Distinctio XXVI — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXVI
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SEXTAE
Hoc loco tractat Magister de his per quae personae summae ac adorandae a se invicem formaliter ac proprie distinguuntur ; praemittit tamen de significatione nominis huius, hypostasis, et qualiter interdum sub usu et significatione ipsius obscura, latuit fraudis venenum, prout istud iam in duabus praecedentibus distinctionibus est expressum. Consequenter ostendit, qualiter esse filium Dei differenter competat naturali et unigenito Filio et creaturis quibusdam. Docet quoque Spiritum Sanctum referri ad Patrem ac Filium, quamvis non habeamus nomina relationes quae sunt inter Spiritum Sanctum et Patrem ac Filium proprie significantia. Haec est distinctionis huius materia, in qua profundissimae difficultates erumpunt.
QUAESTIO PRIMA
Quaeritur igitur primo : An in divinis ponendae sint relativae proprietates per quas personae ab invicem distinguantur.
Videtur quod non.
Primo, quoniam quaelibet increata persona tam simplex est sicut divina essentia, nec proprietas, notio aut relatio reale aliquid superaddit essentiae : ergo proprietas non potius est in persona quam in essentia ; aut si sunt proprietates in personis, non sunt in eis nisi secundum rationem, id est, non realiter nec positive, sed solum secundum nostram considerationem, quemadmodum sapientiam, iustitiam, sanctitatem dicimus esse in Deo.
Secundo, simplicissima distinguuntur ab invicem immediate se ipsis, non per aliquid distinguens inexsistens sive adiunctum, ut patet de generibus generalissimis, et de puro actu ac pura potentia, atque de differentiis ipsis. Divinae autem et supergloriosae personae sunt simplicissimae, sicut divina essentia : ergo non distinguuntur ab invicem per proprietates aut relationes.
Tertio, si relatio nihil est in re nisi ipsa divina essentia, non videtur quod possit esse ratio sive principium realis et personalis distinctionis inter personas, quae in ipsa essentia vere conveniunt, imo substantialiter idem sunt.
Quarto, Hilarius protestatur in libro de Trinitate, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus solis differunt nominibus. Si ergo in divinis sunt proprietates, illae erunt vocales, non reales.
Damascenus quoque primo libro fatetur, quod divinae personae differunt cogitatione sen consideratione vel ratione, non re.
Quinto, si personae relativis proprietatibus distinguuntur, ergo non erunt personae proprietatibus illis abstractis. Et tamen illis per intellectum abstractis, adhuc manet divina essentia, quae est res intellectualis naturae, per se perfecte subsistens : ideo est persona. Est quoque praehabitum, quod Deus se ipso persona est, non aliquo adiuncto, ut asserit Augustinus.
Verum de isto, quod scilicet personae divinae per relationes originis distingui non valeant, inductae sunt multae rationes supra distinctione secunda, ubi quaesitum est, an in simplici Deo queat esse vera et realis pluralitas personarum.
In oppositum sunt quae inducuntur in littera, et quod sanctus ait Gregorius, ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in maiestate adoretur aequalitas.
Ad istud Thomas respondet :
Apud omnes Catholicos certum est relationes esse in divinis ; sed in positione relationum inveniuntur diversae doctorum sententiae. Quidam enim, ut Porretani, id est sequaces Gilberti Porretani episcopi, dixerunt quod relationes in divinis tantum sunt adsistentes, seu extra affixae, non inexsistentes. Quidam vero, ut Praepositivus et eum sequentes, dixerunt quod relationes in divinis sunt ipsae personae ; et quod aliquando in abstracto significantur, hoc est per modum loquendi quo communiter dicimus : Rogo tuam benignitatem, id est te benignum, utentes abstracto pro concreto ; atque quod ita sint resolvendae et exponendae omnes locutiones in quibus relationes seu proprietates in abstracto dicuntur. Alii dicunt, quod relationes sunt personae, et sunt in personis secundum rei veritatem. Omnesque illi quantum ad aliquid verum dicunt : ultima tamen ista positio plenam continet veritatem.
Pro cuius intellectu sciendum, quod in relatione, sicut in cunctis accidentibus, duo considerantur : unum est esse suum secundum quod in subiecto fundatur, secundum quod aliquid ponit in subiecto, in quantum est accidens. Secundum est ratio sua secundum quam refertur ad aliud, secundum quam in determinato genere collocatur : et ex hae ratione non habet relatio quod aliquid ponat in eo de quo dicitur, sicut omnes aliae formae absolutae ex sua ratione habent quod aliquid ponant in eo de quo dicuntur. Hinc inveniuntur quaedam relationes nihil ponentes in eo de quo praedicantur. Quod attendentes quidam philosophi, asseruerunt quod relatio non est aliquod entium genus, nec aliquid in rerum natura, sed solum quidam respectus respersus in omnibus entibus, et quod relationes sunt de intentionibus secundis, quae non habent esse nisi in anima. Quorum opinioni consentire videtur etiam Porretanorum opinio. Sed hoc falsum est, quia quod est tantum ens in anima, non est in aliquo genere determinato.
Hinc distinguendum est inter relationes. Quaedam enim sunt quae habent aliquod fundamentum in re super quod esse earum fundatur, sicut aequalitas super quantitatem : et illae sunt relationes reales. Aliae sunt relationes quae non habent fundamentum in re de qua dicuntur, sicut dextrum et sinistrum in illis in quibus non sunt determinatae illae positiones secundum naturam sicut determinatae sunt in partibus animalis : in quibus istae relationes realiter sunt, quia fundantur in diversis naturalibus viribus determinatarum partium ; in aliis vero non sunt nisi secundum rationem habitudinis unius ad alterum, idcirco in eis sunt relationes rationis. Et hoc, scilicet quod sunt relationes rationis, contingit quatuor modis. Primo, ut tactum est, quando relatio non habet fundamentum in rei natura super quod fundetur. Unde contingit quod relatio quandoque realiter est in uno, et non in alio : quia in uno habet motum quemdam supra quem fundatur, quem non habet in alio ; ut est in omnibus relationibus quibus Creator refertur ad creaturam, quae realiter sunt in creaturis, non in Deo. Secundo, quando relatio non habet realem diversitatem inter extrema, sicut relatio identitatis : idcirco nil ponit secundum rem, sed solum secundum rationem, ut cum dicitur : Idem eidem idem. Tertio, quando designatur relatio aliqua entis ad non ens, ut cum dicitur : Nos sumus priores futuris : quae prioritas non est realis relatio, sed rationis, quia realis relatio exigit utrumque extremorum in actu. Quarto, quando ponitur relatio relationis, videlicet quando una relatio est alterius relationis extremum. Ipsa namque relatio per se ipsam refertur, non per aliam relationem. Et duos ultimos modos hos ponit Avicenna. Duo vero primi modi eliciuntur ex verbis Philosophi. Cum ergo istae relationes, paternitas et filiatio, fundamentum habeant in re, videlicet naturam qnae communicatur, et eius communicationem per generationem ; constat quod realiter sunt in Deo : tamen propter Dei simplicitatem sunt idem realiter cum personis in quibus sunt, et propter veritatem relationum oportet quod alio modo sen diversimode designentur.
Primi igitur, utpote Porretani, attendentes in relationibus solum quod ad alterum sunt, et non fundamentum quod habent in re, dixerunt relationes esse adsistentes, quasi ex habitudine alterius advenientes. Secundi autem, videntes fundamentum rei, et simplicem esse Deum, dixerunt relationes non esse in personis, sed esse ipsas personas. Tertii, considerantes utrumque, dixerunt quod sunt in personis propter veram rationem relationis, et quod tamen sunt ipsae personae propter simplicitatem divinae naturae • : quemadmodum deitas, bonitas, sapientia, sunt in Deo, et tamen sunt ipsemet Deus.
Hinc quod in libro de Trinitate ait Boetius, quod « ad aliquid » non praedicatur, intelligendum est in quantum est ad alterum, non prout ponit aliquid in suo subiecto.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea de hac re Thomas loquitur in prima parte Summae, quaestione vicesima octava :
Solum in his quae sunt ad aliquid, invenitur aliquid secundum rationem tantum. In aliis namque generibus significatur aliquid absolute ac positive ; ad aliquid vero secundum propriam rationem dicit solum respectum ad aliud. Qui respectus interdum est in ipsa rerum natura, quando videlicet aliquae res secundum naturam sunt ad invicem ordinatae, et inclinationem mutuam habent : et tales relationes oportet esse reales ; sicut in corpore gravi est ordo ac inclinatio ad locum deorsum. Aliquando vero respectus significatus per ea quae dicuntur ad aliquid, est tantum in apprehensione rationis unum alteri conferentis : et tunc est relatio rationis tantum ; sicut dum comparat hominem ad animal sicut speciem ad genus. Porro dum aliquid procedit a principio eiusdem naturae, oportet quod ambo, videlicet tam procedens quam id a quo procedit, in eodem conveniant ordine : sicque necesse est ut reales respectus ad invicem habeant. Cumque personae in divinis procedentes, procedant in identitate naturae, necesse est ut relationes quae secundum divinas accipiuntur processiones, sint relationes reales.
Si autem obiciatur, quod relationes in divinis fundantur super actum intellectus et voluntatis, ergo sunt rationis dumtaxat : dicendum, quod relationes quae sequuntur solam operationem intellectus, sunt in ipsis rebus intellectis relationes rationis solummodo, quoniam ratio nostra adinvenit eas circa et inter res intellectas. Relationes vero quae consequuntur operationem intellectus, quae sunt inter verbum intellectualiter procedens et id a quo procedit, non sunt relationes rationis tantum, sed rei : quia et ipse intellectus ac ratio res quaedam est, et comparatur realiter ad id quod intelligibiliter ab ipso procedit, quemadmodum res corporalis ad id quod corporaliter ab ipsa procedit. Hinc paternitas et filiatio sunt reales relationes in divinis.
Haec Thomas in Summa. Et consequenter ostendit ibidem, quod in Deo sint idem essentia atque relatio, per ea quae iam ex Scripto suo sunt introducta.
His consonans Bonaventura :
Omnes, inquit, catholici tractatores posuerunt proprietates personarum in divinis, sed in modo ponendi diversificati sunt. Nam quidam perpendentes summam simplicitatem esse in personis sicut in essentia, posuerunt quod sicut in essentia penitus idem est quod est et quo est, sic in personis idem sit qui distinguitur et quo, scilicet suppositum atque proprietas : sicque differrent solo modo loquendi. Quod stare non potest, quia in eadem persona sunt proprietates differentes non solum in modo loquendi, sed et realiter. Videmus enim quod una persona uno modo refertur ad unam, ut Pater ad Filium. Videmus quoque unam personam uno modo seu una habitudine comparari ad plures, ut Spiritum Sanctum ad Patrem et Filium ; et item unam personam pluribus modis comparari ad plures, ut Filium ad Patrem et Spiritum Sanctum. Similiter videmus plures personas eodem modo comparari ad unam, ut Patrem et Filium ad Spiritum Sanctum. Ergo unitas habitudinis non potest accipi ex parte essentiae, nec ex parte personae quae refertur, neque ex parte personae ad quam refertur. Restat ergo quod sit alius modus dicendi ex parte rei.
Hinc iam communis tenet positio, in divinis esse proprietates personales realiter differentes ab invicem, ac per hoc differentes etiam a personis aliquo modo. Quemadmodum enim quia in essentia non plurificata ponimus plures personas, ideo modus dicendi essentialiter a modo dicendi personaliter differt, non solum differentia sumpta ex parte nostri, sed et ex parte rei ; sic sentiendum est de modo dicendi personaliter, atque de modo dicendi notionaliter. Idcirco distinguunt magistri tres modos dicendi in divinis ex parte rei, videlicet essentialem, personalem, et notionalem ; diciturque communiter quod tres sunt in divinis modi praedicandi, videlicet « in quid », « in quis », et « in quae ». Unde incidit fallacia figurae dictionis ex commutatione horum modorum, sicut in creaturis ex commutatione praedicamentorum. Quemadmodum ergo in divinis est vera essentia et verae sunt personae, ita et verae proprietates personarum. Proprietatis namque est distinguere : ergo sicut inter personas est vera distinctio, sic in personis sunt veraciter proprietates distinguentes.
