Distinctio XX — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XX
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE
In hac distinctione declaratur, quod Filius sit Patri aequalis in potestate seu omnipotentia. Et circa hoc ex verbis et auctoritatibus atque probationibus Augustini procedit auctor scholastice, ut palet in textu, qui planus est.
QUAESTIO PRIMA
Quaeritur ergo : An Filius sit Patri sequalis in potestate et omnipotentia ; et idem est quaerere de Spiritu Sancto.
Et tamen quaestionis huius solutio ex praehabitis elucescit. Cum enim omne absolutum in divinis, sit tribus superexcelsis personis commune, palam quod omnipotentia seu potestas in tribus personis non solum aequalis sit, sed etiam numero una, sicut et divinitatis plenitudo veraque deitas, quae omnem inferioritatem, inaequalitatem et minorationem in divinis excludit.
Arguitur tamen quod non.
Primo, quoniam Filius ex se nihil potest, quemadmodum ipsemet testatur : Non potest Filius a se facere quidquam ; et alibi : A me ipso facio nihil. Pater autem ex se omnia potest. Cum ergo tam diversae proprietates potestatis conveniant Patri et Filio, non videntur in potestate aequales, nec Filius videtur esse omnipotens.
Secundo, in infinitum praeclarius est producere personam aeternam immensam verumque Deum, quam creaturam. Sed nec Filius produxit aut producere potest filium verum Deum, quod egit Pater ; nec Spiritus Sanctus personam aliquam increatam.
Sed haec atque similia argumenta supra distinctione nonadecima diffusius sunt inducta atque soluta. Verumtamen breviter ponenda est hic doctorum responsio.
Itaque Thomas hic scribit :
Concedendum est sine dubio, Filium Dei omnipotentem esse sicut et Spiritum Sanctum, iuxta illud in Symbolo : Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus. Ideo ad intellectum horum pensandum quod Deus fertur omnipotens, quoniam omnia potest, et quidquid est aliquid vel ens, potest. Sed notandum, quod relatio alio modo dicitur aliquid quam alia entia. In aliis enim entibus unumquodque dicitur esse dupliciter, videlicet quantum ad suum esse, et quantum ad rationem suae quidditatis : quemadmodum sapientia secundum esse suum ponit aliquid in subiecto, et secundum suam rationem ponit quamdam naturam in genere qualitatis. Porro relatio est aliquid secundum esse suum quod habet in subiecto ; sed secundum rationem suam non habet quod sit aliquid, sed solum quod ad aliquid referatur : ideo secundum rationem non ponit aliquid in subiecto. Propter quod ait Boetius, quod relationes nihil praedicant de eo de quo dicuntur. Hinc invenitur aliquid relatum in quo est tantum ratio relationis, et non ponitur aliquid ibi secundum rem : sicut cum scibile refertur ad scientiam. Quod verum est tam de relationibus quae de Deo dicuntur, quam de illis quae in creaturis sunt, sed diversimode : quia relatio quae in creatura est, habet aliud esse quam sit esse sui subiecti : unde est aliquid aliud a suo subiecto. Verum in Deo nihil est quod habeat aliud esse ab ipso : esse enim sapientiae Dei est ipsum esse divinum, nec aliquid superadditum ei ; similiter esse paternitatis. Unde relatio quantum ad esse suum, secundum quem modum solum debetur ei quod aliquid ponat, est divina essentia ; sed secundum rationem suam, per quam habet distinguere unam personam ab alia, non debetur ei quod aliquid dicat. Unde quamvis Pater habeat paternitatem, quam Filius non habet, et paternitas sit aliquid, non tamen sequitur quod Pater habeat essentiam ajiquam qua careat Filius. Si autem Pater haberet sapientiam et non Filius, haberet aliquid Pater quod non haberet Filius : quia sapientia dicit aliquid in sapiente etiam secundum suam rationem. Similiter dico, quod cum generare in divinis sit relatio quaedam, et sit aliquid, quamvis Pater possit generare, non Filius, non sequitur quod aliquid possit Pater quod non potest Filius ; sed bene sequeretur, si Pater intelligere posset, non Filius, quod Pater aliquid posset quod non Filius. Sicut Pater est Pater, et esse Patrem est aliquid esse, et tamen cum Filius non sit Pater, nullum esse est Patris quod non sit Filii : quoniam omne esse in divinis, est esse essentiae ; et similiter omne ad aliquid est essentia vel secundum rationem esse, aut secundum rationem attributorum.
