Distinctio XXX — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXX
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE
In praecedentibus quibusdam distinctionibus tractatum est de his quae relative dicuntur de Deo relatione reali, ratione emanationis ad intra et immanentis. Hic tractatur de his quae Deo conveniunt relative relatione rationis quantum est ex parte Dei et ex parte emanationis ad extra : propter quod dicuntur de ipso per causam seu habitudinem, atque ex tempore. Itaque circa hoc quaerit, opponit et solvit ; ac tandem in fine distinctionis respondet ad quaestionem superius motam, non solutam.
QUAESTIO PRIMA
HIc quaeritur : An aliquid conveniat invariabili Deo ex tempore seu de novo atque per accidens.
Videtur quod non.
Primo, quoniam sicut enti mutabili, prorsus instabili, diversa conveniunt ratione suae instabilitatis ; sic enti invariabili, eeternaliter uniformi, semper conveniunt eadem. Cum ergo Deus gloriosus et excelsus sit summe incomparabiliterque invariabilis et uniformissime habens se, semper eadem praedicantur de eo, et nunquam quidquam de novo.
Secundo, praedicatum affirmativum insinuat aliquid inesse aut convenire subiecto. Quidquid vero est in Deo aut convenit ei, est ipsemet Deus, nec realiter differt ab eius essentia. Sed nullum temporale est Deus, nec aliquid tale praedicatur de aeterno : ergo nihil de novo aut ex tempore convenit Deo.
Tertio, si talia praedicantur de Deo, aut praedicantur per se, aut per accidens : si per se, ergo ab aeterno competunt ei ; si per accidens, ergo aliquid accidit Deo, et accidens est in eo.
Ad ista respondet Albertus :
Multa ex tempore conveniunt Deo, nec praedicantur de eo per accidens, nec uno modo, sed quaedam per causam, sicut ipse dicitur salus nostra, quia est causa nostrae salutis ; quaedam per habitudinem relationemve rationis, ut cum dicitur creator, rex, dominus noster. Proprie namque loquendo, non eodem modo Deus dicitur salus nostra, et dominus noster. Huiusmodi tamen praedicata quantum ad id quod praedicant, sunt de convenientibus Deo per se seu substantialiter, quoniam praedicant et designant substantiam Dei ; quantum vero ad modum praedicandi aut significandi, praedicant eam ut habentem se ad aliud quod deduxit in esse, nec hoc ponitur in Deo quasi quid novum aut accidentale in ipso, sed in dependentia rei causatae ad ipsum : cum enim huiusmodi dependentiam intelligere nequeamus nisi intelligamus aliquo modo habitudinem Dei ad creaturam, ideo nominamus essentiam Dei in habitudine illa.
Quod si quaesieris, an aliquid in re, hoc est in Deo, correspondeat habitudini seu dependentiae aut intellectui illi, dicendum quod imo, videlicet verissima actio Dei qua creaturam produxit, conservat aut regit : quae actio Dei quamvis sit eius substantia, non tamen eodem modo significatur, et ille modus significandi importatur in nomine.
Si rursus quaeratur, an tale praedicatum sit per se conveniens Deo : dico, quod hoc convenit Deo per se quod sit creator, quoniam convenit ei soli ; nec tamen oportet quod semper seu ab aeterno : quia hoc nomen, creator, nominat causam agentem per intellectum et voluntatem ; ideo quamvis soli conveniat Deo, et gratia essentiae ac omnipotentiae suae, non tamen ab aeterno, quoniam libere agit. Quidam vero dicunt, quod convenit Deo « per accidens », et distinguunt duplex per accidens, scilicet, accidens inhaerens, et accidens gratia alterius conveniens, quod est extraneum, nec propter se inest vel non per se : sicque dicunt, quod convenit Deo esse creatorem gratia connotati in creatura, et non gratia sui. Sed hoc ego non audeo dicere quod Deo conveniat aliquid non gratia sui, quoniam connotato potius convenit esse gratia divinae essentiae, quam econtra. Idcirco mihi videtur, quod huiusmodi verba seu nomina designant divinam essentiam cum habitudine ad creatum in modo significandi cui subest actus primi agentis : qui actus quamvis sit idem substantialiter cum Deo, tamen aliter significatur, et convenit Deo gratia potentiae suae agentis. Nec tamen convenit ab aeterno, quoniam habitudinem illam quam simul cum essentia divina importat, non facit intellectus noster sine creatura ad quam Creator se habet : qui licet uno modo se habeat ab aeterno, et non modo creet, modo non creet, quantum ad se, ut scilicet in se ipso unquam aliter et aliter se habeat ; nihilo minus creatura modo creatur, non ante : et hoc, propter sapientiam Dei praedeterminantem ac praeordinantem exitum creaturarum in esse. Idcirco non sequitur quod semper Deo conveniat : quoniam aliter est in voluntarie agentibus, aliter in his quae agunt per solam naturam praeter intentionem et voluntatem.
Haec Albertus.
