Distinctio XXI — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXI
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE PRIMAE
Hoc loco introducitur quaestio quae ex verbis praehabitis sumit ortum. Dictum est enim quod tantus est solus Pater, et etiam solus Filius, et item solus Spiritus Sanctus, quanti sunt tres simul. Ex quo dubitatio surgit, qualiter dictio exclusiva valeat addi in divinis termino essentiali aut personali ex parte subiecti aut praedicati, cum inseparabiles sint personae. Et circa haec versatur ista distinctio ; hancque materiam tractat Augustinus sexto de Trinitate.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur : Qualiter dictiones exclusivae addi queant in divinis terminis personalibus et essentialibus.
Et circa haec varia possent argumenta formari, quae ex diversis acceptionibus dictionum exclusivarum responsionibusque doctorum facillime dissolvuntur.
Itaque ad quaestionem qua quaeritur : utrum dictio exclusiva vere addatur termino substantiali a parte subiecti, Bonaventura respondet :
Haec dictio, solus, potest esse categorema et etiam syncategorema. Prout est categorema, sic est nomen adiectivum, absolute ponens rem suam (id est rem significatam per se) circa suum substantivum : et res sua est solitudo, tantumque valet solus ut solitarius. Et quoniam solitudo nullo modo recipitur in divinis quantum ad substantiam, cum sit in tribus personis ; idcirco hoc nomen, solus, sic sumptum, non recipitur in divinis cum terminis substantialibus, quoniam terminus accidentalis implicat rem suam circa subiectum : sicut cum dicitur : Homo albus currit. Similiter cum dicitur : Solus Deus est Pater, solitudo implicatur circa Deum : cumque Hilarius dicat quod Deus non est solitarius confitendus, propositio illa non est vera. Si vero solus sumatur syncategorematice, sic privat associationem, et importat quamdam negationem. Sicque cum aliquod praedicatum tam essentiale quam personale praecise dicatur de nomine substantiali, sic vere recipitur in divinis, et respectu praedicati substantialis, ut cum dicitur : Solus Deus creat; et respectu praedicati personalis, ut cum dicitur : Solus Deus est Pater.
Sed obici potest, quia haec falsa videtur : Solus Deus creat. Hoc etenim nomen, Deus, de se habet suppositionem quasi indefinitam respectu personarum : ergo reddit locutionem veram pro supposito aliquo, sed pro quolibet falsa est. Haec namque est falsa : Solus Pater creat. Ergo quum praedicatum essentiale conveniat tribus, non uni tantum, nullo modo potest addi dictio exclusiva respectu huiusmodi praedicati, puta communis. Dicendum, quod terminus cui additur exclusio, respectum habet et ad praedicatum et ad exclusionem : et quamvis respectu praedicati posset habere suppositionem personalem, ut cum dicitur : Solus homo currit ; tamen regula est apud sophistas, quod per comparationem ad dictionem exclusivam, talis terminus suppositionem simplicem habet : idcirco nequaquam licet descendere. Et hoc est quod Alanus de dicitur in libro de Regulis fidei, quod dictio exclusiva facit exclusionem quantum ad genus rei, et non quantum ad rem generis : quoniam ratione formae communis, quae est genus rei, non ratione suppositi, quod est res generis.
Haec Bonaventura.
Praeterea, ad quaestionem qua quaeritur, an dictio exclusiva possit addi termino essentiali a parte prsedicati, idem Doctor respondet, quod hsec dictio, solus, non debeat proprie addi a parte praedicati, sed tantummodo ad subiectum ; et cum additur praedicato, impropriae sint locutiones, et tunc idem sit dicere, solus et tantum. Tamen si quis inspiciat non solum ad dictionem hanc, solus, sed etiam ad hanc, tantum, videbit improprietatem et superfluitatem. Quid enim est dicere, Trinitas est tantum Deus, nisi, Trinitas est Deus et non aliud quam Deus ? Si enim est Deus, non est aliud quam Deus. Nec ullus unquam haereticus dixit Trinitatem Deum esse, qui diceret eam aliud esse a Deo.
