedo significat ut quo aliquid est album. Cum ergo Deus sit simplex et subsistens, attribuimus ei nomina simplicia et abstracta ad designandum simplicitatem ipsius, et nomina concreta, ad designandum subsistentiam perfectionemque eius.

Haec in prima parte Summae.

 

His per omnia consonat responsio Bonaventurae.

 

Richardus quoque :

Quemadmodum, inquit, Deus ex sua natura est maxime cognoscibilis, ita et nominabilis ; et sicut nos ab eius cognitione, ita et ab eius nominatione ex nostra imbecillitate deficimus. Propter quod primo de Divinis nominibus capitulo B. Dionysius loquitur : Theologi tanquam innominabilem laudant Deum. Apuleius etiam in libro primo de Dogmate Platonis refert Platonem docuisse, Deum et innominabilem eius naturam invenire difficile. Hinc Trismegistus in libro de Divinitate ad Asclepium loquitur : Non spero totius maiestatis effectorem et omnium rerum patrem ac dominum uno posse nomine nuncupari, quamvis e multis composito aut electo.

Haec Richardus.

 

Hinc Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, post plurima argumenta pro utraque parte inducta, respondet :

Deus sibi ipsi nominabilis est. Ipse enim sui ipsius est maximus contemplator, maximus amator, et maximus delectator. Unde nomen suum manifestat hominibus, loquens ad Moysen : Haec dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. Nobis autem est nominabilis uno modo, videlicet imperfecte, hoc est in creaturis et ex creaturis, in quibus et ex quibus eo modo cognoscimus sicut in speculo ; innominabilis vero nobis in se et ex se : quoniam eum in se ipso nunc intueri non possumus sicuti est, ergo nec taliter nominare.

Haec Antisiodorensis.

 

Praeterea multa ad materiam istam spectantia scribit Albertus supra distinctione secunda, ad quaestionem istam respondens, et inter caetera loquens : cum nil dignum dici possit de Deo, tamen nil Augustinus primo de Doctrina christiana asserit, ipse Deus admisit humanae vocis obsequium, et verbis suis gaudere nos voluit. Idcirco dicendum, quod Deus innominabilis est nomine repraesentante perfecte id quod est ipse. Sed propter inopiam nominum condescendit nobis ut nominemus eum nominibus incomplete significantibus, dummodo imperfectionem huiusmodi nequaquam in ipso ponamus, imo eum omnibus supereminere noscamus.

Si autem quaeratur, quo nomine congruentius nominetur, respondet Anselmus, quod omni nomine potest congrue nominari quod absolute simpliciterque loquendo melius est inesse, haberi aut esse, quam non. Omni autem rei melius est esse quam non esse ; similiter omni enti melius est vivere quam non vivere ; sed et omni viventi melius est intelligere quam non esse intellectualis naturae. Ideo esse, vivere, intelligere, et consimilia praedicata perfectionalia, apte nominant Deum. Verumtamen advertendum quod dupliciter nomina divina formantur. Primo, ab his quae secundum rem per prius sunt in Deo, et per posterius in creaturis. Et nomina ista a divino Dionysio mystica appellantur, videlicet bonum, ens, vita, sapientia, intellectus, etc. mystis [μυστήριον] etenim Graece, Latine secretum est. Et hoc ideo, quoniam nomen tale secundum proprietalem quam habet ab imponente, significat secundum partem seu imperfecte id quod in Deo est totaliter ac perfecte, atque interdum per modum accidentis significat quod in Deo substantialiter est, et est eius essentia. Ideo res divina quam nominat et designat, remanet nobis occulta : nam scimus eam super omne nomen consistere, et quod deficiunt linguae ab eius narratione. Hinc S. Dionysius exponit quod dixit Deum esse vitam et non vitam, id est super vitam. Est namqne vita per prius in Deo quam in rebus creatis ; et ipse est non vita secundum id quod nomen sonat et nos capere possumus : imo sic est supervita et super vitam, qnoniam ipse est sua vita et vita infinita incomprehensibilis nobis. Propter quod B. Dionysius protestatur, quod affirmationes in Deo sunt incompactae, id est impropriae, negationes autem verae ac propriae : quia negationibus designatur quid non est, ut cum dicitur, incorruptibilis, incorporalis ; et haec simpliciter vera sunt. Affirmatio autem in Deo est incompacta, quoniam modus significandi in nomine repugnat perfectioni rei divinae, praecipue propter tria : quoniam nomina frequenter designant composite id quod in Deo est infinitae simplicitatis, et etiam imperfecte id quod perfectissimum est in Deo, et accidentaliter quandoque quod in Deo substantia est. Symbolicis demum nominibus nominatur Deus penes translationem corporalis proprietatis ad spiritualem. Sicque dicitur lapis, agnus : quoniam lapis solidus est, et solide fundans quod super ipsum construitur ; sic spiritualiter Deus est solidissima veritas, et constantissima virtus, totius spiritualis aedificii firmissimum fundamentum. Porro regula praetacta Anselmi intelligenda est de mysticis nominibus, quae ex natura rei prius conveniunt Deo.

Vera est quoque regula magistrorum dicentium quod Deus nominatur ex omnibus quae ad privationem non pertinent atque materiam : quoniam ad maleriam pertinent materialia et corporalia omnia, sive sint corpora ipsa, sive formae substantiales seu accidentales ; privativa vero sunt quae pertinent ad defectum, quoniam omnia illa ex privatione causantur, ut pati, mutari, moveri, mentiri, peccare. Et quidquid est praeter haec, ad nobilitatem perfectionem pertinet, ac iuxta regulam illam Anselmi convenit Deo.

Haec Albertus.

 

Hinc in Summa sua, libro secundo, Udalricus :

Nomina (inquit) divina a S. Dionysio appellantur, quoniam ipsa nos ducunt, quantum possibile est, in cognitionem quidditalis divinae naturae : quoniam nomen est definitio implicita, sicut econtrario definitio est nomen explicitum. Primo ergo sciendum, quod Deus innominabilis est a nobis et omninominabilis. Si enim nomen sumatur secundum completam sui rationem, qua dicitur quasi notamen, sic nihil est vere nomen rei nisi quod implicite repraesentat perfectam notitiam nominati, quemadmodum ratio nominis, id est definitio, exprimit illud explicite : sicque Deus est innominabilis nobis. Cum equidem cognitio nostra tantum sit exsistentium, eo quod ad illa cognoscenda habeat intellectus noster principia naturalia sibi inserta, et Deus sit supra omne ens et supra omnem intellectum, sequitur quod sit supra omnem naturam, cognitionem et nominationem : quia in via hac non cognoscimus eum secundum se, sed secundum suos effectus, a quibus et eum possumus nominare. Si vero nomen dicatur a qualicumque notificatione, sic Deus nominabilis est, sicut iam patuit. cumque nullus Dei effectus sit divinae bonitatis et perfectionis omnino expers, ipsaque causa nominetur perfectionibus effectuum, quae perfectiones principalius sunt in causa ; hinc Deus est omninominabilis, id est designabilis nominibus cunctorum suorum effectuum, vel proprie, vel transumptive.

