Distinctio XLIII — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE TERTIAE

Hic Magister opinionem narrat quorumdam erroneam, qui dixerunt Deum non posse facere nisi ea quae facit, nec potuisse fecisse nisi quae fecit, nec posse facere in futurum nisi quae facturus est, nec posse omittere ea quae facit : et sic miseri isti libertati ac dominationi, omnipotentiae quoque seu potius infinitae potentiae supergloriosissimi Dei, multipliciter derogabant. Quorum motiva et persuasiones ponuntur in littera ac solvuntur.

Alexander vero plenissime ponit ea, discutit, solvit atque confutat.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Quaeritur ergo hic primo : Utrum potentia Dei sit infinita.

 

Videtur quod non.

Primo, quia perfectio rei dependet a suo fine, vel consistit in fine suo : cum ergo Deus sit perfectus, videtur habere finem et esse finitus.

Secundo, quia tertio Physicorum habetur, quod infinitum est imperfectum, et habet rationem partis atque materiae : ergo non convenit Deo.

Tertio, Deus plene et perfecte comprehendit se ipsum : ergo est sibi ipsi finitus : quoniam omne comprehensum, infra comprehendentis terminos continetur ac clauditur.

Quarto, finiti et infiniti non consistit proportio : sed omnis causa est suo effectui proportionata. Cum ergo divina potentia sit prima omnium causa, videtur suis effectibus proportionata, non infinita.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Infinitum multipliciter dicitur. Primo negative, pro non finito : et ita si vis fiat in nomine, Deus dici potest infinitus, id est non finitus. Punctus quoque et quaedam causata dicuntur sic infinita : aliter tamen Deus quam illa. Nam Deus dicitur infinitus tripliciter : quia nec intellectu finitur, nec loco, nec tempore. Non, inquam, finitur intellectu definiente : cuius est definire, quia circumspicit totam rem per terminos suae essentiae ; sicque solus Deus definit se, quia nil sui suum latet intellectum : et quantum ad hoc, non dicitur sibi ipsi infinitus, quia cognoscit se tam perfecte sicut ex sua cognoscibilis est natura. Nec loco finitur Deus, sed magis finit et continet. Nec tempore finitur : quia nunc suae aeternitatis excedit tempus ante et post.

Secundo, infinitum sumitur prout tertio Physicorum a Philosopho definitur, dicente : Infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere. Et hoc potest dici dupliciter. Primo, secundum passivam potentiam : et sic est in continuo et discreto. Secundo, penes activam potentiam : sicque soli convenit divinae potentiae, quoniam sicut infinitum in continuo consideratur secundum divisionem in partes semper divisibiles ultra, sic infinitum in activa potentia, est non stare aut terminari in quocumque effectu, sed ultra omnem magnitudinem multitudinemque effectuum se posse extendere quantum ex parte ipsius est.

Haec Albertus.

 

Circa haec loquitur Thomas :

Infinitum dupliciter dicitur, scilicet privative et negative. Privative non convenit Deo, cui proprie loquendo, nil convenit privative, ut dictum est ante ; sed negative convenit Deo.

Aliqui autem, accipientes finitum et infinitum solum ut sunt passiones seu proprietates quanti, non poterant in Deo invenire infinitatem nisi secundum quod inveniebant in eo rationem quantitatis virtualis : unde dicebant Deum esse infinitum, quoniam virtus eius est infinita. Hinc quidam negabant Dei essentiam esse infinitam in ratione essentiae consideratam, et sic eam a Sanctis asserebant videri. Sed illud erroneum est.

Ideo aliter est dicendum, quod scilicet, secundum Philosophum quinto Metaphysicae, finis seu terminus multipliciter dicitur. Uno modo terminus quantitatis, ut punctus lineae : sicque a positione et a privatione talis finis dicuntur finitum et infinitum prout, passiones sunt quantitatis ; nec sic sunt in rebus incorporeis. Alio modo dicitur finis quantum ad essentiam rei, sicut ultima differentia constitutiva est ad quam terminatur essentia speciei : unde id quod significat essentiam rei, vocatur definitio vel terminus. Sicque dicitur unumquodque finiri per id quod determinat et contrahit essentiam eius : quemadmodum natura generis, quae de se est ad multa indifferens, finitur per differentiam ; materia quoque prima, quae ex se indifferens est ad omnes formas, propter quod et quodam modo infinita vocatur, per formam finitur ; et similiter forma, quae quantum in se est, potest perficere diversas materiae partes, finitur per materiam in qua recipitur. Atque a talis finis negatione, divina essentia dicitur infinita. Omnis etenim forma, si abstracte sumatur, in propria ratione quamdam habet infinitatem : sicut in albedine abstracte accepta, ratio albedinis non est finita ad aliquid. Tamen ad certum gradum perfectionis et entitatis determinata est : nam ratio coloris ratioque essendi determinantur in albedine, et ad certam speciem contrahuntur. Hinc illud quod habet esse absolutum et in nullo receptum neque contractum, imo quod est ipsum suum esse, hoc est simpliciter ac perfectionaliter infinitum, ita quod eius essentia, eiusque bonitas, potentia, et quidquid in eo est, est infinitum. Et hoc expresse dicitur in libro de Causis, quod ens primum habet virtutem simpliciter infinitam, quoniam ipsum est sua virtus.