Haec in Summa sua, libro secundo, ait Udalricus :
Nominum significantium substantiam Dei primo et non ex consequenti, quaedam solam dicunt divinam substantiam, ut omnia nomina substantialia quae Deo conveniunt ab aeterno ; quaedam connotant effectum in creatura, ut dominus, rex, creator, quae dicuntur de Deo creatura exsistente, ad quam Deus significatur referri : nam relativa simul esse oportet. Isti tamen respectus non sunt realiter nisi in creatura. Nam quamvis in ad aliquid non sit motus per se, eo quod relativa sint formae simplices non habentes medium ut possint successive fluere de non esse ad esse, ut requirit natura motus ; tamen in ad aliquid est motus per accidens : quia realis relatio consequitur motum, quoniam semper fundatur super aliquid absolutum. Nomina autem temporaliter dicta de Deo, significant divinam essentiam sub ratione creantis aut disponentis creaturam. Porro quod necessarium sit multa de Deo dici ex tempore, probatur faciliter. Nam Filius Dei ait : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ex novo autem effectu novus innascitur creaturae respectus ad causam suam agentem. Et hoc significatur dum Deus designatur in nova et temporali habitudine ad creaturam. Horum nominum quaedam praedicantur de Deo per causam, sicut cum dicitur : Deus noster, refugium et virtus, adiutor, etc.
Haec Udalricus, qui plura scribit de his : quae omitto, quia coincidunt cum praedictis.
Verum verbis Udalrici videtur obici posse, quod etiam substantiae separatae, in quibus non est motus proprie (successivus praesertim) secundum philosophos, habent realem relationem ad Deum, quae non videtur consecuta motum huiusmodi, nec per motum talem innata.
Consonat Thomas :
Necesse est, inquiens, aliqua de Deo dici ex tempore. Cum enim esse cuiuslibet rei fluat a Deo, non solum esse universi, sed et cuiuslibet partis eius, oportet quod Deus designetur cum habitudine principii ad ea quae sunt ab ipso. Imo etsi mundus ponatur semper fuisse, ut quidam senserunt philosophi, oportet quod nomina designantia habitudinem illam, non ab aeterno dicantur de Deo : quia relatio secundum actum, exigit duo extrema actualiter esse. Idcirco non potest Deus referri ad creaturam ut actuale principium creaturae, nisi creatura exsistente in actu : quod non semper fuit, sed ex tempore. Hoc autem non contingit de aliis quae absolute dicuntur de Deo, quod scilicet dicantur de eo ex tempore : quia quae absolute dicuntur, secundum proprias rationes aliquid ponunt in eo de quo praedicantur, ut quantitas, qualitas. Unde nihil horum invenitur quod non realiter sit in eo de quo vere ac proprie praedicatur. Hinc non possunt de aliquo ex tempore dici, nisi id mutetur per susceptionem eius quod ante non habuit. Relatio autem ex sua ratione non habet quod ponat aliquid in eo de quo dicitur, sed dicit habitudinem tantum ad aliud : unde ut dictum est, invenitur relatio aliqua non exsistens realiter in eo de quo dicitur. Idcirco in talibus habitudines illae de novo dicuntur de aliquo non per sui mutationem, sed illius ad quod dicitur.
Cum ergo obiciatur, quoniam nomina illa quae ex tempore praedicantur de Deo, aut conveniunt ei per se, aut per accidens : dicendum, quod secundum Magistrum, ista praedicantur per accidens, non quod sit in Deo, sed in creatura. Verumtamen advertendum, quod in istis nominibus duo considerantur, videlicet habitudo sive relatio, et id super quod fundatur in Deo : quemadmodum habitudo creationis activae habet pro fundamento in Deo virtutem divinam, cuius est educere res in esse de nihilo. Si ergo consideretur hoc quod habent pro fundamento, dicuntur per se, et Deo conveniunt ab aeterno quantum ad illud, quia essentia, virtus et operatio ab aeterno est in Deo. Sed quantum ad habitudinem, per accidens dicuntur de Deo. Accidens vero dupliciter sumitur : primo, pro natura accidentis condivisa substantiae, sicque in Deo nullum est accidens ; secundo, pro eo quod convenit per aliud, prout dicimus quod album aedificat per accidens, quia adiungitur ei quod per se est causa aedificationis, videlicet aedificatori : sicque per accidens convenit Deo referri ad aliud extra se. Non enim dicitur relative nisi quoniam aliud refertur ad ipsum, quemadmodum quinto Metaphysicae ait Philosophus, quod scibile dicitur relativum non quia ipsum refertur, sed quia aliud, puta scientia, refertur ad ipsum. Nec tamen sequitur quod habitudo illa quae designatur in Deo, conveniat alteri per se, sed magis respectus oppositus, qui est esse creaturam, aut esse servum, vel aliquid tale.
Haec Thomas in Scripto. Qui in hac ultima responsionis suae particula parumper a praeinducta responsione Alberti recedit. Albertus quippe, ut tactum est, ait se dicere non audere, quod aliquid conveniat Deo non gratia sui, sed gratia connotati, cum potius connotato conveniat esse gratia Dei. Pro quorum concordantia apparet dicendum, quod aliquid competat Deo formaliter gratia seu ex parte et habitudine creaturae, sed efficienter gratia Dei convenit connotato atque creato « esse » et « quod est ».