Haec Udalricus.

 

Amplius scribit Aegidius hic :

Hanc dubitationem, an Deus sit nominabilis, S. Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus movet, et probat Deum innominabilem esse, quoniam nulla cognitione eum attingere possumus. Et ut valeamus intelligere B. Dionysii mentem, notandum quod in nobis sunt septem gradus seu genera cognitionum, quae se habent per ordinem.

Prima est cognitio sensus exterioris. Secunda est phantasia, quae est motus factus ab anima, atque imagines corporum intuetur. Tertia est aestimativa, quae in hominibus nuncupatur cogitativa : quae non cernit imagines corporum, sed sensibilium formarum intentiones, quia ex speciebus sensatis elicit insensatas quae nunquam fuerunt in sensu : sicut ovis viso lupo, elicit inimicitiae speciem. Quarta est intellectiva cognitio, quae quadrupliciter dividitur : quoniam egreditur vel a potentia habitu informata, aut non. Si secundo modo, sic duplex convenit ei cognitio. Una qua intelligit simplicia : quae tertio de Anima vocatur indivisibilium intelligentia. Secunda actio intellectivae potentiae non informatae habitu, est secundum quam intelligit composita : et secundum hanc format propositiones, sicut ex prima definitione. Porro secundum quod vis intellectiva informatur habitu, duplex actus ab ea egreditur : quia ut informatur habitu primorum principiorum, qui dicitur intellectus, procedit ab ea cognitio intuitus simplicis, qui a Dionysio divino tactus vocatur ; sed in quantum vis intellectiva informatur habitu conclusionum, qui nominatur scientia, sic ab ea procedit consideratio scientialis. Cumque nulla harum cognitionum Deus noscatur, recte innominabilis fertur. Unde B. Dionysius ait : Deus incomprehensibilis est, et eius non est sensus, nec phantasia, neque opinio, nec sermo, nec tactus, neque scientia. Verumtamen sicut in libro illo magnus Dionysius tradit, Deus ex suis effectibus aliquo modo cognoscibilis est, ex quibus et imperfecte nominabilis exstat.

Haec Aegidius.

 

Solutio obiectionum ex dictis est plana.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur : An aliquod nomen conveniat Deo proprie et non translative.

 

Videtur quod non.

Primo, quia iam patuit ex divini Dionysii verbis, quod affirmationes de Deo sunt incompactae, id est impropriae. Et rursus in libro de Mystica theologia docet, quod omnium rerum perfections verius principaliusque negantur de Deo, quam ei attribuantur aut competant : et tandem in libro illo concludit quod mens in contemplatione mysticae theologiae coniungitur Deo tanquam prorsus ignoto, et quod in cognitione huiusmodi, quae est perfectissima in hac via, dicimus Deum non esse unum nec unitatem, nec trinum nec trinitatem, nec bonum nec bonitatem, nec vitam, nec veritatem, nec sapientiam, etc.

Secundo, quia iuxta Deo praehabita Deum non noscimus nec nominamus nisi defectuose et imperfecte. Quod autem de aliquo taliter dicitur, non proprie convenit ei, sed incomplete.

Tertio, Deum non intelligimus nisi per suos effectus, qui sunt vel spirituales et immateriales, vel corporales, qui omnes in infinitivum a divina perfectione occumbunt : ergo per nomina sumpta ex eis non nominatur nisi improprie et penitus incomplete.

 

In contrarium est quod multa nominum divinorum ex natura rei per prius et eminentius conveniunt Deo quam creaturis : ut bonus et bonitas, verus et veritas, sapientia, cum et Salvator testetur : Nemo bonus nisi Deus. Imo multa sunt nomina soli Deo convenientia, utpote aeternus, omnipotens, infinitus, actus purus, et multa similia. Verum haec quaestio superius virtualiter mota est et soluta, distinctione secunda et tertia. Nunc tamen aliqua breviter tangentur, quae ibi forsan tacta non sunt.

 

Itaque Thomas respondet :

Omnis creatura secundum modum recipiendi participationem bonitatis divinae, deficit a repraesentatione summi exemplaris, increataeque bonitatis. Hinc in nominibus duo considerantur, videlicet res significata, et modus significandi. Cumque nomina a nobis imposita sint, semper deficiunt a repraesentatione perfectionis divinae quantum ad modum significandi, quia significant perfectiones divinas secundum modum quo participantur a creaturis. Porro si consideremus rem significatam nomine, invenimus nomina quaedam imposita ad significandum principaliter ipsam perfectionem exemplatam et derivatam a Deo, non concernendo specialem modum in sua significatione ; et quaedam invenimus imposita ad significandum perfectionem receptam secundum talem aut talem modum participandi : sicut hoc nomen, sensus, designat cognitio exemplatam a Deo per modum materialis paticipationis ; cognitio vero in sua principali significatione non importat specialem modum participandi. Hinc nomina imposita ad designandum perfectionem aliquam absolute, proprie dicuntur de Deo, et per prius sunt in eo quantum ad rem significatam, quamvis non quoad modum significandi, ut sapientia, bonitas. Alia non dicuntur de Deo proprie, sed metaphorice, in quantum aliquid perfectionis in rebus quas significant continetur, ut dictum est.

Haec Thomas.

Et concordat Udalricus, Albertus, aliique multi.

 

Verumtamen obici potest, quia multa sunt nomina Dei in Scripturis non ab hominibus instituta neque imposita, sed divinitus revelata desuperque imposita. Unde in Exodo Dominus dixit ad Moysen : Ego sum qui sum ; haec dices : Qui est misit me. Itemque : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob ; hoc nomen est mihi in aeternum. Et denuo : Nomen (inquit) meum Adonai non manifestavi eis. Non ergo omnia nomina illa sunt a nobis imposita. Nec verum videtur quod dicitur, quod non cognoscimus Deum nisi ex creaturis. Multa enim supernaturalia et omnem rationem excedentia, ex divina revelatione de Deo cognoscimus, sicut et Christus suis promisit discipulis : cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Insuper non videtur verum quod dictum est, quod nomina ista divina significant divinas perfectiones secundum quod participantur in creaturis. Quaedam namque sunt nomina designantia nude divinam essentiam absque omni circumvestitione, habitudine et respectu ad creaturas, quemadmodum Rabbi Moyses aliique Hebraei ac quidam Sancti affirmant de hoc nomine tetragrammaton. Denique secundum praehabita, iuxta modum quo Deum cognoscimus, ipsum nominare valemus. Cum ergo sciamus Deum in se ipso puram et infinitam esse bonitatem, sapientiam subsistentem, et ens universaliter simpliciterque perfectum, secluso omni respectu et habitudine ad creata, ergo possumus nomina instituere quae taliter significent Deum. Unde et Platonici summum Deum nominarunt Autobonum, id est per se bonum, ut patet in Proclo.