Aliter quoque dicendum est, quod haec dictio, solus, dupliciter potest addi termino essentiali :
primo, per se ; secundo, cum termino numerali aut partitivo. Per se autem improprie additur, et si addatur praedicato secundum vocem, tamen secundum intellectum stat a parte subiecti. Idem namque est, dicere : Homo est albus, et : Est albus homo. Hinc idem est sensus, cum dicimus Patrem esse solum Deum, et cum dicimus solum Deum esse Patrem. Si autem aliter ponatur, videtur oratio improprietatem et superfluitatem habere, quoniam hoc excludit quod excludebatur a natura praedicati. Aliquando etiam additur haec dictio, solus, termino essentiali cum termino numerali, sicut cum hoc termino, unus : tuncque excludit pluralitatem, atque hoc modo bene additur praedicato. Et sic accipit Augustinus, dicendo : Trinitas est unus solus verus Deus. Et tunc sermo est verus ac proprius, et contra haereticos dicentes Trinitatem esse tres Deos ; et importatur per hunc terminum, solus, multitudinis privatio, et ita discretio. Magis quoque proprie dicitur de Trinitate quod Trinitas sit unus Deus, quam de Patre, cum tamen dici possit de utroque. Nec ullus unquam dixit Patrem esse plures Deos, sicut de Trinitate aliqui hoc dixerunt. Hinc congruentius dicitur : Trinitas est unus solus Deus.
Concedendum est ergo quod solus potest addi ad praedicatum termini essentialis in divinis, sed non proprie, nisi cum determinatione et additione termini partitivi.
Haec Bonaventura.
Circa primam quaestionum istarum scribit hic Thomas :
Secundum Philosophum, solus idem est quod non cum alio : in quo consortium removetur. Potest ergo haec dictio consortium removere simpliciter, vel respectu alicuius. Et dicitur simpliciter removere consortium, quando tollitur associatio alterius quod sit eiusdem naturae et conditionis cum ipso : sicut dicimus aliquem hominem esse solum in domo, quamvis ibi sint multa animalia alia ; sicque dicimus aliquem religiosum incedere solum, dum sine ordinis sui socio vadit, quamvis alii multi homines secum pergant. Et sic solus idem est quod solitarius, estque dictio categorematica, implicans solitudinem circa subiectum. Et sic nullatenus admittitur in divinis : quoniam una persona semper habet consortium alterius persona ; connaturalis ac similis sibi. Verum si excludat consortium respectu alicuius determinati, sic est dictio syncategorematica, ordinem aut habitudinem quamdam unius ad alterum importans ratione negationis implicitae, magis quam implicans aliquam formam. Sicque propositio ista : Solus Deus creat, habet duplicem sensum : quia vel removet consortium alterius a forma subiecti, subintellecta implicatione quod est, vel qui est. Et tunc est sensus : Solus Deus, id est, ille qui est ita Deus quod praeter eum nullus alius est Deus, creat. Et ita est vera. Vel removet consortium et participationem praedicati ; atque sic etiam vera est, quoniam sensus est, quod nullus alius praeter Deum creet. Et idem iudicium est de hac : Solus Pater est Pater, vel : Solus Pater generat. Omnes quippe huiusmodi propositiones in primo sensu sunt falsae, et in duobus aliis verae.
Haec Thomas.
Circa secundam quaestionem sic loquitur :
Dictiones hae exclusivae, solus et tantum, in hoc differunt, quod tantum, et similiter solum, cum sit adverbium, determinat actum verbi, quia adverbium adiectivum est verbi. Unde cum verbum ratione compositionis coniungat praedicatum subiecto, et ad utrumque se habeat, congrue possunt adverbia ista tam subiecto quam praedicato adiungi. Sed haec dictio, solus, cum sit nomen privans consortium, est determinatio eius cum quo consortium potest haberi. Habetur autem consortium cum eo cui aliquid convenit, et hoc significatur ut subiectum, estque proprie dispositio eius. Itaque secundum hoc aliqui dicunt, quod haec est impropria : Trinitas est solus Deus : quoniam si ly solus proprie tenetur, non additur praedicato ; si autem teneatur pro ly tantum, superflue additur praedicato essentiali, ut si diceretur : Socrates est tantum homo : quia per dictionem exclusivam non potest excludi nisi natura extranea ab eo cui additur. Et hoc intelligitur etiam ex ipso praedicato substantiali. Ex hoc namque quod dicitur : Socrates est homo, intelligitur quod non est equus aut asinus. Similiter dicunt, quod superflue additur, cum dicitur : Trinitas est tantum Deus : nisi addatur hoc nomen, unus, aut aliquis alius terminus accidentalis, qui possit inesse et non inesse, quia sic excluderetur oppositum unitatis, quod est pluralitas. Et dicunt quod intentio Augustini non est dicere quod hoc complexum, solus Deus, praedicetur de Trinitate, ut Magister innuit ; sed cum dicitur : Solus Deus, supponitur Trinitas, et non Pater aut Filius.