Nec obstat quod plene comprehendit se ipsum. De ratione namque comprehensionis sunt duo. Unum est, quod finis rei apprehendatur et contineatur infra comprehendentem : sicque infinitum nullo modo comprehenditur neque a finito neque ab infinito, quoniam finem non habet. Aliud est, quod nihil comprehensi sit extra comprehensorem : et sic infinitum seu Deus immensus comprehendit se ipsum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc in prima parte Summae, quaestione septima :

Antiqui (inquit) philosophi attribuebant infinitatem primo principio, quia videbant cuncta indesinenter ab illo effluere, ut dicitur tertio Physicorum. Et sicut erraverunt circa primum principium, ita et circa infinitatem ipsius. Nam primum principium putaverunt esse materiam : ideo primo principio attribuerunt infinitatem materialem, dicentes aliquod corpus infinitum esse primnm rerum principium.

Considerandum est ergo, quod aliquid dicitur infinitum, quia non finitur. Finitur autem materia per formam et econtra, sed differenter, ut dictum est. Ideo infinitas quae est ex parte materiae, habet rationem imperfecti, et actuatur per formam. Infinitas vero ex parte formae, est perfectionis, videlicet communicativi seu communicabilitatis : cumque Deus sit purus actus, convenit ei talis infinitas, non tanquam formae, seu actui informanti, sed cuncta formanti.

Haec ibi.

 

Petrus quoque circa haec scribit :

Quemadmodum quantitas molis penes tria attenditur, scilicet, longitudinem, latitudinem, et profundum ; sic quantitas potentiae seu virtutis, in longitudine durationis, puta aeternitatis, in latitudine extensionis, id est incircumscriptibilitatis, et in altitudine seu profunditate vigoris. His tribus modis potentia Dei est infinita : quoniam caret termino durationis, potens ab aeterno et usque in aeternum. Caret quoque termino extensionis, quoniam potest in infinita tam numero quam specie, id est non in tot quin in plura. Caret et termino vigoris, quoniam intensive est infiniti vigoris : cuius signum est, quod non praesupponit materiam, agitque in instanti dum vult, non exigens moram ; nec eget auxilio in causando neque in prohibens removendo.

Quidam vero circa haec erraverunt, dicentes essentiam Dei esse finitam, sed infinitam esse eius virtutem. Quod esse non potest, quoniam in essentia finita esse non potest virtus immensa. Alii dixerunt, quod nec est finita nec infinita, sed omnium finis. Verum ratio, auctoritas et Scriptura testantur, quod sit infinita. Hinc quidam fuerunt, dicentes quod finita sit quoad se, et infinita quoad nos. Quod rursus stare non valet, quia secundum hoc Deus excelsus et adorandus non esset ens absolute perfectum, nec id quo maius ac perfectius cogitari non potest.

Idcirco tenendum, quod divina essentia est simpliciter infinita, quia non habet finem sum essentialitatis nec virtutis, nec ordinis, quia non ordinatur ad aliud, sed effective terminat omnia, et unicuique determinatam perfectionem largitur, et omnia in ipsam finaliter ordinantur.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus :

Divina (inquiens) essentia est infinita : quia ob suam omnimodam simplicitatem non est componibilis alteri, idcirco terminari non potest per aliquod receptivum ipsius quo limitetur ; nec aliquid est componibile ei, ideo terminari non potest per aliquid quod recipiatur in ipsa. Cumque sit simplicissima, est realiter sua potentia.

Haec quoque infinitas quamvis negative designetur, tamen aliquid positive est in Deo : est enim ipsa divina essentia. Imo cum conveniat Deo ratione suae essentialitatis et durationis ac potestatis, omnibus modis his ponit aliquid in Deo, videlicet spiritualem magnitudinem incomparabiliter transcendentem omne finitum quod vel est vel esse aut intelligi potest. Sic autem transcendere omne finitum, est quid positivum, cui tamen annexa est negatio finis : et quia hoc nomen, infinitum, secundum quod dicitur de Deo, impositum est ad significandam magnitudinem transcendentem omne finitum, atque imponitur a finis negatione ; recte dicitur, quod ratione eius ad quod significandum imponitur, importat nobilissimam positionem, et ratione eius a quo imponitur, designat finis negationem. Hoc est quod alii dicunt, quod significat rem positivam modo negativo.

Haec Richardus.

 

Praeterea Alexander :

Quidam, inquit, sophismatibus suis decepti, immensitatem divinae potentiae limitare conati sunt sex modis, videlicet, actu, voluntate, bonitate, iustitia, praescientia et ratione, arguentes sicut continetur in littera. Quibus respondemus, quia ut ait Augustinus in Enchiridio, omnipotens Dei voluntas multa potest quae, nec vult nec facit.