Quidquid autem ad ista dicatur, conclusioni huic a Thoma inductae consentio, quod scilicet nomina quaedam per prius ac proprie competunt Deo quantum est ex natura rei designatae per ea, quamvis non eo modo quo nos ea in hac via concipere aut intelligere possumus, sed per modum in infinitum eminentiorem et perfectiorem. Et hoc est quod in praeinductis auctoritatibus S. Dionysius insinuare intendit, atque per hoc obiecta illa solvuntur.

 

Praeterea Thomae concordans Petrus :

De translatione (ait) nominum a creaturis ad Creatorem contingit loqui tripliciter. Primo, quantum ad vocem : et sic omne nomen divinum translatum est a creaturis, quia cognitio et nominatio nostra de Deo incipit a creatis. Voces quippe creaturis primo impositae sunt, et postea translatae sunt ad divina. Secundo, quoad rem significatam : et sic nullum nomen divinum translatum est a creaturis, quoniam Deus nihil reale sumit a creatura. Tertio, quoad significationem, seu rationem rei significatae : sicque quaedam translata dicuntur de Creatore ad creaturam, quae scilicet significant res quarum veritas per prius est in Deo, et per posterius in creaturis, ut bonitas, sapientia, potentia, paternitas, etc. Et haec magis proprie de Deo quam de creaturis dicuntur. Quaedam translata sunt econtra de creaturis ad Creatorem, quae scilicet significant res quarum veritas est in creaturis tantum, et aliqua similitudo in Creatore, ut leo, agnus : et haec proprie dicuntur nomina translativa, quia translatio fit secundum similitudinem quamdam. Quaedam vero nullo horum modorum se habent, utpote quae significant rem cuius veritas est in Deo solo, et contrarium in creaturis, sicut aeternus, immensus : et ista non transferuntur de Deo ad creaturam, nec econtrario, nisi translatione solius vocis vel aequivoce.

Haec Petrus.

 

In cuius verbis etiam aliquid videtur esse obscurum, sicut quod ait quod omne nomen divinum quoad vocem translatum est a creaturis ad Deum, quoniam voces primo creaturis impositae sunt, et postea ad divina translatae. Istud videtur pati instantiam, quoniam quaedam voces seu dictiones primo impositae sunt Creatori, nec conveniunt neque impositae sunt creaturis, nec ab eis translatae sunt ad divina, ut independens, aeternus, infinitus, omnipotens : de quibus ipsemet Petrus fatetur quod habent se neutro modo, nec vera ac propria significatione competere queunt alicui nisi Deo, quamvis aliqui ea erronee attribuerunt creatis.

 

Denique ad intelligendum haec plenius, advertenda sunt verba Bonaventurae, dicentis :

Quidam dixerunt, quod quaedam sunt nomina quae Deus sibi imposuit, cum ipse se proprie ac plene intelligat : et talia sunt, « Bonum » et « Qui est ». Unde S. Dionysius sentire videtur, quod hoc nomen, « Bonum », sit proprium ac principale ac primum Dei nomen ; Damascenus vero, quod « Qui est ». Et S. Dionysius attendit in nomine perfectionem, Damascenus vero absolutionem, uterque vero proprietatem. Deus vero dicitur bonus, ratione communicabilitatis et diffusionis. Dicitur autem « Esse » seu « Qui est », per omnimodam abstractionem.

Si autem loquamur de nominibus quae nos Deo imposuimus, sic cum non cognoscamus Deum nisi per creaturas, non eum nominamus nisi per nomina creaturarum, et ideo solum translative, vel quia per prius ac proprie conveniunt creaturis, vel quoniam prius creaturis imposita sunt, quamvis non magis proprie conveniant creaturis : et haec est translatio quaedam, quamvis proprie exstet translatio dum magis proprie conveniunt nomina his a quibus transferuntur : sicut ridere magis proprie convenit homini quam prato, idcirco ab homine transfertur ad pratum.

Sed haec positio non videlur posse stare. Cum enim cognoscamus Deum tripliciler, scilicet per effectum, per excellentiam, et per ablationem, constat quod omnibus modis his valeat Deus nominari. Si per effectum, nulla est ibi translalio, similiter si per ablationem, quoniam translatio attenditur secundum similitudinem aliquam, sicut ait Philosophus : Omnes transferentes, secundum similitudinem aliquam transferunt. Hinc aliter est dicendum, quod quaedam sunt nomina quae significant rem cuius veritas est in Deo, et oppositum in creatura, ut aeternus, immensus : et talia nullatenus transferuntur a creaturis ad Deum, nec secundum rem, nec secundum impositionem. Quaedam significant rem cuius veritas est in Deo, et similitudo in creatura, ut potentia, sapientia, veritas. Et talia nomina transferuntur a creaturis ad Deum, non secundum rem, sed secundum impositionem : quia per prius imposita sunt creaturis quam Deo, quamvis sint prius in Deo. Quaedam nomina significant rem cuius veritas est in creatura, et consimilis proprietas est in Deo, ut lapis et leo : res namque significata, est in creatura ; sed similitudo proprietatis, ut stabilitas et fortitudo, in Deo est. Et ista sunt proprie translativa. Ideo concedendum quod in divinis sunt aliqua nomina translativa, non omnia.

Haec Bonaventura.

 

Huic positioni in cunctis consentio, dempto eo quod dicit positionem illam praetactam stare non posse ; nec reprobatio eius convincit. Dico enim quod dum nominamus Deum per effectum, est ibi frequenter translatio. Nam et ipse Bonaventura (sicut iam patuit) asserit, quod nomina significantia rem cuius veritas est in Deo, et similitudo in creatura, quemadmodum sapientia, bonitas, virtus, transferuntur ad Deum secundum nominis impositionem, non secundum rem ; nomina vero designantia rem cuius veritas est in creatura, et similitudo quaedam in Deo, proprie transferuntur ad Deum, videlicet secundum impositionem et rem : et ista proprie sunt nomina Dei per suos effectus.

Insuper dico, quod in nominationibus Dei per ablationem, etiam potest esse et est frequenter translatio. Deus namque excelsus et adorandus, vocatur immaterialis, illocalis, insensibilis, incorruptibilis, per abnegationem omnium corporalium, sensibilium et generabilium rerum ab ipso, propter dissimilitudinem inter ipsum et illas ; sed et etiam per abnegationem immaterialium, intellectualium et immortalium substantiarum ab ipso, ob hoc quod quamvis substantiae illae ex similitudine sua ad Creatorem sunt immateriales, intellectuales et immortales, tamen quia et ipsae in infinitum a supersublimi primo principio deficiunt et occumbunt, nominationes earum auferuntur a Deo quantum ad modum quo eis conveniunt, ita ut iuxta modum loquendi magni Dionysii Deus dicatur superimmaterialis, superintellectualis et superimmortalis. Nam est et quaedam immortalitas et quaedam immaterialitas soli Deo conveniens, de quo ait Apostolus : Qui solus habet immortalitatem ; et rursus : Regi saeculorum immortali, invisibili. Propter quod S. Dionysius et Damascenus testantur, quod angeli per comparationem ad Deum materiales exsistunt : quod suo loco est exponendum. Quamvis autem ablatio ista in quantum ablatio, attendatur formaliter penes dissimililudinem, tamen et similitudo intelligitur ibi admixta, ut patet ex introductis.

