Distinctio XXXV — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXXV
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUINTAE
Hucusque tractatum est de Deo secundum se, tam quantum ad ea quae ad essentiae pertinent unitatem et absolute dicuntur, quam quantum ad ea qnae ad supersanctissimarum et supergloriosissimarum personarum spectant distinctionem et relative dicuntur ; atque de ipsis relationibus, proprietatibus ac notionibus. Consequenter ab hoc loco tractatur de his quae Deo conveniunt prout est principium, causa et finis creaturarum, puta : de scientia et caeteris intellectum concernentibus, ut sunt, praescientia, providentia, praedestinatio ; et de omnipotentia atque de voluntate Altissimi, et qualiter sit ubique : de misericordia quoque et iustitia. Quorum multa dicuntur de Deo per relationem ad creaturas : quae relatio ex parte Creatoris solum est rationis.
In primis ergo ostendit, qualiter scientia Dei in se simplex et una, varia sortiatur ac habeat nomina propter diversitatem effectuum quos concernit, qui sunt quasi secundarium eius obiectum. Deinde circa hoc obicit ac solvit, et dicta sua explanat. Haec est continentia distinctionis istius, de cuius materia in sequentibus quibusdam distinctionibus loquitur plenius.
QUAESTIO PRIMA
Nunc quaeritur primo : Utrum Deus habeat perfectam et distinctam scientiam non solum sui ipsius, sed et omnium rerum.
Et videtur in primis, quod Deo non conveniat scientia, quia scientia videtur accidens Deo, et est medium inter scientem et scibile, ac nominat habitum : quorum nullum competit actui puro.
In contrarium est omnium Sanctorum concors doctrina.
In hac quaestione praesupponitur unum, videlicet quod Deus omnipotens et excelsus se ipsum perfecte et distincte cognoscat ; et in hoc omnes concordant : quod et facile est probare. Deinde quaeritur, an etiam aliorum perfectam et distinctam habeat cognitionem seu actualem scientiam : quocirca multi enormiter deviasse ac delirasse noscuntur.
Itaque circa haec, et specialiter de primo, scribit hic Alexander :
Scire quandoque dicitur absolute ; et sic non connotat respectum ad rem scitam, seu relationem ad scibile. Interdum vero dicitur respective et cum determinatione, et hoc dupliciter : quia quandoque cum determinatione eiusdem respectu sui, et sic non importat respectum ; quandoque respectu diversi, et sic importatur respectus, et hoc rursus dupliciter : primo, quasi in actu ; secundo, quasi in habitu. Nomen quippe scientiae in Deo principaliter designat divinam essentiam, non ut scientiam, sed ut habitum. Scientia namque in nobis est habitus ad cognoscendum, sicut virtus ad operandum : et haec habitualis scientia non est nisi assimilatio intellectus ad rem. Similitudo vero potest esse in actu et in habitu : sicut si nullus esset color, lux haberet similitudinem ad omnes colores in habitu. Similiter remotis scibilibus, scientia, quae est sicut lux, similitudinem habet ad illa in habitu, non in actu. Insuper est similitudo ad res, et est similitudo a rebus. Primum patet in arte respectu ad formas artificiales ab arte fluentes ; secundum, in speciebus abstractis a rebus. Est quoque similitudo rei penes intellectum speculativum ; et est similitudo rei penes intellectum practicum, quae si comparetur ad opus, ars dicitur.
Scientia ergo Dei, loquendo secundum nos, dicit similitudinem speculativam, non a rebus, sed ad res, et in habitu, non in actu ; ad se autem in actu, quia scientia Dei quoad ipsum aeternaliter est in actu. Dico autem secundum nos in actu scire, quando intellectus intelligit res exsistentes in actu sive in natura propria, non solum in causa ; in habitu vero, quando intelligit in solo exemplari et in arte causali. Similitudo ergo dicitur speculativa, ut ostendatur quod prima intentio scientiae non est ut intentio seu ratio artis in quantum huiusmodi vel exemplaris, quia est bonorum atque malorum. Dicitur quoque seu refertur ad res scitas, non secundum dependentiam, sed per causam, ut distinguatur ab humana scientia, quae causatur a rebus. Dicitur item in habitu, quia ut ait Hugo, omnia ab aeterno in Creatore increata fuerunt quae temporaliter sunt creata, et illic sciebantur ubi habebantur, eoque modo sciebantur quo habebantur, et non cognovit aliquid extra se Deus, qui omnia habuit in se. Ad se vero scientia illa in actu dicitur, quoniam semper actu est sibi praesens. Sicque scientia Dei quantum est de se, non dicit respectum ad creaturas, nisi in habitu ; sed cum dicitur : Deus scit creaturas, dicit respectum in actu.