Creabile autem dicitur, non potentia materiae, sed solum potentia Creatoris. Quae potentia potest intelligi absolute, et item cum dispositione seu praeordinatione : sic et creabile potest dici, vel quod est in potentia causae creantis, aut quod est in dispositione sive praeordinatione ipsius ut quandoque creatur ab initio mundi usque ad finem. Et si sumatur creabile secundo modo, concedendum est, quod Deus potest creare in quovis instanti sicut disposuit. Ex hoc tamen non sequitur quin possit postea alia creare.

Et si obiciatur, quod Augustinus ait in libro de Symbolo : Illud solum Deus non potest quod non vult ; exponendum est, quod illud solum non potest facere, quod non vult se posse. Alias enim Deus multa et innumerabilia potest quae facere non vult.

 

Praeterea circa haec multa possent inquiri. Primo, an Deus non possit nisi quod iustum est, hoc est, an aliquid possit de potentia, quod non potest de iustitia. Quod non videtur, quia super illud ad Galatas : Si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, loquitur Glossa : Non potest fieri quod non fit iuste.

Dicendum : Secundum Hugonem in suis Sententiis, sicut aeternitatem Dei non aequat tempus, nec immensitatem locus, nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus ; sic nec potentiam opus. Excedit enim in infinitum potentia Dei suum effectum.

Cum itaque dicitur, Deus non potest facere nisi quod bonum et iustum est, distinguendum est verbum boc, est : quia aut dicit praesens indeterminatum et in habitu, aut dicit tempus praesens ut nunc et in actu. Primo modo Deus non potest nisi quod bonum et iustum est, quoniam sensus est : Deus non potest nisi quod bonum et iustum esset si faceret. Secundo modo falsum est hoc, cum sit sensus : Non potest facere nisi quod bonum et iustum est nunc.

Sic quoque est distinguendum, cum dicitur, Deus non potest nisi quod sua iustitia exigit : quia si verbum hoc, exigit, dicit congruentiam in habitu, verum est, ut sit sensus : Non potest facere nisi quod iustum est ; id est, nisi quod iustitiae suae congrueret si faceret illud. Si vero dicat congruentiam in actu, non est verum. Exigere tamen, cum dicat exactionem, non convenit proprie Deo.

Denique iustitia Dei uno modo notat divinae condecentiam bonitatis : sicque quidquid Deus potest de potentia, potest de iustitia. Alio modo notat congruentiam meritorum : et sic non quidquid potest de potentia, potest de iustitia, id est secundum nostrorum congruentiam meritorum. In Deo etiam idem est posse de iure et posse de facto, secundum quod ius dicit condecentiam bonitatis.

Dum vero quaeritur : an Deus possit Petrum damnare et Iudam salvare, dicendum quod potentia duplex dicitur esse in Deo, videlicet absoluta et ordinata : et dicitur ordinata, secundum rationem divinae praeordinationis et iustitiae reddentis unicuique secundum merita sua. De potentia igitur absoluta hoc posset, quia non implicat ; non de potentia ordinata.

Haec Alexander.

 

Responsio quoque Bonaventurae in praehabitis virtualiter continetur, et in responsione Petri pene formaliler.

 

Porro Durandus hic sciscitatur, an rationes doctorum probantium divinam potentiam esse infinitam, sufficienter probent intentum. Et apparet ei aliisque nonnullis, quod quamvis habeant probabilitatem, non tamen necessitatem. Potissima quippe illorum ratio esse videtur, quod divina potentia ideo sit infinita, quoniam non est limitata neque contracta ad genus et speciem, sed omnium specierum ac generum perfectiones in se includit. Haec autem ratio non concludit : quia cum genera et species entium sint finitae perfectione et numero, ex hoc quod divina potentia transcendit omnia illa, non sequitur quod sit infinita, sed quod sit maior omnibus illis.

 

Ad quod dico, quod ratio illa, quam Alexander, Thomas, Albertus, Bouaventura, Henricus, Petrus, Richardus, et alii multi inducunt, sufficienter omnino et necessarie probat propositum, praesertim si integre proponatur et recte intelligatur. Cum enim ultimata constitutiva differentia contrahat atque determinet genus ad certum gradum, ordinem et mensuram perfectionis, id de necessitate infinitae perfectionis consistit, cuius natura ad nullum gradum, ordinem aut mensuram perfectionis arctatur aut limitatur : quoniam in se separate incommiscibiliterque subsistit, tanquam ens imparticipatum, non receptum, et absolute perfectum. Nec ideo praecise dicitur infinitum, quia excedit includitque omnia illa finita, sed quia supereminenter et incomparabiliter ea transcendit atque includit, tanquam purus et simplicissimus actus : quemadmodum ex hoc quod intelligentia etiam summa aliquid potentialitatis habet admixtum, Deus vero nihil potentialitatis admixtum habet, necessario sequitur quod Deus sit actus purus, et per consequens incomparabiliter interminabiliterque intelligentia illa, imo et omni creatura, perfectior. Unde et quamvis tota creatura sit finita, tamen ex eius consideratione demonstrative probatur, quod Deus sit perfectionaliter infinitus, et intensive infinite perfectus.

