Distinctio IX — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO IX
SUMMA DISTINCTIONIS NONAE
Procedenti distinctione tractatum est de proprietatibus et attributis quae Deo conveniunt absolute ; hic agitur de proprietatibus personalibus relativis. Specialiter autem in ista distinctione docetur qualiter generatio in divinis sit aeterna, ita quod Pater non est Filio prior duratione. Et potest ista distinctio multipliciter dividi, secundum diversa de quibus in ipsa fit mentio : quae intuenti per se faciliter innotescunt. Primo quippe ex verbis Augustini veritatem proponit, videlicet tres supergloriosas personas esse unum Deum ac invicem coaeternas ; deinde, quomodo haeretici Ariani vanissimi contra Filii aeternitatem fatue arguerunt, et qualiter viri sancti catholici sapientissime ac multipliciter responderunt, atque audaciam praesumptuosam reprehenderunt haereticorum. Post haec inquirit Magister ac docet per quae verba generatio divina et aeterna aptius designetur : et circa hoc procedit scholastice, arguendo, replicando, solvendo et exponendo.
Circa haec multa quaeri queunt, quorum solutio est praehabita, utpote : quot sint emanationes ad intra in Deo ; qualiter Filius producatur a Palre per intellectum et per modum naturalis emanationis procedat a Patre. Ostensum est item, qualiter tres superbenedictae et supersublimes personae conveniant in identitate naturae ac unitate essentiae ; et personaliter, imo et realiter, sint distinctae. Realiter, inquam, non re absoluta, sed relativa, seu relatione reali : quod tamen infra clarius ostendetur. Ex his patet solutio quaestionum quas doctores praecipui movent.
Bonaventura quippe hic sciscitatur, utrum generatio in divinis sit ponenda, utrum generatio personarum sit distinctiva, utrum sit aeterna. Ad quae tria responsio est inducta. Quaerit et quarto, an generatio divina sit terminata. Ad quod quamvis responsum sit supra, tamen aliquid hic addetur.
Thomas vero hic quaerit, an Filius sit alius a Patre, an Pater et Filius sint duo aeterni, an Pater sit aliquo modo prior Filio.
Albertus vero circa textum multa inquirit de aeternitate, et aliis de quibus praehabitum est. His ergo non expedit immorari, nec praedicta repetere.
QUAESTIO UNICA
Hinc circa distinctionem istam moveo tantum hanc quaestionem : An Pater et Filius sint coaeterni.
Videtur quod non. Primo, quia si sunt coaeterni, ergo aeterni : quod non videtur, quia in Symbolo legitur : Non tres aeterni, sed unus aeternus. Aeternus ergo Pater et Filius, non sunt duo aeterni.
Secundo, persona quae incessabiliter gignitur, non est coaeterna genitori aelerno : quia quod gignitur, nondum perfectum esse sortitum est, Cum generatio sit via ad esse. Filius autem incessabiliter gignitur, ut in textu habetur.
Tertio, Cum in Deo non sit accidens, videtur in eo non posse distinctio esse nisi substantialis.
Quarto, quia principium videtur prius principiato, et prius est esse quam agere. Cum ergo generare sit agere, et Pater sit principium Filii, apparet quod sit Filio prior, nec ab aeterno genuerit.
Quinto, quia ut in littera allegatur, generatio illa divina incomprehensibilis prorsus inenarrabilisque consistit, non tantum hominibus viatoribus, sed summis quoque angelicis mentibus, ac beatis supernis spiritibus. Praesumptuosum ergo videtur loqui, tractare, disputare ac definire de ipsa.
In contrarium est Sanctorum doctrina in littera.
Circa haec scribit Thomas : In divinis sunt essentia, persona, proprietas, quibus aptantur tria genera. Essentias quippe, quia communis est et indistincta absoluteque dicta, aptatur neutrum genus, quod est informe, non importans sexus distinctionem. Personse vero, quae est distincta, et significatur ut aliquis exsistens in divina natura, aptatur genus masculinum (quod est genus distinctum), et non femininum, propter ipsius imperfectionem. Proprietati autem, quae significatur per modum formae, genus femininum aptatur, quod essentiae quoque aptari potest, in quantum significatur ut forma. Hinc propter unitatem essentiae non potest Pater aliud a Filio dici, sed propter distinctionem personae alius appellatur.
