Distinctio XVIII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XVIII

 DISTINCTIO XVIII

Utrum eadem ratione Spiritus Sanctus dicatur donum, et datum sive donatum.

 

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAE DECIMAE

Iam supra tractatum est de duplici missione Spiritus Sancti, videlicet invisibili atque visibili. Nunc tractatur de nomine quod convenit ei secundum quod temporaliter procedit aut processibilis est, utpote de hoc nomine, donum. Et circa hoc principaliter quatuor investigat, solvit et declarat. Primum est, an et qualiter Spiritus Sanctus sit donum in quo caetera dona donantur. Secundo, qualiter diversimode appelletur donum et datum. Tertio, cum tam Filius quam Spiritus Sanctus legatur hominibus datus, cur non dicatur ipse Filius Dei filius noster, quemadmodum Spiritus Sanctus qui est Spiritus Patris ac Filii, vocatur spiritus noster, quamvis nusquam vocetur Spiritus Sanctus noster.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Hic quaeritur primo : Qualiter ratio doni conveniat Spiritui Sancto, an scilicet ipse sit primum ac liberalissimum donum in quo caetera dona praestantur.

 

Videtur quod non.

Primo, quia divina essentia donum est et datum, quam Pater dedit Filio generalione aeterna, sicut in Evangelio Filius protestatur : Pater quod dedit mihi, maius omnibus est : utpote divina essentia, ut Sancti exponunt. Divina autem essentia secundum rationem ordine naturae preeintelligitur ante Spiritum Sanctum : et sic ipsa est primum donum ac datum.

Secundo, si Spiritus Sanctus est donum in quo omne donum datur, ergo divina essentia, quae est donum et datum, ab ipso datur : quod dici non potest, quia ab eo nulla divina procedit persona.

Tertio, amor est primum donum : amor autem unicuique divinae personae commune est nomen.

Quarto, Filius datus est nobis, non tamen a Spiritu Sancto, quia non habet rationem principii aut datoris respectu Filii.

Quinto, quia in littera continetur, quod ab aeterno convenit Spiritui Sancto esse donum. Ergo ab aeterno videtur datus Filio a Patre, aut Patri a Filio : quod in textu negatur.

Sexto, quoniam dona ad intellectum pertinentia Filio appropriantur, cum Filius sit Verbum intellectus paterni et sapientia eius, ut patuit.

Septimo, doni non est donum : quum ergo Spiritus Sanctus sit donum, sibi non convenit esse fontem et primam rationem donorum. Multa quoque dona a Deo donantur in quibus Spiritus Sanctus non datur, videlicet dona naturae et dona gratiae gratis datae.

 

In contrarium est auctoritas Augustini in littera ; imo quod ad Corinthios ait Apostolus : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Insuper, omne donum creatum oportet reduci in primum et increatum donum, quod est Spiritus Sanctus.

Rursus, omne donum proprie dictum ex amore procedit. Cum igitur Spiritus Sanctus sit amor Patris ac Filii, recte appropriatur ei esse primum, fontale ac liberalissimum donum in quo et a quo omne aliud donum donatur.

 

Ad haec Alexander respondet : Spiritus Sanctus proprie donum esl, quum quintodecimo de Trinitate asserat Augustinus : In Trinitate non est Verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus Sanctus. Etenim Spiritus Sanctus secundum suam proprietatem amor est a Patre ac Filio manans.

 

Sed obici potest : Tota Trinitas dat se, quia communicat se ad fruendum. Ergo tota Trinitas donum est : cur ergo Spiritus potius dicitur donum quam Pater vel Filius ?

Secundo, sicut Spiritus Sanctus fuit nobis donabilis ab aeterno, ita et Filius. Ergo Filius debet dici donum, quemadmodum Spiritus Sanctus : imo et per prius seu primum donum, cum ipse Filius sit Spiritus Sancti principium.

Tertio, Spiritus Sanctus donum vocatur per spiritualem missionem in mentes fidelium : in qua missione datur nobis amor gratuitus. Sed consimiliter in spirituali missione Filii nobis confertur cognitio saporosa et dulcis ac salutaris, qua Deo placemus. Ergo Filio, sicut Spiritui Sancto, convenit esse donum.

 

Dicendum ad primum, quia ut ait Augustinus in libro de Spiritu et anima, omnis usus seu communio aut fruitio Divinitatis, est nobis ex munere qui est Spiritus Sanctus, cui attribuitur communio Patris et Filii : quoniam illa communio est in nobis ex amore, qui attribuitur et appropriatur Spiritui Sancto. Cum ergo Spiritus Sanctus dicat rationem donationis, proprie donum vocatur.

Ad secundum, quod Filius procedit per modum naturae, Spiritus Sanctus vero per modum amoris et voluntatis. Processio autem per modum voluntatis, eo ipso quo processio est, est donatio ; et procedens, est donum. Sed ita non est de processione per modum naturae.

Ad tertium, quod sicut in littera ex Augustino inducitur, Spiritus Sanctus non habet rationem doni vel donabilis in quantum amor, sed etiam ex modo suae processionis. Ratio autem doni tripliciter est in Spiritu Sancto. Primo, per respectum ad suum principium : procedit enim sicut donum a dante, utpote communicatione liberalissima. Secundo, per respectum ad creata : et hoc dupliciter, puta secundum habitum et secundum actum. Filius antem primo modo, videlicet secundum habitum, non habet rationem doni : quoniam non procedit secundum rationem dantis, sed generantis. Habet tamen rationem doni secundum potentiam ad creaturas, prout in ratione doni est connotatio alicuius effectus in creatura ; sed non habet rationem doni secundum habitum proprie, quamvis sit donabilis : quoniam aliud est potentia, aliud aptitudo. Nam pater carnalis potest filium suum docere : ad hunc tamen actum non habet aptitudinem in quantum pater, sed in quantum magister. Verum Spiritus Sanctus dicitur donum, non solum quia potest donari, sed quia ex sua processione aptitudinem habet ut detur, quia procedit ut donum atque donabile : sicque habitualiter ei convenit esse donum.

Praeterea, aliud est fieri, aliud dari : quoniam fieri convenit non exsistenti, dari vero exsistenti. Ideo primum est esse rei, non donum eius. Cum ergo per appropriationem omnia sint in Filio, sicut in exemplari et causali principio, atque in Spiritu Sancto dentur rebus charismata, Spiritus Sanctus dicitur donum, non Filius.

Amplius, donum in quantum donum, est voluntarium ; cognitio autem in quantum cognitio, non dicitur voluntaria. Ideo Spiritui Sancto, qui est amor, convenit ratio doni, non Filio, qui est sapientia.

Praeterea, omne donum in quantum donum, est gratia. Spiritus Sanctus vero est gratia non solum effective, imo et formaliter, sicut est caritas : est etenim gratia increata. Cumque Filius non sit gratia, sed germen naturale, ratio doni non convenit Filio secundum se.

Haec Alexander.

 

Consonat Bonaventura, dicendo :

Cum dicitur quod Spiritus Sanctus est donum in quo omnia dona donantur, ablativus iste, quo, potest dupliciter accipi : primo, ut dicat concomitantiam ; secundo, ut dicat causalitatem. Si dicat concomitantiam, sic non est universaliler verum, quoniam sensus est quod Spiritus Sanctus detur in omnibus seu cum omnibus donis suis : quod non est verum, sumendo donum extense. Quaedam namque sunt dona quae semper sunt cum Spiritu Sancto, ut caritas, sapientia ; quaedam quae nunquam sunt cum Spiritu Sancto, ut timor pure servilis ; quaedam quae aliquando sunt cum Spiritu Sancto, aliquando non, ut prophetia. Si autem particulariter intelligatur de donis gratiae gratum facientis, sic verum est, nec habet instantiam.

At vero si ablativus iste dicat causalitatem, hoc potest esse tripliciter. Primo, ita quod dicat causalitatem simpliciter : et ita est commune Patri et Filio ac Spiritui Sancto quia omnia dona sunt ab eis. Secundo, ut dicat causalitatem et subauctoritatem : et in hoc differt a Patre, non a Filio, quoniam Pater dat per Filium ac Spiritum Sanctum. Tertio, ut dicat auctoritatem et exemplaritatem : sicque proprie convenit Spiritui Sancto. Ipse quippe procedit per modum primi doni, ita quod omnis donatio recta atque gratuita ab ipso et per ipsum est, et ab eo accipit rationem donationis.

Haec Bonaventura.