In prima etiam parte Summae de hac materia scribit. Quae (si non fallit memoria) introducta sunt supra : ideo omittuntur hoc loco.
Petrus demum circa haec loquitur :
Quatuor modis praedicatur aliquid de aliquo. Primo, per essentiam : ut, homo est animal. Secundo, per denominationem seu inhaerentiam : ut, homo est albus. His duobus modis aliquid de novo praedicari de aliquo immediate, importat mutationem in illo ; et his modis nihil de novo praedicatur de Deo. Tertio modo aliquid praedicatur de alio per causam : ut, dies est sol aut latio solis. Quarto, per habitudinem seu respectum : ut, iste est dexter illi. Hisque duobus modis aliquid de novo praedicari de alio, non importat mutationem, ut patet de dextro ad sinistrum. Primo horum duorum modorum ultimorum praedicantur de Deo illa quae absolute dicuntur, ut patientia mea, salus mea. Secundo autem horum modorum praedicantur de Deo ea quae relative conveniunt ei, ut dominus et creator : quae principaliter significant divinam essentiam, et important effectum in creatura secundum rem ; ideo quia respectus iste est temporalis, non possunt praedicari de Deo nisi ex tempore ratione partis, sicut totum copulatum interimitur interemptione partis unius.
Haec Petrus.
Insuper Richardus hic scribit diffusius :
Illud, inquiens, quod praedicatur de aliquo, aut dicit illius essentiam aut aliquid de essentia, aut aliquod accidens absolutum inhaerens, aut causam illius, aut eius effectum, aul relationem ipsum denominantem, aut actionem illius transeuntem in rem exteriorem, aut actionem alterius passive significatam, aut rem unitam ei de quo dicitur. Primo modo nil convenit Deo ex tempore, quoniam quidquid pertinet ad eius essentiam, convenit sibi ab aeterno. Secundo modo nil praedicatur de Deo ex tempore neque ab aeterno, quia in Deo nullum est accidens ; nec tertio modo, quoniam Deus causam non habet. Sed quarto modo, videlicet per effectum, aliquid convenit Deo ex tempore : sicque dicitur salus nostra, patientia nostra. Similiter quinto modo, utpote relative, aliquid praedicatur de Deo, videlicet esse dominum, regem, creatorem. Sic et sexto modo, quoniam punit iniquos et incendit damnatos. Itemque septimo modo : ut cum dicimus, Deus vocaliter laudatur, adoratur. Sed et modo octavo aliquid praedicatur : sicut cum dicimus, Deus est homo.
Porro ad id, an aliquid dicatur de Deo per accidens, respondet Richardus :
Aliquid dici de Deo per accidens, quadrupliciter potest intelligi. Primo, quod illud sit accidens Deo inhaerens : sicque nil praedicatur de Deo per accidens. Secundo, quod illud sit accidens alteri inhaerens : sicque aliquid praedicatur de Deo per accidens, ut dominus et creator, quantum ad id quod habitudinem dicunt : quae habitudo realiler est in creatura, et secundum rationem in Deo. Tertio dicitur aliquid praedicari dc Deo secundum accidens, quoniam contingenter, non necessarie, convenit ipsi, ut creare, gubernare : quos actus posset non facere. Quarto, quoniam convenit ei ratione naturae assumptae, ut esse passum.
Haec Richardus.
Concordat Bonaventura, dicendo :
Aliquid dicitur de aliquo ex tempore dupliciter : primo, quia ipsum est temporale ; secundo, quoniam dicit respectum ad temporale. Primo modo nihil praedicatur de Deo per essentiam, cum ipse sit aeternus ; neque per inhaerentiam, quia in ipsum non cadit accidens ; sed per causam, cum Deus dicitur patientia nostra ; vel per unionem in Christo. Alio modo dicitur aliquid ex tempore, quoniam ratione nominis sui dicit comparationem ad aliquid temporale, ut dominus et creator : quae tamen de sua principali significatione important essentiam. Dominus enim importat dominium, quod est potestas coercendi subditos : quae potestas est divina essentia ac summa maiestas. Creator quoque significat divinam essentiam. Utrumque vero designat respectum ad creaturam, connotatque creatum ac temporale. Quoniam ergo quod implicat in se contingens ac necessarium, denominatur totum contingens ; similiter quod includit aeternum ac temporale, totum denominatur temporale, propter naturam totius copulati, quod ponit utramque partem, et falsificatur pro parte utraque atque pro altera. Hinc talia dicuntur ex tempore, non ratione principalis significati, sed connotati. Itaque non omne quod dicitur de Deo ex tempore, praedicatur de eo per causam ; sed vel dicitur per causam, aut per unionem, aut per quamdam comparationem seu relationem.