Verumtamen istud videtur adaptatio quaedam esse, magis quam expressio proprietatis locutionis. Hinc aliter est dicendum, videlicet, quod istud contingit quoniam neutrum genus substantivatur : idcirco importat diversitatem simpliciter et absolute, quae est diversitas essentiae. Masculinum vero et femininum genus adiective tenentur : unde ponunt diversitates seu distinctiones circa terminos personales qui in locutione ponuntur, Cum dicitur : Filius est alius a Patre. Substantivum enim habet significationem suam absolute ; sed adiectivum ponit significationem suam circa substantivum. Porro Cum aliquid dicitur substantive, absolute intelligitur de eo quod simpliciter est : sicut ens absolute dictum designat substantiam. Et quia alietas essentiae est simpliciter alietas, neutrum genus substantivatum importat alietatem essentiae. Genus vero masculinum, quoniam adiective tenetur, ponit alietatem suam circa substantivum suum. Hinc si terminus est personalis, designat suum substantivum distinctionem personarum. Ideo haec est vera : Pater est alius a Filio. Si autem sit terminus essentialis, designat diversitatem substantiae. Hinc ista est falsa : Pater est alius Deus a Filio. Similiter neutrum adiective positum, quando adiungitur termino personali, importat alietatem personae, ut Cum dicitur : Pater est aliud suppositum a Filio. Sicque istud non accidit ex variatione significationis, sed ex hoc quod alietas significata in masculino et neutro non refertur ad idem. Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione tricesima prima, notabiliter ait : Ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis, ut testatur Hieronymus. Ideo dum de summa loquimur Trinitate, cum cautela et modestia est agendum : siquidem nullibi periculosius erratur quam ibi. In his vero quae de Trinitate asserimus, oportet duos cavere errores oppositos : unum impiissimi Arii, qui cum trinitate personarum, trinitatem posuit substantiarum ; alium vero Sabellii, qui posuit in divinis cum unitate essentiae unitatem personae. Ad vitandum ergo haeresim reprobissimi Arii, vitare debemus in divinis nomen diversitatis et differentiae, ne unitas tollatur essentiae. Possumus autem uti nomine distinctionis, propter oppositionem relativam. Si ergo alicubi in scriptis authenticis diversitas aut differentia personarum legatur, sumitur diversitas seu differentia pro distinctione. Ne autem tollatur simplicitas divinae essentiae, vitandum est nomen separationis et divisionis, quae est totius in partes ; et ne tollatur aequalitas, vitandum est nomen disparitatis ; ne vero tollatur similitudo, vitandum est nomen alieni et discrepantis. Dicit namque Ambrosius in libro De Trinitate, quod in Patre et Filio non est discrepans. Atque ut ait Hilarius, in Trinitate nihil est separabile.
Porro ad vitandum errorem Sabellii, vitare debemus nomen singularitatis, ne tollatur communicabilitas divinae essentiae. Vitandum est quoque nomen unici, ne tollatur numerus personarum. Unde septimo De Trinitate ait Hilarius : Patrem et Filium, singularem Deum praedicare, sacrilegum est ; et rursus : Intelligentia singularis et unici, a Deo excluditur. Dicimus tamen unicum Filium, quia non sunt plures filii in divinis. Non tamen dicimus unicum Deum, quia natura Divinitatis personis communis est. Vitandum est item nomen solitarii, ne consortium trium personarum tollatur. Hinc quarto De Trinitate Hilarius loquitur : Nec solitarius, nec diversus est Deus. Sed hoc nomen, alius, non importat nisi distinctionem personae. Haec in Summa.
Concordant Richardus et Petrus.
Quod autem Pater et Filius dici possunt duo aeterni, sumendo aeternum adiective, affirmat Albertus ; et causam assignat, quoniam adiectivum trahit et accipit substantiam seu consistentiam, unitatem et numerum a substantivo. Unde per impossibile dato quod in Socrate et Platone esset eadem numero albedo, nihilo minus Socrates et Plato essent duo albi. Sic quamvis in tribus superbenedictis personis sit eadem numero aeternitas, potentia, iustitia, sanctitas, etc. ; tamen dicuntur tres aeterni, tres omnipotentes, propter personarum distinctionem, et sumendo haec nomina adiective. Quae si substantive sumantur, verum est quod S. Athanasius dixit : Non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus ; similiter : Unus omnipotens, unus aeternus. Et de hoc scribit Albertus prolixe et quasi obscure.
Thomas vero eumdem sensum clarius deprompsit, dicendo : Haec est differentia inter substantiva et adiectiva, quod subslantiva significant rem suam absolute, et per modum substantiae. Ideo substantivum non praedicatur pluraliter, nisi forma sua numeretur. Adiectivum vero significat per modum accidentis, cuius esse et unitas ex suo dependent subiecto : hinc multiplicatur secundum multiplicationem subiecti, nec habet numerum pluralem nisi ex parte suppositorum. Hinc substantiva essentialia in divinis non praedicantur pluraliter de personis, eo quod forma designata per ea, puta divina essentia, non dividitur. Nomina vero significantia substantiam adiective per modum inhaerentis aut assequentis substantiam, praedicantur in plurali de suppositis propter suppositorum pluralitatem. In talibus tamen terminis ordo est. Quaedam enim significant substantiam ut inhaerenter, non significantia substantiam quantum ad modum significandi quem grammatici considerant, dicentes nomen significare substantiam cum qualitate : ut verba ac participia. Et ista nullo modo praedicantur de personis in singulari. Hinc dicimus : Pater et Filius sciunt, volunt, intelligunt ; item, Pater et Filius sunt scientes, volentes, etc. : quia significant per modum actus, qui non significatur nisi ut inhaerens. Quaedam vero designant substantiam non per modum actus, sed formam quae est qualitas designant ut inhaerentem. Et talia magis queunt singulariter praedicari, possuntque substantiari : sicut aeternus, immensus. Verumtamen, dum talibus adiectivis additur per compositionem aliqua praepositio denotans habitudinem personae ad personam, magis trahuntur ad suppositum : et tunc de personis nunquam praedicari debent in singulari : quia nequaquam dicendum est, Pater et Filius sunt coaeternus, coaequalis ; sed, coaeterni, coaequales, etc. Haec Thomas in Scripto.