Denique in verbis praehabitis non videtur Bonaventura negare quin quaedam nomina Deo conveniant ex impositione ipsius : imo et ait quaedam nomina Deo convenire quae neque secundum rem neque secundum impositionem transferuntur a creaturis ad Deum. Ideo non stat quod omnia divina nomina quantum ad vocem translata sunt de creaturis ad Creatorem.

 

Positio demum Richardi consonat dictis :

non enim scribit de hac quaestione nisi in quo praeallegati doctores concordant, nisi quod aliqua inserit de modo concipiendi Deum in statu isto in generali. De qua re supra inquisitio facta est.

 

At vero Durandus circa haec scribit :

Proprium dividitur contra commune, et contra metaphoricum seu translatum. Nomen autem non convenit rei nisi sicut signum signato : ideo nomen aliquod Deo proprie convenire, intelligi potest dupliciter. Primo, quod significet divinam essentiam secundum propriam et perfectam eius naturam aut rationem, quasi definitive : sicque nullum nomen convenit proprie Deo. Non enim in vita hac intelligimus Deum secundum propriam et (ut sic loquar) quasi specificam rationem ipsius : ideo nullum nomen a nobis impositum significat Deum secundum propriam et determinatam rationem.

Secundo, quia non convenit ei metaphorice seu transumptive. Quocirca pensandum, quod nomina considerantur dupliciter : primo, quoad rem significatam ; secundo, quoad modum significandi. Si considerentur quantum ad rem significatam, sic quatuor sunt genera nominum. Primum, eorum quae solam imperfectionem important in suo formali significato, ut esse creatum, esse finitum, esse corporale vel corruptibile. Et haec nec proprie nec metaphorice Deo conveniunt. Secundum genus est nominum quae designant exclusionem imperfectionis creaturarum, ut infinitum, independens ; vel perfectionem important in tali gradu qui nequaquam convenit creaturae, ut aeternus, omnipotens. Et haec proprie, non metaphorice, conveniunt Deo. Tertium genus est nominum significantium perfectionem absolute, non secundum modum limitatum aut determinatum ad Creatorem aut creaturam, ut esse, vivere, intelligere, sapientia, bonitas, etc. Et haec proprie Deo conveniunt, quoniam res significata per ea proprie convenit ei. Quartum genus est nominum importantium quamdam perfectionem secundum gradum limitatum ad creaturam, ut sensus, leo, agnus. Et talia non conveniunt Deo proprie, sed metaphorice, sicut expositum est.

Porro si nomina Deo proprie convenientia quoad rem significatam, considerentur quantum ad modum significandi, non tam proprie Deo attribuuntur. Vel enim sunt abstracta, et sic magis designant quo quid est, quam id quod est : ut humanitas, sapientia, etc. Vel sunt concreta, et ita designant ut habentia naturam aut proprietatem, et insinuatur quaedam distinctio inter habens et illud quod habet : ut homo dicit rem quae habet humanitatem, et iustus rem cui inest iustitia. Haec autem in Deo sunt penitus idem. Verumtamen improprietas ista non falsificat propositionem, quoniam veritas non consistit in hoc quod res sit conformis modo significandi, sed ei quod de ipsa significatur aut dicitur.

Haec Durandus.

 

Aegidius demum in huius quaestionis solutione dictis Thomae et Durandi concordat, nec videtur notabiliter specialiter addere.

 

Praeterea circa haec Alexander loquitur :

Aliquid significatur de Deo dupliciter : primo, quia est ; secundo, quid est. Nomen itaque de Deo significans quia est, proprie dicitur : sicut hoc nomen, « Qui est », et essentia. Nomina vero significantia de Deo quid est, uno modo dicuntur proprie, alio modo improprie. Quaedam enim sunt quae de Deo semper dicuntur improprie : sicut et illa quae per modum corporalem dicuntur, et universaliter omnia quae significant speciem in materia et imperfectionem, ut leo, lapis, ignis,quae per translationem dicuntur de Deo. Quaedam vero sunt quae uno modo proprie dicuntur de Deo, alio modo improprie, id est translative : ut omnia illa quae significant speciem non in materia, et perfectionem naturae vel virtutis aut operationis. Duplex namque est via intelligendi, ad quam consequitur duplex modus dicendi seu praedicandi. Una est, cum intellectus procedit ab effectibus ad cognoscendam causam, quatenus per creata procedat ad cognoscendam virtutem sempiternam, atque per illam cognoscat Divinitatis substantiam, ut dicitur ad Romanos primo. Et in hac via si accipiat ratio nomen sapientiae ad significandum Dei notitiam, et nomen bonitatis ad significandum Dei bonitatem ; sic ista improprie dicuntur de Deo, videlicet quoad modum significandi, et prout in creaturis reperiuntur. Alia via est, dum intellectus a causa procedit ad effectus. Unde tunc praetacta haec nomina verius conveniunt Deo quam creaturis : imo sic bonitas, sapientia, veritas, potentia, et consimilia, in tantum plus proprie Deo conveniunt, quod in ipso sunt per essentiam, in caeteris per participationem.

Haec Alexander.

 

Solutio quoque obiectionum plana ex inductis est.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur : An Deo conveniat nomina multa habere ; et unde consurgat multiplicitas nominum divinorum.

 

Videlur quod non conveniat Deo multiplex nominatio.

Nomen enim se habet ad rem significatam sicut signum ad signatum : ideo debet ei correspondere. Ergo sicut Deus in se ipso simplicissimus est et maxime unus et indivisus, sic non nisi uno et simplicissimo nomine nominandus videtur. Ad hoc pertinere videlur quod in libro de Trinitate ait Hilarius : Non sermoni res, sed rei sermo debet esse subiectus. Ergo iuxta exigentiam divinae simplicitatis et unitatis, nominandus est Deus uno tantum ac simplici nomine.

Insuper, quidquid est in Deo, est Deus : ergo nomina illa viderentur synonyma, cum idem significent ; nomina vero synonyma pro eodem reputantur.

 

In oppositum est auctoritas Scripturarum, in quibus Deus variis nominibus designatur.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

in nomine tria considerantur, utpote vox, et significatio, et ratio innotescendi. Unde et nomen multipliciter sumitur. Quandoque pro voce significante : ut cum dicitur, Petrus est nomen apostoli. Sicque Deo conveniunt nomina multa. Quandoque vero pro re significata : ut cum dicitur, bonum et honestum sunt idem nomine. Et ita Deo quodammodo convenit nomen unum, quodammodo multa : quia si res significata dicatur essentialiter, sic omnia unum sunt ; si vero dicatur personaliter, sic plures sunt et plura nomina competunt eis.