Verumtamen hoc non videtur multum necesse. Quamvis enim ly solus dispositio sit subiecti, non tamen oportet quod semper addatur subiecto :
quia et illud quod in praedicato ponitur, potest significari ut suppositum naturae alicui vel proprietati, ratione cuius potest ab eo privari consortium : ut si diceretur, Socrates est solus homo sedens. Sic in proposito dico quod aliter praedicatur hoc nomen, Deus, de tribus personis, et hoc nomen, homo, de Socrate et Platone. Cum enim non praedicetur de utroque nisi id quod utrique commune est, utrique autem non est commune nisi humana natura, quae in se considerata non est quid subsistens ; constat quod iste terminus, homo, non praedicet aliquam rem subsistentem, sed solum naturam inhaerentem ut inhaerentem : idcirco non potest addi sibi haec dictio, solus, quae privat consortium. Naturae namque communis non est ut ipsa consortium habeat, sed potius ut eius consortium habeatur. Sed terminus iste, Deus, praedicat divinam naturam de tribus personis, quae etiam in se est habens esse subsistens, nulla personarum distinctione intellecta. Unde quamvis praedicet divinam naturam ut naturam divinam, et non ut quid subsistens, nihilo minus quod praedicat est subsistens. Ideo natura divina habet rationem ut etiam ipsa sit consortium, prout significatur in quo est, et ut ipsius sit consortium secundum aliquid sibi conveniens, prout significatur ut quid est : sicque potest sibi addi haec dictio, solus, in praedicato, tanquam rei subsistenti, et excludet extranea omnia a participatione formae praedicati, ut sit sensus : Trinitas est solus Deus, id est, Trinitas est ille Deus praeter quem nullus alius est Deus. Et expressior erit veritas, si quid aliud addatur, dicendo, Trinitas est solus verus Deus, vel, Trinitas est unus solus Deus.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus ab inducta devoti Doctoris positione parumper dissentit. Videtur autem in hac re positio illa Bonaventurae planior ac aptior esse. Quamvis enim divina natura sit quid subsistens, non tamen extra personas subsistit ; nec ratio personae convenit ei prout theologi loquuntur de persona in divinis, ut infra patebit.
Amplius de hac quaestione scribit idem sanctus Doctor in prima parte Summae suae, quaestione tricesima prima, et coincidit cum iam dictis. Ibi tamen declarat cur dictio categorematica et syncategorematica nuncupetur :
Dictio, inquiens, dicitur categorematica, quae absolute ponit rem suam circa suppositum vel subiectum : ut albus circa hominem, cum dicitur : Homo albus. Syncategorematica vero vocatur, quae importat ordinem praedicati ad subiectum : ut, omnis, nullus, solus. Nam solus excludit omne aliud a subiecto a praedicati consortio : ut cum dicitur : Solus Socrates scribit, sensus est, quod nullus ei sit socius in scribendo, quamvis multi sunt secum.
Haec in Summa.
Scripta autem Thomae de his satis concordant Alberto atque Udalrico ; sed et Petrus ac Richardus ad positionem Thomae magis declinant.
Insuper ad quaestionem qua quaeritur : an dictio exclusiva addi possit termino relativo, Bonaventura respondet :
Haec dictio, solus, prout syncategorematice sumitur, importat privationem associationis. Ergo cum dicitur : Solus Pater est Pater, locutio vera est. Potest namque privationem associationis tripliciter importare. Primo, respectu formae termini cui adiungitur, ut dicatur : Solus Pater, id est, ille qui est solus Pater, est Pater : quod verum est. Secundo, respectu praedicati : et hoc dupliciter. Primo, in non participando, ut quia alii non communicat eam ; et ita adhuc vera est : illa quippe proprietas sic convenit Patri, quod nulli alii. Vel potest importare privationem associationis in comparticipando, ut, cum dicitur : Petrus comedit solus, vel : Proficiscitur Romam solus : non quia alius non vadit Romam, vel non comedat, sed quoniam nullus comparticipat cnm eo, quamvis participet. Et sic adhuc locutio vera est, quia persona Patris non participat vel comparticipat cum alia in proprietate paternitatis. Idcirco secundum quod solus exclusive tenetur, iudicatur locutio vera.