Concordant Udalricus et alii multi. Quidam tamen antiqui partim aliter sensisse videntur. Sed istud verius rationabiliusque videtur.
Ex quibus patent solutiones ad duas quaestiones quas Thomas, Aegidius et alii quidam hic movent, videlicet : an Filius sit alius a Patre, et an Pater ac Filius sint duo aeterni. Similis quoque solutio est, si quaeratur, an Spiritus Sanctus sit alius a Filio vel a Patre, et utrum Filius et Spiritus Sanctus sint duo aeterni.
Insuper, ad id quod in proposita quaestione specialiter quaeritur, utpote an Pater et Filius sint coaeterni, quod est quaerere, an Pater prior sit Filio, seu utrum generatio illa divina sit aeterna : Albertus, Thomas, Udalricus, Petrus, Richardus, Aegidius, Bonaventura et Doctor irrefragabilis concorditer dicunt, quod Pater non est prior Filio neque duratione seu tempore, nec loco, nec dignitate, neque natura, nec intellectu. Nihilo minus Pater est principium Filii, et est in divinis ordo naturae ratione originis, sicut et infra habebitur.
Itaque Thomas in Scripto : In Patre (inquit) et Filio non possumus nisi duo considerare, videlicet id quod est absolutum, et quod ad aliquid seu relativum. Absolutum, puta divina essentia, utrique communis est, et una in tribus personis. Ideo quoad hoc, una persona non habet prioritatem ad aliam. Porro relativa sunt simul natura et tempore (quia secundum Philosophum, posita se ponunt, et perempta se perimunt), et etiam intellectu, Cum unum sit de ratione ac definitione alterius. Hinc una persona divina non est prior alia, neque secundum id quod absolutum est, neque secundum id quod relativum. Haec in Scripto.
Porro in prima parte Summae, quaestione tricesima tertia, ait : Nomen principii nil aliud significat quam id a quo aliquid procedit. Cum ergo Filius procedit a Patre, constat quod Pater sit principium Filii. Non tamen conceditur quod Pater causa sit Filii : quia causa est ad cuius esse sequitur aliud. Et quamvis Pater dicatur principium Filii, non tamen conceditur proprie quod Filius sit principiatus, ne designetur quasi posterior. Graeci tamen concedunt utrumque, videlicet, quod Pater sit causa Filii, et quod Filius sit principiatus a Patre : quoniam minus stricte utuntur istis nominibus. Et quamvis hoc nomen, principium, a prioritate sit sumptum quantum ad id a quo nomen imponitur; non tamen significat prioritatem, sed originem in divinis. Non enim semper est idem id a quo nomen ad significandum imponitur, et id quod designat. Haec ibi.
Denique in eadem Summa, quaestione quadragesima secunda, disseruit : Ordo dicitur per comparationem ad aliquod principium. Ideo sicut principium multipliciter dicitur, puta : secundum situm, ut punctus ; secundum intellectum, ut principium demonstrationis ; atque secundum singulas causas : sic ordo in divinis dicit principium secundum originem absque prioritate. Et hic ordo vocatur ordo naturae, secundum Augustinum : non quo alter prior sit altero, sed quo alter procedat ex altero. Dicitur quoque ordo naturae, non quod divina natura ordinetur, sed quod ordo in divinis personis secundum originem naturalem attenditur. Ubicumque enim est pluralitas sine ordine, ibi confusio. Et quamvis in Deo sit idem essentia et natura, magis tamen vocatur ordo naturae quam essentiae : quia natura quodammodo importat rationem principii, quoniam dicitur a nascendo. Haec Thomas in Summa.
Hinc Udalricus libro tertio Summae suae, capitulo quinto, testatur : Sicut propter unitatem essentiae Filius est in Patre, et Pater in Filio ; sic propter veritatem generationis Filius est distinctus a Patre, relatione originis eos personaliter distinguente : eo quod omnis generatio et actio est suppositi ; ideo etiam distinctio quam agit generatio, est personarum, non essentiae. Et quia proprietas distinguens in divinis, non est accidens, sed substantia : ideo personarum distinctio non est accidentalis, sed substantialis : qua Filius est alius a Patre, non quidem secundum substantiam quae est essentia, sed secundum hypostasim quae est persona. Quamvis enim distinctio personalis non sit distinctio secundum quid, quia illa est penes accidentia, non tamen est distinctio simpliciter, quoniam illa est penes essentiam substantialemve formam ; sed est distinctio media inter illas.