Porro cum dicitur : Scientia est exsistentium : exsistentia intelliguntur vel in sua natura vel in sua causa ; in causa quoque dupliciter, utpote in potentia causae vel in dispositione ipsius.
Praeterea quaeri potest, an scire sumatur univoce, cum dicitur, Deus scit se, et, Deus scit creaturas. Videtur quod non : quia cum dicitur, Deus scit se, non notatur respectus ad creaturas ; qui tamen notatur cum dicitur, Deus scit creaturas. Nec potest dici, quod scire sumatur ibi aequivoce, quia non alia et alia, sed eadem ratione Deus scit se et creata : imo ut S. Dionysius contestatur, se ipsum sciendo, scit et alia.
Respondendum, quod cum dicitur, Deus scit se, non notatur respectus in actu, sed divina essentia significatur ut similitudo. Divina vero natura de sua potestate habet similitudinem rerum, non quae sit a rebus, sed magis ad creaturas, etiamsi nulla sit creatura : sicque connotatur respectus in habitu. Idcirco eadem ratione scit se et creaturas : tamen cum dicitur, Deus scit se, notatur respectus in habitu ; cum dicitur : Scit creaturam, notatur respectus in actu.
Insuper quaeritur, cur et qualiter scientia Dei tam diversa sortitur vocabula ut habetur in littera : et cur inter nomina illa non ponitur reprobatio, sicut praedestinatio ; nec memoria praeteritorum, sicut praescientia futurorum.
Et respondendum secundum quosdam, quod divina intelligentia potest considerari dupliciter : primo, prout abstrahitur respectus a rebus quae sunt sub tempore ; secundo,prout respicit res quae sunt sub tempore. Primo modo vocatur sapientia et scientia ; secundo modo dicitur praescientia, dispositio, praedestinatio et providentia. Differentia autem est inter sapientiam et scientiam : quoniam sapientia est cognitio causae ipsius ; scientia vero est apprehensio rei per causam. Est etenim considerare causam, et est considerare effectum in causa. Item, secundum quod divina intelligentia considerat res sub conditione temporis, assignatur differentia : quia aut respicit bonum et malum communiter, et sic est praescientia ; aut bonum tantum, et hoc multipliciter : quia aut respicit bona tam naturae quam gratiae, aut bonum gratiae. Bonum vero naturae est duplex, scilicet in fieri et in facto esse : si in fieri, sic est dispositio ; si in facto esse, sic respectu eius est providentia. Praedestinatio demum respicit bonum gratiae. Hugo autem in suis Sententiis ita distinguit : divina sapientia appellatur scientia et praescientia et dispositio et praedestinatio et providentia. Sapientia est cognitio Dei, scientia exsistentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum, providentia subiectorum.
Ad alia quae quaeruntur, dicendum quod reprobatio non addit ultra haec : quia de intellectu reprobationis non sunt nisi praescientia culpae et praeparatio poenae ; et ita sub praescientia et dispositione continetur. Memoria quoque non connumeratur, ne res videantur Dei praescientiam praecessisse.
Haec Alexander.
De his Antisiodorensis in Summa, primo libro, testatur :
Scire Dei, quandoque dicitur approbare, et ita scit tantum bona ; interdum accipitur pro simplici notitia, et ita Deus scit bona et mala. Si ergo quis arguat sic : Scire Dei est, esse ipsius ; sed Deus scit omnia : ergo est omnia. Respondendum, quod non sequitur, quoniam scire, dicit respectum connotatque effectum in creatura.
El si contra hoc rursus obicias, quoniam sic Deus non cognosceret mala culpae, aut esset causa eorum ; dicendum, quod scire, de Deo dicitur iuxta similitudinem in naturalibus, in quibus scientia est assimilatio intellectus ad rem. Unde cum verbum hoc, scit, divinam designet essentiam ut exemplar, quemadmodum secundum Augustinum, visio qua videtur coloratum, est imago colorati in oculo (quod sive per essentiam sive per causam intelligatur) ; constat quod Deus omnia scit quodammodo propter suae exemplaritatis imaginem. Atque ex hoc modo significandi quo scire significat divinam essentiam ut exemplar, connotat in creaturis aliquid quo summum bonum imitantur. Sed malum cognoscitur per exemplar sui oppositi, sicut et caecitas cognoscitur per suum oppositum. Quod si obieceris : Ergo Deus non cognoscit mala per se ; distinguendum : quoniam si ly « per se » determinet verbum « cognoscit » in comparatione ad suppositum quod est Deus, sic cognoscit omnia per se, quia per suam essentiam cognoscit quidquid cognoscit ; si autem ly per se determinet cognitionem per comparationem ad rem scitam, verum est illud, videlicet quod Deus non cognoscit mala per se. Cognoscitur autem malum per privationem boni hoc modo, ut si visio non est ubi esse deberet, sequitur quod ibi sit caecitas. Simili modo, si bonitas esset in anima, sequitur quod scripta esset in libro vitae : in quo cum non videatur nec scripta sit, constat quod non sit in anima, sed eius oppositum.