Haec Bonaventura.
Denique ad quaestionem hanc, utrum dictio exclusiva vere addatur termino personali respectu communis praedicati, ita ut vere dicatur : Solus Pater est Deus, idem respondet Doctor :
Hic est duplex positio. Quidam namque simpliciter et sine distinctione concedunt has atque consimiles : Solus Pater est Deus. Et dicunt, quod dictio exclusiva addita uni relativorum, reliquum non excludit : quoniam non excludit id quod consequitur ipsum et intelligitur in ipso, sicut dictio talis addita homini, non excludit animal. Unum autem relativorum est in altero, et sequitur illud : ergo addita uni, non excludit alterum. Et si obiciatur quod solus excludit oppositum, dicunt quod relativa sunt differentiae et oppositionis et entis. Oppositionis, secundum quod sunt ad aliquid, : et sic dictio exclusiva addita uni, excludit aliud. Unde sequitur : Iste est tantum Pater, ergo non est Filius. Sed secundum quod relativa ad diversos comparantur, sunt differentiae entis : sicque posito uno, ponitur aliud seu reliquum. Ideo unum non excluditur ab alio, quoniam dictio exclusiva illud aliud solum excludit quod non necessarie concomitatur. Haec autem positio non videtur conveniens. Dictio enim exclusiva privat associationem, ergo excludit omne illud quod ponit associationem circa ipsum : ideo addita Patri, excludit Filium.
Idcirco est positio alia, quod dictio exclusiva addita Patri excludit Filium. Haecque positio est magis probabilis. Hinc iuxta eam procedendo, distinguendae sunt huiusmodi locutiones secundum quod Augustinus distinguit, quoniam solus potest facere exclusionem respectu compositionis intellectae circa subiectum, vel respectu compositionis principalis. Si primo modo, sensus est : Solus Pater est Deus, id est, ille qui solus est Pater, est Deus ; et tunc removet formam termini subiecti ab aliis, non formam praedicati. Sicque verae sunt omnes locutiones tales ; atque sub hoc sensu asserit Augustinus : Solus Spiritus Sanctus est tantus, quantus Pater et Filius. Si autem exclusionem faciat respectu principalis compositionis, locutio ista et similes ei sunt falsae proprie loquendo, nisi addatur determinatio qua arctetur exclusio, sicut cum dicitur : Tu solus altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.
Haec Bonaventura.
His pro maiori parte consonat Thomas. Addit tamen quod cum in divinis personae sint substantialiter idem, ideo in praetacta propositione ac simili ei, ut cum dicitur : Solus Pater est Deus, vel : Solus Filius est Deus, potest intelligi fieri exclusio alterius masculine, sicque cum dicitur : Solus Pater est Dens, excluditur Filius, ideo falsa est ; vel neutraliter, et ita nec Filius nec Spiritus Sanctus excluditur, ideo vera est.
Haec Thomas.
Sed non videtur quod proprie loquendo, per dictionem hanc, alius, quae masculini est generis, et in divinis personam designat, non sexum, intelligatur neutralis exclusio. Nam et adiectiva trahuntur a substantivis ad consignificandum et supponendum iuxta exigentiam substantivorum. Pater autem est nomen personae et substantivum generis masculini : sicque solus personas alias, non naturam, excludit. Idcirco responsio Bonaventurae aptior reputatur.
Verumtamen Petrus sequitur Thomam :
Quidam (inquiens) dicunt, quod respectu essentialis praedicati, dictio exclusiva addita uni personae non excludit aliam, quia in illo essentiali praedicato sunt idem et unum ; sed respectu personalis praedicati dumtaxat. Verius tamen dicendum, quod propositio talis est duplex, eo quod dictio ista, solus, potest privare associationem, vel respectu subiecti simpliciter, et ita est falsa ; vel respectu formae determinatae : aut ergo respectu formae subiecti, sicque est vera ; aut formae praedicati : et ita est duplex. Solus namque significat, non cum alio : quod potest esse dupliciter. Primo, non cum alio neutraliter, et sic aliam excludit essentiam, et est sensus : Pater est Deus, et nullum aliud quam Pater est Deus : quod verum est. Aut masculine, et ita aliam excludit personam, et est sensus : Pater est Deus, et nullus alius quam Pater est Deus : et ita est falsa.
Haec Petrus.
Circa quaestiones has nominales et circa hos terminos taedet amplius occupari. Haec ergo sufficiant.