Denique sicut est alius modus quaerendi de essentia et persona, ita est alius modus quaerendi de essentia et proprietate : siquidem de essentia quaeritur per quid, de proprietate per quomodo. Ergo sicut ponitur in divinis essentia et persona secundum veritatem, ita et proprietas.
Probatum est quoque superius, quod generatio et processio differunt realiter, alioqui non differrent personae : ergo generatio et spiratio differunt realiter. Sed tam generatio quam spiratio est in una persona ut in Patre. Cum ergo persona sit una realiter, et proprietates realiter plures, oportet ponere proprietates in divinis realiter differentes ; sed non differentia essentiali nec personali, cum sint in eadem persona : ergo notionali. Quod si non differunt generatio atque spiratio, ergo sicut haec est vera : Pater spirat Spiritum Sanctum ; ita et haec : Pater generat Spiritum Sanctum : sicque Spiritus Sanctus esset Filius.
Insuper, sicut praehabitum est, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti : non unitate naturae, cum et eadem natura sit in Spiritu Sancto, sicque esset principium sui ipsius ; nec unitate personae, cum sint duae personae : ergo unitate proprietatis ; sicque oportet ponere proprietates in divinis realiter, non solum vocaliter.
Haec Bonaventura.
Praeterea secundum eumdem Doctorem, has proprietates personales oportet esse relationes :
primo, quia sunt incommunicabiles, uni soli convenientes ; secundo, quia realiter differunt, ut modo probatum est. Sola autem relatio manet in divinis distincta a divina essentia. Ad cuius intelligentiam est notandum, quod relatio in aliquibus convenit cum aliis generibus, in aliquibus differt. Convenit namque in hoc, quod est praedicamentum et genus entis et accidens ; differt vero, quoniam praeter alia genera habet respectum non solum ad subiectum, sed etiam ad obiectum, secundum habitudinem ac dependentiam quamdam. Sed quantum ad primas illas conditiones, relatio non convenit Deo, propter eius simplicitatem et perfectionem : non enim relatio in Deo est praedicamentum, nec accidens. Sed quantum ad habitudinem ponitur in divinis, omni imperfectione ac dependentia prorsus seclusa : et hoc, propter veram distinctionem quae est in divinis, et propter veram originem ac habitudinem seu respectum. Alia ergo praedicamenta in divinis simpliciter transeunt, in substantiam ; relatio autem quodammodo manet, et quodammodo transit : quoniam alia genera non habent respectum nisi ad subiectum, et quantum ad illum transeunt ; relatio vero ultra hoc dicit respectum ad obiectum, et quantum ad illum manet. Non est ergo in Deo quantum ad id quod notat compositionem, dependentiam aut imperfectionem : propter quod non est genus, neque in genere, nec accidens, nec aliud a substantia. Unde in divinis non habet minus de ente, ubi realiter idem est cum essentia, sed in rebus creatis.
Haec Bonaventura.
His per omnia Petrus concordat. Qui inter caetera quaerens : an convenienter dicatur, alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, respondet :
In Deo est essentiae unitas ac personarum pluralitas ; nec unum repugnat alteri, quoniam personarum pluralitas sumitur penes proprietates relativas, non absolutas. Quamvis ergo dici non queat, alia essentia, attamen recte dicitur, alia persona.
Et si obiciatur, quod persona commune quid est tribus personis sicut essentia, ergo non magis dici fas est, alia persona, quam essentia alia : respondetur, quod non est simile, quia communitas essentiae est communitas rei eiusdem in numero, communitas autem personae est communitas rationis.
Haec Petrus.
Richardus quoque respondens ad duas quaestiones praetactas, videlicet, an proprietates sint in divinis, et an sint ipsae relationes, omnino concordat praeinductis responsis Bonaventurae, et parum aut nil superaddit ; sed movet hic alias quaestiones quas Bonaventura non movet, quae infra tangentur atque solventur.
Scripta demum Alberti videntur praehabitis consonare, quamvis in verbis eius unum videatur esse obscurum. Sic etenim loquitur : Dico relationes esse in divinis, et loquor de relationibus quae sunt personae et in personis secundum modum intelligendi : quia licet realiter loquendo relatio nihil sit in persona in divinis, tamen secundum modum intelligendi, distinguens est in distincto, et supposita persona, non supponitur relatio : sicque ponimus in una persona plures relationes.
In verbis his Alberti videtur obscurum quod ait :
Realiter loquendo relatio nihil est in persona in divinis. Paternitas quippe realiter est in Patre, filiatioque in Filio. Et si relatio non est realiter in persona divina, ergo relatio non mulliplicat divinas personas, ut scribit Boelius, nec per relationes ab invicem distinguuntur. Idcirco Albertus (ut puto) vult dicere, quod pro tanto relatio realiter nihil est in persona, quia nec realiter aliquid superaddit, nec accidentaliter inest. Nam et postea subdit :
Relationes aliter sunt in divinis et aliter in inferioribus. In divinis namque relationes sunt exsistentiae modi, in inferioribus vero causantur ex exsistentiae modis : et hoc ideo, quoniam in divinis relationes sunt distinguentes, atque secundum intellectum ante relativa. Unde et iterum postea scribit :
In numero generum nihil ita competit in divinis sicut relatio, et in speciebus relationis nihil in divinis sic convenit sicut relatio originis. Quod Albertus affirmat ad declarandum quod sola relatio multiplicat Trinitatem, prout hoc infra magis tractabitur.
His consonant scripta Udalrici in Summa sua, tertio libro, dicentis :
“Ad aliquid” est in divinis vere, non transumptive : quia Scriptura docet Patrem esse veraciter generantem, et Filium naturaliter genitum, ac Spiritum Sanetum ab utroque vere esse spiratum. Per quae nomina designatur vera ratio eorum quae ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum est esse, ad aliquid se habere. Nec solum sunt ista in Deo ratione specierum suarum, ut ea quae pertinent ad praedicamentum quantitatis et qualitatis, sed etiam secundum rationem generis sui, quod est “ad aliquid” sive relatio : quoniam relaliva ista in Deo sunt ut distinctiva personarum ; distinguere vero relativis non convenit nisi ut quidam respectus sunt quibus ea quae sunt ad aliquid comparantur ad alia, id est, talis respectus est proprie ipsa relatio. Verumtamen non sic, quod genus relationis ut genus sit in Deo, cuius generis species sint Pater et Filius ; sed quod nomen generis huius commune sit Creatori et creaturis communilate analogise, quemadmodum et de praedicamento substantiae diximus.
Distinctio autem in divinis non potest esse per absoluta : quoniam absoluta omnia dicunt substantiam in divinis, ut Augustinus Boetiusque testantur ; cumque ea quae aliorum sunt distinctiva oporteat esse distincta, oporteret in Deo esse distinctionem substantiae, si per absoluta esset distinctio personarum. Haec autem distinctio est perfectionis, et non dividit divinam essentiam. Sicque haec duo praedicamenta, videlicet substantia et relatio, sunt in divinis sine compositione. Hoc namque praedicamentum « ad aliquid », alium habet modum entitatis quam caetera genera : quae ex eo quod dicunt aliquid absolutum, essentias habent constantes in suis principiis absque principiis sui subiecti ; « ad aliquid » vero non dicit nisi respectum, ita quod respectus subiecti est sibi entitas et quidditas sua, atque hoc ipsum quod est, alterius est. Iste autem respectus habet duo in se, utpote esse suum quod est in concretione ad subiectum, et rationem respectus in quantum huiusmodi est. Primo modo “ad aliquid” in creaturis est accidens : Cumque omnia nomina accidentium dicta de Deo sint divina substantia, etiam relativa ista sic sumpta, sunt idem quod divina essentia ; nec ipso ad aliquid ut sic sumpto distinguuntur personae, sed secundo modo, prout sunt respectus quidam ad alia sine quibus intelligi nequeunt, quamvis illa ipsarum non sint de ipsorum (ipsarum) essentia.
Et quia « ad aliquid » primo modo dicit esse respectus concretum cum subiecto, quidam dixerunt relationes in divinis non esse nisi secundum quod sunt ipsae personae, et eas in abstracto non esse nisi expressiones personae : ut si dicamus : Rogo tuam benignitatem, id est te benignum. Attamen dicunt quod connotant coexsistentiam correlativorum. Ideo non intendebant negare simpliciter relationes esse in Deo, quoniam connotatio talis non est nisi secundum quod unum relativorum intelligitur in alio ; sed verbis impropriis idem dixerunt, quia non nisi partem rationis relationis consideraverunt, videlicet ut habet esse in subiecto, et non formale eius, quo relationis est referri ad alterum.
Itaque relatio secundum rationem respectus, potius est ad aliquid quam in aliquo ; sed secundum esse sui respectus, est in persona, et transit in substantiam, retinens tamen suam proprietatem a proprietate substantiae aut subiecti distinctam.
Haec Udalricus.
Aegidius in his concordat Thomae ac Bonaventurae, et ea declarat prolixe quae illi succinctim.
Amplius Alexander :
Suppositis, inquit, ratione et ordine originis in divinis personis, necesse est ponere reales relationes in Deo. Concesso namque quod natura divina habeatur ab aliquo, necessario sequitur distinctio secundum relationem, nihil detrahendo simplicitati divinae essentiae. Intelligendo namque divinam naturam, necesse est ut intelligatur in habente illam : et si intelligamus eam in habente ipsam ab alio, iam intelligimus eam cum proprietate incommunicabili, qua separatur vel distinguitur a non habente eam ab alio ; et ex hoc introducitur differentia relationis, quia sic habetur sub duabus proprietatibus incommunicabilibus. Et idem dicendum de Spiritu Sancto, qui est ab utroque : qui cum habeat eamdem naturam a Patre et Filio, iam sequitur quod ibi sit relatio alia atque proprietas.
Haec Alexander.
Denique in alia quaestione plenius scribit de hoc :
Nulla, inquiens, intentio (id est ratio) alicuius generis, nec quantitatis, nec qualitatis, nec caeterorum est, quae non addat aut minuat vel mutet respectu substantiae, praeter relationem. Ergo sola intentio relationis accipi potest in divinis.
Item, ut supra ostensum est, in divino esse necessario ponitur natura et ordo naturae secundum rationem originis. Verum, ut asserit Augustinus, cum dicitur : Pater et Filius, non indicatur substantia, sed origo, id est, non quid sit, sed unde quisque sit aut non sit. Si ergo quaeratur origo, Pater est Deus de quo Filius Deus, nullus vero est Deus de quo sit Pater. Et haec propinquitatis sunt nomina, non naturae : hinc relativa dicuntur, sive « ad aliquid ». Relinquitur igitur quod vere est ponere in divinis intentionem “ad aliquid”, sive relationis.
Non tamen relatio illa intelligitur ut accidens sicut in creatura. Ratio namque relationis est accidens, quae consequitur substantiam aliquo modo compositam, sicut in creaturis. In principiis namque substantiae, quae sunt materia et forma, consideratur quaedam relatio quae non est accidentalis, sed connaturalis : sicut in esse materiae coaccipitur ratio quaedam potentiae (unde materia dicit possibile quid ad formam) ; in essentia quoque formae coaccipitur relatio actus secundum quem est perfectio potentiae materiae. Relatio ergo potentiae et actus accipitur in principiis substantiae connaturaliter. Multo igitur imo in infinitum plus relatio in divinis accipietur connaturalis, non accidentalis.
Quocirca pensandum, quod “ad aliquid” prius est ratione accidentis simpliciter, tamen in creaturis mutabilibus sequitur. Intellectus enim accipit tria haec : esse, et esse ad, et adesse. Esse, quod accipit absolute, est esse substantiae. Adesse vero accipit secundum rationem accidentis : accidens enim est quod adest et abest. Sed esse ad, accipit secundum rationem relationis, quae secundum esse suum refertur ad aliud. Cum igitur relatio est quod est esse ad, prior est ratione eius quod est adesse. Hinc sequitur quod simpliciter loquendo, ratio relationis prior sit ratione accidentis.
Haec Alexander.