Si autem obiciatur, quod potentia dicitur secundum virtutem ad operationem, aliqua autem operatio ad omnipotentiam pertinens convenit Patri quae non convenit Filio, scilicet generare, quod secundum Damascenum est actus naturae : ergo Filius non est in omnipotentia Patri aequalis. Dicendum, quod generatio significat operationem per modum relationis. Et quamvis generatio activa non conveniat Filio, non tamen sequitur quod aliqua operatio conveniat Patri quae non convenit Filio : una enim et eadem operatione Pater gignit et nascitur Filius ; sed operatio ista est in Patre et Filio secundum aliam et aliam relationem, nec aliquod posse detrahitur Filio, sed eodem posse quo Pater generat, Filius generatur.
Denique omnipotentia Dei comparari potest ad aliquid dupliciter. Primo, sicut operatum : et ita non comparatur ad aliquid qnod in ipso sit, quia in Deo nihil est factum ; sicque omnipotentia est respectu creaturarum dumtaxat. Secundo, sicut ad operationem : et sic comparatur ad id quod in ipso est Deo ; sicque omnipotentia Dei extenditur tam ad generare et spirare, quam ad intelligere, velle atque creare, et breviter ad omnia quae perfectionis sunt. Nec tamen sequitur quod Filius non sit omnipotens si generare non possit filium sibi aequalem, ratione praedicta. Sequeretur tamen in Patre, quoniam Patri non deest relatio quae significatur in generatione activa. Unde si negaretur ab eo perfectio generationis, oporteret quod esset defectus in ipsa operatione in quantum operatio est : qnod redundaret in defectum potentiae. A Filio autem generatio removetur activa, non nisi ratione relationis importatae in Filio. Relatio vero in quantum huiusmodi, nullum ordinem ad potentiam habet.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summae, quaestione quadragesima secunda, disseruit :
Necesse est dicere Filium Patri in potestate aequalem. Potentia namque agendi consequitur perfectionem naturae. Unde in creaturis quanto quid naturam habet perfectiorem, tanto maioris exstat virtutis in agendo. Ostensum est quoque quod ratio divinae paternitatis et filiationis requirit qnod Filius aequalis sit Patri in magnitudine, id est in perfectione naturae.
Quemadmodum etiam eadem divina essentia quae est in Patre paternitas, in Filio est filiatio ; sic eadem est potentia qua Pater generat, et qua Filius generatur. Ideo verum est quod quidquid potest Pater, potest Filius ; non tamen sequitur quod Filius possit generare, sed mutatur quid in ad aliquid : nam generatio significat relationem in divinis. Habet ergo eamdem omnipotentiam Filius quam Pater, sed cum alia relatione : quoniam Pater habet eam ut dans, quod significatur cum dicitur quod potest generare ; Filius autem habet eam ut accipiens, quod significatur cum dicitur quod potest generari.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus, compendio loqnens :
Omnipotentia Dei vocatur potentia ad omnes actus quos posse est potentiae, non impotentiae. Non enim potest Deus dormire vel peccare, cum talia non sint potentiae, loquendo simpliciter. In omnibus igitur actibus illis Filius aequatur Patri, et Spiritus Sanctus utrique. Sed notandum, quod aliquid est potentiae simpliciter, aliquid vero in persona agente. Porro actus essentiales, sive sint absoluti, ut intelligere, velle, sive respectivi, sicut creare, sunt potentiae simpliciter. Actus autem notionales, sunt potentiae tantum in persona agente, non in alia, quoniam sequeretur eius mutabilitas de una proprietate in aliam. Unde in talibus non attenditur coomnipotentia : quia potentia Dei non ponit in Deo impotentiam ; si autem potentia Dei acciperetur penes actus relativos, sequeretur impotentia in Patre ex hoc qnod non potest esse Filius nec generari. Nunc autem esse Patrem, in Patre est potentiae ; non posse autem esse Filium, non est in Patre impotentiae, sed proprietatis.