Si autem obiciatur, quia omne quod praedicatur de Deo est aeternum, ergo nullum tale est temporale : distinguendum est, quia aeternum tenetur aut adiective aut substantive. Si adiective, sic falsum est : quoniam aliquid praedicatur de Deo cuius duratio non est aeterna, ut esse dominum huius. Si substantive, sic verum est : quoniam sensus est, quod esse quod praedicatur de Deo, sit aeternale. Nec tamen sequitur, Deus est aeternus, ergo et illud sic dictum de Deo est aeternum : imo est fallacia accidentis, sicut hic : Creatio est Deus, et Deus est aeternus, ergo creatio est aeterna.
Haec Bonaventura.
Ad aliam quaestionis partem idem Doctor respondet :
Aliquid dicitur per accidens tripliciter. Primo, per oppositionem ad substantiam, utpote quod inhaeret : sicque nihil dicitur de Deo per accidens. Secundo, per oppositionem ad per se : et sic dicitur per accidens quod convenit per aliud ab essentia, ut cum dicitur : Paries disgregat visum, quia hoc convenit ei per albedinem. Tertio, per oppositionem ad necessarium, ut creare, iustificare. Et de his modis dictum est qualiter Deo conveniant, etc.
Haec idem.
Praeterea Alexander circa haec scribit diffuse. Nempe quaesito quo quaeritur, an Deus coepit ex tempore esse dominus rerum, respondens :
Deus, ait, coepit esse dominus tempori coaequaevorum ex tempore, secundum quod dominus dicitur in actu : quia non potest intelligi creatura nisi intelligatur ens ex nihilo ; sicque intelligitur mutabilitas, quae sine tempore nequit intelligi. Unde non potest intelligi creatura nisi intelligatur tempus : hinc oportet dicere quod Deus coepit esse dominus temporis simul cum tempore. Sed quoniam intelligere possumus tempus non intelligendo creaturam hanc vel illam, ideo dici potest de aliis creaturis, quod coepit esse dominus earum ex tempore, quoniam tempus intelligi potest ante creaturam. Coepit igitur esse dominus temporis cum tempore, aliarum rerum ex tempore. Verumtamen hoc nomen, dominus, quandoque ponitur absolute, et tunc notat essentiam tantum, et ab aeterno convenit Deo ; quandoque respective, tuncque principaliter designat essentiam, et secundario relationem, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui creatura subiecta est. Similiter nomina ista, creator et consimilia, principaliter significant essentiam, secundario correlationem creaturae inexsistentem. Est etenim sensus : Deus est creator, id est, Deus est Deus a quo creatura incipit esse. Non tamen hoc nomen, creator, ab aeterno convenit Deo. Destruere namque facilius est quam construere, secundum Philosophum. Nam ad hoc quod Petrus sit homo albus, duo necessaria sunt, scilicet, ut sit homo, et ut sit albus ; ad hoc autem quod non sit homo albus, sufficit alterum, utpote quod non sit albus. Ita a simili, ad hoc quod Deus sit creator, duo sunt necessaria, utpote, quod sit Deus, et quod ab ipso esse incipiat creatura ; ad hoc autem quod non sit creator, sufficit quod ab eo non inceperit creatura.
Praeterea, si obiciatur praedictis, quod dominus semper dicitur respective, quia secundum Augustinum quinto de Trinitate, sicut creator relative dicitur ad creaturam, sic dominus ad servum : dicendum, quod dominus semper dicitur respective, sed hoc dupliciter : quia notari potest respectus in habitu, et respectus in actu. Si in habitu, sic convenit Deo ab aeterno quod est dominus, id est dominabilis seu dominativus seu potens coercere subditos quandocumque, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui subicibilis est creatura, sive sit, sive non sit. Si vero notetur respectus in actu, convenit Deo ex tempore, estque idem quod dominator, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui subiecta est creatura.
Haec Alexander.
Quamvis autem verba haec Alexandri et praefatorum doctorum sint vera, non tamen sunt ita intelligenda, quasi esse dominum vel creatorem aut regem aut salvatorem, non conveniant divinae personae, sed solum essentiae seu Deo absolute accepto : imo conveniunt unicuique divinae personae, nisi quod unigenito Filio specialiter convenit esse salvatorem. Sed ideo doctores affirmant nomina haec divinam significare essentiam, quia ratione deitatis et essentiae, non ratione relationis, radicaliter seu fundamentaliter ac principaliter conveniunt Deo et personis ; et relatio rationis importata in eis fundatur super essentiam et virtutem operationemque Dei communem personis : quae operatio est realiter divina essentia.
Ex his patet ad obiecta solutio.
Ad primum enim dicendum, quod invariabilissimo Deo de novo nil convenit per mutationem factam in ipso, sed per hoc quod aliquid de novo aliter habet se ad ipsum. Nec ipse quantum est ex parte ipsius, aliter et aliter habet se ad creata : imo quidquid de novo vel ex tempore operatur in eis, ab aeterna et invariabili eius dispositione ac voluntate procedit.
Ad secundum, quod omnia nomina quae sic ex tempore praedicantur de Deo, relationem important, secundum Durandum : et quamvis illa relatio non sit realiter in Deo, tamen fundamentum eius est realiter in eo ; et nomina illa utrumque significant, et ita vere designant quid reale in Deo consistere, quod est virtus et actio creativa, quae est ipsemet Deus.