Praeterea de his in Summa sua, primo libro, tractat Antisiodorensis, recitans praetactas opiniones, et arguens contra eas, praesertim contra errorem Porretanorum. Verumtamen opinionem Praepositivi inductam affirmat esse multum probabilem :
Videndum est, inquiens, quomodo sustineri possit opinio magistri Praepositivi, dicentis quod sicut paternitas est Pater, ita supposita paternitate supponitur Pater, nec est differentia, nisi in modo loquendi seu significandi. Cuius opinionis probabilitas apparet in hoc, quoniam sicut Deus propter hoc quod est omnimode simplex, non eget aliqua actione ad hoc ut agat in creaturam, sed se ipso agit in eam ; nec eget aliqua relatione qua referatur ad creata, sed se ipso refertur ad ea : ita Pater cum sit omnimode simplex, se ipso refertur ad Filium.
Qui ergo opinionem istam vult sustinere, poterit ad instantias respondere, ut cum ita arguitur : Pater generat, et Pater spirat : si in utraque propositione non denotatur nisi Pater sic agens, idem erit dicere, Pater generat, et, Pater spirat. Ad quod diceretur, quod Pater propter suam simplicitatem, quantum in se est, eodem modo se habet ad Filium et Spiritum Sanctum, tamen diverso modo se habet ad illos in quantum quasi ad plures effectus, id est productos : sicut Deus quantum in se est, eodem modo se habet ad homines universos, nihilominus aliter habet se ad bonos quam ad malos. Similiter dico, quod verba haec, generat et spirat, quantum ad Deum Patrem idem significant, sed connotant diversa ex modo significandi.
Haec Antisiodorensis.
Verum si praeinducta motiva, praesertim Bonaventurae, rite pensentur, solutiones istae satisfacere non censentur. Nam et Pater per intellectum profert Verbum, et per voluntatem spirat amorem ; illaque maxima, quod idem in quantum idem, seu idem eodem modo se habens, facit seu agit idem, infallibiliter vera est apud theologos atque philosophos. Propter quod omnis distinctio productorum ex parte producentis aliquo modo habet originem, sicut de hoc superius inducta sunt multa ; atque ex argumentis Scoti et Francisci de Mayronis, opinio illa potest clarissime confutari. Idcirco quantum ad hoc, potius reor consentiendum Alexandro, Thomae, Alberto, Bonaventurae, Petro, Richardo, Aegidio : quorum positio in hac re nunc quasi ab omnibus observatur.
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates sunt in personis non quasi realiter ab ipsis distinctae, sicut et sapientia, pietas atque iustitia est in Deo non tanquam quid realiter distinctum ab eo, et tamen aliud convenit Deo ratione iustitiae, aliud ratione misericordiae. Neque negandum est quin et proprietates et relationes sint aliquo modo in divina essentia tanquam in fundamento, eo quod omne relativum in aliquo absoluto fundetur. Qualiter autem hoc sit, et qualiter in una et eadem divina essentia oppositae relationes originis queant fundari, supra ex dictis doctorum, praesertim sancti Doctoris in Summa contra gentiles, quantum humanae imbecillitati in preesenti possibile est, distinctione secunda et tertia, ostensum est. Infra quoque tangentur rationes Durandi et Scoti, satis idoneae ad reprobandum illam opinionem. Intendo quippe huic materiae immorari, eo quod doctores praecipui valde in huius distinctionis materiis videantur variis modis sentire, quatenus diversis opinionibus atque earum motivis hinc inde congruenter attentis, veritas evidentius elucescat.
Ad secundum dicendum, quod sicut divinae et superbenedictae personae sunt simplicissimae, ita quod in eis non est realis distinctio, quamvis inter eas distinctio sit realis, utpote personalis ; sic per eas (proprietates) ab invicem distinguuntur, id est, non per aliquid reale adiunctum, sed per proprietates eis consubstantiales, quae nihilominus sunt in eis, et ratione distinguuntur ab ipsis : quae ratio non est inanis aut ficta, quia fundamentum habet in re, quemadmodum inter intellectum et voluntatem Dei exstat talis distinctio, quamvis realiter unum et idem consistant.
Ad tertium respondetur, quod quamvis unaquaeque relatio in divinis sit realiter ipsa divina essentia, relationes tamen originis inter se realiter sunt distinctae : idcirco distinguere queunt personas. Denique in creaturis differentia praedicatur de specie, sicut rationale de homine ; sicque realiter identificatur cum illa : et tamen distinguit eam ab aliis. Quid ergo miramur, si in divinis essentialiter idem sit distinguens atque distinctum, dummodo formaliter, id est ratione non cassa, distinguuntur ?
Ad auctoritatem Hilarii responsio certa et clara est. Non enim intendebat asserere, quod divinae personae solis distinguantur vocabulis, cum hoc sit Sabellianae perfidiae ; sed per distinctionem nominum exclusit distinctionem essentiae, ita ut per nomina intelligantur proprietates nominibus designatae. Ideo, secundum Bonaventuram, per nomina intellexit nominum significata.
Ad auctoritatem etiam Damasceni responsum est supra speciali in quaestione. Bonaventura vero hic scribit, quod differre ratione contingit tripliciter. Primo, ex parte nostrae apprehensionis : et sic bonitas et sapientia differunt ratione in Deo. Secundo, ex parte attributionis, quia videlicet aliquis modus attribuitur uni, non alteri : sicque differunt ratione, essentia, persona, et notio. Tertio, differre ratione, est differre secundum pluralitatem distinctionis quae non inducit diversitatem in essentia seu natura : et sic una persona differt ab alia ratione. Petrus autem breviter respondet, dicendo quod Damascenus sumit rationem pro relatione.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An proprietates relativae seu ipsae relationes constituant in divinis personas, vel earum distinctionem solum ostendant.
Videtur quod non constituant eas.
Primo, quia relationes secundum ordinem naturae ac intelligentiae sequuntur actus personales et fundantur in eis, sicut paternitas in generatione : non enim est Pater nisi gignendo. Generare autem sicut et agere, est suppositorum. Ergo Deus Pater secundum ordinem naturae et apprehensionis est persona ante paternitatem, imo et ante generationem : non ergo paternitas constituit eum personam.
Secundo, quod procedit ab alio, eo ipso quo procedit, ab ipso distinguitur, quoniam nihil producit se ipsum : ergo sola origine distinguuntur divinae personae.
Tertio, prima distinctio rerum debet esse per essentialia et absoluta, quatenus ordo distinguentium correspondeat ordini distinctorum. Prima autem distinctio est divinarum distinctio personarum, quae etiam causa est distinctionis productionisque creaturarum. Ergo personae illae superdignissimae per absoluta ab invicem distinguuntur.
Quarto, omne respectivum ad aliquod absolutum reducitur : ergo prima realis distinctio non est per respectiva et absoluta.
In oppositum est quod ait Boetius : Essentia servat unitatem, relatio multiplicat personas.
Personae quoque non distinguuntur per absoluta : ergo per relativa.
Ad hoc Thomas respondet :
Quidam dicunt, quod principium distinctionis hypostasum divinarum non est relatio, imo quod hypostases se ipsis distinguuntur per solam originem, et relationes manifestant distinctionem hypostasum : sicut in creaturis proprietates non faciunt differre secundum numerum (imo talis differentia causatur ex divisione materiae), sed eam tantum ostendunt. Hoc autem stare non potest, quoniam quae se ipsis distinguuntur, ex se ipsis aliquam habent rationem distinctionis : sicut substantia a quantitate, per id quod in intellectu est utriusque, quod est esse subsistens, quantum ad substantiam, et esse mensuram, quoad quantitatem. Si autem considerentur duae hypostases, una hypostasis in quantum hypostasis, non habet in intellectu unde ab alia distinguatur, cum utraque sit hypostasis. Ergo oportet quod habeat hoc, in quantum est haec hypostasis per aliquam determinationem exsistentem in ea, vel secundum determinatam materiam, sicut est in creaturis (quod esse non valet in Deo), vel secundum aliquid aliud. Si autem dicatur quod hoc sit sola origo per quam determinate efficitur seu producitur ista hypostasis, tunc per originem intelligitur vel ipsa relatio originis, et hoc est quod ponimus ; aut origo significatur per modum operationis, et sic nullo modo habet quod distinguat hypostases : imo oportet quod sit ab hypostasi distincta, quoniam omnis operatio est individuorum distinctorum, secundum Philosophum.
Ideo dicimus, quod nihil aliud est principium distinctionis in divinis nisi relatio. Cuius ratio est, quia omnis distinctio vel divisio, secundum Philosophum quinto Metaphysicae, est vel per quantitatem, vel per formam. Porro in divinis non est divisio neque distinctio per quantitatem neque materiam, cum in Deo non sit quantitas neque materia : est ergo per aliquam formam. Omnis vero distinctionis formalis principium est aliqua oppositio, oppositionem large sumendo prout etiam imperfectum et perfectum opponuntur in quantum in uno est negatio privatiove alterius. In omnibus autem oppositionibus alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum, praeter relationem : quod patet per se in affirmatione et negatione, in privatione quoque et habitu ; palet etiam in contrariis, quia secundum Philosophum Physicorum primo, semper unum contrarium est sicut nobilius, et alterum ut vilius. Ideo in divinis nulla talis potest esse distinctio, ubi est summa et pura perfectio. Sed in relativis neutrum est sicut privatio alterius, vel defectum ullum importans : quia in relativis nulla est oppositio secundum id quod relativum in aliquo est, sed secundum id quod ad aliud dicitur. Unde quamvis una relatio habet annexam negationem alterius in eodem supposito, non tamen ista negatio aliquem importat defectum : quia defectus non est nisi secundum aliquid quod natum est esse in aliquo. Unde cum id quod habet oppositionem relativam ad ipsum, secundum rationem oppositionis non ponat aliquid, sed ad aliquid, non sequitur imperfectio vel defectus. Hinc solum talis oppositio competit distinctioni personarum
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summae, quaestione quadragesima :
In quibuscumque (inquit) pluribus invenitur aliquid commune, oportet quaerere aliquid distinctivum. Cumque divinae personae conveniant in essentia, necesse est quaerere aliquid quo distinguantur, ita ut plures sint. Inveniuntur autem in divinis personis duo secundum quae differunt, scilicet origo atque relatio. Quae quamvis non differant re, differunt tamen in modo significandi : quia origo significatur per modum actus, ut generatio ; relatio vero per modum formae, sicut paternitas.
Quidam igitur attendentes quod relatio consequitur actum, dixerunt quod hypostases in divinis distinguuntur per originem, ita quod Pater distinguitur a Filio, quoniam Pater generat et Filius generatur ; relationes vero seu proprietates manifestent consequenter distinctionem hypostasum, quemadmodum in creaturis proprietates manifestant distinctionem individuorum. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo, quia ad hoc quod aliqua duo intelligantur distincta, necesse est eorum distinctionem intelligi per aliquid utrique intrinsecum, sicut in rebus creatis, per materiam vel per formam. Origo autem rei non significatur ut aliquid ei intrinsecum, sed ut via quaedam a re vel ad rem : sicut generatio significatur ut via ad genitum, et ut a generante progrediens. Ideo esse non potest ut generans et genitum sola distinguantur generatione, sed oportet intelligere tam in generante quam in genito ea quibus ab invicem distinguuntur. Sed in divinis personis non potest intelligi nisi essentia, et relatio sive proprietas ; cumque in essentia conveniant, relinquitur quod per relationes distinguantur. Secundo, quia distinctio in divinis personis non est sic intelligenda quod aliquid commune dividatur in eis, quia essentia communis remanet indivisa ; sed oportet quod ipsa distinguentia constituant res distinctas. Sic autem relationes seu proprietates distinguunt vel constituunt hypostases seu personas, in quantum sunt ipsae personae subsistentes, quemadmodum paternitas est Pater, quoniam in divinis non differt abstractum et concretum. Sed contra rationem originis est quod personam constituat : quia origo active sumpta, significatur ut progrediens a subsistente persona, sicque praesupponit eam ; origo vero passive accepta, sicut nativitas, significatur ut via ad personam, et nondum ut eam constituens.