Haec Petrus.
De coomnipotentia demum Filii ad Patrem loquitur idem doctor :
Aequalitas divinae potentiae non attenditur per comparationem ad actum nolionalem, sed essentialem, tam interiorem, ut est infelligere, quam exteriorem, ut creare. Quoad hos autem actus essentiales, una et eadem atque aequalis est Patris Filiique potentia sicut essentia.
Haec Petrus.
Idem Richardus, qui addit :
Tres personae aequales sunt in potentia et quantum ad extensionem seu ambitum possibilium, et quantum ad intensionem vigoris potentiae. Posse autem generare, non esset posse in Filio : quia ex hoc sequeretur eum non esse perfectum Filium, ut possit declarari per ea quae dicta sunt supra, ubi probata est trinitas personarum. Imo tantae potentiae est in Filio posse generari, sicut in Patre posse generare.
Haec Richardus.
In his quoque Albertus, Udalricus aliique concordant, sicut et supra est allegatum.
Unde et Bonaventnra hic loquitur :
Si loquamur de potentia essentiali, quae est respectu actus essentialis seu absoluti ad intra, ut intelligere, seu productionis ad extra, ad nihil se extendit in Patre ad quod non extendat se in Filio. Ideo quia aequalitas personarum consistit in potentia essentiali, dicendum quod Pater et Filius sunt aequipotentes quantum ad possibilium extensionem. Et idem tenendum semper de Spiritu Sancto. Similiter in personis divinis est potentia aeque intensa, quia aeque summa, aeque nobilis et immensa, imo et numero una.
Haec Bonaventura.
Praeterea Durandus hic scribit :
Cum potentia dicatur per comparationem ad actum, divinorumque actuum quidam sint essentiales aut extra transeuntes, quidam notionales ; de potentia quae est respectu actuum essentialium aut extra transeuntium, nulla est dubitatio quin per respectum ad illos personae divinae sunt aequipotentes. Tota vero difficultas est de potentia respectu actuum notionalium, an secundum illam Filius seu Spiritus Sanctus sit aequipotens Patri. Quocirca sunt tres modi dicendi. Unus (et satis superficialis) est, quod omnipotenlia dicitur respectu possibilium tantum, utpote quae contradictionem non implicant : quae etsi quis non possit, non ob hoc minus omnipotens perhibetur. Filium autem generare implicat, utpote quod sit Filius et non sit Filius : quia quum in divinis nequeant esse plures patres pluresve filii, si Filius generaret, iam esset Pater et non Filius, nisi ponerentur plures filii, scilicet ipse et natus ex eo : quod dici non potest. Idcirco quamvis Filius non generet, non minus consistit omnipotens. Sed ista positio frivola esse videtur. Nam licet non posse ea quae simpliciter implicant, non deroget omnipotentiae ; tamen non posse ea quae non implicant simpliciter, sed quoad istum vel illum, derogat omnipotentiae, quoniam talia cadunt simpliciter sub ratione possibilis : alioqui omne agens posset dici omnipotens. Quodlibet enim agens potest in omnia praeterquam in illa quorum non habet potentiam : quae implicant quantum ad ipsum. Generare autem Filium in divinis non implicat simpliciter : alioqui nec Patri esset possibile.