 

Denique Thomas circa haec :

Dare, inquit, multipliciter dicitur. Primo, largissime et ex proprietate naturae, sicut ignis dicitur dare calorem, sol splendorem : et huius donationis principium non est voluntas. Secundo, ex voluntate ut donationis principio. Quod contingit dupliciter. Quandoque enim per dationem intenditur aliqua utilitas dantis, vel quantum ad remotionem mali, ut dum aliquid datur ex timore, talisque datio appellatur redemptio ; vel quantum ad acquisitionem boni, quae datio proprie dicitur quaestus seu quaedam venditio. Interdum vero non intenditur ulla dantis utilitas : unde haec datio proprie dicitur liberalis atque gratuita, et vocatur donatio. Porro datio in qua intenditur utilitas dantis, nunquam convenit Deo, qui bonorum nostrorum non indiget. Ideo Deus singulariter dicitur liberalis. Nam in aliis dantibus communiter intenditur aliquo modo utilitas aliqua dantis, vel boni temporalis, vel spiritualis. Propter quod nulla datio est pure liberalis, ut asserit Avicenna, nisi datio Dei et operatio eius. Ratio demum liberalis donationis, est amor, qui secundum divinum Dionysium, movet superiora ad provisionem minus habentium. Cumque Spiritus Sanctus sit amor, ipse est ratio universorum datorum quorum principium est divina voluntas, ut sunt omnia creaturis collata.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte, quaestione tricesima octava, ostendens qualiter donum sit nomen personale seu personae Spiritus Sancti :

In nomine (inquit) doni importatur habitudo ad hoc quod donetur. Quod autem datur, habitudinem habet et ad id a quo datur, et ad id cui datur : non enim daretur ab aliquo, nisi esset illius ; et ad hoc datur alicui, ut sit eius. Persona vero divina dicitur esse alicuius, vel secundum originem, sicut Filius est Patris ; vel in quantum habetur ab eo, sicque a solis creaturis rationalibus Deo coniunctis divina persona habetur : quae libere possunt Deo frui, quia per cognitionem et amorem pertingunt ad ipsum. Verumtamen ad habendum taliter Deum, non valent virtute propria pervenire, sed indigent desuper adiuvari : et hoc fit adiutorio Spiritus Sancti, qui datur eis, et est dator ac donum.

Nomen itaque doni importat personalem distinctionem, secundum quod donum dicitur esse alicuius ratione originis qua procedit ab illo : sicque est nomen Spiritus Sancti. Et tamen Spiritus Sanctus dat se ipsum in quantum est potens sui ipsius, potens se uti vel potius frui : quemadmodum homo liber dicitur esse sui ipsius. Et hoc est quod super Ioannem loquitur Augustinus : Quid tam tuum est quam tu ? Et sic dat atque communicat semetipsum.

Haec in prima parte Summae.

 

In Summa quoque contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo primo, inter caetera loquitur :

Ea quae a Deo in nobis sunt, reducuntur in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem : in causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in nobis a Deo est, Deum aliquo modo imitatur. Cumque totius Trinitatis sit una virtus sicut et una essentia, quidquid in nobis a Deo est sicut a causa efficiente, simul est a Patre et Filio ac Spiritu Sancto. Sed quoniam caritas est specialiter repraesentativa et imitativa Spiritus Sancti, ipsa specialiter Spiritui Sancto ut causae exemplari adscribitur. Imo, cum Spiritus Sanctus procedat ut amor, qui est propria ratio dandi et primum donum, recte Spiritus Sanctus dicitur donum quo nobis divina conferuntur charismata. Ad hoc enim quod homo ad felicitatem pertingat divinae fruitionis, quae Deo ex sua natura est propria, oportet ut prius per spirituales perfectiones Deo assimiletur, et deinde secundum eas operetur. Hinc tales perfectiones dantur a Spiritu Sancto : sicque per Spiritum Sanctum et dona eius Deo configuramur, et ad bene agendum habiles reddimur, et per eumdem via ad beatitudinem nobis paratur. Quae tria Apostolus innuit ad Corinthios loquens : Unxit nos Deus, et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris ; et ad Ephesios : Signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Signatio namque ad similitudinem configurationis pertinere videtur ; unctio, ad habilitationem bene agenda ; pignus, ad spem qua ordinamur in hereditatem caelestem, quae est beatitudo perfecta. Haec ibi.

Concordat Petrus.

 

Richardus quoque :

Donum, ait, secundum quod sumitur in divinis, proprium est Spiritui Sancto : quoniam donum, prout in divinis accipitur, est res procedens cui ex sui modo procedendi convenit prima ratio doni. Prima autem ratio doni est amor ; nec aliis convenit ratio doni, nisi in virtute et participatione puri amoris. Unde tertio Topicorum ait Philosophus, quod donum est datio irreddibilis, hoc est, donum est datio quae fit non intentione retributionis, quia secundum Avicennam sexto Metaphysicae, donum liberale, ex sua prima impositione apud omnes linguas, est donatio tribuens alii extra se non propter retributionem. Talis autem donatio non procedit nisi ex puro amore. Illi igitur rei ex modo suae processionis convenit prima ratio doni, quae procedit ut purus amor : quod proprium est Spiritui Sancto. Pater etenim non procedit, neque divina essentia ; Filius vero quamvis procedat, non tamen ut amor, sed per modum naturae ac verbi. Processio autem puri amoris est per modum liberalis voluntatis, id est per modum emanationis qua se communicat liberalis voluntas : sicque Pater et Filius liberalissima voluntate produxerunt Spiritum Sanctum. Denique, per donum quod est Spiritus Sanctus, dantur alia omnia dona quae dantur, dantur etiam a tota Trinitate ; sed collatio doni sub ratione qua donum est, Spiritui Sancto appropriatur, eo quod ei ex modo suo procedendi competat prima ratio doni.

Haec Richardus.

 

Circa haec scribit Albertus :

Spiritus Sanctus est donum in quo alia dona donantur. Et huius ratio est, quoniam quidquid aliquis alicui gratuito ac liberaliter dat, primo ante illud dat ei amorem, id est, amorem suum extendit in ipsum, atque in illo amore communicat ei de bonis suis, datque illi et se ipsum et quidquid dat ex tali amore. Hinc Spiritus Sanctus dat se ipsum non alio dono a se, sed se ipso, quum ipse sit amor gratuitus in quo et ex quo se ipsum et beneficia sua largitur. Et quoniam Filius datus est in eo quod incarnatus, in hoc dono, quod appropriate est Spiritus Sanctus, datus est. Filius vero secundum aeternam generationem non habet rationem doni, quoniam sic non est a Spiritu Sancto ; sed temporalis eius generatio et incarnatio a Spiritu Sancto atque in Spiritu Sancto est.

Si autem obiciatur, quia dato per impossibile quod Spiritus Sanctus non esset, nihilo minus Pater et Filius liberalissimi essent, et ex amore suo dona sua liberaliter condonarent : ergo Spiritus Sanctus non videtur primum donum primaque ratio doni et totius liberalis communicationis ad extra. Dicendum, quod si per impossibile ponatur Spiritum Sanctum non esse, sequitur quod Pater et Filius non mittant nec dent amorem personalem et increatum in quo omnia dona dent ; sed sequitur quod in essentiali amore dent dona : cui amori non convenit mitti nec ab ipsis procedere.

Haec Albertus.

 

Consonat his Udalricus in Summa sua, libro tertio, loquens :

Spiritus Sanctus dicit verum amorem spiratum, qui est donum et datum. Propter quod aliqui dicunt, quod duo haec nomina, scilicet, donum et datum, secundum quod proprie nominant Spiritum Sanctum, sunt circumlocutio unius nominis ac proprietatis Spiritus Sancti. Proprium autem est amori verae amicitiae, efficaci voluntate velle bonum amato propter ipsum, etiamsi nulla inde    utilitas proveniret amanti. Cumque soli effectus gratuitae voluntatis sint data liberaliter communicata, patet quod nullum datum habet rationem liberalis donationis aut doni nisi ratione amoris, qui est principium omnis donationis proprie dictae. Solusque Spiritus Sanctus est donum Dei per se secundum completam rationem, quia ab ipso ratio doni ad alia derivatur, et quia hoc primum donum est principium collationis aliorum donorum ; imo et confert eis nomen rationemque doni. Hinc Apostolus ad Corinthios causalitatem Spiritus Sancti respectu aliorum donorum diversificat per tria. Nam dicit aliquid dari per Spiritum, aliquid in Spiritu, aliquid secundum Spiritum. Dantur enim dona per Spiritum, sicut Pater operatur per Filium, in quantum Spiritus Sanctus hoc facit auctoritate Patris et Filii, id est sibi plene communicata a Patre et Filio. In Spiritu Sancto etiam dantur dona, in quantum ipse est amor quo Pater et Filius amant nos cum effectu gratiae. Sic quippe etiam apud nos data inter amantes dicuntur dari in amore, quoniam amor movet ad dandum ea. Sed et secundum Spiritum Sanctum dicuntur dari, in quantum per se donari competit eis ex ratione et participatione amoris qui est Spiritus Sanctus, qui est in eis sicut causa seu ratio causa in suo effectu.