Durandus quoque non recitat rationem istam doctorum : quod scilicet divina potentia cum realiter sit ipsa divina essentia, non est minus infinita quam divina essentia, quae ratio certissime atque clarissime monstrat intentum ; item, quod propria virtute imperialiter universa creare, naturas et ordinem universorum ex fonte propriae sapientiae instituere, et super regionem nihili vel ut imperium plenum habere, vocando ea quae non sunt tanquam sint, sit infinitae potentiae, quod soli superbenedicto ac superpraestantissimo convenit Deo : unde constat quod infinita sit eius potentia.

Insuper dicit Durandus, quod Aristoteles octavo Physicorum probat Deum esse infinitae potentiae seu virtutis, quoniam tempore infinito movet, caelum, et infinities circumvolvit illud. Et addit Durandus, quod ratio illa nil valet, cum et intelligentia movens orbem inferiorem, etiam infinito tempore moveat illum, secundum Philosophum, non tamen ob hoc infinitae censetur virtutis. Sed summum illum philosophum ita tractare, non videtur bene sonare ; nec est verisimile quod tam profundi ingenii philosophus tam simpliciter argumentari intenderit, sed quid altius praetendisse videtur.

 

Hinc circa hoc scribit Aegidius, verum esse quod ratio illa Philosophi secundum quod superficie tenus sonat, non convincit, cum secundum eumdem philosophum, sol tempore infinito agat, moveat, alteret ista inferiora, non tamen est infinitae virtutis, quia secundum Philosophum, in corpore finito esse non valet potentia infinita. Motor quoque qui in movendo non fatigatur, eadem virtute et aeque faciliter movet per diem sicut per horam, et per annum sicut per diem, sicque ascendendo ad tempus quantumlibet. Ideo aliquid plus est subintelligendum ac supplendum, quod et ipse Philosophus alibi, imo et octavo Physicorum, insinuat, utpote quod Deus est motor non motus, cum sit motor primus : ideo propria movet virtute, et caeteri motores caelestes eius movent virtute, atque ipsius innituntur potentiae tanquam primae et independenti virtuti.

Ex quibus patet propositum, ratioque Philosophi sic intellecta convincit.

 

Denique non est certum hoc fuisse de mente Philosophi, quod Deus sit motor caeli tanquam causa immediata effectiva motus caelestis : imo magni Peripatetici aliter sentiunt, et multi christiani philosophi illis consentiunt, protestantes quod iuxta intentionem Philosophi, Deus sit motor primus in genere causae finalis, movens reliquos cunctos motores sicut desideratum movet desiderantem, prout super libris de Causis scribit Albertus.

Insuper Scotus hic quaerit, an prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei, vel ex parte rei. Quocirca arguit satis prolixe, et tandem concludit, quod principiative sit ex parte Dei, formaliter vero ex parte rei, cui fontaliter ex Deo propria convenit ratio, ut quod homo esse non possit leo aut asinus.

 

At vero Thomas de Argentina :

Infinitum (inquit) tripliciter dicitur, utpote : negative, pro non finito, et sic convenit Deo ; et privative, pro eo quod natum est finiri, non tamen finitur, et sic perfecto et incommutabili Deo non competit ; et contrarie seu disparate, pro eo quod contrariam habet dispositionem ad finiendum passive, sic etiam convenit Deo, cui non convenit ab ullo finiri, sed cuncta finire.

 

Postremo Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, inquirit id de quo et ante praectactum est, an scilicet Deus posset Petrum damnare et Iudam salvare. Videtur quod sic, quoniam super illud in Genesi : Non potero facere quidquam donec ingrediaris, loquitur Augustinus in Dei persona : Non possum de iustitia, sed de potentia. Quo constat quod multa possit Deus de potentia, quae non potest de iustitia. Item, Deus potest utrumque ad vitam hanc revocare, in qua possent mereri ac demereri.

Sed contra, Deus non potest suae iustitiae derogare, aut suae misericordiae contraire, nec contra suam sententiam aliquid agere, nec suum propositum immutare, atque ut ait Apostolus, se ipsum negare non potest : quod totum fieret, si iustum iam glorificatum damnaret vel ad statum reduceret viatorum, impiumque damnatum salvaret, praesertim cum in Genesi Abraham dicat ad Dominum : Numquid perdes iustum cum impio ? Non est hoc tuum qui iudicas omnem terram ; nequaquam facies hanc rem.

Respondemus, quod aliqui sunt simpliciter condemnati per definitivam sententiam, utpote valde mali, et aliqui sunt absolute salvati, ut valde boni ; et hi revocari non possunt : unde nec Petrus revocari potest salva confirmatione ipsius. Alii sunt mediocriter boni aut mali, qui non sunt absolute irrevocabiliterque salvati seu condemnati : ut Traianus, qui resuscitatus fuit et revocatus ad statum vitae praesentis S. Gregorii precibus, multique alii qui Sanctorum precibus revocati leguntur. De talibus dicimus, quod Deus potest taliter bonos damnare, et taliter malos salvare.