Alius ergo modus dicendi est, quod potentia generandi non est relatio neque intrinsece relationem includens, quamvis coexigat eam, sed est divina essentia, quae potest in omne quod rationem possibilis aut productibilis habet ; cumque in tribus personis sit eadem essentia, est quoque in eis eadem omnipotentia, licet non sit in eis relatio eadem : et propter hanc omnipotentiam quaelibet divina persona fertur omnipotens, quamvis non possit generare. Non enim ex hoc aliquis vocatur omnipotens in divinis, quod habeat divinam essentiam sub omni respectu in ea fundabili : sic namque Pater non esset omnipotens, qui non habet divinam essentiam cum relatione filiationis. Sed ex hoc solo persona omnipotens dicitur, quoniam habet divinam essentiam, quae est ipsa omnipotentia. Porro generandi potentia ad actum generationis explendum coexigit paternitatis relationem, constituentem Patris personam. Sed obici potest, quoniam inconveniens esse videtur quod aliquis dicatur habere potentiam quae nequaquam potest poni in esse : omnipotentia autem Patris non potest in Filio poni in actu ita quod generet. Et si dicatur quod in Filio ponitur in actu per hoc quod generatur, quoniam una eademque potentia est qua Pater generat et Filius generatur, ut dictum est, obicitur : Omnipotentia Patris activa est : ergo non convenit ei poni in actu nisi per modiun activae potentiae, puta ut Pater generet, non ut generetur Filius per eam. Praehabitum quoque est, quod potentia generandi dicat relationem.
Tertius modus dicendi est, quod potentia ad actus notionales non cadit sub omnipotentia. Idcirco habere potentiam ad huiusmodi actus seu ea carere, non auget potentiam neque diminuit : quoniam Deus non fertur potens a passiva potentia, sed ab activa, atque omnipotens ab activa omnipotentia. Potentia vero non est activa per comparationem ad esse eius cuius est ipsa activa potentia, imo ipsa est entis iam in actu ; sed dicitur activa, quoniam potest aliud seu aliquid agere, ut sic dicatur aliquid potens per activam potentiam, non quia potest esse, sed quoniam potest aliquid agere. Si ergo est aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis, tale agere non reperitur in potentia vere activa, nec cadit sub omnipotentia.Tale autem est generare in divinis respectu Patris, quia omnino idem est in Patre, generare et Patrem esse. Ideo sicut non posse esse Patrem non arguit impotentiam in Filio, ita non posse generare non arguit impotentiam aut minorationem potentiae in eodem.
Haec Durandus.
Qui videtur huic tertiae positioni potius consentire. Cui obicitur, quod etiam creare seu activa creatio, realiter idem est quod esse Dei creantis seu Deus creans ; et tamen actus ille spectat ad activam Dei potentiam, et cadit sub omnipotentia eius.
Insuper Scotus circa haec partim narrat quae ex Durando sunt recitata, et more suo arguit ad utrumque, tandemque scribit quod sentit, dicendo :
Potentiae activae primum correlativum est possibile, non communiter sumptum prout opponitur impossibili : quia hoc modo possibile est Deum esse, et tamen istud possibile non est terminus alicuius activae potentiae. Idcirco oportet ut possibile quod est potentiae activae correlativum accipiatur determinatius ; nec videtur qualiter, nisi prout Avicenna accipit possibile sexto Metaphysicae et alibi saepe, videlicet secundum quod opponitur ei quod est necessarium ex se. Sicque cum quodlibet intrinsecum Deo sit in se formaliter necessarium, vel per identitatem cum essentia, quae est ex se formaliter necessaria, nihil intrinsecum Deo erit terminus potentiae propriae dictae. Cumque ad omnia alia a divina essentia eamdem rationem principii habeant tres personae, quia sunt unum principium producendi creaturas, sequitur quod aequalis sit potentia trium personarum quantum ad numerum possibilium. Nec solum quantum ad extensionem, sed etiam quantum ad intensionem, aequalis et aeque perfecta est personarum potentia, sive potentia accipiatur pro absoluto quod est fundamentum relationis, sive accipiatur pro relatione fundata super illud absolutum.
Haec Scotus.
Cui obici potest, quod quamvis Filius et Spiritus Sanctus sint necessarii seu necessarium esse habentes, non tamen hoc habent ex se : imo quidquid sunt et habent, acceperunt a Patre, et Spiritus Sanctus a Patre ac Filio.
Postremo, in hac re amplius placet responsio Alexandri aliquando commemorata, utpote quod divinae personae sunt aequipotentes, et quod non derogat omnipotentiae neque potentiae Filii, quod non gignit : imo nec ex impotentia eius hoc venit, sed quia non congruit ei. Qui enim potest quod ei non congruit, non ex hoc polentior demonstratur. Et hoc est quod asserit Augustinus, quod Filius non genuit, non quia non potuit, sed quoniam non oportuit : quod ante expositum est. De potentia demum et omnipotentia Dei multa conscribit Alexander : de quibus est infra specialis distinctio.