Haec Antisiodorensis.
Hinc Thomas disseruit :
Secundum B. Dionysium libro de Divinis nominibus, ex creaturis ad Dei cognitionem ascendimus per remotionem, per causalitalem, et per eminentiam : quarum quaelibet ad Dei scientiam nos deducit. Prima igitur via est per remotionem, qua omnem potentialitatem et materialitatem a Deo removemus : ex quo elicitur, quod ipse sit actus purus, et forma separata in se subsistens. Et tale ens oportet esse intellectualis naturae, et esse sciens : nam sicut materia est particulationis principium, et intellectualitatis ac intelligibilitatis impedimentum, sic formae debetur intelligibilitas, et ipsa est cognoscendi principium.
Secundo patet idem per viam causalitatis. Omne agens a natura habet intentionem ac desiderium finis. Tale autem desiderium praecedit quaedam cognitio praestituens rei finem ac dirigens in eumdem. Sed in quibusdam ista cognitio non est coniuncta rei tendenti in finem : idcirco oportet quod dirigatur per aliquod prius agens ; sicut sagitta movetur ad signum ex directione sagittantis. Et ita exstat in omnibus quae agunt per necessitatem naturae, quorum operatio determinata est per intellectum aliquem instituentem ipsam naturam. Unde secundum Philosophum, opus naturae est opus intelligentiae non errantis. Oportet ergo quod primum non agat per necessitatem naturae : quia sic dirigeretur ab aliquo priori intelligente, nec esset primum. Agit ergo per intellectum et voluntatem, et ita est sciens.
Tertia via per eminentiam haec est : quod invenitur in pluribus secundum magis et minus, prout alicui appropinquant, oportet in aliquo perfecte et maxime inveniri. Videmus autem, quod quanto aliqua primo enti magis propinquant, tanto excellentius cognitionem participant : ut homines magis quam bruta, et angeli magis quam homines. Unde constat quod Deus non solum sit sciens, sed etiam perfecte et maxime sciens consistat.
Hinc cum a Sanctis aut philosophis dicitur, quod Deus non est sciens neque intelligens, intelligendum est hoc per excessum, quia eminentiori modo sibi scientia convenit quam capere valeamus.
Nec scientia Dei praesupponit vitam et esse quasi aliquid a se distinctum ; sed ipsum esse Dei, cum sit simplicissimum et perfectum, includit in se scientiam omnemque perfectionem. Ideo scientia quantum est ex parte rei, proprie convenit Deo, non improprie, utpote ad negandum ab eo ignorantiam, aut propter operis similitudinem : quse opinio improbata est supra.
Haec Thomas in Scripto.
Hinc in prima parte Summae, quaestione quartadecima :
In hoc, inquit, non cognoscentia a cognoscentibus distinguuntur, quia non cognoscentia non habent in se nisi propriam formam, cognoscentia vero habent aut possunt habere formam rei alterius, quoniam species cogniti inest cognoscenti. Unde manifestum est, quod natura rei non cognoscentis, est magis limitata et coarctata, natura vero cognoscentium, latitudinem et extensionem habet maiorem. Hinc ut tertio de Anima dicitur, anima est quodammodo omnia. Coarctatio autem formae est per materiam. Hinc immaterialitas est ratio quod res est cognoscitiva. Atque secundum gradum immaterialitatis est modus cognitionis. Unde secundo de Anima dicitur, quod plantae non sunt cognoscitivae propter suam materialitatem ; sensus vero cognoscitivus est, quoniam receptivus est specierum sine materia ; et intellectus adhuc magis cognoscitivus exsistit, quoniam a materia magis est separatus, quia immixtus, ut fertur tertio de Anima. Cumque Deus sit in summo totius immaterialitatis, constat quod sit in apice cognitionis. A cuius scientia omnis imperfectio est remota : ideo non est discursiva, nec accidens, nec habitus conclusionis.
Haec in Summa.
Concordat Petrus.