Haec Uldalricus. Qui de hac materia scribit alia multa, quae sententialiter exstant praehabita, vel paulo post inserentur.

 

Aegidius demum :

Quemadmodum, inquit, videmus in trinitate creata, ita arguere possumus de Trinitate increata, ubi ratio dissimilitudinis non repugnat. In trinitate autem creata videmus aliquid emanare per modum intellectus, ut verbum, quod est ratio exemplaris principiumque causale omnium quae intellectualiter et per modum artis procedunt ab homine. Sic et a voluntate creata videmus aliquid procedere et formari, quod dicitur amor, eo quod proprium nomen eius non habeamus : in quo dari dicuntur omnia quae voluntarie liberaliterque emanant. Pariformiter in Trinitate increata est Verbum inlellectualiter profluens, quod est ratio omnium quae intellectualiter et per modum artis producuntur a Deo. Sic quoque est ibi amor spiratus, qui est Spiritus Sanctus, et donum in quo omnia munera Dei donantur. Quomodo autem hoc sit, patet sic : Quanto aliquid est magis tale secundum esse suum, tanto plus convenit sibi esse tale per se et primo ac maxime, ut secundo Metaphysicae continetur. Et quia nihil accipit proprie et per se esse per modum liberalilatis nisi amor, idcirco amori per se et maxime competit ratio liberalitatis. Cumque Spiritus Sanctus procedat ut amor, sibi primo ac potissime convenit quod sit causa et ratio omnis liberalis donationis ; et ipse est primum donum, in qno omnia dantur divinitus, quia de ratione doni est, quod liberaliter detur vel donabile sit. Unde et proprium est Spiritui Sancto sic esse donum : nam praeter ipsum nulla divina persona per modum liberalilatis procedit.

Cum ergo obicitur, quod dona Dei sunt divini effectus, divinorum autem effectuum ratio prima est Filius, per quem facta sunt omnia : ergo magis in Filio quam in Spiritu Sancio omnia dona donantur. Dicendum, quod omnes effectus divini procedunt a Deo sicut artificiata ab artifice : propter quod opus naturae dicitur opus Dei. Artificialia vero procedunt ab artifice non solum per modum intellectus, sed etiam per imperium voluntatis : quia in talibus, intellectualiter operans exit in actum per voluntatis imperium. Ideo Spiritus Sanctus est ratio emanationis divinorum effectuum secundum quod a voluntate divina procedunt, secundum quod volita sunt et liberaliter profluunt et dona quaedam vocantur.

Haec Aegidius.

 

Postremo Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, testatur :

Spiritus Sanctus procedit ab utroque ut amor, et tanquam nexus atque concordia Patris ac Filii : et sicut Pater omnia dicit et operatur per Filium tanquam per verbum internum, et ipsa creata, sunt quasi verba exteriora per illud prolata, iuxta quod scriptum est : Ipse dixit, et facta sunt ; sic Spiritus Sanctus est donum in divinis intrinsecum, et collata per ipsum sunt dona extrinseca.

Haec Antisiodorensis. Qui alia multa super his scribit : quae quia sunt sententialiter praetacta, omitto.

 

Praeterea Guillelmns Parisiensis in libro suo de Trinitate disseruit :

Donum ex hoc donum vocatur, quoniam gratis datur, et non mercedi tanquam pretium redditur. Solum ergo quod de benignitate gratis exit, donum est. Hinc quod maxime gratis significatur, et quod primum de benignitate egreditur in quantum benignitas est, amor exstat purissimus ac summe gratuitus. Hic igitur amor ab omni labe simoniaca purus, est per se primum et maxime donum. Nec donum exterius potest immediate ac primo ex benignitate procedere, sed necessario eget amore ipsum praecedente, qui prior exit ex benignitate, et in illo amore benignitas tribuit donum extrinsecum. Vulgariter quoque amor dicitur dari, estque omnium donorum carissimum atque gratissimum. Unde et propter se ipsum expetitur, et quaeritur ab amantibus absque simoniaca venalitate. Illo etenim dato, dantur omnia ; et illo retento, omnia retinentur. Hinc vere et sincere mutuo se amantes, se ipsos sibi invicem dedisse dicuntur, et amor est mutua amicorum possessio. Quia ergo non minor est primi et altissimi Patris benignitas ac bonitas, quam eius fecunditas ; necessario non minor erit amor seu gratia et primum donum ab ipso procedens, quam partus eius. Insuper, quoniam inter benignitatem et dona exteriora quae ex ipsa procedunt, necessario interest amor, quo non praedonato, impossibile est exteriora donari ; necesse est de prima benignitate in quantum benignitas est, primo loco amorem procedere qualis congruit tantae benignitati, deinde per amorem dona exteriora. Rursus, quod primo et secundum se a summo et maximo datur datore, oportet esse maximum donum seu datum. Benignus vero, in eo quod benignus, primo dat suum amorem, et ex amore consequenter dat alia. Idcirco necesse est amorem esse primum et maximum donum. Imo omnium donorum quocumque modo fiant, fontem atque principium esse amorem, hinc clarum est. Nam sive gratis, sive ex amore simoniaco fiat donatio, attamen certum est quod fiat ex amore. Aut enim amatur is cui fit donatio, aut illud propter quod fit.

Amor autem a se ipso esse non potest, cumsit donum de benignitate amantis procedens in alium. Itaque est necesse ut paterna benignitas larga sit amoris. Quemadmodum enim intellectus se habet ad interiorem loquelam, quae est primogenita proles eius ; ita se habet benignitas seu benigna voluntas ad gratiam primam, scilicet increatam, quae est amor purissimus. Hinc sicut de intellectu primo, necessario processit alius, scilicet primogenitus et unigenitus eius ; ita de benignitate fontaliter larga, necessario fluxit gratiae amor seu amor gratuitus.

Haec Guillelmus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod eius solutio patet ex assignatione multiplicis acceptationis eius quod est dare. Nunc enim est sermo de dono et datione ad voluntatem pertinente et ex ea fluente. Ideo ait Udalricus : Cum dicimus omnia data dari per Spiritum Sanctum, non loquimur de illa donatione cuius principium est natura, de qua ad Philippenses scribit Apostolus : Pater dedit Filio nomen quod est super omne nomen ; atque Hilarius : Pater dedit essentiam Filio. Haec namque non est propria donatio, sed naturalis communicatio. Sed loquimur de communicatione cuius principium est voluntas : et haec proprie donatio est, prout nunc mentio est de ea, quoniam dicit auctoritatem dantis respectu dati.

Ad secundum, quod Spiritus Sanctus est donum in quo omnia dona creata donantur ; et sicut iam patuit, divina essentia non est proprie donum nec datum.

Ad tertium, quod amor Spiritui Sancto appropriatur, et interdum personaliter, non essentialiter, sumitur, ut cum Spiritus Sanctus vocatur proprie Amor.

Ad quartum, quod Filio convenit dari secundum naturam assumptam ; et quoad hoc, datus est a Spiritu Sancto, sicut expositum est. Propterea Thomas ait : Quamvis Spiritus Sanctus non sit principium Filii, est tamen principium effectus secundum quem Filius dicitur dari et mitti.

Ad quintum, quod Spiritui Sancto convenit esse donum ab aptitudine, non ab actu donandi ; nec tamen ideo dicitur donum, quia a Patre datus sit Filio aut econtra, ut infra dicetur, nisi quod datus est Filio secundum humanitatem assumptam.

Ad sextum responsum est, et ostensum qualiter eadem bona creata aliter appropriantur Filio et aliter Spiritui Sancto sub ratione doni gratis exhibiti.

Ad septimum quoque solutio patet ex praeinductis. Nec est inconveniens quod doni increati sit donum creatum tanquam effectus illius ; nec tamen itur in infinitum.

Et si obiciatur, quod secundum Philosophum, alterationis non est alteratio, nec motionis est motus : dicendum. quod alterationis non est alteratio, ita quod proprie terminetur ad aliam alterationem ; nihilominus unus motus potest esse ab alio, et unum donum ex alio.