Ad primum igitur respondendum, quod Filius etiam secundum divinam naturam dicitur a se ipso facere nihil, nec aliquid ex se facere posse ; non tamen minor est Patre in potestate, quoniam eamdem quam habet Pater potestatem, accepit perfecte et plene sine totius imperfectionis admixtione. Ideo cum dixisset : Non potest Filius a se facere quidquam ; mox addidit : Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit.
Ad secundum patet ex inductis responsio.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An in divinis personis sit ordo.
Videtur quod non.
Primo, quoniam in aeternitate perfecta non est ordo, sed totum simul omnino perfecte.
Secundo, in Symbolo dicitur : In hac Trinitate nihil prius aut posterius. In omni autem ordine sunt prius atque posterius.
Tertio, ordo est quaedam relatio, et tamen inter relationes in divinis non ponitur.
In oppositum est, quod in divinis una persona est ab alia, et quod ibi ponitur ordo originis ac naturae, sicut in textu ex Augustino probatur. Distinctio quoque personarum si non sit ordinata, videtur esse confusa.
Ad hoc Alexander respondet :
Ordo est multiplex. Est enim ordo secundum locum, et est ordo secundum tempus ; est etiam ordo secundum causam, et rursus est ordo secundum rationem, et item est ordo secundum naturae originem, qui est principium ad illud quod est de principio. Ordo secundum locum attenditur secundum differentias quae sunt : superius et inferius ac prope. Ordo temporis attenditur secundum prius et posterius et simul. Ordo secundum causam est secundum quod causa est prior suo effectu. Et his modis non est ordo in divinis.
Ordo secundum rationem est, sicut genus est prius specie in linea recta secundum descensum, vel differentiis suis a latere. Et ordo iste non est in divinis quantum ad differentias, quarum una est imperfecta respectu alterius ; nec est ibi genus et species, ut patuit. Sed iuxta ordinem rationis qui est primi, medii et postremi, sumitur per similitudinem ordo in divinis personis. Quemadmodum enim in hoc ordine rationis est unum communissimum seu generalissimum, quod de caeteris praedicatur, et nihil de ipso univoce tanquam genus ipsius ; et unum de quo alia dicuntur, et ipsum de nullo communi, ut species specialissima ; et aliud de quo alia praedicantur, et ipsum de aliquibus aliis, ut genus subalternum, quod medium est inter illa : sic in ordine qui est secundum rationem originis in divinis personis, est persona quae de nulla, et alia est ab ipsa ; et est ibi persona de qua nulla, et ipsa est ab alia, scilicet Spiritus Sanctus ; et est ibi persona quasi media, quae de alia, et de qua alia, videlicet Filius. Sicque in divinis est ordo originis qui sumitur secundum ordinem rationis, et secundum istas quasi differentias, non ab alio, et alius ab ipso.
Et si quaeratur an iste sit ordo simpliciter, dicendum quod non, sed est ordo secundum quid seu cum additione, videlicet ordo originis seu naturae.
Si rursus quaeratur, quid in his verbis dicat ordo, an essentiam, vel relationem aut notionem : dicendum quod notionem. Sed notio aliquando significatur distincte, ut cum dico, Paternitas ; aliquando indistincte, ut in proposito, et tunc per additionem determinatur. Primae notiones, quae scilicet distincte significantur, distinguunt personam a persona absolute ; aliae vero notiones cum determinatione distinguunt, sicul principium. Si enim dicatur, Pater est principium, nisi addatur Filii aut Spiritus Sancti, importatur notio indistincte ; sed per additionem determinatur, ut cum dicitur, Pater est principiiun Filii : quia tunc dicit notionem paternitatis. Consimiliter ordo dicit notionem indistincte, sed per additionem determinatur : ut cum dicitur : Ordo Patris ad Filium, notatur notio paternitatis ; notio vero filiationis, cum dicitur : Ordo Filii ad Patrem. Cum vero dicitur : Ordo Patris et Filii ad Spiritum Sanctum, designatur notio quae est communis spiratio. Sed cum dicitur : Ordo Spiritus Sancti ad Patrem et Filium, notatur processio.