Ad tertium patet ex dictis formalis solutio.
QUAESTIO II
Secundo solet hic principaliter quaeri : An nomina ista dicta de Deo ex tempore, designent divinam essentiam, seu utrum secundum substantiam dicantur de Deo.
Verum ad hoc in praecedenti quaestione responsum est, et dictum quod principaliter divinam importent essentiam.
Plenius tamen respondendo, tangam Bonaventurae solutionem :
Aliquid, inquit, praedicari aut dici secundum relationem, contingit dupliciter : primo, secundum rem ; secundo, penes modum. Realis autem relatio triplex est. Aliquando enim fundatur super proprietatem accidentalem, ut similitudo in duplici albedine. Aliquando super dependentiam essentialem, sicut respectus seu relatio materiae ad formam : nam ut ait Philosophus, materia hoc ipsum quod est, est ad alterum. Aliquando super originem naturalem, sicut effectus ad causam, et filii ad patrem. Prima relatio non potest esse in Deo, quia in ipso nulla est accidentalis proprietas ; nec secunda, quia in Deo nulla est dependentia. Tertia est in Deo non respectu creaturae, sed personae divinae : quoniam ista relatio non dicit nisi distinctionem atque originis ordinem, quae sunt in divinis. Una quoque persona divina realiter habet se aliter ad unam quam ad aliam per relationem realem. Ad creaturam vero Deus non habet ordinem, nec aliam et aliam habitudinem : ideo relatio ad creaturam nequaquam realiter est in Deo. Porro creatura ad Deum ordinem et habitudinem habet omnibus modis prsetactis, videlicet mediante proprietate accidentali, et dependentia essentiali, et origine naturali. Ideo secundum omnem modum refertur creatura ad Deum relatione reali.
Praedicta itaque nomina dicta de Deo, non important relationem in Deo secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi : cui relationi rationis correspondet in Deo divina essentia. Hinc et Philosophus duodecimo Primae philosophiae testatur, quod summum et primum bonum non ordinatur ad ista creata ; et rursus fatetur, quod Deus non habet ordinem nec habitudinem ullam ad alia. Atque in libro de Causis asseritur, quod prima causa eodem modo se habet ad omnia, sed alia non eodem modo se habent ad ipsam. Ideo nomina illa quae ex tempore dicuntur de Deo, dicunt pure substantiam circa ipsum secundum rem, relationem vero in ipso secundum modum intelligendi, sed in creatura relationem dicunt realem.
Haec Bonaventura.
Hinc Thomas :
Nihil autem dicitur de Deo ex tempore, nisi quod habitudinem importat ad creaturam. Habitudo autem Dei ad creaturam potest designari dupliciter : primo, secundum quod creatura refertur ad ipsum sicut in primum principium ; secundo, prout refertur in ipsum sicut in terminum seu ultimum finem. Si primo modo, hoc contingit dupliciter : aut enim propria praedicatione praedicat aliquid de Deo ex tempore quod designat habitudinem principii ad principiatum ; aut aliquid quod designat ipsum principiatum a Deo, ut quando praedicatio est per causam : sicnt dum dicitur, Dens est spes nostra. Si primo modo, hoc contingit dupliciter. Aliquando enim nomen imponitur ad significandum habitudinem ipsam, sicut hoc nomen, Dominus, et huiusmodi, quae sunt relativa secundum esse : et talia dicta de Deo, sunt quidem relativa, quoniam et ex primo suo intellectu designant habitudinem quae est secundum rationem in Deo ; et ex consequenti designant essentiam, secundum quod talis habitudo fundatur in aliquo essentiali in Deo. Aliquando autem nomen imponitur ad significandum id super quod fundatur habitudo, sicut hoc nomen, scientia, significat qualitatem quam sequitur respectus quidam ad scibile. Hinc ista non sunt relativa secundum esse, sed solum secundum dici : ideo principaliter important rem alterius praedicamenti, et ex consequenti notant relationem. Ita etiam est in Deo, ut patet in nomine hoc, creator, quod imponitur ad significandum actionem divinam, quae est Dei essentia : quam actionem consequitur habitudo quaedam ad creaturam. Et ista designant divinam essentiam, et ex consequenti respectum ad creaturam. Similis ratio est in illis in quibus est praedicatio per causam, quoniam tales locutiones resolvuntur in habitudines causae, ut cum dicitur : Deus est patientia nostra, id est causa patientiae nostrae. In omnibus quoque his quae dicuntur de Deo ex tempore et important habitudinem principii simpliciter, verum est quod toti conveniunt Trinitati.