Tertio, nomen sumitur pro notamine seu ratione innotescendi : et ita quoque dicendum, quod quodammodo nomen unum, quodammodo plura conveniunt Deo. Si enim accipitur ratio innotescendi ex parte Dei, sic innotescit per suam virtutem, quae una et magna est : et sic unum nomen Dei est magnum et maximum, iuxta illud Ieremiae : Magnus es tu, Domine, et magnum nomen tuum, videlicet quoad virtutem qua innotescit, secundum illud in Psalmo : Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Si autem accipiatur ratio innotescendi ex parte effectuum seu creaturarum, sic diversa sunt nomina Dei. Deus etenim innotescit nobis tripliciter, scilicet per causalitatem, per ablationem, et per eminentiam : et secundum haec, est multitudo nominum divinorum. Si enim nominetur per causalitatem, multa sunt nomina eius, quoniam multos habet effectus ; si per ablationem, multa sunt nomina, quoniam multa removentur ab eo, videlicet cuncta creata ; si per eminentiam, multa sunt nomina eius, quia in omni nobilitate et perfectione eminet creaturis.

Haec Bonaventura.

 

Hoc ipsum Durandus aliqualiter planius exprimens :

Unumquodque, inquit, nominamus sicut intelligimus illud. Deum autem ex creaturis intelligimus variis modis : hinc secundum diversitatem effectuum Dei in operibus naturae et gratiae ac gloriae, innumerabilia nomina competunt ei. Dicitur enim creator, conservator, gubernator, provisor, praedestinator, salvator, adiutor, iudex, glorificator, etc. Ex remotione quoque vocatur immensus, immortalis, incorporalis ; ex eminentia vero, omnipotens, summus, perfectus, etc.

Haec Durandus.

 

Thomas quoque :

Multiplicitas (ait) nominum dupliciter potest contingere. Primo, ex parte intellectus, qui sicut unam et eamdem rem potest diversimode considerare, atque secundum diversas rationes et proprietates concipere, sic potest eam multipliciter nominare, multaque nomina ei imponere. Hinc Deum possumus nominare secundum id quod in se est, et etiam secundum quod ad creaturas habet se, et hoc dupliciter, utpote : secundum negationes, quibus conditiones et proprietates creaturarum removentur ab eo, et inde consurgunt nomina negativa, ut immensus, increatus, incomprehensibilis ; et item secundum relationem Dei ad creaturas, indeque oriuntur nomina importantia habitudinem Dei ad creaturas, ut creator, rex, dominus, iudex, legislator. Secundo multiplicitas nominum potest accidere ex parte rei. In Deo autem non est realis distinctio nisi personarum, unde contingit multiplicitas nominum personalium ac notionalium seu relationum. Praeter haec, est in Deo distinctio rationum quae vere in ipso sunt, ut ratio bonitatis, ratio sapientiae, etc. : quae omnia in Deo sunt unum re, et differunt ratione quae salvatur in proprietate et veritate, ita quod dicimus Deum vere sapientem, bonum et iustum in se, et non tantum in intellectu ratiocinantis. Et inde provenit diversitas nominum attributorum, quae omnia quamvis significent unam rem, non tamen secundum rationem eamdem : ideo non sunt synonyma.

Quocirca pensandum, quod aliter dividuntur aequivocum, analogicum atque univocum : quia aequivocum dividitur penes res significatas, univocum secundum diversos modos. Unde cum ens praedicetur analogice de decem praedicamentis, unicuique praedicamento debetur modus proprius praedicandi : et quoniam in divinis non ponuntur nisi duo praedicamenta, puta substantia et relatio ; ideo non ponuntur ibi nisi duo modi praedicandi, videlicet substantialiter et relative.

Haec Thomas in Scripto. Qui de hac materia tractat diffusius in prima parte Summae suae, quaestione tertiadecima, et item in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo tricesimo primo et deinceps : quae ob nimiam prolixitatem vitandam omitto.

 

Amplius Petrus his consonans :

Deum, inquit, nominare sicut et considerare, contingit dupliciter. Primo, secundum se et absolute. Et hoc tripliciter, secundum tria quae sunt in ipso, puta : essentia, quae una est re, habens in se multiplicitatem attributorum differentium ratione ; sicque essentia sub diversis rationibus potest considerari et multipliciter nominari. Secundum quod consideratur in Deo, est persona : cumque tres personae differant re, significari habent distinctis nominibus significantibus res distinctas. Tertium est notio. Et notiones inter se differunt re, non essentia : ideo distincta nomina competunt eis. Alio modo consideratur Deus per respectum ad creaturas, et sic quoque diversa nomina ei conveniunt, sicut iam patuit.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus ; et addit :

Quamvis divina essentia sit summe simplex, tamen ob suae perfectionis infinitatem et nostri intellectus debilitatem, non possumus eius perfectionem uno conceptu concipere, nec nomine uno plene exprimere. Imo si de ea formaret intellectus noster diversos conceptus sine fine, nunquam per illos conceptus exprimeret eam perfecte, cum in se ipsa perfectionis sit infinitae. Itaque pluralitas nominum personalium et notionalium in divinis, bene est a parte Dei, quoniam plures personae sunt et notiones ; diversitas vero essentialium nominum, est ex parte nostri intellectus : qui tamen non est cassus, quoniam fundamentum habet in re, et correspondet ei non essentialis multitudo, sed divinae perfectionis plenitudo.

Haec Richardus.

 

Ex his patet responsio ad id quod in quaestione movetur. Unde consurgat multiplicitas nominum divinorum.

 

Verumtamen Alexander circa hoc scribit :

Multiplicitas divinorum nominum non est ex multiplicitate divinae essentiae sive effectuum eius, sed ex consideratione intellectus conferentis ipsos effectus ad primam causam. Quod potest esse dupliciter, puta secundum differentiam et secundum convenientiam. Secundum differentiam nominatur per nomina ista, increabile, incorruptibile, invariabile : quae dicunt de Deo non quod est, sed quod non est. Porro secundum convenientiam est collatio effectus ad causam suam supremam dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. Secundum collationem ipsius esse creaturae ad causam, nominatur per nomina sumpta corporalium et spiritualium rerum,quae vel proprie vel translative dicuntur de Deo ; secundum collationem vero ipsius bene esse creaturae ad ipsum, vocatur per excellentiain, ut cum dicitur superbonus, supersapiens.

Haec Alexander.