Haec Alexander.
Circa haec scribit Albertus :
In divinis nullus est ordo simpliciter, nec aliquo modo prius et posterius ; et ordo naturae qui est ibi, non est ordo simpliciter, sed secundum quid. Cum etenim ordo dicat duo, videlicet distinctionem, et prius ac posterius ; in divinis non est ordo quantum ad prius et posterius, sed quantum ad distinctionem. Cum vero additur naturae, insinuatur quod unus ab alio sit. Natura quippe secundum Philosophum, est ex quo pullulans pullulat. Si autem quaeratur quid supponat dictio ista, naturae, cum dicitur ordo naturae, an essentiam an personam vel notionem : dicendum quod supponit essentiam, non secundum quod essentia est, sed secundum quod natura, hoc est, prout virtute eius est processio personae a persona : quamvis enim essentia non generet per se, attamen Pater generat virtute essentiae ut est natura. Dicit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed in quantum natura est.
Haec Albertus.
Et concordat Udalricus, cuius verba de ista materia supra nona distinctione sunt allegata.
Thomas quoque his consonans :
Ordo, inquit, in sua ratione tria includit, videlicet : rationem prioris et posterioris, et distinctionem, ac ordinis rationem, ex qua trahitur ordo ad speciem, secundum quod dicimus quod est ordo secundum locum, ordo secundum tempus aut dignitatem, ordo secundum originem, qui competit divinis personis. Sicque complexum hoc, ordo naturae, sumitur in virtute unius vocabuli ad significandum speciem ordinis.
Haec Thomas. Qui plura super his scribit, sed in praeinductis doctoribus sunt contenta. Quae autem de hac quaestione scribit in prima parte Summae, quaestione quadragesima secunda, supra inducta sunt, nona distinctione.
Sed et Petrus consonanter his loquitur :
Quemadmodum in divinis non est numerus simpliciter, sed cum determinatione et secundum quid, ita et ordo, puta ordo originis. Ordo quippe simpliciter dictus, importat tria, videlicet : ordinatorum distinctionem, quae competit Deo ; graduum distinctionem, utpote prioris et posterioris, quae Deo non convenit ; mutuam quoque habitudinem distinctorum, quae Deo est competens.
Dicitur autem ordo alicuius dupliciter : primo, ut subiecti quod ordinatur ; secundo, ut rationis secundum quam ordo attenditur. Primo modo in divinis non est ordo naturae, sed personarum quae ordinantur secundum proprietatem originis. Secundo modo est ibi ordo naturae, quia secundum naturalem productionem ordinantur personae. Primo modo ordo naturae sumitur orationaliter, id est ut duae dictiones, et genitivus ille, naturae, construitur in habitudine materiali. Secundo modo sumitur quasi dictionaliter, et genitivus construitur in habitudine formali, ut sit sensus : ordo naturae, id est ordo naturalis.
Haec Petrus.
Idem Richardus.
Praeterea quae ex Alexandro inducta sunt, Bonaventura sub aliis verbis exprimens :
Triplex, ait, est ordo, videlicet, secundum positionem, secundum antecessionem, et secundum originem. Ordo secundum positionem dicitur aliquorum quorum unum est superius, aliud inferius : quod potest esse dupliciter, utpote loco et dignitate. Et hic ordo non est in divinis. Ordo secundum antecessionem vocatur, dum unum est prius, alterum vero posterius. Quod potest esse dupliciter : primo, duratione seu tempore ; secundo, naturali intelligentia seu cognitione, sicut ens prius concipitur quam substantia vel natura. Hic etiam ordo non competit in divinis, quoniam tollit aequalitatem et simultatem, quorum utrumque in divinis perfectissime invenitur. Porro ordo originis seu emanationis, est productoris ad productum : qui ordo est in divinis.