Si vero consideretur relatio creaturae ad Creatorem sicut ad terminum, potest talis creaturae relatio ad Creatorem esse ad aliquid essentiale, vel ad aliquid personale : et hoc contingit tripliciter. Primo, secundum operationem, quemadmodum aliquis potest intelligere aut nominare Deum aut paternitatem. Secundo, penes exemplaritatem, ut in creatione rerum est terminatio in similitudinem essentialium attributorum, atque in caritatis infusione est terminatio processionis temporalis Spiritus Sancti. Vel est terminatio secundum esse, et iste modus est singularis in Incarnatione, per quam humana natura assumpta est ad esse et unitatem divinae personae, non ad unitatem divinae naturae. Verum ista relatio qua refertur creatura ad Deum sicut ad terminum, includit ex consequenti in se relationem quae est ad Deum tanquam ad principium. Unde in omnibus quae dicuntur de Deo secundum habitudinem ad creaturam ex eo quod creatura refertur in Deum sicut in terminum, considerandum est quod quantum ad habitudinem termini, possunt convenire uni tantum personae ; sed ratio principii quae ibi includitur ex consequenti, toti convenit Trinitati. Sicque secundum habitudinem unam possunt importare intellectum personae, et secundum habitudinem aliam intellectum essentiae : ut cum dicitur incarnatus, hoc solum convenit Filio, quoniam solum ad eius personam est Incarnatio terminata, quam tamen tota Trinitas fecit.
Haec Thomas.
Concordat Petrus :
Omnia, inquiens, quae dicuntur de Deo ex tempore, habitudinem Dei ad creaturam important per effectum in creatura causatum ; et quia effectus ille communis est tribus personis, ideo principaliter designant divinam essentiam. Horum vero tria sunt genera. Nam quaedam connotant respectum creaturae specialem ad Deum solum ut ad principium, sicut hoc nomen, creator : et haec toti Trinitati conveniunt. Quaedam connotant respectum aeternum personae ad personam ut ad principium, ut missus : et ista conveniunt personae cui respectus ille convenit tantum. Quaedam connotant respectum temporalem creaturae determinatum ad unam personam, quoniam connotant respectum ad Deum ut ad terminum, non ut ad principium, ut incarnates, passus : et haec convenient uni personae tantum.
Haec Petrus.
Porro in his videtur aliqualis dissensio in hoc quod nomina ista quae ex tempore dicuntur de Deo, secundum Petrum et alios quosdam praeallegatos, principaliter designant essentiam, et secundum Thomam ac alios quosdam, ex primo suo intellectu significant relationem, et ex consequenti essentiam. Quocirca videtur quod formaliter designant relationem, essentiam vero quasi materialiter, tanquam fundamentum relationis illius : et quoniam inter hmc duo essentia principale est, forsan et principale significatum ab aliquibus appellatur, praesertim cum relatio illa nil reale ponat in Deo.
Hinc Richardus :
Ea quae dicuntur de Deo ex tempore, aut ipsam relationem significant primo, aut eam dant intelligere ex consequenti. Eorum namque quae ex tempore praedicantur de Deo, quaedam significant rem super quam fundatur habitudo, sicut creator ct gubernator, quae significant divinam actionem intrinsecus, quae Deus est, et connotant habitudinem in actu, quae est in creatura secundum rem, et opposita habitudo est in Deo secundum rationem. Quaedam imponuntur ad significandum ipsam habitudinem, ut haec nomina, dominus, superior, quae significant relationem, quae est in Deo secundum rationem, et opposita habitudo est in creatura secundum rem ; atque ex consequenti dant intelligere divinam substantiam tanquam rem quae a tali habitudine denominatur. Quaedam significant divinam actionem passive significatam, ut incarnatus, missus ; dantque intelligere relationem realem personae missae ad personam a qua emanat, quia non mittitur nisi persona emanans. Incarnatus quoque dat intelligere habitudinem unius personae ad aliam, quoniam soli Filio convenit. Connotant etiam nomina illa relationem realem in creatura, et in Deo secundum rationem. Quaedam vero significant creaturam, sicut homo dictus de Deo significat naturam humanam, et realem in ea relationem ad Verbi personam, atque in persona Verbi aeterni relationem secundum rationem ad naturam humanam. Unde cum dicitur : Deus est homo, esse hominem significat unionem naturae humanae cum divina persona, et ex consequenti significat naturam humanam ac personam divinam.
Haec Richardus.
Albertus demum hic ait :
Doctores hoc loco tribus modis diversificantur. Quidam etenim dicunt, quod nomina ista ex tempore convenientia Deo, quoad id cui imponuntur, designant essentiam ; sed quoad id a quo nomen imponitur, dicunt habitudinem ad creata. Quibus obicitur, quod hoc nomen, creator, imponitur ab actu creantis : qui actus non convenit nisi Deo creanti. Et si dicatur quod creator vocatur ab habitu vel potestate creandi, facilius patet propositum, quia potestas et huiusmodi habitus non nisi Deo conveniunt. Alii ergo solutionem illorum emendare volentes, dixerunt quod huiusmodi nomina tam quantum ad id a quo nomen imponitur, tam quantum ad id cui imponitur, significant divinam essentiam, sed propter connotatum non conveniunt ab aeterno. Et hoc derisibile est, quod creator, rex, et huiusmodi, imponantur a divina essentia, cum ipsum nomen innuat aliud, utpote ab actu creandi se esse impositum, Damascenusque dicat quod significat habitudinem eorum a quibus distinguitur essentia et Deus. Ideo placet mihi sententia Damasceni, dicentis quod significant divinam essentiam sub habitudine ad creata.