Insuper de sua potentia pure absolute considerata potest Petrum damnare, habito respectu ad naturalem Petri potentiam, qua potuit peccare et non peccare.

Haec Antisiodorensis.

 

Cuius verba sunt sane intelligenda, sicut quod ait :

Alii sunt mediocriter boni aut mediocriter mali, qui non sunt absolute damnati aut salvati. Quod non est intelligendum quasi mediocriter boni et mediocriter mali, communiter regulariterque loquendo, non damnentur absolute neque salventur, nisi forsitan dicere velit, quod ad tempus in purgatorio detineantur. Verum omnis homo in caritate decedens salvatur, sic tamen quasi per ignem, si quid cremabile secum detulerit. Qui vero extra caritatem emigrat, damnatur, regulariter communiterque loquendo. Nihilominus omnipotens Deus omnium praescius, quorumdam finalem suspendit sententiam ac definitivum iudicium, sicut et Traiani : de quo sunt diversae opiniones qualiter ab inferni poenis sit liberatus, prout in legenda sancti continetur Gregorii.

 

 

QUAESTIO II

Secundo hic principaliter quaeritur : An Deus omnipotens possit producere aliquod infinitum magnitudine aut multitudine.

 

Quod sic videtur.

Primo, quia de ratione quantitatis continuae est aliquam extensionem habere : ergo quo aliquid grandius est atque extensius, eo plus sibi convenit ratio quantitatis : corpori ergo infinito maxime competit.

Secundo, quidquid contradictionem non implicat, Deo possibile est : sed esse corpus mole infinitum, non implicat.

 

Similiter quod esse valeat multitudo actu infinita, sic persuadetur : Species rerum, saltem generabilium et corruptibilium, communicabiles sunt individuis infinitis ; continuum quoque divisibile est in partes infinitas. Huiusmodi ergo potentiae possunt ad actum reduci, et inconveniens nullum sequetur.

Item, infinitae sunt species figurarum et numerorum. Rursus, secundum Avicennam et Algazelem, in his quae non sunt essentialiter subordinata, nil prohibet esse multitudinem actualiter infinitam.

 

Ad haec duo Bonaventura una responsione respondet :

Infinitum actu Deus nec facit nec facere potest, quia nec convenit sibi nec creaturae. Sibi, inquam, non convenit, quia cum sit summe bonus, non potest facere nisi bonum : ergo non nisi rem ad se ordinatam. Cumque ordo praesupponat numerum, et numerus mensuram, quia non ordinantur ad aliquid nisi numerata, nec numerantur nisi limitata ; ideo necesse fuit omnia fieri in numero, pondere et mensura. Nec etiam convenit creaturae, de cuius ratione est habere esse participatum, contractatum et limitatum : alias esset purus actus. Et sicut una non potest esse infinita magnitudine aut perfectione, ita nec multae numero : quia necesse est illas plures ad unam creaturam reduci ; sed infinita ad finitum reduci, est impossibile. Quod autem necessario reducantur ad unum, patet : quia necesse est ponere ordinationem in creaturis non tantum ad Deum, sed etiam ad se invicem.

Si autem obiciatur, quod Deus debeat infinitatem suam demonstrare producendo infinitum effectum : dicendum, quod nec decet neque possibile est, effectum Creatori aequari ; manifestat tamen Deus infinitatem prout creatura capere potest. Cum enim divina potentia dicatur infinita, hoc est tripliciter, videlicet, interminabilitate durationis, immensitate vigoris, generalitate et numerositate suorum effectuum. Primum manifestatur per infinitum duratione, quod est finitum actu, infinitum potentia. Secundum manifestatur per creationem ex nihilo, ubi est infinita distantia inter terminum a quo et ad quem, propter omnimodam improportionem ipsius non esse ad esse. Tertium manifestatur in tot effectuum productione, ita quod semper possit ad innumerabiliter plura.

Haec Bonaventura.

 

Porro Thomas in Scripto quaestiones istas non movet, sed in prima parte Summae, septima quaestione. Atque ad primam, videlicet, an Deus facere queat infinitum actu secundum magnitudinem, respondet quod aliud est esse infinitum secundum essentiam, et secundum magnitudinem. Dato enim quod esset aliquod corpus magnitudine infinitum, ut ignis aut aer, tamen essentia eius esset ad certam speciem determinata, et per consequens ipsum esset secundum essentiam suam finitum.

Concesso itaque quod nulla creatura sit infinita secundum essentiam, adhuc restat inquirere, an aliqua sit aut esse possit secundum magnitudinem infinita. Sciendum ergo quod corpus quod est magnitudo perfecta, dupliciter sumitur, utpote : mathematice, prout in eo quantitas sola attenditur ; et item naturaliter seu physice, prout in eo considerantur forma atque materia. Quod autem corpus naturale nequeat esse magnitudine infinitum, constat ex hoc quod ad formam eius substantialem sequatur quantitas determinata in maius et in minus, sicut ait Philosophus : Omnium natura constantium certa est mensura et ratio magnitudinis. De corpore vero mathematico est eadem ratio. Cum enim non posset esse nisi sub aliqua forma, forma autem quanti in quantum huiusmodi, sit figura ; oporteret quod aliquam haberet figuram : ergo esset finitum, quia figura est, quae termino vel terminis clauditur.