 

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur. An donum in divinis sit nomen essentiale, aut personale seu notionale et proprium Spiritui Sancto.

 

Videtur quod non sit personale seu relalivum aut notionale, sed absolutum et essentiale.

Primo, quoniam donum iu sua significatione non includit relationem, sicut nec amor, cum utrumque conveniat aliquo modo divinae essentiae, quae a Patre data et communicata est Filio ; et quaelibet divina et increata persona est amor, sicut et caritas, iuxta illud : Deus caritas est.

Secundo, nullum nomen personale dicit respectum ad creaturam, nec connotat effectum in ea : alias non convenisset personae divinae ab aeterno. Sed donum dicit respectum ad creaturam, ut praecedenti patuit quaestione, et connotat effectum in ea, videlicet participationem doni increati.

Tertio, quoniam Spiritus Sanctus dicitur donum, in quantum habetur ab aliquo qui libere fruitur eo. Sic autem posset Deus haberi a rationali creatura et esse donum ipsius, quamvis non esset in eo personarum distinctio. Ergo donum est absolutum, non relativum.

Quarto, quoniam Spiritus Sanctus datur a se ipso ut dictum est : non ergo dicitur donum ratione originis, ergo nec relative.

Quinto, quia in littera dicitur quod Spiritus Sanctus ab aeterno fuit donum, quia fuit donabilis. Bonitas autem est ratio commuicabilitatis et donabilitatis : bonitas vero toti Trinitati adorandae communis est, ergo et donum.

 

In contrarium sinit qme habentur in textu.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Proprietates distinctivae sunt personarum secundum se circumscripta omni habitudine secundum actum et secundum potentiam ad creata. Ideo donabile ratione habitudinis ad creaturas, non est notio Spiritus Sancti ; sed praeter hanc habitudinem habet proprietatem qua refertur ad Patrem et Filium, ratione cuius dicitur notio Spiritus Sancti, distinguens ipsum a Patre et Filio. Unde secundum Augustinum quinto de Trinitate, refertur tam ad eos a quibus est, quam ad eos quibus datur.

Haec Alexander.

 

Porro Bonaventura :

Quemadmodum, ait, ex verbis Augustini habetur, donum in divinis dicitur proprie seu personaliter, non essentialiter, sicut Verbum proprie dicitur de Filio. Datum vero, essentialiter et personaliter accipi potest, seu proprie atque communiter. Tota etenim Trinitas dat se ; et tamen Pater ac Filius proprie dant Spiritum Sanctum. Datum namque de sui ratione est idem quod communicatum. Hoc ergo quod datum est, potest dici datum ex liberalitate : et ita toti Trinitati altissimae est commune. Vel potest dici communicatum ex liberalitate et subauctoritate : sicque convenit Filio et Spiritui Sancto, qui respectu Patris habent subauctoritatem. Potest etiam datum vocari ex liberalitate et auctoritate non solum communicatum, sed item productum : et sic proprium est Spiritui Sancto, cui proprium est procedere secundum rationem et modum liberalitatis ac doni sive donabililis. Sic quoque donum et datum aequivalent, nisi quod datum dicit communicationem in actu, donum in aptituudine et habitu : et ita donum proprie dicitur in divinis de Spiritu Sancto, et hoc, ratione respectus ad dantem ; non tamen ratione respectus simpliciter, sed ratione talis respectus, quia emanat per modum donabilis, quod Spiritui Sancto est proprium.

Porro commune illud dictum : Omne nomen dicens respectum vel effectum ad creaturas, est commune tribus personis, intelligitur de nomine quod importat solum respectum ad creaturas, et non personae ad personam : donum autem importat utrumque respectum.

Haec Bonaventura.

 

Qui adhuc plenius scribit, solvendo quaestionem qua quaeritur, utrum donum seu donabilitas sit proprietas distinctiva personae seu notio : Ad hoc, inquiens, quidam dixerunt, quod donum in divinis consideratur dupliciter. Primo, prout dicit respectum solum ad donatorem. Sicque loquitur Augustinus : Eo ipso dicitur donum, quo procedit. Et ita affirmant theologi, quod donum est proprietas distinctiva Spiritus Sancti. Secundo accipitur donum, prout importat respectum ad eum cui datur : et sic non dicit proprietatem distinctivam, sed aliquid consequens eam. Quod non videtur, quoniam donum semper aliquam dicit comparationem ad eum cui datur. Intellecto namque quod non sit donabile alicui, impossibile est intelligere quod sit donum. Ideo iuxta praehabita est dicendum, quod donum praeter respectum quem designat ad dantem, importat respectum ad eum cui datur. Sed hoc potest esse tripliciter : primo, secundum actum, ut quia datum est ; secundo, habitualiter, ut quoniam dandum est ; tertio, secundum aptitudinem, ut quia donabile. Et iste respectus in tantum coniunctus est personae Spiritus Sancti, ut sine isto respectu primus respectus esse non queat neque intelligi : imo necessario sequitur, si procedit per modum doni, quod exsistat donabilis. Et iste sequens respectus non aufert respectui primo quin sit proprietas distinctiva. Idcirco dicendum, quod est proprietas distinctiva ratione primi respectus, quo scilicet refertur ad dantem seu donatorem, secundo respectu (quo scilicet ad creata refertur) non repugnante, sed consonante.

Praeterea quaeritur, cur proprietas Spiritus Sancti potius sumitur per respectum non solum ad divinam personam a qua procedit, sed etiam ad creata. Ad hoc aliqui dicunt quod ideo, quoniam Spiritus Sanctus est tertia in Trinitate persona, et quodammodo immediatior nobis. Melius tamen dici potest, quod quaestio praesupponit falsum : quia et Verbum dicit respectum aliquem ad ea quae verbo prolata et condita sunt, ut infra patebit.

Si autem obiciatur, quia si donum est proprietas distinctiva et notio Spiritus Sancti, ergo spiritus et amor non sunt notio eius : alioqui erunt septem notiones, quod est contra communem omnium opinionem. Respondendum, quod spiritus, amor et donum, eamdem dicunt proprietatem ratione differentem, eamdem quoque notionem, quoniam dicunt comparationem seu respectum ad idem, et dicunt emanationem eamdem, sed differenter nominant eam. Nam spiritus dicit eam principaliter per comparationem ad vim producentem, videlicet spirativam ; amor vero dicit eam principaliter quantum ad modum emanandi, quia procedit ut nexus ; donum autem, quantum ad respectum consequentem. Similiter emanatio Verbi tripliciter significatur per tria haec nomina, Filius, imago, Verbum. Filius quippe dicitur, quia a vi naturae producitur ; imago, quia procedit ut Patris expressivum ; Verbum, quoniam expressivum est aliis. Conformiter, a via spirativa dicitur Spiritus ; et quia procedit ut nexus, dicitur amor ; et quoniam aptus est nos connectere Deo, dicitur donum. Una ergo est notio aliter et aliter nominata secundum rationes consequentes : ideo nomina illa non exstant synonyma.

Haec Bonaventura.

 

Thomas quoque circa haec protestatur :

Dare dupliciter sumitur. Primo, pro communicatione eius quod habetur per modum dominii sicut possessio. Secundo, pro communicatione boni intrinseci : sicut quis dat se ipsum, vel quod intra se habet. Quamvis autem in divinis personis non sit dominium unius ad aliam, est tamen ibi auctoritas principii. Dicendum ergo quod datio potest importare auctoritatem respectu dati : sicque donum seu datum, est nomen personale et notionale. Potest etiam non importare auctoritatem, sed tantum hoc, quod id quod dicitur datum, libere habeatur : sicque essentia dicitur dari. Et ita donum seu datum, est essentiale ; semper tamen importat distinctionem ab eo cui datur, quamvis non ab eo quod datur vel a quo. Et per hanc distinctionem solvuntur faciliter argumenta qme contra haec fiunt.

Denique ad videndum quomodo donum sit proprium Spiritui Sancto, sciendum quod donum et datum tripliciter differunt. Primo, quantum ad consignificalionem : quia datum, cum sit participium, consignificat tempus : non autem donum, cum sit nomen. Huic donum magis convenit divinis, quae sine tempore sunt, quam datum : ideo donum convenit Spiritui Sancto ab aeterno ; datum, ex tempore. Secundo, quantum ad significationem, quia donum seu donare, addit supra datum et dare : quia secundum Philosophum, donum est datio irreddibilis, non quae recompensari non valeat, sed quae recompensationem non quaerit. Ideo donum importat liberalitatem in dante. Tertio, quantum ad modum significandi : quoniam donum importat aptitudinem ad donandum, datum vero dationem in actu. Porro aptitudo ad dandum potest attendi dupliciter. Primo, ex parte dantis quasi activa, quae est ratio qua aliquid liberaliter datur. Ratio autem omnis liberalis collationis est amor. Secundo, aptitudo illa attenditur ex parte dati quasi passiva, quemadmodum calefactibile aptitudinem habet ad calefactionem. Cum ergo Spiritus Sanctus sit amor, ex ratione suae processionis habet ut detur, et ut sit ratio dandi : idcirco ipse est donum primo atque per se ; alia vero, secundum participationem, in quantum ex amore praestantur. Si igitur colligantur rationes hae doni, adiuncta auctoritate dantis ad donum, constat quod donum sit proprium nomen Spiritus Sancti.