Et si quaeratur an tempus incepit, dicendum quod tempus incepit in primo et indivisibili suo, quod est « nunc ».
Haec Albertus.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : Utrum nomina ista quae ex tempore competunt Deo, dicant realem relationem in ipso.
Ad quod quamvis iam saepe responsum sit, tamen plenius inde tractandum est.
Et apparet primo quod dicant realem relationem in Deo, quoniam Deus vere, realiter et excellentissime dominus est, rex, creator, et in ipso est verum ac summum dominimn, iurisdictio, auctoritas, quae omnia dicunt relationem : et ita in ipso est relatio ad creata.
Secundo, quia secundum Philosophum quinto Metaphysicae, servus et dominus sunt relativa secundum esse, et talia dicunt realem in utroque extremo relationem.
Tertio, si ista non dicunt in Deo relationem nisi secundum rationem, ergo rationis actu cessante non congruunt Deo, nec ipse vere realiter dominus, rex et creator poterit dici.
Quarto, in Deo est realis praesidentia et superpositio atque causalitas respectu creaturarum, ergo et vera ac realis relatio, quoniam omnia ista sunt relationes.
In oppositum est concors theologorum doctrina. Nec enim convenit Deo realis dependentia ad creata.
Ad hoc respondet Albertus :
Nomina talia nominant divinam essentiam sub habitudine ad creata, quse habitudo in Deo non ponit nisi actum qui est idem cum voluntate et substantia Dei agentis ; dependentia vero quae additur, in nostro est intellectu, non in Deo. Et hoc ideo fit, quoniam intellectus noster accipit dependentiam realem in creatura, quam non potest intelligere ut realem dependentiam habitudine ad creata, quae habitudo in Deo non ponit nisi actum qui est idem cum voluntate et substantia Dei agentis ; dependentia vero quae additur, in nostro est intellectu, non in Deo. Et hoc ideo fit, quoniam intellectus noster accipit dependentiam realem in creatura, quam non potest intelligere ut realem dependentiam, nisi etiam habitudinem quamdam ponat in causa. Quae habitudo non erit omnino frustra : fulcitur enim in actu causae, quamvis non dicat accidens in Deo ; et gratia habitudinis huius nomina ista habent sua connotata nata in creatura.
Si autem obiciatur, quia omnes relationes ad convertentiam dictae et non semper convenientes, ex mutatione causantur, Deus vero immutabilis est : respondendum, quod talia relativa non semper requirunt mutationem et realem respectum in utroque relativorum, ut patet in duplo et dimidio. Sint enim duo bicubita, alterumque mutetur per unius cubiti abscisionem, iam factum est dimidium, et erit subduplum et alterum duplum absque sui mutatione, cum tamen duplum et subduplum dicantur ad convertentiam : sicque dicere possumus de Creatore et creatura. Et illae relationes quae sic notant habitudinem secundum intellectum tantum, a Gilberto Porretano dicebantur adsistentes, et nihil praedicare in eo de quo dicebantur. Attamen dici potest, quod intellectus ponens eas in Deo, fulcitur in actu creantis et gubernantis.
Haec Albertus.
Consonat Thomas :
Secundum theologos (inquiens) atque philosophos communiter, verum est quod relationes quibus Deus ad creaturam refertur, non sunt in ipso secundum rem, sed solum secundum rationem : quoniam intellectus noster non potest accipere aliquid relative ad aliud dici, nisi sub opposita habitudine intelligat ipsum. Porro ratio in intellectu rerum tripliciter habet se. Quandoque enim apprehendit aliquid quod est in re secundum quod res illa apprehenditur : sicut dum apprehendit lapidis formam. Interdum vero apprehendit aliquid quod nullo modo est in re : ut dum imaginatur Chimaeram. Aliquando vero apprehendit aliquid cui subest in re quaedam natura, non tamen secundum rationem qua apprehenditur : ut in apprehensione universalis. Consimiliter in relationibus quas intellectus noster Deo attribuit. Invenit namque in Deo virtutem et actionem qua producitur creatura relationem habens ad Deum : cui essentiae seu virtuti vel actioni habitudinem attribuit, et nomina relativa ei imponit secundum quod ipsam intelligit. Ideo intellectus sic agens, non est cassus et vanus, quoniam habet sibi in re aliquid correspondens.
Denique relativorum est triplex diversitas : quoniam quaedam sunt quorum utrumque importat relationem rationis, non realem, ut dum ens refertur ad non ens ; alia, quorum utrumque importat realem relationem ; alia, quorum unum importat relationem realem, aliud rationis, ut scientia et scibile. Huius autem diversitatis est ratio ista, quoniam id super quod fundatur relatio, interdum invenitur in altero tantum, aliquando in utroque. Sicut relatio scientiae ad scibile fundatur super apprehensionem secundum esse spirituale, quod tantum est in sciente, non in scibili : ideo realis relatio est in scientia, non in scibili ad scientiam. Econtrario est de amante atque amato, quia amoris relatio fundatur super appetitum boni, quod non solum exsistit in anima : ideo in utroque relatio est realis, ut loquitur Avicenna, quoniam in utroque est dispositio per quam refertur ad alterum. Et quoniam omnes relationes creaturae ad Deum fundantur super modum quo a Deo accipiunt, qui modus non est in Deo, quoniam creaturae non assequuntur perfectionem modi secundum quem Deus operatur in eis ; hinc relationibus creaturarum ad Deum non correspondet realis in Deo relatio.