Quamvis autem Filius sit a Patre distinctus, non est tamen ab eo diversus, differens aut divisus, quia diversitas est secundum formam substantialem : quia diversum dicitur quasi diversimode versum, seu quasi unum versum in duo. Ideo sicut unitas est secundum formam, ita diversitas. Differre vero dicuntur, inter quae cadit differentia absolute, quae est differentia specifica. Individua namque dicuntur divisa magis quam differentia, quia in eis dividitur una forma per materiam. Porro proprietas in divinis distinguens, non est differentia specifica, quia haec faceret diversitatem essentiae ; sed est quasi media inter differentiam specificam et proprietatem, aliquid habens de utriusque natura. In hoc enim quod non facit distinctionem accidentalem, habet aliquid simile cum differentia specifica ; sed in hoc quod relinquit essentiam indistinctam, habet aliquid de ratione proprietatis. Divisio autem omnis facit numerum multitudinemque simpliciter : quoniam numerus dicitur quasi nutus memoris [sic*], id est divisionis. Et haec requirunt differentiam secundum aliquid absolutum : quae in divinis non est.
Et quoniam quidquid est in Deo, aeternum est : ideo generatio illa divina consistit aeterna, nec habet principium durationis, sed principium a quo est. Quemadmodum enim Damascenus concludit, cum generatio sit de substantia generantis, si non ab aeterno sed de novo Pater generaret, ipse in sua substantia mutaretur. Unde sicut quaelibet mensura durationis alicuius rei mensurat etiam eius actiones naturales, sic generatio divina, in quantum est operatio divinae naturae, mensuratur aeternitate. Hinc sicut non incipit, ita nec desinit : imo semper in actu est. Nec hoc dicit imperfectionem in genito, quoniam imperfectio talis non consequitur nisi in generatione quae est quoddam fieri, procedens continue de potentia in actum, et non illam quae est actus simpliciter : quemadmodum Origenes ponit exemplum in splendore, qui non solum nascitur a corpore luminoso et desinit ; sed quamdiu praesens est corpus illud, splendor sic natus est ab eo, quod indesinenter nascitur ab eodem. Nec simile est de creatione. Quamvis enim Deus de non creante factus sit creans sine sua mutatione, quia creatio est extra creantis substantiam ; tamen non posset fieri de non generante generans, ob causam iam tactam. Quod si Pater consideretur secundum rationem proprietatis personalis per quam generanti convenit generare, quae est paternitas ; sic Patri non convenisset ab aeterno haec sua proprietas, nisi ab aeterno genuisset, nec ei sine sui mutatione advenire potuisset. Nam licet secundum Philosophum, in ad aliquid non sit motus secundum se, ita quod per se sit terminus motus ; tamen realis relatio non innascitur de novo nisi per motum, et necessario consequitur motum, in quantum fundatur super proprietatem in subiecto exsistentem. Si vero Pater consideretur secundum rationem relationis super hanc proprietatem et generationem [fundatae], sic Pater sine Filio nequit intelligi : quia secundum Philosophum, unum relativorum nec esse nec intelligi sine alio potest. Vel Pater consideratur secundum conditionem Filii procedentis, sicque Filius est Verbum paterni intellectus : quod cum sit prolatio intellectus per sapientiam cognoscentis se ipsam et alia, vocatur ratio et Sapientia genita. Hinc sicut divina natura ex naturali sua fecunditate non permisit Patrem sine germine esse, sic eadem natura in quantum intellectus et sapientia, non permisit eum esse sine Verbo, quod est Sapientia genita. Nec sequitur : Si Filius natus est, erat quando non erat. Hoc quippe non sequitur nisi in generatione quae est de non esse, ubi materia et dispositio eius praecedunt plenum esse. Haec Udalricus.
Qualiter autem sit ordo in divinis personis, Alexander pulchre declarat. Sed hoc infra in distinctione vicesima locum habet.
Praeterea quaeri potest, an generatio Filii sit finita, completa seu terminata. Ad quod ita arguitur : Filius est Patri coaeternus : ergo ab aeterno est natus, et esse perfectum habens, ac persona subsistens ; et sic generatio eius ab aeterno fuit completa, finita seu terminata.
Augustinus quoque in libro LXXXIII Quaestionum fatetur : Qui semper nascitur, nunquam est natus, et per hoc nunquam est filius.
Insuper, sicut produci terminatur ad esse productum, sic gigni ad esse generatum. Sed Filius Dei natus est, iuxta illud in Symbolo : Et ex Patre natum ante omnia saecula. Ergo generatio eius est terminata. In contrarium est auctoritas Origenis in littera, et ea quae in verbis Udalrici iam habita sunt. Generatio enim aeterna nec incipit, nec desinit : non ergo finita est. Ad quod valet quod primo Libro asserit Damascenus : Deus infinite et sine tempore ens, infinite et inquiescibiliter generat.
Amplius, Deus aeternaliter se eodem modo habet in se : ergo si ab aeterno genuit, adhuc gignit.
Rursus, secundum Ambrosium, in Deo nihil est finitum : imo quidquid in Deo est, vere est idem cum eo et penitus infinitum.