 

Ad secundum, videlicet, an possibile sit esse multa infinita secundum actum, respondet :

Circa hoc fuit duplex opinio. Avicenua namque et Algazel dixerunt,quod impossibile est multitudinem actu infinitam esse per se, non autem per accidens. Dicitur enim multitudo esse infinita per se, quando infinita multitudo requiritur ad hoc quod aliquid sit : et hoc impossibile est, quoniam oporteret quod productio alicuius dependeret ex infinitis ; et sic nunquam compleretur, quoniam infinita non pertranseuntur. Per accidens voro dicitur multitudo infinita, quando non requiritur ad aliquid infinitas multitudinis, sed accidit sic esse.

Haec autem opinio stare non potest, quoniam omnem multitudinem oportet esse in aliqua multitudinis specie. Species autem multitudinis sunt secundum species numerorum. Sed nulla est species numeri infinita, quoniam quilibet numerus est multitudo mensurata per unum. Praeterea, omne creatum est sub aliqua certa intentione creantis, qui non in vanum aliquid operatur : idcirco oportet sub certo numero creata omnia comprehendi. Verumtamen esse multitudinem infinitam in potentia, possibile est.

Haec Thomas in Summa.

 

Insuper de his diffuse scribit Richardus, et quamvis in conclusione concordet cum Thoma et Bonaventura, non tamen in mediis, quia apparet ei quod motiva illorum insufficientia sint. Quamvis enim, ut ait, naturam corporis ac formae substantialis sequatur quantitas determinata, et hoc per naturam ; ex hoc tamen non sequitur quin supernaturaliter possit ei indeterminata et infinita quantitas copulari, praesertim cum Deus possit facere dimensiones a substantia separatas, ut in Sacramento patet altaris. Motivum quoque quorumdam sic arguentium : Omne corpus oportet esse aliquid ad superficiem terminatum, insufficiens arbitratur : quoniam Avicenna secundo Metaphysicae suae testatur, quod corpus ex eo quod corpus, non est necesse superficiem habere, sed ex eo quod finitum est.

Itaque Richardus propositum probat sic :

Essentia creaturae dicit quid indifferens ad fore aut non fore in effectu : idcirco dum fit, determinate contrahitur ad alteram partem, et ita finitur.

Haec Richardus.

 

Verum haec ratio eius videtur rationibus Thomae ac Bonaventurae infirmior esse. Posset enim quis dicere : Verum est quod dum fit, contrahitur ad esse actualis exsistentiae, non tamen ad quantitatem determinatam, cum esse tam communiter sumptum, minus requirat quantitatem limitatam quam forma substantialis cuiuslibet rei compositae. Imo cum dicat Averroes : Sicut res differunt suis figuris, ita et suis formis specificis ; videtur directe repugnare naturae rei corporeae habere magnitudinem infinitam.

 

Durandus quoque hic multa inducit, et opinionem illam Avicennae et Algazelis de infinito secundum multitudinem, dicit probabilem esse, se quoque interdum esse sic opinatum. Primo, quoniam Deus potest tot animas rationales simul producere, quot successive. Ergo potest simul infinitas creare : quia quacumque finita multitudine animarum assignata, potest Deus successive plures producere, imo et plures produceret, si generatio in perpetuum perduraret, quod Deo possibile est. Item, Deus potest simul tot animas condere quot possunt naturam animae participare : quae essent necessario infinitae ; alioqui ultra multitudinem animarum finitam non posset unam aut duas plures creare.

Haec Durandus prolixe prosequitur.

Nihilominus tandem ab illa resilit opinione, et praetactae Catholicorum positioni consentit, et argumenta haec solvit. De infinito autem secundum magnitudinem, an fieri queat, non scribit.

 

Haec breviter tetigisse sufficiat, ut vitetur prolixitas, et studiosis detur diligentioris inquisitionis occasio.

 

 

QUAESTIO III

Amplius quaeritur : An Deus agat de necessitate naturae aut iustitiae.

 

De qua quaestione iam sparsim introducta sunt multa : estque ostensum, quod Deus gloriosus ei adorandus omnia intellectualiter ac libere operatur, atque totius ordinis rerum est causa : idcirco non operatur ad extra de necessitate naturae.

 

Unde ad hoc Thomas respondet :

Omne quod est ex necessitate naturae, est intentum et ordinatum ad finem, aut non. Si non est intentum nec taliter ordinatum, tunc est a casu, cum casus sit causa agens praeter intentionem. Sic autem Deus non agit : quia sic omnia casualiter fierent, cum tamen videamus quod naturalia regulariter agunt propter finem, quem constat eis ab auctore naturae praefixum, a quo et inclinatio naturalis ipsis impressa est ad proprios fines. Deus igitur agit non ex necessitate naturae, sed ex fonte sapientiae suae, qua cuncta ordinate et sapienter produxit liberrima voluntate.