Unde melius dicitur quod personae distinguuntur relationibus, quam origine. Quamvis enim distinguantur utroque, prius tamen ac principalius per relationes secundum modum intelligendi. Nempe hoc nomen, pater, significat non solum proprietatem, sed etiam hypostasim ; sed hoc nomen, genitor, vel generans, significat tantum proprietatem : quia hoc nomen, pater, significat relationem quae est distinctiva et constitutiva personae ; hoc autem nomen, generans, seu genitus, significat originem quae nec est constitutiva nec distinctiva personae.
Haec Thomas in Summa.
At vero de hac re Albertus non scribit diffuse, sed introductis ad utramque partem moti vis respondet : In speciebus relationis nihil sic competit in divinis sicut relatio originis, qua alius est ab alio, et per hoc distinguitur ab eo. Ex quibus verbis elicitur, quod positio Thomae concordat Alberto.
Petrus quoque his consonans :
Proprietates, inquit, in divinis personis sunt principium distinguendi, in quantum referuntur ad alterum ; et etiam principium exsistendi seu constituendi, in quantum dicunt originis principium. Nam cum in divinis tantum sint duo praedicamenta, substantia et relatio, nec possit esse personarum distinctio penes substantiam, oportet ut sit penes relationem. Harum autem relationum simpliciores sunt quae immediatius se habent ad substantiam, ut sunt relationes originis : idcirco per huiusmodi relationes oppositas est distinctio personarum. Omnis namque distinctio fit per oppositionis naturam. Cum ergo in omnibus aliis oppositis unum extremorum perfectum sit, alterum imperfectum, praeterquam in relativis, etc., ut supra in verbis Thomae.
Haec Petrus.
Verumtamen huic ultimo verbo videtur obici posse, quod etiam in relativis unum extremorum perfectum est respectu alterius, aliud imperfectum, ut patet in his relativis : dominus, servus ; magister, discipulus ; causa, causatum ; et consimilibus.
Praeterea circa haec partim aliter sentire videntur Alexander, Bonaventura, et alii quidam.
Bonaventura quippe hic loquitur :
Quidam dicunt, quod in divinis proprietates non solum dant personis innotescere, sed etiam esse, hoc est, proprietates relativae non solum sunt principia cognoscendi seu manifestandi personas, sed etiam constituendi distinguendique eas. Alii dicunt, quod proprietates non sunt ratio distinguendi personas, sed cognoscendi et manifestandi distinctionem earum. Videtur autem utraque opinio aliquid probabilitatis habere. In divinis namque personis intelligimus tam originem seu emanationem unuis ab alia, quam habitudinem seu respectum unius ad aliam. Atque secundum rationem et ordinem inlelligendi, origo praecedit ipsum qui oritur ; similiter secundum rationem inlelligendi, habitudo consequitur ipsum qui refertur. Potest ergo proprietas relativa importare habitudinem tantum : et ita sequitur rationem distinctionis, et per consequens distinctionem ; estque ratio innotescendi distinctionem, non distinguendi, ut dixit secunda opinio. Potest quoque proprietas importare utramque, videlicet habitudinem atque originem : et sic non solum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi, ut ait prima opinio.
Praeterea advertendum, quod quamvis in divinis personis sint idem oriri et esse et ad alterum se habere, tamen secundum rationem et ordinem intelligeudi sunt coordinata, ut primum sit oriri seu emanare, deinde esse in personis quae emanant ab alia, deinde ad alterum se habere. Et quoniam idem sunt in Deo, eodem nomine designantur : nam generatio originem et habitudinem dicit, proprie tamen originem. Quoniam ergo proprietas divina secundum communem usum loquendi, originem habitudinemque importat, idcirco tenendum quod proprietates non solum sint ratio innotescendi, sed etiam distinguendi. Proprietas etenim Patris aut est ei consubstantialis et connaturalis, aut accidit ei. Non potest ei accidere, cum non sit accidens in Deo : ergo est ei consubstantialis et connaturalis. Sicque cum non consequatur esse hypostasis, non tantum est ratio innotescendi, sed etiam distinguendi. Eadem etiam sunt principia essendi et cognoscendi.
Haec Bonaventura.
Ex quibus fit evidens, quod secundum eum, divinae personae distinguuntur origine seu emanatione, non proprietate, si proprietas solam habitudinem dicat, quae secundum ipsum, non est nisi ratio innotescendi, et sequens distinctionem. Si vero proprietas tam originem quam habitudinem exprimat, sic est ratio innotescendi et distinguendi personas : innotescendi, secundum quod habitudinem denotat ; distinguendi vero, prout originem dicit.
Hinc demum disseruit Alexander : In divinis non solum est relationum distinctio, sed etiam subsistentium rerum, videlicet personarum. Verumtamen relatio manifestat distinctionem in divinis. Unde respectu diversarum proprietatum sunt plures res subsistentes : non quod sint res subsistentes seu personae solum per illas relationes, imo etiam et se ipsis, sed respectu proprietatum, non respectu essentiae, quia hypostasis dicit respectum ad proprietatem.
Haec Alexander. Qui etiam positionem Praepositivi de relationibus ac notionibus in divinis satis commendare videtur, et multum probabilem esse fatetur. Et circa hoc eadem scribit quae paulo ante ex Summa Antisiodorensis sunt recitata.
Nihilominus post haec Alexander adiungit, quod secundum communem opinionem notiones sint in divinis ponendae. Et quamvis iam dixerit quod relatio manifestat distinctionem in divinis, in alia tamen fassus est quaestione, quod licet personae distinguantur se ipsis, distinguuntur tamen et proprietatibus suis ; nec distinctio illa per se istam excludit, quoniam proprietates non ponunt in numerum cum personis. Allegat etiam Damascenum dicentem quod divinae et sanctae hypostases non differunt secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates. Similiter ex verbis Damasceni declarat, quod quaelibet divina et increata persona habet divinam essentiam secundum specialem et proprium sibi modum : quoniam Pater habet eam a se ipso, id est a nullo alio, Filius a solo Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque per processionem. Nam ait :
Unaquaeque divina persona, sicut loquitur Damascenus, proprium exsistentiae possidet modum ; et modus ille non significabitur nomine essentiae, quae communis est tribus, nec nomine personae, cuius est ipse modus : ideo significabitur ut habitudo sive proprietas.
Haec Alexander.
Ex quibus constat, quod doctor iste et item Albertus cum suis sequacibus, per specialem modum exsistentiae personarum non intelligunt aliquid absolutum, sed relativam potius proprietatem.
Amplius circa haec scribit Aegidius :
Sicut in creaturis duplex consideratur distinctio, una qua res creata differt a rebus alterius speciei ac naturae, alia per quam a suppositis suae distinguitur naturae, quemadmodum Petrus per suam humanitatem differt a leone et equo, sed per individuantia distinguitur a consortibus suae naturae ; sic suo modo persona divina per suae deitatis naturam ab omnibus distinguitur creaturis. Una autem divina persona distinguitur ab alia sibi consubstantiali persona, non per essentiam, sed per aliquid relativum et proprium sibi atque incommunicabile, et per illud constituitur in esse personali, puta per relationem. Relatio autem dupliciter pronuntiatur, videlicet : per modum proprietatis, ut cum dicitur, paternitas, filiatio ; et per modum actionis seu etiam passionis, ut cum dicitur, generare, aut generari. Relatio enim, secundum modum intelligendi, semper sequitur aliquid aliud seu alterum, sicut aequalitas quantitatem, similitudo qualitatem vel actionem aut passionem : sicut quis dicitur pater, quoniam genuit ; et filius, quia est genitus. Sicque relationes in divinis sequuntur originem, quia non sunt ibi relationes distinctivae nisi relationes originis.
Et quia relatio in divinis significatur hoc duplici modo, quidam dixerunt personas distingui origine seu emanatione, cum et Damascenus testetur primo libro, quod omnia in divinis sunt idem praeter generationem et ingenerationem et processionem. Alii dicunt eas proprietate distingui. Sed quia originem sequitur relatio seu proprietas, ita quod origo est quasi principium proprietatis ; dicendum quod in divinis personis origo se habet per modum principii distinctionis, proprietas vero per modum distinguentis, hypostasis autem seu persona per modum distincti. Sed quoniam iuxta praehabila, distinctio in divinis est per relationes, et ipsa proprietas magis significatur per modum relationis quam origo, sicut paternitas quam generatio ; hinc magis proprie dicuntur personae distingui per proprietates, quam per originem.
Haec Aegidius, qui in hoc Thomae consonat.
Amplius circa haec ait Durandus :
Quidam dicunt non omnes divinas personas per relationes distingui, quoniam praeter tres personas relative dictas quas ponit fides, ponunt suppositum absolutum in Deo : non tamen dicunt quatuor esse personas in divinis, quia hoc absolutum suppositum non ponit (ut dicunt) in numerum cum tribus personis, sed est eis commune, sicut alii dicunt divinam essentiam eis esse communem. Sed istud videtur erroneum : quoniam suppositum seu persona in natura intellectuali, dicit hoc aliquid subsistens, incommunicabile et completum ultima completione in illa natura, nec ultra determinabile ad esse personale ; sed in divinis nullum absolutum potest esse huiusmodi, cum omne absolutum sit tribus personis commune.
Alii dicunt personas tres non distingui per relationes, quoniam dicunt eas constitui per modos absolutos, qui praesupponuntur relationibus : quod tamen non probant directe, sed indirecte dumtaxat, dicentes quod eadem inconvenientia quae secundum adversarios ad istam positionem sequuntur, ad illam quoque opinionem sequantur quae dicit personas per relationes distingui, similiterque solvuntur. Nos enim ponimus personas relationibus distingui, ad evadendum compositionem in divinis, quae esset in divinis, nisi distinctio personarum esset per relationes ; atque ad evadendum distinctionem divinae essentiae per hoc quod relationes oppositae possunt esse in divina essentia tanqnam in fundamento propter infinitam eius fecunditatem. Sed consimiliter potest dici de modis absolutis : quoniam cum sint modi rerum et non quidditates, non faciunt compositionem cum essentia ; rursus, plures huiusmodi modi in una queunt fundari essentia, sicut plures relationes : sicque per tales modos divinae personae possunt constitui et distingui.
Haec Durandus. Qui consequenter contra opinionem hanc arguit, ut infra tangetur.
Deinde quaerit : an personae distinguantur potius per relationes quam per origines ; et respondet quod per relationes. Ad quod adducit motiva paulo ante ex Thoma inducta.
Deinceps quaerit (quod a praeallegatis doctoribus non quaeritur) : an relationes distinguant personas in quantum relationes, vel in quantum proprietates. Circa quod scribit :
Videtur quibusdam, quod sub ratione proprietatis, et nullo modo sub ratione relationis : tum quia relatio ut relatio, suum praesupponit fundamentum, ergo divinae relationes praesupponunt origines, in quibus (ut dictum est) fundantur, et per consequens personas distinctas ; tum quia relatio ut relatio, non habet nisi referre id cuius est relatio, non constituere, sed hoc habet in quantum proprietas, et praeintelligitur emanationibus.
Verum ista opinio non videtur idonea, quia si proprietas distinguit personas, vel in quantum est absoluta, vel in quantum relativa : si primum, ergo personae divinae per absoluta distinguuntur ; si ut relativa, ergo formalius convenit relationi distinguere. Rursus, si per proprietates fit distinctio suppositorum, ergo sicut distinctio suppositi absoluti fit per proprietatem absolutam, ita distinctio suppositi relativi fit per proprietatem relativam. Item, relationi originis in quantum talis, convenit distinguere : quia in se oppositionem includit ad suum correlativum ratione originis.
Ad primum ergo motivum opinionis illius dicendum, quod origines non sunt fundamentum relationum, sed fecunda Dei essentia. Origines enim non sunt nisi ipsaemet relationes, videlicet a quo aliquid et quod ab aliquo. Hinc qui praeintelligeret personas originibus, vel origines relationibus, male intelligeret ; sed simul intelligenda est persona constituta cum sua relatione.
Ad secundum dicendum, quod relatio non habet constituere in esse, nisi illud esse sit referri ; sed si est referri, qua ratione habet referre, eadem ratione habet dare tale esse, scilicet esse relatum. Esse autem personale in divinis, est esse relatum : idcirco relatio sub ratione relationis, potest constituere divinam personam in esse personali.
Haec Durandus. Cuius solutio ad primum infra patebit quid contineat veritatis.