Ad hanc quaestionem Bonaventura respondet : Quaedam sunt in quibus idem est esse et factum esse, in quibus tamen differunt esse et fieri : ut sunt permansiva. Alia sunt in quibus differt esse et factum esse, idem tamen in eis est fieri et esse : ut sunt successiva. Aliqua vero sunt in quibus idem est fieri et esse et factum esse, ut sunt illa quae habent esse permanens totaliterque dependens a principio producente, exsistente in sua actualitate per eumdem modum per quem sunt in principio productionis : ut sunt influentiae corporales seu spirituales. Unde Augustinus sexto super Genesim ad litteram ait, quod lumen dum nascitur, semper nascitur; et aer dum illuminalus est, semper illuminatur. Conformiter dicit de lumine spirituali, quod est gratia. Si ergo Filius Dei habet esse permanentissimum et coniunctissimum suo principio productivo ut in sua actualitate exsistenti, quoniam Filius est purus actus, omnino idem in ipso est nasci et natum esse : ideo semper nascitur et semper natus est ; nec unquam cessat aut desinit generari, sicut nec Pater generaro. Cum itaque quaeritur, an generatio Filii sit terminata, est distinguendum : quoniam terminata, aut excludit imperfectionem : sicque generatio Filii est terminata, quia perfecta, Cum simul sint, imo et idem, generari generatumque esse ; si vero excludit durationem, non est terminata, Cum aeternaliter duret : et ita est interminata, quia non desinit. Nec sequitur : Generatio illa iugiter durat, ergo aliquid de novo ibi semper producitur : quia et radius oritur semper a sole, nec tamen semper iteratur, sed a sua origine continuatur in esse. Haec Bonaventura.
Idem Petrus : et addit quod generatio divina est infinita negative, quoniam non est apta nata habere finem ; non autem privative.
Hinc ait Udalricus in Summa, libro tertio : Loquendo de terminatione durationis, generatio divina non est terminata, cum sit aeterna et extra terminos durationis ; sed loquendo de termino perfectionis, qui est ipsum genitum, sic est terminata ad Filium, sic quoque finita est. Non est autem finita prout finitum vocatur quod per motum accipit complementum, vel quod est conclusum infra terminos suae essentiae, per quos potest definiri vel intellectu comprehendi, vel quod in aliquo termino suae durationis cessat. Haec Udalricus.
Ex his patet solutio quaestionis qua quaeritur, an generatio divina sit in fieri aut in facto esse.
Ad quam Alexander respondet : Aeterna generatio nec est in fieri, nec in facto esse, sed in esse, imo in invariabili esse. Fieri namque et factum esse, solum conveniunt creaturis ; esse autem semper uno modo convenit divinis. Verumtamen esse in fieri, dupliciter convenit creaturis. In successivis enim esse in fieri est esse actu, in permanentibus vero esse in fieri non est esse actu, sed esse in complemento. Unde in successivis sequitur : Si fit, est ; in permanentibus autem : Si fit, non est. Similiter esse in facto esse dupliciter dicitur. Nam in successivis factum esse non ponit esse actu in praesenti, sed ponit fuisse in praeterito ; in permanentibus autem ponit esse actu in praesenti. Cum ergo loquimur de generatione aeterna, si loquimur de esse eius per modum fieri, loquimur de ea secundum quod accipitur fieri in successivis : et hoc solum ratione praesentialitatis, non ratione successionis. Si loquimur de ea per modum facti esse, loquimur de ea per modum facti esse in permanentibus : et hoc, ratione completionis, non praeteritionis. Hinc inspicientes ad praesentialitatem aeternitatis, dicimus de Filio : Semper nascitur. Videntes vero ad completionem et perfectionem, dicimus : Semper natus est. Haec Alexander.
Idem Petrus.
Amplius, si quaeratur quod istorum verius aptiusque dicatur : Semper nascitur, vel : Semper natus est, Alexander respondet : Praesens dupliciter suinitur. Primo, tanquam aliquid partibile, cuius pars praeteriit et pars futura est : et sic non convenit generationi aeternae, ne imperfecta credatur, et quia in ea nihil praeteritum, nihil futurum. Secundo, praesens accipitur ipsum nunc impartibile quod est finis praeteriti principiumque futuri : et sic ratione impartibilitatis et praesentialitatis, convenit cum nunc aeternitatis ; et sic recte dicitur : Semper nascitur. Similiter cum dicitur : Natus, consignificatio est praeteriti perfecti, et ratione praeteritionis non convenit aeternitati seu aeterna generationi, sed ratione perfectionis. Praeterea quaeri potest, an dici possit per modum futuri : Semper nascetur. Et videtur quod sic, quia nunquam deficiet.
Respondetur, quod cum verbum futuri temporis non consignificet actu ens neque perfectionem, non est talis modus loquendi conveniens.
Hinc Aegidius : Generatio, inquit, divina a generatione generabilium in quatuor differt. Primo, quia generatio divina mensuratur aeternitate, haec tempore (sumendo eam pro mutatione disponente ad inductionem formae) vel nunc temporis (sumendo eam pro substantialis formae inductione). Ex hac differentia sequitur alia, quia cum tempus sit mensura motus, aeternitas autem ipsius esse, generatio inferiorum est mutatio aut terminus mutationis, generatio autem aeterna est ipsum esse. Tertia, quia quod in inferioribus generatur, nondum est ; in divinis autem quod gignitur, est perfecte. Quarta, quod in generabilibus inferioribus non possunt omnia tempora simul pronuntiari, sed de Dei Filio possunt. Quod enim in inferioribus genitum est, non gignitur ; et quod gignitur, non gignetur. De Filio autem Dei dici potest quod semper genitus est, semper gignitur, et semper gignetur, quamvis sit ibi incompactio, id est improprietas, quantum ad modum loquendi, quemadmodum in caeteris propositionibus affirmativis de Deo dictis.