Praeterea de his scribit diffuse in Summa contra gentiles, primo libro, ostendens quod Deus ob suam simplicitatem est suum scire et intelligere ; et sicut suum esse omnino infinite perfectum est, ita et sua scientia. Ipse quoque est omnium causa per intellectum : ideo omnia noscit. Rursus, cognoscendo virtutem et omnipotentiam suam, cognoscit distincte universa et singula, ad quae se extendit sua potentia et suae virtutis causalitas : quae etiam usque ad minima se extendit, quia in omnibus causa prima plus influit quam quaecumque causa secunda. Rursus, quidquid in Deo est, absolute perfectum est : idcirco habet omnium distinctam et plenam notitiam ; et in hoc omnes fideles et recte de Deo sentientes conveniunt. Haec in Summa illa per multa capitula et in prima parte Summae per multos articulos ostenduntur. Quae cum sint clara, certa et plana, non congruit immorari.
Richardus demum circa haec multas inserit quaestiones, quarum solutiones dictis concordant, et in eis virtualiter continentur.
Porro Bonaventura non movet hic quaestiones de scientia Dei nisi sub ratione ideae : de quibus sequenti distinctione erit tractatus. Sed in compendio seu Breviloquio suo pulchre et breviter super his loquitur :
De sapientia (inquiens) Dei ista tenenda sunt, quod divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et potentialia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita : ita tamen quod ipsa in se nullo modo diversificatur, quamvis diversa nomina sortiatur. In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, vocatur scientia sive cognitio ; in quantum cognoscitiva omnium quae in universo fiunt et sunt, dicitur visio ; in quantum cognoscitiva omnium quae bene fiunt, dicitur approbatio ; in quantum cognoscitiva futurorum, praescientia seu praevisio nominatur ; in quantum cognoscitiva eorum quae a Deo fienda sunt, dispositio nuncupatur ; in quantum cognoscitiva prae miandorum, dicitur praedestinatio ; in quantum cognoscitiva damnandorum, vocatur reprobatio. Et quoniam ipsa non solum est cognoscitiva, sed etiam ratio cognoscendi : idcirco in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux ; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum ; in quantum est ratio cognoscendi praevisa atque disposita, vocatur exemplar ; in quantum est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata, dicitur liber vitae. Est igitur liber vitae respectu rerum ut redeuntium, exemplar ut exeuntium, speculum ut entium, lux respectu omnium. Ad exemplar spectat idea, verbum, ars, ratio : idea, secundum actum praevidendi ; verbum, secundum actum proponendi ; ars, secundum actum prosequendi ; ratio, secundum actum perficiendi, quoniam superaddit finis intentionem. Et quoniam omnia ista sunt unum in Deo, unum frequenter pro alio sumitur. Itaque divina sapientia non diversificatur secundum rationem intrinsecam : imo contingentia cognoscit infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura praesentialiter, temporalia aeternaliter, dependentia independenter, creata increate ; alia a se cognoscit in se et per se. Cumque contingentia infallibiliter noscat, simul stant libertas et vertibilitas voluntatis creatae cum praedestinatione et praescientia mentis divinae.
Denique ratio intelligentiae horum est primum principium, eo ipso quo primum et summum simplicissimam et perfectissimam habet cognitionem : quae cum sit perfectissima, cognoscit omnia distinctissime sub omnibus conditionibus, circumstantiis, proprietatibus et accidentalitatibus quas habent et possunt habere.
Haec Bonaventura. Qui de his plura scribit ibidem, quae infra suis forsitan locis tangentur.
Concordat his Thomas de Argentina.
Praeterea Durandus circa haec scribit :
Commentator duodecimo Metaphysicae secundum suam translationem ait, quod Deus non intelligit alia a se nisi in universali, in quantum sunt entia. Dicit enim, quod quia esse suum causa exsistendi est omnibus, ideo intelligendo se, non ignorat naturam entis in aliis : sicut si ignis sciret naturam suae caliditatis, quae est causa caloris in aliis, sciret quoque in aliis naturam caloris in eo quod calor est absolute, non tamen ob hoc sciret naturam huius illiusve calidi. Sic Deus scit naturam entis in eo quod ens est, nesciendo tamen naturam huius illiusve entis in speciali. Non tamen ob hoc (ut addit) Deus ignorans est, quoniam sua scientia non est de genere nostrae scientiae : ideo ignorantia scientiae nostrae opposita, non convenit illi ; sicut non denominatur per privationem et habitum quod non est aptum habere aliquid eorum : unde lapis non dicitur videns neque caecus.