Haec Thomas in Scripto.

 

His concordat Udalricus in Summa sua, libro tertio ; Aegidius quoque, ponendo praetactam distinctionem doni et dati.

 

Petrus etiam scribit hic eadem quae ex Bonaventura inducta sunt, et addit :

Quemadmodum verbum ex sua ratione notat processum a proferente, sic donum a dante. Et quia processus in divinis convenit non essentiae, sed personae ; ideo tam verbum quam donum in divinis, proprie loquendo, est personale, non essentiale. Et si donum invenitur essentialiter dictum, improprie dicitur, et debet exponi. Donum quippe dicit emanationem per modum liberalitatis, sine tempore, in aptitudine ut donetur. Cum ergo Spiritus Sanctus intemporaliter procedit a Patre et Filio, et ex liberalitate, quia per modum amoris, atque in aptitudine naturali ut detur, quoniam amor est cui convenit ratio primi doni ; hinc Spiritus Sanctus proprie dicitur donum, secundum Augustinum.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus per omnia. Aegidius vero conatur hic improbare praeinductam Thomae responsionem. Sed ut rite intuenti patescit, improbatio illa non est nisi cavillatio : idcirco nec recitanda, ut vitetur prolixitas. Nam et responsioni Thomae in hac parte concordant Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Udalricus. Ea etiam quae de hac materia scribit sanctus Doctor in prima parte Summae, quaestione tricesima octava, satis inducta sunt ; similiter quae Albertus hic scribit.

 

At vero Scotus circa haec modicum scribit, et consonat praeinductis :

Donum, inquiens, accipi potest tripliciter : primo aptitudinaliter, sicut catulus dicitur ante nonum diem visivus ; secundo habitualiter, sicut quando non videt actu, et tamen visum habet ; tertio actualiter. Donum quoque his tribus modis dicitur de Spiritu Sancto. Et primo modo, videlicet aptitudinaliler, competit proprie sibi, non aliis modis duobus : quoniam dari actu et dandum esse, sequitur productionem Spiritus Sancti ordine naturae vel temporis, non autem aptitudinaliter dabilem esse. Sic enim intelligitur Spiritus Sanctus productus ante omne creatum cui detur. Imo in isto priori, etiam si Spiritus Sanctus non intelligatur ut dandus, intelligitur tamen ut aptitudinaliter donabilis. Sicque donum potest dicere proprietatem Spiritus Sancti, qui est primum et perfectum donum, in quod caetera omnia dona imperfecta oportet reduci, sicut universaliter imperfecta ad perfecta finaliter reducuntur. Et hoc primum donum est essentialiter donum et amor spiratus, qui participatur ab aliis donis. Primum etenim donum est aliquid subsistens, a voluntate summa productum, liberaliter communicatum, et communicabile caeteris.

Haec Scotus.

 

Postremo Durandus hic ait :

Significatio dictionis et ratio significandi non mutantur ex hoc quod res significata per nomen invenitur in alio ac alio genere entium. Sive enim id quod donatur sit bos aut asinus, aut aliquid naturale vel supernaturale, creatum aut increatum, nomen tamen doni idem significat, videlicet id quod per definitionem importatur : definitio namque est ratio quam significat nomen, ut quarto Metaphysicae dicitur. Definitio vero doni est, quod donum est aliquid alteri liberaliter communicatum ; sed quod illud sic communicatum, sit absolutum vel relativum, essentiale aut notionale, totum hoc accidit dono, et est extra significationem vel significatum modumque significandi ipsius doni. Idcirco dum quaeritur, quid donum significet in divinis, utrum essentiale vel notionale, respondendum est, quod nullum eorum significet, quamvis de aliquo eorum dicatur : sicut pretium non significat nummum aut solidum, quamvis de eis dicatur.

Si autem quaeratur, sicut (ut credo) intendunt qui movent hanc quaestionem, non de significato vel modo significandi, sed de suppositis aut his de quibus praedicatur donum, an sit essentiale vel notionale : videndum est primo, quid sit de ratione doni. Donum ergo tria importat, puta respectum ad dantem, et ad id cui datur, ac modum liberalitatis per quem datur. Dico itaque, quod in divinis nihil est cui respectu divinorum competat ratio doni, neque essentiale, ncc notionale. Dico etiam, quod ratio doni invenitur in divinis respectu creaturarum, et convenit aeque proprie essentialibus sicut personalibus, seu essentiae sicut, personis, quamvis appropriate competat soli personae Spiritus Sancti. Primum probatur sic : Quod non communicatur alteri libere, non habet rationem doni. Sed in divinis ad intra nil libere communicatur, sed quidquid communicatur ibi, communicatur ex necessitate naturae, ut supra ostensum est. Secundum sic patet : quia divina non communicantur creaturis nisi ut obiective habeantur ab ipsis, videlicet per modum cogniti et amati, seu per modum specialis rectoris : et ita dari creaturis aequaliter convenit divinae essentiae et personis.

Haec Durandus.

 

Haec autem Durandi opinio videtur omnibus praeallegatis doctoribus esse contraria, multipliciterque erronea, imo sibi ipsi repugnans et implicans. Si enim, ut ait, de ratione doni sunt, respectus ad dantem et respectus ad eum cui datur, sequitur quod sit relativum, cum respectus ille relatio sit. Praeterea, de significato significationeque dictionis iudicandum est penes formale, non penes materiale : unde servus est relativum, quamvis homo qui est servus, sit absolutum. Cum ergo formalis significatio ac ratio doni respectus praetactos includat, sequitur quod relativum consistat : sicut et pretium, quamvis id quod est pretium absolute dicatur. Quamvis etiam significatio dictionis sit eadem in communi, res tamen significata diversis diversimode competit : sicut sapientia aliter convenit Deo, aliter creaturis. Amplius, sicut quidquid in Deo est, est vel res absoluta aut relativa sive relatio, aut includens aliquid de utroque ; sic omne nomen divinis conveniens, aut significat aliquid essentiale et absolutum, aut aliquid relativum seu notionale seu personale, aut ipsam relationem seu notionem. Ideo dicere quod donum in divinis nihil horum significet, videtur prorsus inepte sonare.

Deinde quod ait : Nihil esse in divinis cui respectu divinorum competat ratio doni, est apertissime contra Augustinum et Magistrum in littera, et contra praeallegatos doctores. Nam et septimo de Trinitate loquitur Augustinus, quod sicut Verbum non dicitur nisi Filius, sic nec donum nisi Spiritus Sanctus ; atque in textu probatur quod Spiritus Sanctus vocatur donum ratione aeternae originis, et ita est proprium, non appropriatum. Rursus, in textu ex Augustino habetur, quod Spiritus Sanctus est donum ab aeterno, quia procedit per modum donabilis, ita quod aptitudo donandi convenit sibi ex modo et proprietate suae aeternae processionis. Ideo stare non valet quod scribit Durandus, quod nihil sit in divinis cui ratio doni competat respectu divinorum.

Cumque sic arguit : Nihil est in divinis quod libere communicetur, sed quidquid communicatur in divinis, communicatur ex necessitate naturae ; dico quod secundum omnes doctores authenticos, in divinis est duplex communicatio : una per modum naturae et naturali necessitate, sicut generatio Filii ; alia per modum liberalis et voluntariae emanationis : quae tamen non est sic liberalis et voluntaria, quod possit non esse, sicut hoc supra diffuse expositum est ; et ipsemet Durandus hoc loco fatetur, quod Spiritus Sanctus procedit ut amor, atque per modum voluntatis.