Denique ordo dicitur alicuius dupliciter. Primo, sicut ordinati : et sic convenit divinis personis, quae modo ordinantur praefato ad invicem, non sicut ad finem. Secundo, sicut rationis ordinandi. Sicque vocatur ordo naturae, cui convenit vis productiva : unde natura vocatur vis insita rebus, ex similibus similia procreans. Et ita essentia et natura differunt ratione : quia essentia significatur in omnimoda absolutione, non ut alterius principium ; natura vero dicitur ut principium, et sic dicit comparationem ad productionem seu emanationem naturalem. Et quoniam ordo substantiae in rebus creatis naturalem dicit originem, duo includit, videlicet emanationem et antecessionem. Cuius ratio est, quoniam emanatio in creatis ponit diversitatem substantialem : propterea quod in eis emanat, vocatur effectus ; et quod producit, dicitur causa. Hinc causa describitur, ad cuius esse sequitur aliud in natura. In divinis vero est emanatio ad quam non consequitur diversitas essentiae aut naturae, idcirco nec prius posteriusve natura, sed simul natura. Ideo in divinis non recipitur nomen causae vel effectus, sed principii, quamvis Graeci extenso nomine utantur nomine causae pro principio. Itaque in divinis est ordo naturae, non quo alter sit posterior altero, sed quo alter sit ex altero, ut Augustinus ait in littera.
Haec Bonaventura.
Ex praeinductis demum distinctionibus solvuntur faciliter argumenta quae fiunt ad partem utramque. Quod vero obicitur, quod in aeternitate non est ordo, verum est de ordine successionis et durationis, dignitatis et causalilatis, non naturae atque originis.
Insuper circa haec quaerit Petrus : an aliquid creatum sit Deo aequale. Videtur quod sic, quia Deus aut voluit aliquam creaturam facere sibi aequalem et non potuit, aut potuit et non voluit. Si voluit nec potuit, non fuit omnipotens ; si potuit nec voluit, invidus fuit.
Ad quod respondet :
Impossibile est creaturam Creatori aequari. Imo nec in natura, nec in potestate, neque in operatione potest Deo par esse, quoniam omnis creatura certis limitibus terminatur, ut ait Hieronymus, estque virtutis finitae, et in sua operatione requirit subiectum : ideo ab increata essentia distat et deficit infinite. Ad obiectum dicendum, quod Deus non voluit, nec ideo invidus fuit : quia nec creatura exstitit capax, nec Deus naturali emanatione produxit creata.
Haec Petrus.
Richardus praeterea quaerit hic, an argumentum B. Augustini sit validum, taliter arguentis : Si Pater non genuisset Filium sibi aequalem, Cum potuisset, fuisset in eo invidia. Videtur quod non, quoniam multa bona posset facere Deus quae non facit, nec sequitur quod idcirco sit invidus.
In oppositum est auctoritas Augustini, qui contra Arianos sic arguit.
Ad hoc respondet Richardus :
Argumentum hoc valet ratione materiae, quoniam ratio et natura Filii exigit ut in natura Patri aequetur ; nec potuit Filium producere sibi inaequalem, quin fuisset imperfectio et defectus in ipso Patre gignente. Quod enim quis alteri non det perfectionem cuius capax est, et quam ex sua ratione ac natura requirit, et quae naturali emanatione convenit alteri, non caret invidia aut impotentia.
Haec Richardus : cuius responsioni verba Bonaventurae concordant.
Ad argumentum dicendum, quod creatura procedit a Deo mera libertate, nec exigit, sibi plus dari ex sua natura.
Aegidius quoque hic refert opinionem Procli Platonici, qui in Elementatione sua theologica conatur probare et tenet, quod in omni productione principium productivum est melius atque perfectius ipso producto : alias non esset ordo dignitatis et perfectionis in rebus. Sed ut ostendit Aegidius, quamvis illa opinio partim sit vera in rebus creatis, nequaquam tamen veritatem sortitur in divinis et increatis personis, in quibus ad productionem immanentem non sequitur diversitas naturarum ; imo manet essentia numero una. Nec in rebus creatis universaliter verum est quod dignior sit natura producentis quam natura producti : quia in generatione univoca producens et productum eiusdem sunt speciei, cuius essentialis dignitas in indivisibili est consistens.
Haec Aegidius.