Sed hoc dictum Averrois non est opinio, cum nihil contineat veritatis, sed manifestus et pessimus error. Positio enim in se falsa est, et reprobatur per ea quae ipsemet alibi dicit. Siquidem primo Caeli et mundi super finem illius capituli, Quod autem non est circulationi contraria alia circulatio, dicit : Ego longo tempore feci moram, in quo non intellexi explanationem loci istius ; sed Deus induxit me in veritatem hanc. Haec sunt verba ipsius. Si ergo induxit eum in veritatis illius intelligentiam, sequitur quod Deus novit veritatem illam et ipsum Commentatorem ac studium eius : quae omnia particularia erant. Ratio quoque Averrois nulla est, quoniam Deus non solum est causa entitatis communis in rebus, sed etiam quidditatis specificae, et aliarum perfectionum ipsius, ut sunt esse, vivere, sentire, intelligere. Denique Philosophus tertio Metaphysicae et primo de Anima habet pro inconvenienti, quod nos aliquid cognoscamus quod Deus non noscat. Dicendum est ergo, quod divina essentia est distincte repraesentativa omnium quae relucent ac virtualiter continentur in ea, a qua omne esse, omnis entitas et omnis ordo rerum profluxit.
Si autem obiciatur, quod Deus non cognoscit aliquid extra se : sed creata, sunt extra se. Et iterum, quod iuxta ordinem nobilitatis obiectorum est ordo nobilitatis potentiarum : sicque derogaret nobilitati intellectus divini intelligere ista inferiora, foeda et vilia.
Dicendum ad primum, quod ideo dicitur Deus nihil intelligere extra se, quoniam speciem intelligibilem seu media cognoscendi non accipit aliunde, sed omnia in se ipso per essentiam suam intelligit. Ad secundum, quod iuxta ordinem primariorum et principalium ac per se obiectorum attenditur nobilitas potentiarum et actionum. Proprium autem et per se, principale primariumque obiectum intellectus divini, est divina essentia et veritas increata ; creatura autem secundarium est divinae mentis obiectum.
Haec Durandus.
Quibus adici potest, quod omnia causaliter et exemplariter sunt in Deo, atque quod opposita iuxta se posita, limpidius elucescunt : idcirco ad hoc quod Deus sublimis et benedictus omnem suam maiestatem, perfectionem et gloriam excellentiamque penitus infinitam clarissime intueatur, oportet fateri quod universa et singula quantumcumque defectuosa et vilia, distinctissime sciat. Unde et Beatorum gloriam auget ac perficit, quod omnem damnatorum calamitatem et poenam agnoscunt.
Insuper modus cognoscendi non assimilatur modo essendi rei cognitae, sed cognoscentis : unde eamdem rem aliter apprehendit sensus exterior, aliter imaginatio, aliter ratio. Quemadmodum ergo Creator omnipotens, invariabilis et immensus, corporalia et dependentia ac contingentia, spiritualiter, independenter infallibiliterque intelligit ; sic foeda, prava ac vilia, mundissime, nobilissime atque sanctissime conspicit et cognoscit.
Amplius, ipse superdignissimus et supersapientissimus Deus, ab exordio saeculorum, primo in lege naturae, deinde copiosius ac evidentius in lege scripta, ac tandem copiosissime in lege evangelica, per innumerabilia praeclara miracula, per admiranda gratiarum charismata, per horribiles punitiones, per gloriosas retributiones, per vaticinia Prophetarum, per revelationes secretorum cordium, per adimpletiones prophetiarum, providentiam atque scientiam suam plenissimam, a summo usque ad infimum pertingentem, manifestavit. Propter quod prorsus intolerabilis et penitus inexcusabilis fuit error, insipientia, perfidia, praesumptio incorrigibilisque obstinatio sceleratissimi huius Averrois, cuius tempore Ecclesia Christi undique copiose diffusa, tot fulsit miraculis, tot Sanctorum martyriis, in quorum passionibus per tam innumerabilia signa, portenta, miracula soli omnipotenti Deo possibilia, unigenitus Filius Dei Iesus Christus suam omnipotentiam, providentiam, suaeque fidei veritatem et eorum quae praedixit ac promisit veritatem monstravit. Et quoniam impius ille Averroes christianae fidei tam irrefrenate contradixit, dedit eum Deus in reprobum sensum, ita quod in errores enormissimos et omni quoque philosophiae contrarios collapsus est, negans animae rationalis immortalitatem, et eumdem numero intellectum ponens in cunctis hominibus, ac providentiam negans Omnipotentis : per quod, quantum in se fuit, praestitit omnibus omnem peccandi audaciam et occasionem nihil curandi de Deo, cuius iudicium et retributionem negavit.