Praeterea diligenter advertendum quod ad quaestionem propositam respondet Richardus :
Inter divinas (inquiens) personas consideratur duplex principium distinctionis : unum quasi effectivum, et alterum quasi formale. Videtur ergo dicendum, quod per ipsas emanationes distinguuntur personae quasi per effectiva distinctionis principia. Generare namque et generari, sunt ratio distinctionis inter Patrem et Filium, et spirare et spirari, sunt ratio distinctionis Spiritus Sancti a Patre et Filio, ad similitudinem causae efficientis : actio enim ad causam efficientem reducitur. Per relativas vero proprietates distinguuntur personae tanquam per principia distinctionis formalia. Una quippe persona distinguitur ab alia per suam formam constituentem quasi per principium formale intrinsecum : personalis vero proprietas est constitutiva personae. Distinguuntur ergo personae ab invicem per suas proprietates personales tanquam per formalia distinctionis principia. Non enim dici potest quod formaliter distinguantur per aliquid absolutum, quia hoc cum summa simplicitate divinae essentiae non valet stare. Unde Anselmus in libro de Procesisione Spiritus Sancti : Pluralitas, inquit, sequitur relationem.
Haec Richardus.
Ex hac rationabili responsione et sapientiali distinctione videntur praeinductae duae positiones de distinctione personarum per originem aut per proprietates, posse concordari. Qui etenim dicunt eas distingui per originem, verum dicunt, loquendo de principio distinctionis quasi effectivo ; qui vero opinantur eas per proprietates distingui, verum dicunt, loquendo de principio distinctionis quasi formali intrinseco.
Insuper Scotus circa haec scribit diffuse :
Opinio (inquiens) Praepositivi dicit quod personae distinguuntur se ipsis. Contra quod arguitur sic : Quaecumque non sunt primo diversa, per aliquid sui distinguuntur, quoniam quae se totis distinguuntur, sunt primo diversa. Si enim non sunt primo diversa, sed habent aliquid idem in quo communicant, puta essentiam ; tunc non eo distinguuntur quo sunt idem, sed distinguuntur aliquo sui quo non sunt idem. Divinae autem personae non sunt primo diversae, cum sint eiusdem essentiae : ergo aliquo distinguuntur.
Praeterea, in Patre est generatio activa et activa spiratio ; sed spiratione activa non distinguitur a Filio, cum et illa Filio insit : ergo Pater non se ipso toto aeque primo distinguitur, sed aliquo quod est in eo.
Item, si Pater se toto distinguitur a Filio, pari ratione et a Spiritu Sancto ; et si eodem modo distinguitur ab utroque, ergo eamdem habet habitudinem ad utrumque, et econtrario, ut supra.
Est ergo communis opinio, quod personae relationibus constituuntur et distinguuntur. Absolutum etenim additum absoluto, necessario facit compositionem. Si autem in absoluto personae conveniant, constat quod non eodem absoluto quo conveniunt, personaliter distinguantur. Si igitur absoluto aliquo distinguuntur, ergo est ibi absolutum et absolutum, et per consequens compositio.
Item, relatio uno modo potest transire in substantiam, et per hoc non facere compositionem cum absoluto ; alio modo potest manere per comparationem ad oppositum, et ita distinguitur realiter. Istac duae rationes non videntur competere absoluto, quia absolutum vel omnino manet, vel omni modo transit : si omni modo transit, non distinguit personas, sicut neque essentia ; si omnino manet, ergo inducit compositionem.
Qualiter autem relatio possit constituere et distinguere personas, declaratur per hoc, quod relatio necessario distinguitur ab opposito suo realiter, quoniam idem non producit se ipsum : ergo erit realis aliquorum quae in divinis sunt relatio ; nec potest ibi esse per informationem, ergo est subsistens, ac proinde per se realiter distincta. Nec ex hoc sequitur distinctio essentiae, quoniam idem illimitatum seu infinitum, potest esse fundamentum oppositarum relationum, et tunc ista relatio dicitur uno modo manere, et alio modo transire. Et istud intelligendum est de relationibus originis, quia hae primo pullulant in divina essentia : quoniam primo in essentia Dei est duplex fecunditas, eo quod ibi sit infinitus intellectus et infinita voluntas, quibus mediantibus, pullulant relationes originis pertinentes ad communicabilitatem naturae.
Haec ille.
Itaque Scotus satis fideliter hanc narrat positionem communem, quae fere iam ab omnibus tenetur, probationes quoque et auctoritates quibus innititur. Deinde multipliciter arguit contra eam, et quasdam auctoritates contra eam saltem secundum apparentiam, introducit.
Quo facto, ponit quamdam opinionem iudicio plurimorum valde absurdam, videlicet quod personae divinae constituantur et distinguantur per absolutas proprietates ac realitates : quas tamen dicit non facere compositionem cum divina essentia, quamvis ex natura rei seu formaliter differant ab eadem ; et nihilominus dicit relativas proprietates esse veraciter in personis, et quasi adventicias personis iam constitutis in esse. Hancque opinionem multipliciter nititur roborare, fulcire et colorare, atque ad eam magis videtur per assensum divertere, non tamen cum absoluta assertione, sed opinative. Nam et obiecta quae contra communem illam doctorum positionem induxit, solvit, insinuans utramque opinionem probabiliter posse defendi. Opinionem quoque Praepositivi redarguit.
Quid autem de his verius atque fidelius videatur tenendum, paulo post exprimetur. Prius tamen recitanda est hic opinio cuiusdam famosi doctoris, qui tamen in hac materia videtur non modice deviare.
Itaque dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, in tractatu suo de Trinitate defendit atque pro viribus persuadet, divinas personas non constitui neque distingui per relationes proprietatesve relativas : imo relationem dicit nil reale aut positivum consistere neque in Deo neque in creaturis, sed intentionem tantum seu ens rationis. Et inter caetera scribit sic :
Si similitudo causa (tantum) est duarum albedinum, necessario esset eiusdem essentiae secundum speciem.
Amplius, qualiter aget album in album per albedinem ipsam, cum album nequaquam passibile sit ab albo per albedinem ipsam ? et qualiter aget albedo in proprium subiectum, quoniam ab albedine similitudo procedit qua album dicitur simile albo ? aut quomodo haec albedo effluet de se tam differentem essentiam, puta similitudinem, quae relatio et ens reale vocatur ? correlativa autem albedo ad hoc adiuvat, ut albedo causet per se similitudinem duarum albedinum ?
Item, unde aget subiectum album quod est in oriente, in subiectum similiter album quod est in occidente, vel subiectum quod est sub terra, in subiectum quod est super terram ? Manifestum est ergo, huic albo nihil omnino per naturam advenire ex eo quod aliud est album, cum haec albedo aeque quieta sit ab omni actione et motu, sive aliud album sit, sive non.
Insuper, si similitudo alborum differt ab albedine, poterit per intellectum similitudo ab albo atque albedine abstrahi, et destructo uno alborum intelligi : sicque esset similitudo inter album et non album.
Haec Guillelmus. Ex quibus conatur probare, quod relatio nil addat reale proprio fundamento.
Insuper, quod etiam in divinis ita sit, sic nititur persuadere :
Necesse est Deum Patrem eo ipso esse patrem quo et istum (demonstrato aliquo), aut non. Si sic, idem esset esse patrem et esse istum. Sed hoc est impossibile, cum esse istum, sit absolutum, et esse patrem, sit relativum. Si vero est aliud esse istum et esse patrem, intentio seu ratio patris aliquid addit ad intentionem seu rationem eius quod est iste. Paternitas ergo est aliquid additum isti praeter intentionem seu rationem qua est iste : et ita in Deo Patre non idem erit, esse istum, et esse patrem ; sicque esse patrem, erit velut accidentale et adventicium supposito patris, vel a foris affixum : quod dici non potest. Sicque relatio non erit nisi intentio, et non quid reale in Deo.
Merito igitur quaeritur, qualis sit differentia inter Patrem et Filium, quorum est in essentia unitas. Quod si quis dixerit, quod differunt relatione, recte respondet. Sed sola relatio impedire non potest mutuam de se invicem praedicationem : nam et apud nos idem est pater et filius respectu diversorum. Idcirco necesse est aliam esse differentiam inter Patrem et Filium. Nam et intelligere possumus Patrem non genuisse, et tamen adhuc esse, et esse hunc.
Amplius, iste qui genuit, in quantum iste, aut differt ab eo qui genitus est, in quantum ille, aut non : si non, ergo uterque est idem ; si vero differt, ergo praeter relationem est differentia inter eos.
Haec Guillelmus.
Verum ista opinio videtur magis a veritate recedere, quam praetacta a Scoto narrata opinio. Utraque quidem concordat in hoc, quod divinae supergloriosae personae distinguantur per absoluta ; sed ista adiicit ad errorem, quod relatio nec in Deo neque in creaturis sit ens reale, sed solum ens rationis. Ad reprobationem autem utriusque opinionis quantum ad hoc quod dicit supersublimes adorandas personas per absolutas proprietates distingui, prorsus sufficiunt auctoritates Sanctorum et argumentationes doctorum ad hoc hinc inde et etiam in hac quaestione inductae. Nunc tamen aliqua sunt addenda, et specialiter contra errorem de realitate relationis iam tactum.
Et breviter, ex doctrina S. Dionysii in libro suo de Trinitate (quem quidam de Divinis characteribus, alii aliter nuncupant), et ex toto processu B. Augustini in libro suo de Trinitate, Boetii quoque in suo de Trinitate tractatu, Anselmi etiam in libro de Processione Spiritus Sancti et alibi, ac Damasceni primo libro, clarissime innotescit, quod quidquid in divinis dicitur pure absolute, tribus supersanctis personis exstat commune. Impossibile ergo est, personas illas altissimas per absoluta seu per absolutas proprietates esse distinctas : imo tales proprietates unicuique divinae personae vere conveniunt.
Praeterea, nihil pure absolutum in divinis multiplicatur, imo quidquid absolute dicitur ibi, permanet numero unum, et sicut de qualibet persona divina seorsum ac singulatim, ita de duabus ac tribus simul non proprie pluraliter sed singulariter praedicatur. Nullum igitur tale distinguit multiplicatve personas, imo in illo personae sunt unum et idem.
Insuper, ea quae sola ratione et non realiter ab invicem distinguuntur, non sunt ratio realis ac suppositalis distinctionis in aliis. Sed proprietates absolutae non distinguuntur ab invicem realiter, ut patet ex dictis : non ergo personae, per eas realiter distinguuntur.
Amplius, si per proprietates absolutas distinguerentur personae, hoc praecipue esset per eas quae cum personis convenientiam habent maiorem et quae eis magis appropriantur, sicut potentia Patri, sapientia Filio, pietas Spiritui Sancto. Non tamen distinguuntur per eas, ut clarum est, cum illae unicuique personae conveniant : nam Filius non solum vocatur Sapientia, verum etiam virtus et brachium ac dextera Patris.
Atque ut circa haec argumentatur et infert Durandus, cum isti non assignent nec exprimant proprietates illas absolutas per quas personae secundum eos distinctae sunt, sicut nos assignamus proprietates relativas per quas confitemur eas esse distinctas, videtur opinio eorum esse ficticium. Porro si dicant quod latent, nec sine revelatione queant agnosci : quaeritur unde ipsi sciant aut opinentur vel potius somnient eas esse, cum nec ex Scripturis nec ex sanctis Doctoribus suam queant opinionem probare, imo ex Scripturis et dictis Sanctorum probetur oppositum, ut patuit et patebit ; nec innitantur nisi persuasionibus et imaginationibus propriae rationis et adinventionis humanae, quod in materia fidei prorsus cavendum est ; imo quae dicunt, non solum sanctis theologis, sed communi quoque ac solidiori doctrinae philosophorum contrarientur : ut quod ait Guillelmus relationem non dicere quid reale, quod ut iam ostendetur. Peripateticorum obviat documentis. An forsan istis scholasticis disputatoribus desuper revelatum aut inspiratum est quod quantum ex Scripturis rationabilibusque motivis perpendi valet, nec Apostolis neque Prophetis est revelatum aut inspiratum ? Nonne ipse Deus incarnatus, huius doctrinae doctor praecipuus, in toto Evangelio Deum Patrem nomine Patris et se ipsum nomine Filii ac Unigeniti ubertius expressit, et tandem ipsam superbeatissimam Trinitatem distincte insinuans, ac formam baptizandi praefigens, relativis eam expressit nominibus : In nomine, inquiens, Patris et Filii et Spiritus Sancti ? et Ioannes apostolus : Tres, inquit, sunt qui testimonium perhibent in caelo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus. Praeterea, si dicatur, ut Scotus tangit, quod ideo Christus non expressit Trinitatem nominibus absolutis, quia discipuli non erant capaces, hoc nihil est, cum et multa alia prorsus incomprehensibilia docuerit eos.