Quod si quaeratur, quid horum magis proprie dicitur : respondendum, quod propriissime dicitur : Semper genitus est. In generatione quippe divina tria considerantur. Primum est indeficientia seu elongatio a praeteritione : et quoad hoc, aptius per verbum futurum exprimitur, quia hoc tempus a praeteritione maxime distat. Secundum est praesentialitas eius et esse : sicque aptius designatur per tempus praesens. Tertium est perfectio eius et complementum : et sic tempus praeteritum magis apte ipsam designat, non ratione praeteritionis, sed completionis. Et haec tria includuntur dum dicitur : Semper genitus est : quia per semper, intelligitur indeficientia ; per genitus, perfectio ; per est, praesentialitas. Ideo asserit Augustinus : Melius dicitur : Semper natus est, quam : Semper nascitur. Haec Aegidius.
Cuius verba partim dissonare videntur a verbis Alexandri, dicentis quod verba futuri temporis praedicari non valeant de generatione Filii Dei. Ad quod (ut apparet) poterit dici, quod verba illa futuri temporis non debeant praedicari seorsum de Filii generatione, sed in eodem contextu sermonis forsitan possint, ita dicendo : Filius Dei semper est natus, semper nascitur, et semper nascetur : ad insinuandam aeternam indeficientiam generationis illius.
Circa hoc scribit Richardus : Filius Dei ab aeterno genitus est, et semper generatur ; sicque simul generatur et genitus est. Quod quidam nituntur ostendere ex hoc, quoniam Filius Dei habet simplicitatem cum immensitate. Nam quia immensus, generatur sine fine ; et quoniam simplex, totus semper genitus est. Sed hoc non videtur sufficienter declarare propositum : quia non solum semper genitus est sub ratione qua simplex, sed etiam quia immensus ; nec tantum semper generatur sub ratione qua immensus, sed item sub ratione qua simplex. Alii ita declarant istud, nempe quod in his quae fiunt per motum, non valeat simul esse fieri et factum esse. Hinc est quod motus est entis in potentia, ut tertio dicitur Physicorum, quoniam quod movetur, est in potentia ad id ad quod movetur. Unde ut dicitur sexto Physicorum, nihil movetur ad id quod habet. Et quia dum aliquid factum est, iam habet id ad quod motus factionis ordinabatur ; non potest contingere quod aliquid simul fiat et factum sit, loquendo de factione proprie sumpta, quae est per motum. Quamvis enim illud quod fit per momentaneam mutationem, in eodem instanti fiat et factum sit ; attamen fieri transit, remanente facto esse, eo quod tale fieri importet nunc primo accipere esse ab alio. Cumque generatio Filii Dei sit sine mutatione et motu, propter quod locum in ea non habent fieri et factum esse ; videtur quod in ea simul sint gigni et genitum esse respectu eiusdem personae.
Insuper, cum praesens aeternitati conveniat secundum se, non autem praeteritum, quia non dicimus de Deo, fuit, nisi in quantum aliqua pars durationis successivae ei coexstitit ; videtur quod loquendo simpliciter, atque ad naturam rei habendo respectum, convenientius exprimatur generatio divina per praesentis temporis verbum. Verumtamen habendo respectum ad excludendum errorem de cordibus hominum simplicium, ne putent generationem divinam esse in fieri, congruentius exprimitur per verbum praeteriti temporis. Sed quia generatio illa est semper perfecta, et Genitus semper gignitur : hinc convenientissime declaratur per verbum praesentis temporis et participium praeteriti, dicendo : Pater generat Genitum ab aeterno. Vel per verbum praeteriti temporis adverbiumque praesentis, dicendo : Ego hodie genui te, sicut in Psalmo. Sic namque significatur generatio ut perfecta atque ut permanens : quia praeteritum exprimit eam ut perfectam, et praesens ut permanentem.
Haec Richardus.
Qui etiam concordans verbis Aegidii quantum ad praedicationem verbi futuri temporis de generatione divina, fatetur multo convenientius dici, Pater genuit, quam, gignet : quia per verbum praeteriti temporis, significatur generatio esse perfecta, quamvis non esse in actu : quia per hoc quod dico : genuit, ex vi verbi praeteriti temporis non ostenditur permanentia generationis, quamvis ex natura rei sequatur : Pater genuit, et in divinis generatio fuit, ergo adhuc est et manet. Per verbum autem futuri temporis non ostenditur generatio neque perfecta nec permanens, quia futurum caret actualitate et perfectione. Tamen utrumque dici potest, Pater genuit, et, Pater gignet : quoniam sicut verbum praeteriti temporis praedicatur de Deo in quantum aliqua pars durationis successivae sibi coexstitit, sic et futuri temporis verbum, in quantum futura duratio ei coexsistit. Hinc quemadmodum vere dicitur, Deus fuit, Deus est, Deus erit ; sic et, Pater genuit, Pater gignit, et, Pater gignet. Unde in Isaia per verbum futuri temporis divina generatio designatur, cum dicitur : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis permanebo ? Haec idem.