Insuper de his scribit diffuse Udalricus in Summa sua, libro secundo :
Intellectum, inquiens, constat esse in Deo, eo quod ipse est omnium prima causa, in qua necesse est esse universalem providentiam : quae non potest ab alio regi, sed ab ea est omnis lex, modus et ordo regiminis. Quae cum a suis effectibus nominetur, rectissime intellectus vocatur, quoniam intellectu non est altior natura in universo. Magisque proprie natura divina dicitur intellectus quam voluntas secundum nominum rationem : quoniam intellectus propinquior est naturae quam voluntas, tanquam immediatius fluens a natura, quia secundum ordinem naturae voluntas fluit ab essentia mediante intellectu, ut patet in operationibus potentiarum istarum. Hinc Deus magis proprie dicitur per intellectum causare, quoniam intellectus est in quo primo potest esse ratio causalitatis,cum ipse super materiam praecipue elevetur, et in se sufficientior est ad agendum ac gubernandum.
In Deo autem intellectus est divina essentia ; et non est passibilis, sed omnino perfectus, et universaliter agens, ac cuncta distincte cognoscens. Ideo dixit Simonides, quod solus Deus hunc habet honorem et praescientiam istam prae omnibus honorabilem, ut primo Metaphysicae dicit Philosophus. Qui et ait ibidem, quod sapientia proprie dicitur divina scientia, quoniam Deus maxime habet eam, et non est humana possessio, et non convenit homini secundum quod homo est, sed prout aliquid divinum est in eo : quia ut asserit Hermes Trismegistus in libro de Deo deorum, homo est nexus Dei et mundi. Et quamvis scientia a nobis participata, sit speculativa, ut primo Metaphysicae probat Philosophus ; tamen prout est in Deo, est practica : quia et ipse se cognoscit ut causam, et omnia per causam illam. Solus quoque Deus per se et essentialiter sapiens est, et ipse est causa totius sapientiae atque scientiae in ceteris universis ; estque intelligens sine continuo et tempore ac discursu, summe immixtus et maxime elevatus.
Haec Udalricus.
Ex quibus patet solutio ad obiecta. Scientia namque in Deo non est accidens, sed divina essentia ; et quamvis per modum actus aut habitus designetur aut attributum vocetur, realiter tamen est ipsum esse divinum. Nec est medium nisi secundum modum et rationem nostrae conceptionis ; verum in simplicissimo Deo realiter penitus idem sunt, sciens, scientia et scitum, loquendo de primo et principali obiecto divinae scientiae. Sic quoque in Deo prorsus sunt idem, intelligens et actus intelligendi, species et obiectum, vis intellectiva et sapientia ipsa. Nihilominus ratio nostra circa divina negotians, inter ista vere distinguit, quia in re ipsa est unde omnibus considerationibus nostris fundamentaliter ac radicaliter satisfiat.
QUAESTIO II
Secundo principaliter quaeritur de perfectione et qualitate scientiae Dei : An appellanda sit universalis an particularis, et utrum sit in potentia vel habitu.
Et videtur quod omnia nomina ista conveniunt ei. Cum etenim sit omnium inspectiva et universa scibilia complectatur, videtur quod potissime dicenda sit universalis. Rursus, cum distincte et omnia singula noscat, videtur etiam particularis et singularis dicenda. Scientia quippe et cognitio nomen sortitur a suo obiecto.
Circa haec scribit Thomas :
Cum naturalia ratione carentia, imo et ea in quibus nulla exstat cognitio, tendant in proprios fines, oportet quod habeant hoc principaliter ex impressione et directione primi agentis, sicut ostensum est. Talem vero inclinationem rerum in suos fines, et ordinem rerum ad invicem, habitudinemque potentiarum ad sua obiecta, Deus auctor naturae nullo modo entibus indidisset, nisi eorum naturas, proprietates, actiones, mutuasque proportiones et cohabitudines certissime ab aeterno in se cognovisset. Atque ut Rabbi Moyses ait, hanc rationem tangit Propheta in Psalmo, qui contra negantes providentiam ac distinctam notitiam Dei disputans, loquitur : Dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet ? aut qui finxit oculum, non considerat ? qui corripit gentes, non arguet ? qui docet hominem scientiam.
Praeterea, conditiones scientiae et cuinslibet cognitionis attenduntur praecipue secundum rationem medii per quod res ipsa cognoscitur. Id autem quo Deus cognoscit ut medio, est divina essentia : quae non potest dici universale, quoniam omne universale additionem recipit alicuius quo determinatur, et ita est in potentia et imperfectum in esse, quod divinae nequaquam essentiae convenit. Quae etiam non est dicenda particulare : quia principium particularis est materia aut aliquid potentiale ; divina vero essentia purus est actus. Cui nec ratio habitus proprie convenit, quoniam habitus non est ultima perfectio rei, et ordinatur ad actum. Hinc scientia Dei non est dicenda universalis nec particularis, nec in potentia neque in habitu, sed semper in actu.