Praeterea, Deum agere ex necessitate iustitiae, uno modo sic potest intelligi, quod ex sua iustitia determinetur ad unum aliquod faciendum, ita quod aliud facere non possit. Et ita non agit ex necessitate iustitiae : quia dum tota determinatio operis est ex parte operantis, in ipso operante est determinare hoc aut illud ; cum vero opus ex se determinatum est, non est ultra in operante an illud sit bonum vel malum : quemadmodum in actibus humanis aliquid est indifferens, quod ex parte hominis sic fieri potest ut sit virtuosum aut etiam vitiosum ; aliquid vero ex sua ratione seu forma est vitiosum, sicut mentiri, ideo bene fieri nequit. Quidquid autem in rebus creatis bonum aut iustum est, totum est ex voluntate Dei sic ordinante et instituente. Idcirco ex necessitate iustitiae non facit hoc ita, quin et aliud facere posset : quoniam modum ordinis quem circa hoc ponit, etiam circa aliud ponere posset. Nam sicut scientia sua est causa omnis veri creati, sic iusta sua voluntas est causa omnis iusti creati. Unde si aliud faceret, iustum foret, et ipse iniustus non esset.

Hinc si quaestio ita intelligatur, quod nihil possit agi aut fieri a Deo quod non esset iustum si fieret ab eo ; sic verum est quod agit de necessitate iustitiae : quod libertati et voluntati nequaquam repugnat. Unde Deus dicitur non posse iniustitiam facere, non propter contrarietatem suae iustitiae ad suam potentiam, sed propter incompossibilitatem iniustitiae cum sua voluntate : quia haec duo incompossibilia sunt, quod Deus aliquid faciat, et quod illud iniustum sit.

Interdum quoque iustitia Dei vocatur condecentia suae bonitatis : contra quam nec agere potest.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc ait Albertus, quod Deus non potest aliquid facere contra iustitiam nec praeter iustitiam, quae est condecentia, nec iniuste : quia hoc poneret indecentiam et inhonestatem in Deo.

 

Aegidius demum hic scribit :

Secundum B. Dionysium quarto de Divinis nominibus, quatuor actus Deo conveniunt, ex quibus probatur quod suae voluntatis arbitrio agit. Primo, quoniam omnia in esse producit. Secundo, quia cuncta conservat. Tertio, quia sapientialiter cuncta producit. Quarto, quoniam universa ad se ordinate reducit. Agens autem naturale movet motum, et est determinatum ad unum, et impetu quodam naturae magis quam ex praecognitione fertur in actum.Deus autem est agens immobile, nec determinatur ad unum, sed causa est omnium, et ex ideali ratione suorum agit effectuum, universa etiam ordinat in se ipsum tanquam in summum et ultimum finem : ideo non movetur a quoquam, nec aliunde ei finis praefigitur. Hinc universorum finem ipse considerat.

Haec Aegidius.

 

Durandus item hic loquitur :

Deum agere ex necessitate naturae intelligi potest dupliciter, secundum duo in quibus differt agens naturale ab agente per artem aut a proposito. Unum est, quod agens per artem, praecognoscit quod agit ; agens vero per naturam, non. Aliud est, quod agens per naturam, quantum est de se, non potest non agere ; agens autem per artem et a proposito, libere operatur, et potest non agere. Certumque est quod Deus non agit de necessitate naturae primo modo, quoniam quidquid operatur, praenoscit. Si autem intelligatur quaestio modo secundo, videlicet, an Deus producat res de necessitate naturae, non quidem absque praecognitione atque volitione, sed quia ex necessitate vult eas producere, nec potest non velle hoc ; sic intellexerunt philosophi quidam Deum de necessitate producere alia, ita quod non solum propriam bonitatem, sed et alia velit de necessitate. Hoc autem nec fidei concordat, nec rationi : quoniam bonitas Dei est quasi finis ei. Cum autem finis perfecte et prompte potest haberi sine mediis, tunc media non appetuntur nec expetuntur de necessitate. Deus autem ad sum bonitatis plenissimam possessionem et fruitionem, rebus creatis non indiget : idcirco de necessitate eas non vult.

Haec Durandus.

 

Insuper quaeritur hic : An Deus omnipotentiam suam valeat creaturae alicui communicare.

 

Ad quod Thomas respondet :

Virtus seu potentia essentiam rei semper consequitur. Hinc impossibile est ut finitae essentiae insit aut conveniat infinita potentia. Ideo sicut impossibile est creatam essentiam exsistere infinitam, sic impossibile est ei omnipotentiam convenire.