Praeterea quaeritur, quis sit modus generationis divinae.
Arius quippe sceleratissimus haeresiarcha, ad probandum generationem non esse in Deo, ponit duodecim modos generationis seu processionis in creaturis, quorum nullus convenit Deo. Primus est iuxta fluxum lineae a puncto : qui modus non potest generationi divinae attribui, quoniam deest in eo aequalitas simplicitatis in puncto et linea, sicut ponitur in Patre et Filio. Secundus modus est iuxta emissionem radiorum a sole : qui non potest divinae generationi adscribi, quia non est aequalitas naturae inter solem et radios solis. Tertius est iuxta characterem seu impressionem a sigillo : ubi deest consubstantialitas, et se habent sicut causa et effectus. Quartus est iuxta immissionem bonae voluntatis a Deo : ubi etiam consubstantialitas deest. Quintus est iuxta exitum accidentis a substantia : in quo accidenti deest subsistentia. Sextus est iuxta abstractionem speciei a materia, sicut intellectus abstrahit speciem intelligibilem a re materiali atque phantasmate : in quo deest simplicitatis aequalitas. Septimus est iuxta excitationem voluntatis a cogitatione : quae excitatio est temporalis. Octavus, iuxta transfigurationem, sicut ex aere fit imago : quae transfiguratio est materialis. Nonus, iuxta productionem motus a movente : quae est productio effectus a causa. Decimus, iuxta eductionem specierum a genere, in quo unum praedicatur de alio, scilicet genus de specie : quod in generatione divina non est. Undecimus, iuxta ideationem, ut arca exterior ab arca in mente : in quo est comparatio effectus ad causam. Duodecimus, iuxta nascentia in natura, sicut homo generatur ab homine : in quo est prius et posterius. Sicque nullus horum modorum convenit generationi divinae. Ad haec Victorinus arguenti contra se Ariano seu Ario recte respondit, quod modi processionum non sunt ab haeretico sufficienter distincti. Aeterna quoque generatio est improportionalis omni generationi et processioni creaturarum. Nec obtenebratissimus ille Arius tetigit processionem illam quae praecipue repraesentat et imitatur generationem divinam, videlicet emanationem verbi ab intellectu.
Hinc Augustinus in libro de Verbis Domini ait : Nullus modus processionis creaturae, per se plene aut sufficienter repraesentat generationem divinam. Idcirco ex multis modis processionum creaturae oportet colligere modum generationis divinae, quatenus quod deest uni, suppleatur ex alio. Propterea in synodo dicitur Ephesina : Coexsistere semper et coaeternum esse Filium Patri splendor tibi denuntiet, impassibilitatem nativitatis illius ostendat verbum, consubstantialitatem nomen filii pandat. Inter omnia tamen expressius illam declarat processio verbi ab intellectu, quod non est posterius eo a quo procedit, nisi sit talis intellectus qui exeat de potentia in actum. Postremo infelix Arius non expressit modum processionis quo amor a voluntate emanat : qui modus potissime convenit processioni Spiritus Sancti.
Hinc ait et Damascenus libro primo, capite nono : Impossibile est inveniri in creatura imaginem intransmutabiliter ostendentem in se modum sanctae Trinitatis. Creatum enim, compositum, fluxibile, vertibile, circumscriptibile, qualiter manifeste ostendet supersubstantialem divinam substantiam omnibus his infinite et incomparabiliter eminentem ?
Praeterea circa quaestionem illam, an Pater prior sit Filio, refert Durandus : Quidam distinguunt de relatione quod potest considerari dupliciter, scilicet ut relatio, et ut proprietas constitutiva personae. Si ut relatio, Pater non est Filio prior, quia relativa sunt simul ; si ut proprietas, sic paternitas prior est filiatione, et Pater Filio. Proprietas namque personae producentis praeintelligitur personae productae et proprietati ipsam constituenti. Etenim qualem ordinem realem habent inter se realiter differentia, talem ordinem rationis habent inter se cum sola differunt ratione. Quemadmodum enim intellectus et voluntas in nobis, in quibus realiter differunt, realem habent ordinem inter se, ita quod intellectus naturaliter praecedit voluntatem, et intelligere ipsum velle ; ita in Deo, in quo sola differunt ratione, intellectus et actus eius secundum rationem praecedunt voluntatem et actum ipsius. Constat autem quod in his in quibus proprietas constitutiva differt realiter ab actione et relatione, talis est ordo inter ea, quod proprietas constitutiva suppositi praecedit realiter saltem ordine naturae actionem, eodemque modo actio relationem : ergo in Deo, in quo ista non differunt nisi secundum rationem, proprietas constitutiva praecedit secundum rationem, ipsam generationem, et generatio relationem. Sicque paternitas considerata ut proprietas Patris constitutiva, prior est filiatione, Pater quoque Filio secundum rationem huiuscemodi considerationis. Haec Durandus, qui huic positioni non consentire videtur.