Haec Thomas.
Consonat Petrus :
Hae sunt, dicens, differentiae scientiae creatae (causatae*) et a rebus acceptae, quae per diversa media a rebus accipitur ; non autem scientiae increatae, quae causat res, et universa cognoscit per medium unum, quod est divina essentia, quae non est universale, nec particulare, nec habitus, nec passiva potentia. Et quamvis scientia Dei sit causa rerum, et sit semper in actu ; non tamen semper est causa in actu, cum sit causa voluntarie agens iuxta sapientiae suae censuram. Ideo sine sua mutatione est dilatoria.
Haec Petrus.
Concordat Richardus.
Albertus quoque ad ista respondet :
Scientia Dei nec est in universali, neque in particulari, nec in agere, quoniam istae sunt differentiae illius scientiae quae accipit cognitionem unius ex praecognitione alterius : quod non convenit divinae et increatae scientiae. Quae etiam non est in potentia aut habitu, sed semper in actu.
Quaeritur etiam hic a multis : An scientia dicatur univoce de scientia Dei et de scientia creaturae.
Quae quaestio in quaestionibus sibi similibus iam supra est saepe soluta. Estque pro regula dictum, quod de Creatore superessentiali, incomparabili ac infinito, omne genus transcendente, et de creaturis, nihil univoce dicitur. Idcirco scientia analogum est ad scientiam Dei atque scientiam rationalium et intellectualium creaturarum. Nec est ibi aequivocatio pura, imo scientia creata in aliquo participat et imitatur perfectionem increatae scientiae : alioqui ex cognitione creatae scientiae non possemus ad increatae scientiae cognitionem ascendere. Ista est responsio Alexandri, Thomae, Bonaventurae, sequaciumque ipsorum.
Unde et Albertus hic scribit :
Secundum B. Dionysium septimo capitulo libri de Divinis nominibus, scientia Dei non est univoca scientiae nostrae, neque scientiae angelorum, quia scientia Dei est de rebus ut substantificatrix sapientiae et scientiae mentium creatarum et omnium de quibus est.
Haec Albertus.
Praeterea quaeritur hic : An scientia Dei respectu aliorum a se sit practica an speculativa. Ad quod paulo ante in verbis Udalrici responsum est, quod sit practica.
Richardus vero ad hoc magis exquisite respondet, dicendo :
Divina scientia considerari potest ad res scitas, et ad modum sciendi, atque ad voluntatem scientis. Primo modo scientia Dei respectu aliorum a se practica est, cum sit respectu operabilium per ipsum.
Secundo modo est speculativa et practica secundum considerationes diversas. Est etenim speculativa in quantum scit ea modo speculativo. Scit namque eorum divisiones, definitiones, et habitudines ad eorum superiora, ac proprias passiones : qui modus sciendi operabilia est speculativus. Scit etiam ea practico modo, intuendo simplices conditiones eorum, habitudinesque eorum ad invicem et ad productionem eorum : qui modus sciendi operabilia practicus perhibetur.
Tertio modo scientia Dei respectu aliorum non est plene practica, nec tantum speculativa. Plene etenim practica non est, quia scientia plene practica determinat voluntatem ad volendum operari id quod intellectus practicus per scientiam practicam dictat operandum : non determinatione voluntatem necessitante, quia voluntas nostra se potest movere contra intellectus dictamen, sed determinatione inclinante. Nam quoniam intellectus artificis per scientiam aedificativam dictat lapides esse ponendos deorsum et ligna sursum in aedificio, idcirco voluntas artificis imperat sic esse agendum. Non sic autem se habuit scientia mundi productiva in intellectu divino ad voluntatem divinam. Non enim quia divinus intellectus dictavit bonum esse mundum creari, ideo divina voluntas imperavit ut mundus crearetur ; sed quia voluntas voluit creationem mundi futuram, ideo intellectus divinus dictabat rectum esse ut mundus crearetur : ita quod dictamen intellectus non determinavit voluntatem ad hoc volendum, sed voluntas hoc volendo determinavit intellectum ad hoc dictandum. Quod sic patet. Divinus intellectus dictavit rectum esse ut mundus fieret, quoniam rectum erat ut fieret. Non ergo rectum erat ut fieret mundus quia divinus intellectus dictabat rectum esse ut mundus fieret : aliter enim esset circulatio. Ergo rectum fuit ut mundus fieret, quia divina voluntas hoc volebat. Ergo a primo ad ultimum, quia Deus volebat ut mundus fieret, ideo divinus intellectus dictavit rectum esse ut fieret. Praeterea, si divinus intellectus dictasset rectum esse ut fieret mundus, et hoc prius dictasset secundum rationem intelligendi, quam voluntas hoc voluisset, non potuisset dictasse contrarium. Cum ergo voluntas divina a divini dictamine intellectus discordare non possit, Deus de necessitate voluisset mundum creare : quod falsum est. Sic igitur prius, secundum rationem intelligendi, divinus intellectus proposuit vel ostendit voluntati factionem mundi, non dictando hoc debere fieri vel non debere fieri ; secundo divina voluntas voluit mundum fieri ; tertio divinus intellectus dictavit rectum esse fieri mundum. Sic igitur patet quod scientia Dei respectu aliorum a se non est plenarie practica per comparationem ad voluntatem, nec tantum speculativa : quoniam nisi intellectus ostendisset voluntati factionem mundi, divina voluntas non voluisset fieri mundum, quoniam velle, secundum rationem intelligendi, sequitur aliquam cognitionem. Factio igitur creaturae dependet a scientia quam Deus habet dc creatura ; et velle facere creaturam, praesupponit secundum rationem intelligendi, scientiam de creatura : et quoad hoc, scientia Dei respectu aliorum a se practica est per comparationem ad voluntatem.