Amplius, nomina ista, pater et filius, tam vere ac proprie conveniunt divinis personis, quam vere convenit uni earum generare, et alteri generari. Sed uni earum vere et ex natura rei convenit generare, et alteri generari, imo tam vere ac proprie, ut dicat Apostolus : Pater Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Ergo personae illi gignenti convenit nomen hoc, pater, vere et proprie, imo et principalius quam alicui creaturae ; personaeque genitae tam proprie convenit hoc nomen, filius.
Et ex hoc solvitur argumentum Scoti, qui ad probandum quod personae divinae non distinguuntur per proprietates relativas, potissime allegat quod Proverbiorum penultimo Salomon ait : Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti ? Per quod dicit insinuari, quod nomen hoc, filius, non sit nomen Filio Dei proprie competens, ita quod exprimat proprietatem qua Filius a Patre distinguitur ; et simili modo arguit de Patre. Quod argumentum nullius vigoris est. Non enim Salomon quaerit hoc ad insinuandum quod nomen patris et nomen filii non sint nomina proprie convenientia personis divinis et exprimentia proprietates distinctivas ipsarum, sed ad innuendum quod tam Pater quam Filius sint innominabiles, ineffabiles et incomprehensibiles, eo modo quo communiter Deum ineffabilem innominabilemque fatentur non solum theologi, sed item philosophi, sicut et supra est declaratum : quia videlicet res significata per nomina, in infinitum excellentius convenit Deo quam capere valeamus.
Postremo, opinio illa videtur non solum erronea, sed etiam periculosa et ad defendendum illicita, utpote contra determinationem Ecclesiae. Siquidem Innocentius tertius in generali concilio, ipso concilio approbante, edidit decretalem quae incipit, Firmiter credimus : in qua errorem abbatis Ioachim condemnavit. In qua decretali inter caetera dixit :
Haec sancta Trinitas secundum communem essentiam individua, secundum personales proprietates discreta. Certum est autem quod per personales proprietates intelligat paternitatem, filiationem et processionem, sicut et expositores testantur : non ergo per absolutas proprietates distinctae sunt. Ex quo etiam sequi censetur stare non posse quod Scotus hic scribit, ipsam Ecclesiam non determinasse oppositum opinionis dicentis quod personae per absolutas sint distinctae proprietates.
Haec paucis tacta sint contra praefatum errorem.
Nunc specialiter reprobandus est error ille de realitate relationum.
Contra quem primo militat quod Themistius, Avicenna et alii celebriores Peripatetici contestantur, ens reale seu ens extra animam dividi in decem praedicamenta, quorum unum consistit relatio, et quod essentiae praedicamentorum sunt impermixtae : quod Boetius quoque et peritiores philosophi Christiani fatentur. Praedicamenta quippe sunt generalissima et primo diversa, ut Aristoteles etiam docet.
Insuper, illa opinio non videtur catholice posse defendi : quia secundum fidei veritatem septem sunt sacramenta Ecclesiae, quorum unum est Matrimonium, quod secundum doctores concorditer super quartum, non est nisi relatio, scilicet habitudo et vinculum coniugatorum. Cum igitur realiter sint septem sacramenta Ecclesiae, relatio est ens reale.
Amplius, dignitas episcopalis et praelatica, dominium, iurisdictio, praesidentia superiorum, sunt relationes, ut constat, et sunt aliquid in re, competitque eis realis effectus, et honor eis debetur.
Rursus, ut Avicenna et Algazel in Metaphysica sua conscribunt, amicitia est relatio seu mutuus amor amicorum ad invicem : quae amicitia non est tantum in uno eorum ; stultumque esset asserere amicitiam illam non esse quid reale.
Denique, teste Philosopho, quaedam sunt relativa secundum esse, et quaedam secundum dici ; certumque est iuxta intentionem Philosophi, relativa secundum esse realem importare relationem. Unde circa principium libri de IV Coaequaevis dicit Albertus :
Accidens quod non nisi ens rationis est, non est in praedicamento. Praedicamenta namque, secundum Boetium, sunt decem rerum principia, significantia ens reale.
Adhuc autem, inter consanguineos est consanguinitas vere realis : quse tamen, secundum doctores, exsistit relatio.
At vero quod non est quid reale, non causat realem effectum. Sed ordo seu ordinatio, quae est relatio, habet realem effectum : sicut experientia docet, quod candelae accensae, et multa similia ordinate disposita, magis delectant, agunt aut terrent, quam inepte disposita ; similiter soni et voces hominesque armati. Unde in Canticis ait Scriptura : Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Multa his consimilia ad idem possent induci, quae et alibi ex verbis Alexandri, Thomae, Alberti, Bonaventurae, Aegidii, Richardi et aliorum diffusius introduxi. Idcirco haec pauca pro praesenti sufficiant.
At vero persuasiones Guillelmi inductae ad probandum quod relatio non sit quid reale, solvuntur faciliter. Tamen ut ait Boetius, sicut quaedam sunt magnae difficultatis propter suae excellentiam entitatis, ut substantiae separatae, potissime Deus ; sic quaedam sunt ad intelligendum difficilia propter entitatis suae modicitatem, sicut materia prima, tempus et motus, atque relatio, ut frequenter saltem in creaturis. Naturalis ergo condependentia sive connexio relativorum ad invicem, causa est quod relatio realis consequitur unitatem substantiae vel qualitatis aut quantitatis, seu actionem aut passionem vel emanationem, et item quod uno relativorum deficiente, relatio deficit in alio, quamvis localiter multum distante, quemadmodum et videmus lumen diffusum mox interire, ipso luminari subtracto. Nec oportet ut semper sit specialis actio causans fundamentum relationis et ipsam relationem ; imo relatio naturaliter consequi potest sine nova causalitate, sicut et proprium consequitur speciem.
Demum, quia Guillelmus et Scotus conantur defendere, quod opiniones eorum praetactae non sunt dictis Augustini, Boetii, Damasceni, Anselmi, Richardi de S. Victore contrariae, nunc monstrabo oppositum.
Quod ergo summae, increatae et superfelices personae relative dicantur, relationibusque constituantur, distinguantur, et usque ad Trinitatem multiplicentur, innotescit ex eo quod quinto de Trinitate, capitulo octavo, loquitur Augustinus : Illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dici ; quod autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative ; tantamque vim esse eiusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu Sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, utpote absolute, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Praeterea undecimo eiusdem libri capitulo contestatur : Quod proprie singula (id est singulae personae) in Trinitate dicuntur, nullo modo ad se ipsa, sed ad invicem vel ad creaturam dicuntur, ideo relative, non substantialiter ea dici manifestum est. In exordio quoque libri octavi : Diximus (inquit) alibi, ea dici proprie in illa Trinitate ad singulas personas distincte pertinentia, quae relative dicuntur ad invicem.
Multa his consimilia in libro de Trinitate et alibi asserit Augustinus, et ea ad propositum tam diffuse ac evidenter prosequitur, ut nulli benevolo, docili, non immansivo, processum Sancti illius consideranti, possit esse incertum quin intentio fuerit Augustini docere, divinas personas relationibus esse distinctas, et quidquid absolute ac essentialiter dicitur in divinis, esse unum et immultiplicabile ac tribus personis commune, atque in singulari numero praedicabile de eisdem, nec per aliquid tale personas distingui, sed identificari. Ideo verba Augustini aliter velle exponere, et ad oppositum retorquere, est delirare et manifesta abusio.
Nunc idem ex verbis Boetii est monstrandum. Ait ergo praeclarus ille philosophus ac sublimis theologus, vir sanctus ac martyr Christi, in suo de Trinitate tractatu :
Pater et Filius ad aliquid dicuntur, nihilque differunt nisi sola relatione. Et quod aliqui dicunt, quod Boetius sumit ibi relationem non proprie pro relativa proprietate, sed pro origine, patet esse erroneum, si quis totum processum Boetii et praecedentia ac subsequentia rite intueatur : in toto namque illo tractatu sumit relationem pro « ad aliquid » proprie. Unde et ante praeallegata verba praemisit :
Age, nunc de relativis speculemur, pro quibus omne quod dictum est, sumpsimus ad disputationem. Nihilominus etiam dato quod sumeret ibi relationem pro origine, adhuc sequeretur quod divinae personae non distinguerentur per absolutas proprietates, quoniam et origo in divinis dicitur relative, non absolute, ut generatio, ut certum est et omnes fatentur.
Insuper in eodem :
Deus, inquit, nullas differentias habet quibus differat a Deo, et a nulla differt persona. Ubi autem differentiae absunt, abest pluralitas ; et ubi abest pluralitas, adest unitas : non ergo est ex parte absoluti pluralitas. Trium igitur personarum idonee constituta est unitas in substantia, videlicet in omni quod substantialiter convenit eis. Sed quoniam nulla relatio ad se ipsam potest referri, quoniam praedicatio quae est secundum se ipsam, id est secundum substantiam, caret relatione : hinc facta est Trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis ; servata vero unitas est in eo quod est indifferentia substantiae aut operationis, vel eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ex his concludit Boetius :
Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem.
Insuper in epistola ad S. Ioannem Romanae Ecclesiae scribit diaconum :
Quaecumque de divina substantia praedicantur, videlicet absolute, ea tribus personis oportet esse communia ; idque signi erit quae sint quae de Deitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo praedicantur de ea, de singulis quoque personis, simul acceptis singulariter praedicantur. Ex quibus intelligimus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non de Divinitate substantialiter dici.
Haec Boetius. Cuius verba sunt adeo clara, totiesque eumdem exprimentia sensum, ut nemo queat ea aliter interpretari vel ad oppositum rationabiliter retorquere ; et omnia Augustini eloquiis consonant.
Amplius Damascenus libro primo, capitulo undecimo (octavo)* :
In sancta, ait, et supersubstantiali et incomprehensibili atque altissima Trinitate, commune est unum ; et unumquodque eorum, id est quodlibet divinum suppositum, se habet ad alterum non minus quam ad se ipsum : quia secundum omnia unum sunt, praeter ingenerationem et generationem et processionem. Unum enim Deum cognoscimus ; in solis vero proprietatibus paternitatis et filiationis et processionis differentiam intelligimus et secundum causam et causabile, id est secundum originem et productionem passivam, et secundum habitudinem hypostaseos, id est secundum modum exsistentiae personarum. Deinde eodem fatetur capitulo, quod relativa proprietas invariabiliter in unaquaque manet persona, ita quod Pater est vere ac proprie Pater, Filius vere ac proprie Filius, Spiritus Sanctus vere ac proprie Spiritus Sanctus. Unde et decimo (octavo)* capitulo fassus est : Propter Patrem habent Filius et Spiritus Sanctus omnia quae habent, hoc est, quia Pater habet ea, praeter generationem et ingenerationem et processionem : in his enim hypostaticis proprietatibus differunt hae tres sanctae hypostases.
Haec Damascenus.
Ex quibus lucidissime constat, quod secundum eum superdignissimae tres personae nequaquam distinguuntur per proprietates absolutas, sed relativas. Et hoc verum est, sive ingenerationem, generationem et processionem accipiat prout dicunt originem quantum ad generationem et processionem, et originis negationem quantum ad ingenerationem, sive dicant relativam proprietatem : quoniam nullo modo absolute dicuntur.
Sanctus quoque Bernardus ad Eugeniuni Papam affirmat divinas personas proprietate distingui, in essentia convenire.