Insuper stare nequit quod ait, rationem doni convenire divinis tam essentialibus quam personalibus aeque proprie respectu creaturarum. Nam sicut ostensum est, in dante est auctoritas respectu doni, proprie loquendo : et ita donum non convenit Patri neque divinae essentiae. Unde praeallegati doctores affirmant, quod donum proprie dicit emanationem a dante, quemadmodum verbum a proferente. Cum vero assumit Durandus, quod donum est aliquid liberaliter communicatum ; dico quod descriptio illa extendatur ad donum increatum et spiratum, et quod dicitur ibi communicatum, exponendum est prout se extendit ad communicabile aptitudinaliter, sicut et Scotus exponit.

 

Itaque tota ista Durandi positio comprobatur erronea. Quod diffusius demonstrarem, nisi superfluum videretur, cum omnibus praefatis doctoribus exstet contraria, atque ex verbis eorum iam introductis pateant absurditates istius.

 

 

Praeterea circa distinctionem hanc doctores aliqui quasdam adhuc movent quaestiones, ad quas pro magna parte patet ex dictis solutio.

 

Quaerit enim Bonaventura et alii quidam, quid magis proprie conveniat Spiritui Sancto, donum vel datum. Ad quod Bonaventura respondet quod donum. Datum enim (sicut iam patuit) concernit tempus, et significat per modum praeteriti. Donum quoque supra rationem dati addit proprietatem seu conditionem liberalitatis et irreddibilitatis, quae est proprietas magnae nobilitatis et perfectionis : unde et dona gratuita magis vocantur dona quam data.

 

Hinc ait Albertus, quod donum convenit Spiritui Sancto proprie, et non datum : et hoc, propter rationes praetactas ; et quoniam donum convenit ei simplicius et ab aeterno, atque ex digniori ratione, videlicet ratione aeternae processionis, et cum minori relatione ad creaturas, quia cum aptitudine ; datum, cum effectu seu actu.

 

Denique Richardus hic sciscitatur, an esse donum ab aeterno conveniat Spiritui Sancto. Ad quod respondet, sicut praehabitum est :

Donum prout sumitur in divinis, est res procedens cui ex modo suo procedendi convenit prima ratio doni, quae est amor. Sed Spiritus Sanctus ab aeterno ita procedit, utpote per modum voluntatis liberaliter agentis : per quem modum non emanat emanatione intrinseca nisi amor. Ideo ab aeterno convenit Spiritui Sancto esse donum, et hoc, ratione donabilitatis seu aptitudinis ad dandum. Hinc quinto de Trinitate asserit Augustinus : Quia sic procedebat ut esset donabilis, iam donum erat etiam antequam esset cui daretur ; et denuo : Sempiterne Spiritus dicitur donum, temporaliter autem, donatum seu datum.

Haec Richardus.

 

Qui demum hic movet, an Spiritus Sanctus ita sit donum, quod a Patre detur Filio vel econtra. Et respondet quod non. Primo, quia dum Spiritus Sanctus datur alicui ut donum, recipitur in illo ut in subiecto, per quod in illo subiecto oritur nova habitudo, qualis est habitudo habentis ad rem habitam : quod non convenit Filio neque Patri. Secundo, quoniam donum proprie sumptum, dicitur a communicatione liberali, non naturali. Quamvis autem Spiritus Sanctus sit in Filio eo modo quo una persona est in alia per circumincessionem, hoc tamen habet Filius a Patre non per communicationem liberalem, quae est spiratio, sed per naturalem, quae est generatio, per quam accepit a Patre ut sit Filius, et ut sit Deus, et ut in ipso sit Spiritus Sanctus. Tertio, quia oportet esse distinctionem inter dantem aliquod donum, et inter illum cui fit datio : quia nullus sibi ipsi dat proprie. Pater autem et Filius sunt unum in ratione dantis Spiritum Sanctum, quoniam una spiratione spirant eum, suntque unum principium in spirando. Ideo dici non potest quod unus det alteri Spiritum Sanctum.

Et si obiciatur quod Spiritus Sanctus procedit a Patre in Filium, respondetur quod procedit in Filium ut in obiectum, non ut in subiectum, sicut supra expositum est. Quod si rursus obiciatur quod nec in creaturam ut in subiectum, dicendum quod ratione effectus quem causat in creatura, dicitur in eam procedere ut in subiectum.

Haec Richardus.

 

Idem Petrus ; et addit :

Cum donum sit datio irreddibilis, non potest Spiritus Sanctus esse sic donum ut detur a Patre Filio et econtra. Verumtamen Spiritus Sanctus est mutuus amor Patris et Filii, quem amorem Pater impendit Filio, et Filius rependit Patri.

Praeterea Petrus quaerit, utrum donum dicatur univoce de Spiritu Sancto et donis eius creatis. Et respondet, quod nec omnino univoce neque omnino aequivoce, sed analogice, ita quod per prius de dono increato. Donum namque importat relationem ad dantem et ad eum cui datur. Relatio autem ad dantem consurgit ex emanatione liberali. Utrumque autem donum liberaliter emanat : sed Spiritus Sanctus emanat non solum ut donum, sed etiam ut ratio dandi ; dona vero creata solum procedunt ut dona. Porro relatio ad eum cui datur, consurgit ex infusione ad habendum. Aliter autem habetur Spiritus Sanctus a mente creata, aliter dona ipsius : nam ipse habetur ut finis quo fruendum est ; dona vero ipsius habentur sicut dispositio ad finem quo fruendum.

Haec Petrus.

 

Concordat Alexander, secundum quem nihil convenit univoce Deo et creaturis, id est aequaliter et secundum eamdem rationem completam, sed secundum analogiam, sicut ait Basilius, quod Filio et creaturis commune est accipere esse ab alio.

 

 

QUAESTIO III

Unde principaliter quaeritur : Utrum Spiritus Sanctus possit dici spiritus noster et donum nostrum ac amor noster.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia de Deo Patre dicimus, Pater noster : ergo de Spiritu Sancto possumus dicere, spiritus noster. Imo et Spiritus Sanctus noster praesertim posse dici videtur, cum ipse sanctificet nos.

Secundo, quia de Deo dicimus, Deus noster, creator noster : ergo de Spiritu Sancto poterimus dicere, Spiritus Sanctus noster.

Tertio, quoniam Spiritus Sanctus datur hominibus, Filius quoque datus est nobis, ut loquitur Isaias : ergo dicere licet de Filio Dei, quod sit Filius noster, atque de Spiritu Sancto, quod sit Spiritus Sanctus noster et donum nostrum ac amor noster.

 

In oppositum est auctoritas Augustini in littera, saltem quantum ad aliqua.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Quatuor exiguntur ad hoc quod dictio significans in divinis divinam essentiam vel personam, possit recipere additionem pronominum horum, noster, meus, tuus, aut suus. Primum est, quod significet seu connotet, effectum in creatura ; secundum est, quod significet habitudinem agentis ad illum effectum ; tertium, quod non significet relationem distinguentem in divinis ; quartum, quod non significet habitudinem formae ex comparatione ad id cui inest forma. Idcirco non dicimus, Deitas nostra, nec, Divina essentia nostra : quoniam deficiunt ibi primum, secundum et quartum. Et quaedam alia deficiunt in aliis, ut facile est pensare.

Hinc dicere possumus, Deus noster : quia hoc nomen, Deus, significat Deitatem ut in habente ; imponitur quoque ab actibus quibusdam designantibus effectum in creatura : qui actus sunt providere, gubernare, et esse colendum. Conformiter dicere possumus, Deus Pater noster : quia cum dicimus Pater noster de Deo, sumitur ratio paternitatis ab effectu ipsius in nobis, videlicet a creatione seu recreatione. Ideo Trinitas tota et quaelibet divina persona est pater noster, creator noster, etc.

Insuper Spiritus Sanctus potest dici spiritus noster : quia cum dicitur spiritus noster, notatur effectus spiritualitatis, ratione cuius dicitur noster. Sed dici non potest, Spiritus Sanctus noster : quoniam complexum hoc, Spiritus Sanctus, est circumlocutio nominis aeternae personae ; et notatur distinguens relatio, secundum quam non refertur ad nos. Ideo etiam dici non potest de Filio Dei quod sit Filius noster, quoniam filius notat relationem originis, qua non est a nobis nec noster. Et si obiciatur, quod ipse in Evangelio protestatur : Qui fecerit  voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est ; si ergo ille est mater Filii Dei, ergo Filius Dei est filius illius. Dicendum, quod verba illa sunt vera sub determinatione, et quantum ad hoc quod huiusmodi homo obedit Deo, hoc est secundum quid et quoad aliquam participationem, non autem simpliciter.