 

Cuius posilio videtur aliqualiter dissentire a preafatis doctoribus, qui affirmant multiplicitatem divinorum nominum partim causari ex divinorum diversitate effectuum. Pro quorum concordia occurrit dicendum, quod multiplicitas ista radicaliler, materialiter seu fundamentaliter est pro parte ex parte divinorum effectuum et ex multiplicitate actuum Dei, completive vero est ex parte intellectus conferentis et nomina ipsa instituentis.

 

Postremo circa haec scribit Udalricus in Summa sua, primo libro :

Diversitas rationis perfectionum in Deo exsistentium, non est tantum ex parte nostri intellectus, quia sic intellectus noster esset vanus et falsus ; sed fundatur super rem. Nam omni intellectu nostro secluso, adhuc essent in Deo vere et proprie sapientia, bonitas, etc. Nec tamen est diversitas ex parte divinae essentiae. Non enim oportet ad verificationem orationis quod modus rei correspondeat modo intellectus nostri, sed sufficit ut id quod est in intellectu, causam et fundamentum habeat in re : sic namque abstrahentium non est mendacium. Est ergo in Deo realis habilitas ad fundandum in se et ad causandum distinctionem huiusmodi rationum.

Haec Udalricus.

 

Ex quibus patet solutio ad obiecta. Diversis etenim nominibus tanquam diversis signis, correspondent in Deo vel diversae res relativae aut notionales, aut eadem res absoluta secundum aliam et aliam rationem accepta : et ita sermo subicitur rei. Cur autem nomina illa divina non consistant synonyma, est expressum.

 

 

QUAESTIO IV

Quarto quaeritur : An divisio nominum divinorum in littera sufficienter ponatur.

 

Videtur quod non, quia ex verbis SS. Augustini atque Ambrosii ponitur hic trimembris divisio, ita quod quaedam dicuntur de Deo essentialiter, quaedam relative, quaedam per translationem. Sed Trinitas nullo horum modorum praedicatur de Deo. Verum hoc et consimilia argumenta ex responsionibus patebunt doctorum.

 

Itaque ad istud Albertus respondet :

Divisiones nominum divinorum a Sanctis assignatae, sufficientes sunt ; sed non accipiuntur eodem modo. Divisio autem Ambrosii trimembris, ad bimembrem reducitur. Omne enim nomen dictum de Deo, aut dicitur proprie proprietate rei, aut per translationem similitudinis rei. Si proprie, aut dicit proprietatem qua persona a persona distinguitur, aut dicit essentiam. In has namque divisiones incidit omne nomen dictum de Deo. Primae autem divisionis haec ratio est, quoniam nomen dicit et id a quo imponitur, et id cui imponitur. Res cui nomen imponitur, secundum Grammaticum, est substantia nominis ; id vero a quo nomen imponitur, cum sit principium intelligendi rem quae significatur per nomen, est qualitas nominis. Et hoc a quo nomen imponitur, aut per prius est in Deo et per posterius in creatura : sicque convenit proprie Deo, ut Pater, Filius, bonitas, sapientia, virtus. Si vero id a quo nomen imponitur, non convenit divinae naturae, praedicatur de Deo translative. Verumtamen quaedam designant proprietatem seu relationem indistincte, ut persona et Trinitas, et alia quaedam de quibus dictum est supra ; alia vero designant eam distincte, ut Pater et Filius.

Damascenus autem primo libro divina nomina dividendo, non nisi essentialia ponit : quorum quaedam connotant effectum in creatura, ut creator, rex, dominus ; quaedam non, quae scilicet designant essentiam in se : et hoc vel indistincte, ut nomen hoc, « Qui est » ; aut distincte, sicut essentia vel substantia ; vel significatur ut sequens essentiam, ut iustus, sapiens, sanctus.

Demum Dionysius dividit nomina divina per tractatus quatuor librorum. De aliquibus enim tractat in libro suo quem vocat de Hypostasibus, id est personis [Divinis hypotyposibus, i. e. characteribus], ubi tractat de nominibus relativis ; in libro autem de Symbolica theologia tractat de his quae translative dicuntur de Deo : et haec duo volumina non habemus. Alia sunt nomina maiestatem exprimentia Deitatis, et haec dupliciter considerantur : primo, penes significata a quibus imponuntur ; secundo, penes modum praedicandi seu significandi quem habent in divinis. De significatis eorum agit Dionysius in libro de Divinis nominibus. Modum autem praedicandi eorum secundum quod sonant in divinis, determinat in libro de Mystica theologia, quo docet qualiter talia congruant Deo.

Haec Albertus.

 

Idem Udalricus in Summa, primo libro.

 

Hinc Bonaventura testatur, quod aliquid potest diversimode dici tripliciter. Primo, diversimode dici, attenditur secundum diversum modum essendi, qui est per se et per accidens. Quod in divinis locum non habet, quia includit essentialem diversitatem : et quantum ad hoc, unus solus modus dicendi in Deo est seu convenit Deo, quoniam omnia quae dicuntur de Deo, sunt ipsemet Deus et eius substantia. Secundo, diversimode dici, attenditur secundum diversum modum intelligendi, qui attenditur secundum aliam et aliam rationem, seu penes diversum medium cognoscendi. Sicque in divinis nominibus non solum est diversimode dici, sed etiam omnimode dici : quoniam Deus non solum cognoscitur per diversa, sed etiam per omnia rerum genera, secundum quod sua perfectio in omnibus aliquo modo relucet. Sicque nomina quaedam dicuntur de Deo per modum substantiae, ut Deus ; quaedam per modum quantitatis, ut magnus ; quaedam per modum qualitatis, ut iustus ; et ita de aliis. Tertio, diversimode dici, attenditur penes diversum modum se habendi quoad absolutum et relativum. Qui modus diversitatis seu distinctionis minor est quam primus, et maior quam secundus : quia in primo modo est essentialis diversitas, in secundo autem nulla est distinctio in re ; sed secundum hunc tertium modum attenditur in Deo unitas atque pluralitas : unitas secundum absolutum,  scilicet in essentia ; pluralitas penes respectivum, videlicet in personis. Et secundum hunc modum sunt solum duo modi dicendi in divinis, utpote substantialiter et relalive. Et quia haec dicunt non aliud, sed alium modum essendi, ideo unum sunt et de se invicem praedicantur, ut Pater est Deus, et Deus est Pater : et quoniam dicunt diversum modum se habendi, ideo secundum hoc [illa], id est secundum absolutum, est unitas ; secundum illa [haec], videlicet respectiva, consistit in divinis pluralitas.

 

Si autem obiciatur, quia omne quod dicitur, aut dicitur substantialiter, aut accidentaliter ; sed in divinis nil dicitur accidentaliter : ergo omnia dicuntur ibi substantialiter. Et rursus, quidquid est substantia, dicitur substantialiter : sed in divinis nihil est nisi substantia.