Hinc in libro de Processione Spiritus Sancti inquit Anselmus :
Haec sola causa pluralitatis est in Deo, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus de se invicem dici non possint, quia duobus modis est Deus de Deo, videlicet nascendo ac procedendo : quod totum potest dici relatio. Nam quoniam Filius est de Deo nascendo et Spiritus Sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis ac processionis referuntur ad invicem ut diversi aliique ab invicem. Filius quoque ideo non est Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est Filius, quoniam Filius nascendo habet esse a Patre, Spiritus Sanctus autem non nascendo, sed procedendo. Praedicta igitur relationis oppositio, quae ex hoc nascitur quia prodictis duobus modis est Deus de Deo, prohibet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum de invicem dici, et propria singulorum aliis tribui.
Ecce in verbis his S. Anselmus clarissime contestatur, quod tota ratio pluralitatis distinctionisque personarum sit oppositio relativa, quae est relatio originis : quam relationem seu potius relationis oppositionem nasci fatetur ex distincta originatione seu emanatione Filii a Patre, et Spiritus Sancti a Patre ac Filio. Et quamvis ex verbis eius videatur insinuari, quod distinctio personarum sit ex differenti origine, quod et iuxta praehabita aliquo modo verum est ; tamen ipse Anselmus relationi et eius oppositioni totum adscribit. Unde et consequenter palam disseruit, et praetacta sua verba quasi exposuit ; Sic ergo, inquiens, huius unitatis et huius relationis consequentiae se contemperant, ut nec pluralitas quae sequitur relationem, transeat, ad ea in quibus sonat simplicitas unitatis praedictae ; nec unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem significatur relatio : quatenus nec unitas amittat aliquando consequens suum, ubi non obviat aliqua relationis oppositio ; nec relatio perdat quod suum est, ubi non obsit unitas inseparabilis. Sicque relatio prohibet Filium aut Spiritum Sanctum esse Patrem. Nec aliquid obviat consequentiae identitatis, nisi aliqua de praedictis oppositio relationis.
Hanc veritatem Anselmus in libro praeallegato tam evidenter tamque frequenter expressit, ut nemo veritatis zelator possit ambigere istud fuisse de mente Sancti illius ; et verba eius ad oppositum retorquere, est prorsus praeposterum.
His manifeste concordat Richardus de S. Victore in libro suo de Trinitate, in diversis capitulis ac partialibus libris. Itaque quarto libro, capitulo undecimo :
Ecce, ait, invenimus non esse impossibile plures esse personas in unitate substantiae. Consequens est ut quaeramus quomodo possit esse alteritas (id est distinctio) personarum sine alteritate substantiarum. In discernendis itaque personis opus est, ut arbitror, gemina consideratione, ut sciamus videlicet et qualis sit ipsa persona, et unde habeat esse. Una considerationum istarum versatur in discernenda rei qualitate et proprietate, alia in investiganda rei origine. Et sic consequenter docet ibidem et deinde in diversis capitulis, quod personarum distinctio assignetur utroque modo, praesertim penes originem, et consequenter penes discretivam proprietatem ex origine ortam.
Solutio obiectorum in exordio quaestionis factorum patet ex dictis. Quamvis enim relationes sint cum essentia realiter idem, nihilominus vere sunt et fundantur in ea. Aliudque convenit essentiae in quantum essentia, et in quantum relatio : sicut et aliud convenit Deo ratione iustitiae, aliud ratione clementiae. Relationes quoque quamvis non sint ab essentia realiter distinctae, attamen inter se realiter distinguuntur : propter quod in personis ratio sunt realis et personalis distinctionis.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : Utrum abstractis per intellectum proprietatibus relativis a personis, remaneant ipsae personae distinctae, vel saltem res per se subsistentes.
Videtur quod non.
Primo, quia (ut dictum est) relationes seu relativae proprietates sunt ipsaemet personae subsistentes. Ergo proprietatibus illis intellectis non esse, nil remanet de personis. Nec ipsae hypostases permanent subsistentes. Essentia namque de se communicabilis, per proprietatem determinata, vocatur hypostasis et incommunicabilis redditur : ergo proprietate subtracta, non manet incommunicabilis.
Secundo sic : Pater non solum habet quod est Pater, sed etiam quod est quis seu iste : aut ergo ab eodem, aut non. Si ab eodem, videretur quod Filius non esset quis nec iste, quia non habet paternitatem, qua Pater est Pater ; si non ab eodem, ergo ab alio quam a paternitate habet Pater quod sit hypostasis seu persona : « quis » enim seu « iste » designat hypostasim.
Tertio, individuum non manet individuum individuantibus ab eo remotis, sicut nec album permanet album subtracta albedine : ergo nec hypostasis aut persona est manens, una proprietate abstracta.
In contrarium arguitur, quod secundum Augustinum libro de Trinitate, in omni relativo est aliquid accipere praeter relationem, ut pote fundamentum relationis. Unde affirmat, quod in relativo est aliquid non relativum. Sed personae in divinis, ut Pater et Filius, relative dicuntur. Ergo relationibus intellectuali apprehensione abstractis, manet quid absolutum : et hoc est res vere subsistens, cum in Deo nihil sit accidens nec universale.
Item, subtracta personae sua proprietate, adhuc manet deitas ac natura, quae est quid per se subsistens, quemadmodum in rebus creatis, si individuantia ab individuo subtrahantur, manet natura specifica.
Ad hoc Thomas respondet :
Hic est duplex opinio. Una, quod sicut in rebus creatis, per intellectum abstractis relationibus ac proprietatibus, adhuc manent ipsae hypostases se ipsis distinctae, sic etiam in divinis. Unde dicunt, quod abstracta personalitate, id est relatione constituente personam, adhuc manet hypostasis. Sed hoc videtur fidei repugnare propter duo. Primo, quoniam cum pluralitas semper causetur ab aliqua distinctione, et distinctio sit vel per essentiam, vel per quantitatem, vel per relationem, impossibile est in Deo esse aliquam distinctionem nisi quam agat relatio : hinc relationibus per intellectum sublatis, tollitur ipse intellectus distinctionis. Secundo, quoniam in divinis nihil praedicatur per accidens, vel sicut forma alicui praeexsistenti inhaerens : unde quidquid significatur ibi per modum formae, totum est subsistens. Hinc sicut remota essentia per intellectum, non remanet aliquid quasi recipiens illam essentiam, quoniam ipsamet essentia est subsistens ; ita remota per intellectum bonitate, non remanet aliquid recipiens bonitatem, quia ipsa bonitas est subsistens. Conformiter remota per intellectum relatione, non remanet aliquid quasi substratum illi relationi, quoniam ipsamet relatio est subsistens. Unde abstracta relatione, nihil manet proprie loquendo, nec absolutum, nec relativum, nec hypostasis, nec essentia. Sed verum est quod essentia potest intelligi non intellecta bonitate, ut dicit Boetius in suis Hebdomadibus. Similiter potest intelligi essentia non intellecta paternitate aut relatione, sicut Iudaei intelligunt, qui non intelligunt sic per modum abstractionis. Sed non potest intelligi quod in divinis removeatur relatio, et remaneat aliquid subsistens aut substratum relationi, quoniam ipsamet relatio subsistit.
Idcirco concedimus cum aliis, quod remota relatione, non remanet hypostasis distincta in divinis : tum quia non manet distinctio, tum quia non manet subsistens relationi. Sed verum est quod quamvis nunquam essent relationes, per quas fides distinguit personas, Deus esset substantia et persona absoluta, ex hoc quod subsisteret in esse suo, et quasi subsisteret essentialibus proprietatibus suis, quibus ab essentiis aliis distingueretur. Est ergo in divinis accipere absolutum et relativum, non quod relatio sit quid aliud ab absoluto et illi adveniens ac ipsum distinguens, sed per omnimodam rei identitatem : imo id quod distinguitur relatione, est ipsa relatio, et hoc potest significari per modum relationis atque hypostasis.
Praeterea si obiciatur, quod hypostasis ponitur in definitione personae, ergo potest intelligi non intellecta persona, quoniam aliquid superaddit. Dicendum, quod hypostasis ponitur in definitione personae, quia persona aliquid addit super hypostasim, non quidem relationem, quia relatio est de intellectu hypostasis divinae, sicut est de intellectu personae, sed addit determinatam rationem relationis, utpote pertinentis ad dignitatem : ideo remota relatione, nec intellectus hypostasis nec intellectus personae permanet in divinis. Nam et ex ipso quod ponitur et vocatur divina hypostasis, ponitur in nobili proprietate subsistens : sicque ratio nobilitatis quam addit persona, includitur in hoc quod est divina hypostasis. Unde sicut hypostasis humana nihil minus dicit quam persona, ita nec hypostasis divina.
Dicendum quoque [ad secundum], quod Pater paternitate habet quod sit Pater, et quod sit quis seu iste. Non tamen sequitur quod Filius non sit quis et iste, quia quod Pater habet paternitate, Filius habet filiatione, quae etiam exstat relatio. Idcirco abstracta relatione, nec Pater est quis, nec Filius : et tamen uterque realiter est quis sua relatione, sicut uterque est persona sua personalitate, et tamen personalitas unius non est personalitas alterius, ut patet ex dictis de communitate personae.
Haec Thomas in Scripto.
Ex quibus patet ad obiecta solutio.
At vero in prima parte Summae, quaestione quadragesima :
Duplex, inquit, fit per intellectum abstractio : una secundum quod universale abstrahitur a particulari, ut animal ab homine ; alia secundum quod forma abstrahitur a materia, ut forma circuli a materia omni sensibili. Inter quas abstractiones differentia haec est, quod in abstractione universalis a particulari non remanet id a quo fit abstractio : remota enim ab homine differentia rationali, non remanet homo, sed animal tantum. In abstractione autem formae a materia, utraque manet in intellectu : abstrahendo enim formam circuli ab aere, remanet seorsum in intellectu nostro tam intellectus circuli quam intellectus aeris. Quamvis autem in divinis non sint universale et particulare, nec forma neque materia secundum rem, tamen secundum modum significandi invenitur aliqua similitudo horum in divinis : secundum quem modum asserit Damascenus, quod substantia est commune, hypostasis vero particulare. Loquendo ergo de prima abstractione, proprietatibus abstractis, remanet (in intellectu*) essentia communis, non autem hypostasis. Sed de secunda abstractione loquendo, remotis proprietatibus non personalibus, remanet intellectus hypostasum ; remota vero proprietate personali, tollitur intellectus hypostasis. Non enim proprietates personales adveniunt hypostasibus sicut forma praeexsistenti subiecto, sed ferunt secum sua supposita in quantum sunt ipsae subsistentes personae. Hypostasis quippe significat quid distinctum, cum sit individua substantia : cumque relatio in divinis distinguat constituatque personas constat quod abstractis relationibus personalibus, non maneant hypostases.
Verum, ut dictum est, quidam dicunt personas distingui origine, non relatione : ut Pater dicatur hypostasis, quia non est ab alio ; Filius, per hoc quod est ab alio per generationem : et quod relationes advenientes tanquam proprietates ad dignitatem pertinentes, constituunt rationem personae, propter quod personales vocantur ; sicque remotis relationibus, manent hypostases, non personae. Sed hoc stare non potest propter duo : primo, quia relationes constituunt et distinguunt hypostases, sicut probatum est ; secundo, quoniam omnis hypostasis naturae intellectualis est persona : sicque ad hoc quod esset hypostasis et non persona, oporteret abstrahi ex parte naturae rationalitatem, non autem ex parte personae proprietatem. Haec Thomas in Summa.
Videntur autem hae duae responsiones invicem dissentire, quia in Scripto affirmat quod abstractis proprietatibus relativis, nihil manet proprie loquendo, nec absolutum, nec relativum, nec hypostasis, neque essentia ; hic vero dicit quod abstractis proprietatibus, manet communis essentia, non ipsa hypostasis. Sed hoc forsitan poterit concordari per duplicis abstractionis distinctionem, quanquam non appareat quomodo : quia secundum utramque abstractionem dicit hic tolli intellectum personae, remota personali proprietate. Vel ideo dicit essentiam remanere in prima illa abstractione, remota proprietate, quia adhuc potest intelligi.
Richardus quoque circa hanc quaestionem narrat utramqne opinionem, et magis declinat ad istam quae Thomae est.