Hinc quoque Spiritus Sanctus non dicitur donum nostrum, quoniam donum dicit relationem internam qua refertur ad Patrem et Filium. Quamvis etiam Filius datus est nobis, non tamen est donum nostrum ; sed potest dici datum nostrum, id est bonum nobis collatum. Non autem datus est nobis in filium, sed in salvatorem, legislatorem et magistrum : ideo dici potest noster salvator, legislator, magister et doctor.

Sed et Spiritus Sanctus et quaelibet divina persona, potest dici amor noster obiective atque causaliter, non formaliter ; nec Spiritus Sanctus est amor noster secundum quod amor sumitur pro proprio Spiritus Sancti, hoc est pro amore spirato, et includit relationem aeternam.

Haec Albertus.

 

Ex quibus patet ad obiecta solutio.

 

Super hac quaestione scribit hic Thomas :

Deus non potest habere aliquam relationem ad nos, nisi per modum principii seu causae. Cumque quatuor sint causae, ipse non est causa nostra materialis, sed efficiens, finalis, et exemplaris, non formalis inhaerens. Omnia ergo nomina divina quae important rationem principii per modum efficientis aut finis, recipiunt additionem praedictorum pronominum. Nam dicimus, creator noster, bonum nostrum. Quae autem dicuntur per modum formae inhaerentis, non admittunt huiusmodi additionem. Non enim dici potest quod Deus sit essentia aut bonitas nostra : et talia sunt omnia divina quae in abstracto significantur. Verumtamen in his considerandus est ordo : quoniam quaedam abstractorum istorum important rationem principii efficientis et exemplaris, ut sapientia, bonitas, alqne huiusmodi ; et in his fit interdum pronominum horum additio, ut cum Deus est sapientia nostra causaliter, per modum quo dicitur spes nostra : quia per eius sapientiam efficitur in nobis sapientia exemplata a sapientia sua, per quam sumus formaliter sapientes. Quaedam autem non important rationem principii, nisi forsitan exemplaris ; et talibus non consuevit fieri dicta additio, quamvis interdum hoc fiat propter rationem exemplaris principii. Unde capitulo quarto de Caelesti hierarchia S. Dionysius : Superessentialis (inquit) Deitas est omnium esse. Attamen tales locutiones exponendae sunt magis quam extendendae. Et quoniam nomen spiritus, importat rationem principii in quantum a spiritu oritur inspiratio, Spiritus Sanctus dicitur spiritus noster.

Praeterea, quamvis hoc nomen, Deus, designet divinam naturam quantum ad id cui nomen imponitur, tamen quantum ad id a quo nomen imponitur, significat operationem quae est omnibus providere : ideo dicitur Deus noster. Diversimode tamen vocatur Deus omnium et Deus iustorum. Dicitur namque Deus omnium propter relationem principii, in quantum creator est universorum ; specialiter vero dicitur Deus iustorum secundum rationem finis, quia attingunt eum per notitiam et amorem, et habent eum quasi hereditatem et possessionem. Iniusti vero non attingunt eum neque iunguntur ei per gratiam et gloriam : idcirco non appellatur Deus eorum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc in prima parte Summae, quaestione tricesima sexta :

In nomine (inquit) Filii intelligitur sola relatio eius qui est a principio ad suum principium ; sed in nomine Patris intelligitur relatio principii ; similiter in nomine Spiritus Sancti, prout importat vim quamdam motivam. Nulli autem creaturae competit esse principium respectu alicuius divinae personae, sed econtrario. Ideo Pater potest dici Pater noster, et Spiritus Sanctus spiritus noster ; non tamen Filius potest dici Filius noster.

Haec ibi.

Tamen cum dicitur : Pater noster, non denotatur relatio paternitatis aeternae, sed paternitas ratione creationis vel recreationis, ut dictum est.

 

Concordat Petrus, qui tamen sentit, quod nec Filius nec Spiritus Sanctus dicitur noster, quoniam habent rationem principiati, non principii. Quod videtur contrarium verbis Thomae, dicentis quod in nomine Spiritus Sancti intelligitur relatio seu ratio principii, in quantum importat vim quamdam motivam. Pro quorum concordia videtur dicendum, quod in nomine Spiritus Sancti, ex parte eius quod est spiritus, notatur vis illa motiva, sed non in quantum Spiritus Sanctus est persona producta : et sic habet rationem principiati, nec dicitur Spiritus Sanctus noster.

 

Verum a praeinductis aliqualiter dissonat quod hic scribit Richardus :

De Spiritu Sancto, inquiens, dici non potest quod sit Spiritus Sanctus noster, potest tamen dici quod sit spiritus noster, et donum nostrum et datum nostrum ; atque secundum quosdam, dici potest quod Spiritus Sanctus est noster. Potest enim dici spiritus noster, quia in nomine spiritus importatur relatio non tantum ad principium a quo spiratur, sed item ad eum cui inspiratur, seu cui ipse aliquid boni inspirat. Potest etiam dici donum nostrum, quia in nomine doni non solum designatur respectus ad principium a quo procedit, sed et quidam respectus secundum rationem ad creaturam, et secundum habitum et aptitudinem. Hinc sicut dicitur donum Patris ac Filii, quia ab eis ita procedit ut ex modo suo procedendi conveniat ei prima ratio doni ; sic dicitur donum nostrum, quia donabilis nobis. Sed magis proprie dicitur datum nostrum : quoniam datum connotat in creatura cui datur, realem relationem in actu ; et in Spiritu Sancto cumdatur, notat relationem secundum rationem, quae est relatio secundum dici. Denique ratio cur Spiritus Sanctus est noster, est quoniam hoc pronomen, noster, habitudinem talem designat Spiritus Sancti ad nos, qualem habet habitum (id est res habita) ad habentem. Omnes autem iusti habent Spiritum Sanctum. Verumtamen, quoniam Spiritus Sanctus potius habet iustos quam habeatur ab eis, ita quod ipse non potest dici possessio iustorum, sed ipsi sunt possessio eius ; idcirco apparet quibusdam quod locutio ista, Spiritus Sanctus est noster, sit aliqualiter impropria.

Haec Richardus.

 

Haec autem discrepantia videtur pro magna parte in modo loquendi consistere. Tamen quod ait Richardus, Spiritum Sanctum non posse dici possessionem iustorum, non videtur idonee dictum, cum detur eis ad habendum et perfruendum, sitque eorum hereditas, iuxta illud Psalmi : Dominus pars hereditatis meae. Unde et Ieremias in Threnis : Pars mea Dominus, dixit anima mea. Per Moysen quoque Dominus frequenter locutus est de Levitis in Numeris et Deuteronomio :  Ego hereditas possessio eorum : quamvis hoc de sacrificiis, decimis et primitiis Deo debitis ad litteram exponatur. Porro infra, libro secundo, prima distinctione, apertissime dicitur : Fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, ac possidendo frueretur. Nihilominus verum est quod iusti, imo et tota machina universi, est possessio Dei iure creationis, conservationis et gubernationis. Unde in Genesi Abraham ait : Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem caeli et terrae. Utrumque ergo diversis considerationibus verum est.

 

Aegidius demum in huius quaestionis solutione concordat omnino cum Thoma, nec specialia mulla scribit nisi quae iam ex Thoma sunt introducta.

 

Udalricus quoque in Summa, tertio libro, scribit de his consonanter Alberto, et concedit quod Spiritus Sanctus sit iustorum possessio, quia ad nutum suae voluntatis habent eum, contemplando, amando, fruendo, colendo.

 

Postremo circa haec scribit Bonaventura :

« Nostrum » et « meum », dupliciter possunt alicui attribui, scilicet mediante compositione, et immediate. Si mediante compositione, sic de se ponunt propriam habitudinem circa terminum cui adduntur, utpote habitudinem possessionis : ut cum dicitur : Hoc est meum. Et ita, quoniam omnis qui babet Spiritum Sanctum, habet Deum et omnia quae sunt Dei : sic « meum » seu « nostrum » vel « tuum », dici potest de omni quod in Deo est communiter ; attamen magis proprie de Filio, qui natus et datus est nobis per incarnationem ; maxime autem de Spiritu Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Hinc ratione donabilitatis potest inter alias personas ratio possidendi appropriari Spiritui Sancto.