Respondendum, quod substantia dupliciter dicitur, scilicet ens per se, et ens ad se. In divinis autem vocatur substantia et substantialiter dici asseritur, non quia est ens per se, sed quia est ens ad se. Denique dici relative in divinis contingit dupliciter : quaedam enim dicuntur relative ex principali nominis intellectu, quaedam ex consequenti. Prima sunt in triplici differentia. Nam quaedam significant relationem et relative dicuntur, ut Pater ; quaedam significant relationem, nec dicuntur ad alterum, sicut paternitas, quae non dicitur ad alterum, sed est ipsum quo unum refertur ad alterum ; quaedam dicuntur relalive, quoniam privant relationem, sicut ingenitus, improcessibilis : ista tamen non est pura privatio, ut infra dicetur. Porro quae dicunt relationem ex consequenti intellectu, similiter sunt in triplici differentia. Nam quaedam dicuntur relative, quia ponuntur pro relativis, ut cum dicitur, Deus generat Deum, id est, Pater Filium ; quaedam, quoniam claudunt in suo significato relationem intrinsecus, ut incarnatus, id est carni unitus (unio namque relatio est) ; quaedam vero, quoniam claudunt relationem in suppositis, ut similis et aequalis : non enim dicuntur similes vel aequales nisi qui distinguuntur ab invicem et referuntur ad invicem.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Thomas circa haec scribit quae ex Alberto inducta sunt, qualiter scilicet divisio illa trimembris Ambrosii, Dionysio sancto concordet, qui divina nomina dividit in ea quae translative dicuntur, et in ea quae proprie : quorum quaedam sunt communia tribus personis, scilicet absoluta, de quibus tractat in libro de Divinis nominibus ; alia vero ad singulas spectant personas, ut relativa.

Si autem quaeratur, qualiter nomina ista negativa, increatus, immensus, dicantur de Deo ; similiter ea quae ex tempore praedicantur de Deo et relationem ponunt in creatura, ut dominus et creator : dicendum, quod omnis negatio ex aliqua affirmatione causatur. Unde et in divinis ratio negativorum supra rationem affirmativorum fundatur : sicut hoc quod est incorporeus, fundatur super hoc quod est simplex. Hinc nomina negativa reducuntur vel ad unitatem essentiae, ut increatus, immensus ; vel ad distinctionem personarum, sicut ingenitus. Nomina quoque illa quae ex tempore de Deo dicuntur, quia realem relationem notant in creatura, quae ei innascitur ex operatione Dei ad extra, dant intelligere aliquid absolutum in Deo, sicut hoc nomen, dominus, vel creator, notat potestatem in Deo qua creat et regit creata ; sicque reducuntur ad ea quae ad maiestatis pertinent unitatem.

Haec Thomas.

 

His consonans Petrus :

Nomina, inquit, quibus Deum nominamus, aut conveniunt sibi secundum veritatem rei quae in ipso est, aut translative. Si primo modo, hoc est dupliciter : nam quaedam sunt essentialia, quaedam personalia. Essentialia quoque duplicia sunt : quoniam quaedam ei conveniunt ab aeterno, ut sapiens ; quaedam ex tempore, ut dominus. Personalium vero nominum quaedam dicunt relationem distincte et ab aeterno, ut Pater ; quaedam indistincte, ut hypostasis seu persona ; quaedam quasi pluraliter et collective, ut Trinitas ; quaedam vero ex tempore, et hoc dupliciter, scilicet relative, ut datus et missus, vel absolute, ut incarnatus.

Haec Petrus.

 

In cuius verbis videtur a praeinductis Bonaventurae verbis dissentire quod ait, hoc nomen, incarnatus, dici absolute : quod, ut patuit, secundum Bonaventuram in se relationem includit. Pro quorum concordia poterit dici, quod ideo nomen hoc dicitur absolute secundum quosdam, quia in sua principali significatione non dicit relationem : unde Bonaventura affirmat quod ex consequenti importat relationem. Verba autem Petri consonant verbis Magistri in textu loquentis : Sunt quaedam nomina quae ex tempore conveniunt nec relative dicuntur, ut incarnatus, humanatus.

 

At vero quae Richardus hic scribit, in praehabitis Bonaventurae verbis virtualiter continentur. Siquidem ait :

Substantia in divinis dupliciter accipi potest. Primo, pro re per se stante, sicque dividitur contra accidens : et ita quidquid in Deo est, substantia est, atque secundum substantiam seu substantialiter dicitur. Secundo, pro re absoluta : et ita sumendo substantiam, dicimus quod in Deo sunt substantia et relatio, et quod aliqua in divinis dicuntur secundum substantiam, aliqua relative.

Haec Richardus.

 

Denique Thomas de Argentina de his compendiose disseruit :

Omne nomen quod praedicatur de Deo, aut essentiale est, aut personale, aut notionale. Essentialium quaedam sunt substantiva, ut Deus, essentia ; quaedam adiectiva, ut iustus. Personalia sunt, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Notionalia sunt, paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis spiratio. Essentialium adiectivorum quaedam praedicant pure divinam essentiam, ut bonus et ens ; quaedam autem divinam essentiam dicunt connotando privationem principii et finis, ut aeternus, vel certe mensurae localis, ut immensus ; quaedam vero principaliter significant divinam essentiam, et connotant effectum in creatura actu, ut creat, iustificat, quaedam in habitu, ut iustus, misericors, quaedam in potentia, sicut omnipotens.

Multa hinc scribit quae infra tangentur ; et inter caetera dicit, quod nomen hoc, dominus, Deo conveniat ab aeterno, cum alii dicunt quod solum ex tempore. Quae discrepantia in quid nominis, hoc est in usu vocabuli, consistere videtur : tamen cum dominus dicatur relative ad servum, videtur potius Deo convenire ex tempore.

 

Praeterea Durandus hic aliqua scribit quae partim contrariari videntur praehabitis :

Quaedam, inquiens, dicuntur de Deo pure negative, ut increatus, immutabilis ; quaedam pure positive. De pure negativis clarum est quod non dicantur de Deo secundum substantiam, sed remotionem alicuius imperfectionis important ; quod autem secundum substantiam dicitur, positive dicitur.

Hoc verbum Durandi videtur repugnare praehabitis verbis Thomae. Sed dici potest, quod ideo talia asseruntur non dici de Deo secundum substantiam, quia non directe, sed reductive, ut Thomas ait, de Deo secundum substantiam praedicantur.

 

Deinde subdit Durandus :

Eorum quae positive dicuntur, quaedam conveniunt Deo solum in habitudine ad creaturas, ut creator ; quaedam absque habitudine ad creata, sicut essentia, bonitas. Rursus, eorum quae Deo conveniunt in habitudine ad creaturas, quaedam dicunt habitudinem ipsam, ut dominus : et talia nomina de Deo non dicunt substantiam, sed solam habitudinem rationis.

Hoc verbum Durandi iterum, ut apparet, contrariatur ei quod ex Thoma inductum est, quod talia nomina dant intelligere aliquid absolutum in Deo. Ad quod forsan quis poterit respondere, quod formaliter non dicant in Deo nisi habitudinem rationis ; fundamentaliter vero seu velut materialiter, insinuant potestatem divinam.