Et si obiciatur, quod sapientia, bonitas, potentia, et consimilia Dei attributa, creaturis communicantur, ergo et omnipotentia ; respondendum, quod perfectiones Dei non sunt communicabiles creaturis secundum eminentiam et plenitudinem qua Creatori conveniunt : ideo omne nomen quod divinam designat perfectionem absolute, specialem modum non concernendo, est communicabile creaturis ; quae autem designant eminentiae modum quo perfectio est in Deo, creaturis non competunt nec communicabilia sunt, ut esse summum bonum, esse primam veritatem, aut esse omnipotentem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus :

Sicut nulli (inquiens) creaturae potest communicari divina essentia, ita nec divina omnipotentia, triplici ratione. Primo, quoniam omnipotentia habet causalitatis universalitatem, creatura autem solum habere potest causalitatem particularem : alias posset esse causa sui ipsius, cum contineatur sub obiecto omnipotentiae, quod est ens producibile. Secundo, habet omnipotentia efficaciae infinitatem, creatura autem necessarie est finita in esse et posse. Tertio, habet sufficientiam, creatura vero semper innititur Creatori et indiget influentiis eius.

Haec Petrus.

 

Hinc ait Aegidius :

Omnipotentia creaturis repugnat, quoniam virtus ex hoc dicitur infinita sive omnipotens, quoniam in materia non est recepta, neque ad genus differentiamque contracta, et quoniam alteri virtuti non innititur in agendo. Et quamvis primum horum conveniat quibusdam creatis potentiis, secundum tamen et tertium repugnant conditioni et proprietati omnis creaturae.

Haec Aegidius.

 

Idem Durandus.

 

Postremo hic quaeritur : An Deus aliquid possit de sua potentia absoluta, quod non potest de potentia ordinata.

 

Ad hoc respondet Richardus :

Si Deus dicatur posse de potentia ordinata quod se facturum proposuit rationabiliterque disposuit, sic aliqua potest de potentia absoluta, quae non potest de potentia ordinata : quoniam absolute potest quidquid contradictionem non implicat. Si vero dicatur posse de potentia ordinata id quod se facturum proposuit atque disposuit, vel quod se facturum potest velle ac sapienter disponere ; sic nihil potest de potentia absoluta, quod non possit de potentia ordinata : quia nil facere potest nisi quod potest velle et disponere se facturum. Quidam vero dixerunt Deum id posse de potentia absoluta, quod facere posset si vellet, quamvis non posset velle id facere ; sed prima responsio securior mihi videtur.

Haec Richardus.

 

Albertus autem per potentiam ordinatam intelligit potentiam ad ordinem sapientiae relatam, sicque dicit, quod Deus non potest damnare Petrum neque salvare Iudam, quamvis hoc possit de potentia absoluta. Hanc tamen quaestionem nominat curiosam.

 

Ad quam Bonaventura respondens :

Quidam, inquit, distinguunt hic, dicentes quod Deus potest salvare Iudam et damnare Petrum de potentia absoluta, non de potentia ordinata. Verum ista distinctio non videtur sufficiens, quia Deus nil potest nisi quod potest ordinate. Posse enim inordinate, est non posse : sicut posse peccare. Aliqui vero dicunt, quod potest salvare Iudam, quia miseratio Dei est super omnia opera eius, et hoc esset superabundantis misericordiae ; sed non potest damnare Petrum, quia hoc esset crudelitatis. Quibus obicitur, quod sicut Deus est summe misericors, ita et summe iustus : ideo sicut non potest facere contra suam misericordiam, ita nec contra suam iustitiam. Hinc alii dicunt, quod Deus nullum illorum potest. Sed quis audeat dicere, quod Deus non possit exhibere uni damnato quod exhibuit alteri, vel non potuerit disponere de uno quod disposuit de altero ?

Idcirco dicendum, quod loquendo de Petro et Iuda salvis eorum meritis, non potest Iudam salvare nec Petrum damnare. Utrumque vero potest non salvis meritis eorumdem : quoniam posset Iudae gratiam dare, et sic eius peccata auferre ; sic et Petro gratiam liberaliter datam posset. auferre, quo facto peccaret.

Haec Bonaventura.

 

Haec autem solutio videtur maiori difficultate mentem involvere. Quomodo enim Petro confirmato in bono posset gratiam gloriamque iuste et pie collatam, sine ipsius praevia culpa auferre ? Rursus, quomodo posset reprobo et praescito, et iam definitive damnato, gratiam et salutem impendere, cum non possit contra id quod decrevit peragere ?

Hoc quoque circa illam obiectionem Bonaventurae sciendum, quod doctores potentiam Dei dividentes in potentiam absolutam et ordinatam, per potentiam absolutam non intelligunt potentiam inordinatam, prout illa praesupponit obiectio, sed potius potentiam Dei secundum suam infinitam et incoarctabilem potestatem et vigorositatem consideratam. Et si Deus de tali potentia aliquid operaretur, illud non esset inordinatum : imo eo ipso quo fieret a Deo, esset bonum, decens et ordinatum, dicente Apostolo : Quae a Deo sunt, ordinata sunt. Verumtamen non esset ordinatum secundum ordinem iustitiae aut condecentiae vel sapientiae a Deo altissimo iam institutum, rebusque inditum et consuetum, sed iuxta alium ordinem divinae et abyssalis sapientiae increatae et infinitae nobis prorsus ignotum, prout hoc in praecedenti distinctione in verbis Henrici aliqualiter est praetactum.