Si autem obiciatur, quod scientia Dei est una qua cognoscit se ipsum et alia ; sed scientia qua cognoscit se, est pure speculativa : ergo et alia.
Respondendum, quod quamvis sit una, tamen sub alia et alia ratione et quoad diversa obiecta, competunt sibi diversa.
Haec Richardus.
Cuius responsionem recitative magis quam assertive commemoro, quoniam intricata et obscura videtur, et multa contra eam obici possent, prout suo loco poterit tangi.
Albertus autem videtur sentire hoc loco sicut Udalricus, quod scientia Dei respectu aliorum a se sit practica.
Porro in prima parte Summae suae, quaestione quartadecima, loquitur Thomas :
Deus de se ipso habet scientiam speculativam tantum, quoniam non est operabilis. De aliis vero habet scientiam speculativam et practicam : speculativam, quantum ad modum sciendi (ut dictum est) ; practicam, quantum ad rem scitam (quae operabilis est, vel quam in aliquo tempore facit), et item quantum ad finem, sicut quam refert ad opus. Eorum vero quae scit et nunquam facit, non habet scientiam practicam prout scientia dicitur practica a fine. Porro mala culpae, quamvis non sint a Deo operabilia, tamen sub practica eius scientia cadunt, sicut et bona, in quantum permittit vel impedit, punit aut ordinat ea.
Haec Thomas in Summa.
Postremo Richardus movet hic quaestionem difficilem istam : Utrum omnia scita a Deo habuerunt esse essentiae ab aeterno. Ad quam post multa pro utraque parte argumenta respondet :
Quidam subtiliter ac probabiliter dicunt, quod sicut per voluntatem Dei imperantem rerum (res*) esse, sunt quidditates earum in effectu, sic per scientiam Dei, in quantum Deus per eam se intelligit ut exemplar rerum, habent res illae distinctae esse essentiae, et fuerunt res praedicamentales ; et sicut esse in effectu seu exsistentialiter, non addit super essentiam nisi relationem ad Deum ut ad causam efficientem, sic esse essentiae ultra essentiam non dicit nisi relationem ad Deum ut ad causam suam exemplarem. Verumtamen propter multa quae huic obici possunt opinioni, et praesertim quoniam multum appropinquare videtur errori condemnato et excommunicato a domino Guillelmo, Parisiensi episcopo, utpote quod multae veritates fuerunt ab aeterno quae non sunt ipse Deus, videtur mihi sine praeiudicio esse dicendum, quod creaturae non fuerunt ab aeterno, nec in esse essentiae neque in esse exsistentiae, nisi esse essentiae vocetur esse intellectum seu repraesentatum intelligenti : certum est enim, quod creaturae ab aeterno fuerunt per suas ideas divino intellectui repraesentatae, atque ab ipso perfectissime intellectae.
Haec Richardus.
Denique quaestionem istam iam tactam tangit Henricus in quodam Quodlibeto, et sentire videtur, quod unicuique rei creatae ab aeterno convenerit id quod ratio sua exemplaris in mente Creatoris de ipsa continuit. Ex hoc tamen, quantum capere queo, non sequitur absolute quod ab aeterno habuerunt esse essentiae, sed quod habuerunt illud in mente summi opificis, nec extra ipsum habuerunt aliquod esse positivum. Omnia vero ab aeterno fuerunt in Deo vita et lux, et quod Deus concepit et intellexit de eis, hoc vere conveniebat aeternaliter ipsis in intellectu divino.