Secundo, « nostrum » potest alicui attribui immediate : sicque non dicit habitudinem, sed rationem habitudinis importatae per terminum cui unitur. Sic enim nulli convenienter unitur nisi quod importat respectum explicite, ut pater noster, vel pater meus ; vel implicite, ut liber meus, id est possessus a me. Quocirca notandum, quod non dicitur noster vel meus de aliquo, nisi secundum illud nomen secundum quod dicitur hoc esse huius. Et hoc potest esse secundum triplicem habitudinem. Primo, secundum habitudinem informationis, sicut albedo Petri ; et hanc habitudinem important nomina abstracta. Et quia nihil divinum comparatur ad nos secundum habitudinem informationis, ideo de divinis abstracte designatis non potest dici noster. Unde dicendum non est, Deitas nostra, aeternitas nostra. Secundo, penes habitudinem causalitatis : quam habitudinem important nomina quae dicunt actum, ut creator. Et quia hanc habitudinem omnia divina habent ad nos, pene de omnibus illis hoc modo dicitur « nostrum ». Tertio potest hoc esse secundum habitudinem correlationis, et hanc habitudinem habent nomina relativa : et haec exstant duplicia, quoniam quaedam dicunt respectum personae ad personam, quaedam vero dicunt respectum ad creaturam. Et de primis non dicitur « noster » aut « meus », sed de secundis, ut sunt Dominus et Magister. Non autem dicitur Filius noster, aut Spiritus Sanctus noster, nec Pater noster secundum aeternam paternitatis relationem. Est igitur regula, quod de his dicimus « noster » vel « meus » seu « tuus », quae dicunt respectum ad nos secundum habitudinem causalitatis vel correlationis ; et ad hoc nil facit donabilitas, sed praefatus respectus.

Haec Bonaventura

 

 

 

QUAESTIO IV

Ultimo quaeritur : An Spiritus Sanctus eadem processione habeat quod sit donum, et quod sit Deus ac divina essentia.

 

Videtur quod non.

Primo, quia quod Spiritus Sanctus habet per processionem, videtur secundum ordinem intelligendi sequi processionem. Essentia autem seu deitas ordine naturae omnem processionem et emanationem in divinis praecedit. Ergo Spiritus Sanctus sua processione non habet quod sit Deus atque divina essentia.

Secundo, persona in divinis procedens, sua processione non habet nisi quod ei formaliter convenit ex sua processione. Sed Spiritui Sancto ex sua processione non convenit formaliter quod sit Deus aut divina essentia, sed solum quod est Spiritus Sanctus : alioqui soli Spiritui Sancto conveniret esse Deum ac divinam essentiam.

 

In oppositum est, quia per hoc Spiritus Sanctus est Deus et divina essentia, per quod deitatem veram essentiamque accepit divinam : sed nec deitatem nec essentiam accepit nisi procedendo a Patre et Filio. Ergo eadem processione habet atque accepit quod est Spiritus Sanctus et amor ac donum, Deus quoque et divina essentia : ergo omnia ista eadem processione accepit, et per illam conveniunt sibi.

 

Haec quaestio idcirco movetur, quia in textu ex verbis Augustini probatur atque asseritur, quod sicut Filius nascendo accepit a Patre non tantum ut sit Filius, sed etiam ut sit divina essentia et Deus ; sic Spiritus Sanctus procedendo a Patre ac Filio, accepit non tantum ut sit donum, sed etiam ut sit Deus ac divina essentia.

 

Hinc Albertus hic movet hanc quaestionem, an Filius nascendo accepit quod sit Deus et divina essentia. Videtur quod non : quoniam quidquid Filius est nascendo, hoc distinguit cum ab aliis divinis personis, praesertim a Patre gignente ; sed esse Deum ac divinam essentiam, non distinguit eum a Spiritu Sancto neque a Patre, cum quaelibet divina persona sit Deus et increata essentia.

Ad quod respondet Albertus :

Quidam concedunt simpliciter, quod Filius nascendo accepit et habet quod sit Deus et divina essentia, sicut Magister in littera dicit : quia in tali locutione, ly nascendo non determinat nisi suppositum, et est sensus : Filius, qui nascendo est Filius, accepit quod sit Deus et divina essentia. Et addunt, quod gerundium illud, nascendo, potest dicere causam respectu praedicati : et ita est falsa, quia nativitas non attingit deitatem, ita quod ipsa sit nata, ut patuit supra. Vel potest notare concomitantiam, ut sit sensus, Filius dum natus est, habet quod sit Deus et divinam essentiam habeat : sicque asserunt quod sit vera illa locutio.

Sed hoc non videtur esse de intentione Magistri, qui ait in littera, quod nativitas praestet essentiam Filio : quod videtur innuere causam seu rationem. Ad quod dicendum, quod responsio illa supplenda est : quia cum gerundium dicat rationem principii originalis, potest determinare compositionem verbi ex parte subiecti tantum, ut sit sensus : Filius nascendo, id est, qui nascendo est Filius, accepit quod sit Deus et divina substantia. Potest quoque determinatio referri ad compositionem, designando actum super praedicatum transeuntem : et ita est falsa ; sequeretur enim quod essentia esset aliquo modo nata. Simili modo distinguenda est haec : Spiritus Sanctus procedendo accepit non solum ut sit donum, sed etiam ut sit Deus atque divina essentia.

Haec Albertus.

 

Porro ad quaestionem primo motam Thomas respondet :

Sicut in Filio significatur proprietas eius per modum relationis, ut cum dicitur filiatio, et per modum emanationis, cum dicitur generatio passive ; sic esset de Spiritu Sancto, si nomina essent imposita. Sed propter defectum nominum, eodem utimur nomine ad significandum emanationem Spiritus Sancti, atque ad designandum proprietatem vel relationem ipsius, videlicet nomine processionis. Dico ergo quod processio potest dicere emanationem Spiritus Sancti, vel relationem seu proprietatem illius. Si dicat relationem seu proprietatem, sic Spiritus Sanctus proprietate sua, loquendo formaliter, est Spiritus Sanctus et donum ac amor spiratus, non autem Deus neque divina essentia : sicut nec Filius filiatione est Deus, formaliter loquendo ; sed filiatione est Filius, et deitate Deus, et sapientia sapiens. Si autem processio dicat emanationem, sic dici potest quod Spiritus Sanctus sua processione est Deus ac donum et amor, quemadmodum Filius sua nativitate est Filius et Deus ; diversimode tamen : quoniam deitas se habet ad generationem solum ut accepta per eam, filiatio autem secundum rationem intelligendi, est consequens generationem. Simili modo conceditur quod Filius nascendo accipit deitatem, nec solum ita quod gerundium importet concomitantiam, sicut cum dicitur de homine currente : Ille currendo est homo ; sed etiam ut importet principium, rationem seu habitudinem acceptionis ad acceptum, ut sit sensus : Filius nascendo accepit deitatem, id est, per nativitatem deitatem accepit. Et similiter est de processione Spiritus Sancti.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ex quibus patet obiectorum solutio.

 

Idem Udalricus in Summa sua, tertio libro ; et addit :

Secundum rationem intelligendi differentia est in eis, quoniam sicut in generatione Filii, deitas tantum est per generationem accepta, ita et in processione Spiritus Sancti. Sed donum sequitur modum processionis : cum enim procedat ut amor, sequitur quod procedat ut donabilis.

 

Porro Petrus compendiose et clare hic loquitur :

Dum quaeritur, an eodem Spiritus Sanctus sit Deus et donum, aut quaeritur de identitate rei, sicque dicendum quod sic, quoniam in divinis idem est essentia atque proprietas ; aut quaeritur de identitate secundum rationem : et tunc ablativus ille, eodem, construitur cum hoc verbo, sit, vel in ratione formae, et ita Spiritus Sanctus non eodem est Deus et donum, quoniam deitate est Deus, et proprietate est donum ; aut in ratione principii, sicque eodem, id est eadem processione, est Deus et donum, quia per illam processionem habet et est quidquid habet et est. Huius autem exemplum est, ut si quis dicatur pudore rubens et rubore rubens : pudore namque est rubens causaliter, rubore formaliter.

Haec Petrus.

 

Idem omnino Richardus.

 

Bonaventura autem in dubitationibus circa litteram eadem scribit quae iam ex Alberto et Petro inducta sunt.

 

Postremo mihi apparet, quod Magister in littera tam clare et magistraliter docet qualiter praefatae propositiones sint verae, ut vix clarius possit exponi. Nempe cum dicitur, Filius nascendo non solum accepit et habet ut sit Filius, sed etiam ut sit Deus : sensus plane est iste, quod per generationem accepit a Patre veram deitatis naturam, quam sub ratione similitudinis accipiendo, est ac dicitur Filius ; atque ex directa et naturali sequela consequitur quod sit verus Deus ac divina essentia, non quod deitas aut divina essentia sit directe terminus generationis, seu id quod generatur, sed est quasi terminus et ratio formalis cur generari convenit Filio, et quia per generationem ei communicatur. Et idem dicendum de Spiritu Sancto, quemadmodum et Aegidius hic declarat.