Consequenter addit Durandus :

Alia sunt nomina quae de suo principali significato non designant habitudinem Dei ad creaturas, sed fundamentum habitudinis talis, quamvis eam dent intelligere, ut creator.

Hoc quoque verbum Durandi videtur Thomae aliisque quibusdam contrariari, dicentibus quod dominus et creator, eodem modo dicant relationem rationis in Deo, et ex tempore ei conveniant. Verum ut dixi, istud in quid nominis stat.

Addit consequenter Durandus :

Quaestio ista : utrum nomina dicta de Deo dicantur de eo secundum substantiam, intelligi potest dupliciter. Primo, an nomina talia dicta de Deo praedicent eius essentiam : et quantum ad hoc, dicendum quod imo. Omnes namque perfectiones quae in creaturis sunt partialiter et divisim, in Deo sunt simpliciter et perfecte : ideo nomina illa in Deo solam dicunt essentiam, non aliquid superadditum ei. Secundo, quaestio potest ita intelligi, dato quod nomina talia dicant divinam essentiam, an dicant eam substantialiter, ut sit quaestio de modo dicendi, non de re. Ad quod dicendum, quod quaedam sic, et quaedam non : quoniam licet in divinis omnia praedicata essentialia sint unum realiter, tamen differunt ratione : quae ratio variatur secundum omnia genera praedicamentorum. Nam quaedam significant ac praedicant per modum substantiae, ut Deus ; quaedam per modum quantitatis, ut magnus ; et ita de aliis. Tamen haec omnia in divinis transeunt in substantiam, substantialiterque dicuntur praeter id quod dicitur relative ad intra : quamvis etenim Deus sine quantitate sit magnus, et sine qualitate bonus ; non tamen sine relatione est Pater.

Haec Durandus.

 

Verum ut ista clarius elucescant, movenda est iam quaestio quam Scotus hic movet, interrogans utrum Deus nominabilis sit a nobis viatoribus aliquo nomine significante divinam essentiam. Et respondet :

Sicut Deus a nobis potest intelligi, ita potest et nominari. Ideo sicut diversi diversimode sentiunt de cognitione Dei ab intellectu viatoris, sic et diversimode opinantur de possibilitate nominandi eum. Et qui negant communem conceptum univocum Deo et creaturis, ponuntque duos conceptus analogos, quorum alter, qui est creaturae, attribuitur alteri, qui est Dei, per analogiam, dicunt consequenter quod Deus est nominabilis a viatore nomine exprimente analogum illum conceptum. Sed quidquid sit de hoc, verisimile est Deum posse nominari a viatore per nomina multa imposita ad significandum Deum in communi, quia sic naturaliter concipi potest a viatore. Vel si verum est quod Deus distinctius potest significari quam concipi, potest Deus nominari a viatore nomine significante distincte essentiam, ut dicunt Hebraei de nomine tetragrammaton.

Haec Scotus.

 

Verum de hac materia dictum est plenius supra distinctione tertia. Praeallegatae sunt etiam auctoritates S. Dionysii et Damasceni, quod si quis videtur sibi Deum intellexisse, non ipsum vidit nec intellexit, sed aliquid eorum quae circa ipsum sunt, vel ab ipso, id est suorum effectuum. Unde Richardus atque Durandus hic dicunt, quod Deum in vita hac intelligere possumus solum quodam generali et confuso conceptu.

Quid vero super his aestimem sentiendum, supra distinctione tertia (si bene recordor) scripsi. Etenim certum est quod multae descriptiones dentur de Deo et multi conceptus apprehendantur a nobis de eo quae sibi conveniunt soli, et in quibus distincte significatur : sicut cum dicitur purus actus, infinita potestas, ens omnifarie universaliterque perfectum. Verumtamen per huiusmodi descriptiones et conceptus non cognoscitur in hac vita intuitive, quantum ad « quid est », sed solum quantum ad « quia est » ; et si quantum ad « quid est », hoc est valde tenuiter et penitus imperfecte. Nihilominus ad cognitionem intuitivam perfectam, per charismata gratiarum, per contemplationem doni sapientiae, per raptum et mysticae theologiae visionem, possumus quotidie propinquare, prout hoc supra clarius est expressum.

 

Ex dictis etiam innotescit ad obiecta solutio.

 

Amplius circa haec quaerit Alexander :

An Deus sit a nobis nominabilis sine respectu et comparatione ad creaturam ? Et tenet quod non, praesertim quantum ad hominem nominantem : et ad hoc adducit quaedam motiva, videlicet quia non intelligitur nisi in comparatione ad creaturam, et quia S. Dionysius et Damascenus videntur hoc dicere.

In contrarium sunt multa nunc introducta, quoniam quaedam convenient Deo absque habitudine ad creata. Ea quoque quae simpliciter loquendo, melius est habere et inesse quam deesse, ut perfectionalia attributa, ex natura rei vere et prius atque perfectius conveniunt Deo quam creaturis : ut esse, vivere, intelligere, bonitas, veritas, virtus. Et quamvis nunquam aliquid fuisset creatum neque creandum, tamen haec vere ac proprie essent in Deo, et essent ipsemet Deus. Ostensum est quoque quod quamvis naturalis nostra cognitio incipit a creatis, tamen ex supernaturali et divina illuminatione multa de Deo innotuerunt hominibus. Ipseque Deus per quaedam nomina sibi ex se et ex sua natura proprie et perfecte convenientia, manifestavit se ipsum hominibus : ut sunt, « Qui est », et nomen tetragrammaton, atque Adonai, quae omni respectu ad creaturam secluso, competunt Deo. Et praefata perfectionalia praedicata non conveniunt creaturis nisi ex aliquantula participatione et imitatione veritatis et essentiae qua sunt in Deo, ut etiam S. Dionysius apertissime docet. Sed et Damascenus primo libro fatetur, quod paternitas et filiatio per prius et eminentius competunt Deo quam rebus creatis. Verum de quaestione ista pertranseo, quoniam supra de ea plenius est tractatum.

 

Quaerit item de hoc loco Richardus, utrum nomina per prius significent divinam substantiam, quam conceptum quem facit intellectus noster de illa. Et circa hoc multa conscribit. Potest autem haec quaestio moveri communius, an scilicet nomen quodcumque per prius significet rei conceptum, an rem ipsam. Atque ut refert Richardus, de hoc duae exstant opiniones : una, quod nomen per prius designet conceptum ; alia, quod per prius rem ipsam. Richardus vero non videtur se ad aliquam harum opinionum divertere : sed omnino apparet quod nomen primo et principaliter rem ipsam significet ; nec aliter videtur homo esse in praedicamento substantiae, nec de individuis posse veraciter praedicari, cum conceptus ille sit accidens. Verum de perscrutata huius quaestionis determinatione hic transeo, quia nec directe habet hic locum.