At vero Scotus circa haec ait : Generatio in divinis aeterna est ; nec ulla alia generatio potest esse aeterna, quia mutatio est, habens duos oppositos terminos, privationem et formam, qui esse nequeunt ab aeterno. In generatione autem divina non sunt hi termini oppositi, privatio et forma, nec secundum rem neque secundum rationem : ideo non repugnat ei aeternitas. Denique, omnis productio a causa naturaliter producente absque motu, nec dependente ab aliquo, potest esse coaeva producenti : talis vero est generatio in divinis. Quod enim productio aliqua non est aeterna, contingit aliquo horum trium modorum, videlicet : quia est cum motu et mutatione a privatione ad formam et econtra, aut quia est a causa dependente ab alio in agendo, aut quia est ab agente voluntario. Pater autem in divinis agit ad intra sine motu et mutatione, nec dependet ab aliquo, et generat per modum actionis naturae. Sicque tenet quod sexto De Trinitate loquitur Augustinus : Si ignis esset ab seterno, splendor esset ei coaeternus. Haec Scotus.
Ad primum igitur in exordio quaestionis obiectum iam patet solutio : quia ostensum est qualiter duae aut tres personae sunt unus aeternus et plures aeterni.
Secundum quoque solutum est.
Similiter tertium : quia praehabitum est quod in divinis est distinctio personalis per relativa, non per absoluta : quae non est proprie substantialis, et nullatenus accidentalis. De hoc supra in tertia distinctione diffusius dictum est.
Quartum item solutum est : quia in Deo sunt penitus idem in re, esse et agere, substantia et relatio, fundamentum et proprietas.
Ad quintum dicendum, quod generatio illa divina a nulla mente creata comprehendi plenarie valet, sicut nec Deitas ipsa. Conformiter inenarrabilis imperscrutabilisque consistit. Nihilo minus sicut Sancti in patria Deum clare ac facialiter contemplantur, et quodammodo comprehensive, unde et comprehensores dicuntur, quia cognoscunt eum sicuti est, utpote clare per speciem ; sic et emanationes aeternae ad intra clare conspiciuntur et suo modo comprehenduntur ab eis et enarrantur. Praesumptuosum ergo et temerarium esset, si quis ita vellet generationem illam scrutari, quasi putaret se eam plene comprehendere posse. Si autem conetur eam utcumque comprehendere, quantum suae mentis imbecillitati Deo praestante est possibile, sicque in via cognitioni patriae propinquare, atque cum humilitate et reverentia ordinate procedat ac timorate, innitendo auctoritati Scripturae, non suo ingenio ; non erit praesumptuosum, sed laudabile, pium ac meritorium valde. Sic quippe Augustinus, Hilarius, Ambrosius, et ante eos divinus Dionysius, in libris suis de Trinitate egerunt. De qua ordinata scrutatione ait Psalmista : Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea. Hinc super Cantica sanctus ait Bernardus : Spiritus scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei ; et sive ad ima, sive ad alla deduxerit, securus sequor eum quocumque ierit. Tantum ut custodiat corda nostra et intelligentias nostras, ne forte cum non adfuerit, adesse eum putemus, et pro ipso proprium sensum sequamur, ac deviemus. Hinc suo sensu scrutantes scrutinia, et vi rationis volentes irrumpere potius in secreta, quam per doctrinam Spiritus introduci, reprehenduntur ut infideles, qui terminos articulorum fidei non observant.
Circa haec multa scribit Albertus de angelis, qualiter eis conveniat loqui et suos conceptus invicem indicare, ac consimilibus, quae directe ad secundum pertinent librum. Idcirco pertranseo, hoc tantum commemorans quod inducit : Ad videndum (inquiens) qualiter angeli sibi loquantur, oportet praemittere simile quoddam. Ponamus duo lumina a se distantia. Ad hoc quod unum illorum penetret aliud, tria tantummodo exiguntur : primum est quod sibi invicem congrue opponantur; secundum, quod non sit medium prohibens coniunctionem unius ad aliud ; tertium, quod sit proportionata [potentias immutandi] distantia. Si ergo ponamus quod unum illorum luminum sit cognitivum alterius et econtra, habeantque libertatem arbitrii : tunc sequitur quod si voluerint, se cognoscent ; et si noluerint, non cognoscent. Dicit enim Augustinus, quod quamvis species intelligibilium sint semper in anima, non tamen anima semper intelligit, quia non vult. Unde si voluntas claudat sibi ipsi intellectum ut non intelligat actu, multo magis potestatem habet se claudendi ab alio. Et sic dico esse in angelis : qui cum sint intellectualia lumina, ut B. Dionysius protestatur, [ad hoc quod loquantur invicem] non exigitur nisi voluntas communicandi alteri intelligentiam suam, et conversio ad ipsum in ordine atque conceptione suae intelligentiae per modum expressionis ad alterum. Intelligimus namque dum notitiam habemus ; sed cogitamus, cum apud nos conferimus ; et ordinamus conceptum ad expressionem, cum accipimus cogitatum nostrum in aliquo signo ad alterum. Nihilque amplius, iudicio meo, ad loqui exigitur angelorum. Hoc autem signum nil aliud est quam species intelligibilis cum ordine seu ordinatione ad alterum, et voluntate communicandi, ut mihi videtur. Haec Albertus.