Haec Thomas.
Idem Richardus. Concordat et Petrus.
Circa haec scribit Scotus :
Dicunt aliqui, quod nulla relatio dicitur de Deo ex tempore, imo nec relatio rationis, imo est tantum appellatio nova : quoniam sicut potest intelligi ut in actu et in potentia, sic relationes fundatae super actionem variantur, sicut calefactivum, quia calefacere potest ; calefacturum, quoniam calefaciet. Similiter relationes ad propositum. Nam sicut fundamentum est idem diversimode consideratum, sic relatio eadem est et variatur secundum nomen. Unde relatio creantis fuit ab aeterno relatio creativi : sicque relatio aptitudinalis et relatio actualis sunt una relatio. Dicitur quoque communiter, quod relatio Dei ad creaturam non est realis.
Hoc loco Scotus prosequitur quorumdam opiniones. Ipse autem consentit praehabitis in hoc quod relatio Creatoris ad creata non est realis.
Insuper Durandus hic scribit prolixe, aliorum opiniones narrando, videlicet quod relatio Dei ad creata realis sit, et quid circa hoc alii opinentur. Ipse vero doclores sequitur praeinduclos, quod non sit relatio illa realis.
De scriptis autem Scoti et Durandi per transeo, quoniam claritatem exposite veritatis magis videntur obscuritate involvere quam elucidare.
Alexander demum circa haec plura inquirit : cuius determinationes virtualiter sunt inductae sententialiterque expressae.
Ad primum ergo dicendum, quod in Deo est verum et summum dominium, et ipse realiter atque verissime universorum dominus est, rex et creator ; sed illud dominium non est realis relatio aut respectus ad creaturas, imo est potestas et omnipotentia coercendi subiciendique omnia sibi, super quam ratio negotians circa Deum, fundat relationem et respectum ipsius ad creaturas.
Ad secundum, quod dominus in creaturis, non in ente increato, realem importat relationem.
Ad tertium, quod actu rationis aut etiam omnis mentis create cessante, maneret Deus vere potestatem et praesidendam habens ac dominus quantum ad potestatem et iurisdictionem altissimam, super quam fundamentalis esset relatio secundum dici, sed non quantum ad realem respectum relationemque actualem.
Ad quartum dicendum sicut ad primum.
Circa haec quaerit Petrus, utrum Deus fuerit dominus ab aeterno. Et respondet :
Dicendum simpliciter quod non, quia ab aeterno non fuit creatura, respectu cuius dicitur dominus.
Si quaeratur an coepit esse dominus ex tempore : respondendum, quod rerum quae coeperunt esse in tempore, ipse coepit esse dominus ex tempore. Quod si investigetur an coepit esse dominus temporis [ex tempore], distinguendum est, quia tempus dupliciter sumitur. Primo proprie, pro mensura mutationis successivae ; et sic non fuit tempus in primo instanti creationis rerum, sed coepit : ideo Deus non coepit esse dominus [temporis] ex tempore sic accepto ; imo ante tempus, puta in aevo, non tamen ab aeterno. Secundo tempus sumitur large, pro mensura cuiuslibet mutationis ; sicque in instanti creationis exstitit tempus, id est primum nunc temporis. Cum itaque dicitur, Deus coepit, esse dominus ex tempore, ly ex denotat ordinem : aut ergo notat consequentiam, et sic non coepit esse dominus temporis ex tempore ; aut concomitantiam tantum, et ita coepit esse dominus temporis ex tempore large sumpto, id est simul cum tempore.
Haec Petrus.
Praeterea recolendum, quod doctores etiam praecipui ad praetactam quaestionem diversimode responderunt. Quidam etenim, sicut et Petrus, hic dixerunt, quod esse dominum non convenit Deo ab aeterno. Idem dicit Aegidius, allegans ad hoc evidentem Augustini auctoritatem quinto de Trinitate, videlicet quod non debeamus dicere Deum ab aeterno dominum exstitisse, ne cogamur fateri creaturam quoque ab aeterno fuisse : quia non potest dominus appellari nisi sit cui dominetur. Alii, ut Thomas de Argentina, concedunt quod ab aeterno fuerit dominus.
Verum ad ista assignatur concordia, quoniam dominus dicitur vel ab actu dominandi, vel a potestate et habitu dominandi : et primo modo convenit ex tempore, creatura producta ; secundo modo convenit ab aeterno. Verumtamen aptius reor quod non convenerit ab aeterno. Proprie namque loquendo, nomen hoc, dominus, dicit relationem. Relatio autem non dicitur proprie ab aptitudine, sed ab actu : sicut non dicitur aliquis proprie pater quoniam potest aut potuit generare, sed quoniam genuit. Sic non proprie dicitur dominus quia potest servum habere, sed quoniam habet servum.