Porro Bonaventura pro parte eadem scribit :
Duplex, inquiens, circa hoc fuit opinio. Quidam enim dixerunt, quod abstractis proprietatibus, impossibile est intelligere hypostases distinctas : quia huiusmodi proprietates in divinis non solum dant personis innotescere, sed etiam esse, sicque eis abstractis, abstrahitur personis esse et distinctum esse. Alii opinantur quod abstractis proprietatibus, adhuc sit intelligere distinctionem in hypostasibus, quoniam proprietates, secundum ipsos, non sunt ratio distinguendi personas secundum rem, sed manifestandi distinctionem earum. Hinc dicunt quod abstracta paternitate et filiatione, adhuc contingit intelligere qui ab alio, et a quo alius. Et si quaeratur quomodo distinguuntur, dicunt quod se ipsis. Et si bene attendimus, utraque opinio aliquid habet probabilitatis. In divinis enim personis consideratur tam origo quam habitudo, atque secundum rationem intelligendi origo praecedit eum qui oritur, habitudoque sequitur ipsum qui refertur. Potest ergo proprietas relativa tantum habitudinem importare, et ita consequitur rationem distinctionis, et est ratio innotescendi distinctionem, non distinguendi : sic enim potest intelligi distinctio, quia intelligitur qui ab alio, et a quo alius. Potest quoque proprietas importare utrumque, videlicet originem et relationem, et sic est ratio tam innotescendi quam distinguendi personas : sicque subtracta proprietate, non potest persona intelligi.
Haec Bonaventura.
Amplius super his loquitur Alexander :
Abstracto ordine naturali seu naturae a divinis per intellectum, adhuc possunt intelligi hypostases, ita quod adhuc potest ibi intelligi unus et unus, attamen indistincte. Idcirco notandum, quod hypostasis cum sit substantia, aliquando dicit seu significat per modum substantiae pronominalis, hoc est sub qualitate indeterminata, sicut substantia pronominalis. Aliquando dicit per modum substantiae nominalis singularis, ut Socrates : et tunc dicit sub qualitate determinata et definita sive distincta ; et si tunc sit circa rem rationalis naturae singularem, dicetur esse persona. Abstracto ergo ordine naturae a divinis, qui est secundum istas proprietates, non ab aliquo et a quo alius, etc., esset adhuc intelligere primo modo hypostases in divinis, quia posset intelligi unus et unus, tamen indistincte, sicut substantia pronominalis dat intelligere substantiam ; sed non possent ibi intelligi personae, quae dicuntur per modum singularis substantiae nominalis, sub proprietate incommunicabili et discreta.
Circa hoc quaeritur, utrum abstractis per intellectum hypostasibus seu personis, possit adhuc intelligi ordo naturae in esse divino. Videtur quod non, quia abstractis personis sive hypostasibus, non intelligitur aliquis qui a nullo et a quo alius, nec aliquis qui ab alio et a quo alius, nec aliquis qui sit ab alio et a quo nullus : et secundum has divisiones intelligitur ordo naturae, et est in divinis. Dicendum, quod abstractis personis sive hypostasibus, non est in divinis intelligere ordinem naturae, quia hic ordo in divinis ponit rationem originis, ad quam in substantia requiritur alius et alius, cum nulla res producat se ipsam. Alius est ordo intelligentiae, qui non ponit ordinem ex parte rei, sed ex parte nostrae acceptionis : sicque dicimus quod essentia praecedit potentiam atque scientiam in divinis, cum tamen realiter idem sint. Si ergo abstractis personis adhuc intelligeretur in Deo mens, notitia, amor, non esset inter haec ordo naturae, sed intelligentiae tantum, quia non esset notitia illa emanans a mente, nec amor ab utroque : imo mens illa esset notitia sua et amor, quamvis secundum acceptionem intellectus nostri prius intelligeretur mens quam notitia, et notitia prius quam amor.
Haec Alexander.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo :
Quaeritur, abstracta personalitate a persona, quid maneat : quia aut aliquid remanet aut nihil. Si nihil, sequitur quod hoc nomen, persona, sit adiectivum, quia praecise significat personalitatem concretive vel quasi concretive. Si aliquid manet, vel hoc est persona, vel essentia. Non persona, quoniam sicut abstracta humanitate ab homine, non remanet homo ; sic abstracta personalitate, non manet persona. Remanet ergo essentia, et ita in significatione personae intelligitur personalitas quasi concretive, et essentia subiective : ergo hoc nomen, persona, supponit essentiam.
Dicendum, quod duplex est abstractio, scilicet secundum rem, et secundum intellectum. Si igitur quaestio intelligatur de abstractione secundum intellectum, dicimus quod aliquid remanet, scilicet hoc universale, res, quia persona idem in intellectu est quod res distincta rationalis : sicque facta abstractione intellectuali, remanet persona, quamvis non secundum quod persona, sed in hoc universali, res ; sicut abstracta hac differentia, rationale, ab homine, manet homo in hoc universali, animal. Porro si intelligatur de abstractione reali, dicimus impossibile esse quod personalitas abstrahatur a persona realiter, cum personalitas illa in divinis sit persona.
Haec Antisiodorensis. Cuius responsio videtur concordare cum praetacta responsione Thomae, dicentis quod abstracta relatione, adhuc manet essentia.
Responsio demum Alberti ad istam quaestionem concordat omnino cum responsione Thomae inducta ex prima parte Summae suae, ita ut ex scriptis magistri sui Alberti videatur ita scripsisse.
Amplius, Durandus ad istud respondens :
Aliquid, ait, potest circumscribi ab alio dupliciter : primo, quod intelligatur sine alio esse ; secundo, quod intelligatur altero non intellecto, quemadmodum intelligitur corvus, non intellecta sua nigredine. Primo modo impossibile est vere intelligere distinctionem personarum, circumscriptis per intellectum relationibus, quoniam sine relationibus non potest esse distinctio personarum. Verum an possint circumscribi secundo modo, ita quod intelligantur personae distinctae non intellectis relationibus, agnoscendum quod divinae personae et earum distinctio dupliciter possunt intelligi : uno modo in speciali, seeundum specialem et propriam rationem suam ac nomen, ut sunt Pater et Filius ac Spiritus Sanctus ; alio modo in generali, ut intelligendo quod in divinis sunt tres personae. Primo modo impossibile est circumscribere per intellectum relationes a personis et a distinctione earum, quoniam de formali intellectu personarum taliter acceptarum sunt ipsae speciales relationes, sicut de intellectu Patris est paternitas. Si vero personae et earum distinctio accipiantur solum in generali, ut quod in divinis sunt plures personae, sic aliqui dicunt quod personae possunt intelligi non intellectis proprietatibus relativis : quoniam intellectus potest concipere quod est communius et in plus, non concipiendo id quod est speciale atque in minus, sicut concipere potest animal non concipiendo leonem. Sed distingui, communius est quam sic distingui, videlicet relative : ergo intellectus concipere potest personas divinas distingui, absque hoc quod intelligat eas distingui per relativas proprietates, imo relationibus prorsus non intellectis, cum non sint de intellectu divinarum personarum, nec distinctionis ipsarum, accipiendo utraque in communi.
Haec Durandus.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur : De numero relationum et proprietatum ac notionum, et qualiter inter se distinguantur.
Et primo videtur quod tot rerum distinctio et tantus numerus distinctorum, deroget simplicitati divinae.
Secundo, si quinque sunt notiones, videtur quod Deus tam vere dicatur quinus propter quinquepartitam notionum distinctionem, sicut dicitur ternus propter ternarium personarum.
Tertio, cum ista realiter idem sint, quia in Deo non est nisi substantia atque relatio, videtur quod aequalis sit omnium numerus horum : cuius oppositum omnes nunc tenent.
Quarto, dictum est saepe, quod in divinis relationes sunt ipsae personae : cum ergo non sint nisi tres personae in Deo, non erit nisi triplex in eo relatio.
In oppositum est concors theologorum traditio.
Ad hoc Alexander respondet :
Proprietas appellatur quod convenit uni soli, ipsum distinguens ab aliis ; relatio autem, qua unus refertur ad alium ; notio autem, qua res innotescit : et haec multipliciter dicitur. Cum enim notio sit id quo res fit nota, multis modis ipsa notio dicitur : primo, ex parte cognoscibilis, et sic est forma vel dispositio qua res exstat noscibilis ; secundo, ex parte cognoscentis, et sic est species rei in anima, per quam cognoscit ; tertio, ex parte rei exterius per quam res noscitur, sicut causa occulta per manifestum effectum. Tribus igitur modis accipitur notio rei. Iuxta hoc, notio Dei dicitur uno modo creatura, in quantum est Dei effectus per quem ipse cognoscitur quasi extrinseco medio, iuxta illud Apostoli : Invisibilia Dei per ea quae facta sunt cognoscuntur. Unde et S. Dionysius : Ipsa, inquit, apparentis mundi operatio, est invisibilium Dei propositio. Alio modo notio dicitur species veritatis menti rationali impressa, qua velut specie et similitudine noscitur Deus. Et his duobus modis notio dicit quid creatum vel concreatum. Tertio dicitur ipsa dispositio formae quae Deus est et Trinitas, qua cognoscibilis est : et haec est notio increata, et dicitur modis duobus. Primo, dispositio formae qua cognoscitur in unitate atque in indistinctione : sicque notio est divina essentia in quantum cognoscibilis. Secundo, dispositio qua noscitur in personarum distinctione : et ita nunc sumitur notio. Sicque dicendum, quod in divinis proprietas est id quo est distinctio personae a persona. Relatio vero in Trinitate est habitudo personarum in invicem ; sed in creaturis est relatio personarum ad invicem. Unde apud Ioannem loquitur Christus : Ego in Patre, et Pater in me. Notio autem est per se et prima ac propria ratio distinctionis et relationis, ut per quod distinguitur persona a persona, vel per quod refertur persona ad personam.
Sciendum quoque quod vocatur proprietas, quoniam uni convenit soli, ut generare Patri. Hinc proprietas est unum distinguens ab alio. Relatio est hunc ad illum referens. Notio autem est hunc ab illo distinctum notificans. Itaque prima et propria discretio Trinitatis consistit in tribus his, relatio, proprietas, notio : quoniam sicut essentia facit esse, ita et proprietas facit differre ; relatio autem referri, et notio in relatione distinctum facit cognosci.
Haec Alexander.
Praeterea de numero horum idem asserit doctor :
Cum in divinis triplex modus sit praedicandi, videlicet quod, quis, quae : quod, designat essentiam ; quis, personam ; quae, notionem. Quinque autem sunt notiones. Pater enim est persona non ab alio, et a quo alius per generationem et alius per spirationem. Et in hoc quod dicitur, persona non ab alio, intelligitur notio innascibilitatis ; et cum dicitur, a quo alius per generationem, intelligitur notio paternitatis ; porro cum dicitur, a quo alius per spirationem, insinuatur notio communis Patri ac Filio, id est spiratio. Filius vero est persona ab alio per generationem, et a quo alius per spirationem. Et cum dicitur, ab alio per generationem, notatur notio filiationis ; cum vero dicitur, a quo alius per spirationem, notatur alia notio iam praedicta. Item Spiritus Sanctus est persona ab alio per spirationem : in quo intelligitur notio processionis.
Quinque ergo sunt notiones. Tres Patris : innascibilitas, paternitas, communis spiratio : quarum duae primae ei sunt propriae, tertia communis est Patri ac Filio. Duae quoque sunt Filii : quarum una, puta filiatio, est propria ei ; alia est communis Patri ac Filio, puta communis spiratio. Et una est propria Spiritui Sancto, videlicet processio. Sed quatuor sunt relationes : quia innascibilitas non est relatio nisi per privationem ; paternitas vero et filiatio atque communis spiratio et processio, sunt relationes. Quatuor etiam sunt proprietates, videlicet : innascibilitas, paternitas, filiatio, processio. Communis quippe spiratio non convenit uni soli : idcirco non nominatur proprietas. Sicque quinque sunt notiones, quatuor relationes tantum, et quatuor proprietates tantum. Et haec communis est opinio de numero notionum, proprietatum et relationum.
Sed obici potest, quia secundum Damascenum, tres hypostases in omnibus idem sunt, praeter ingenerationem et generationem et processionem. Paternitas autem non est aliqua harum, nec communis spiratio : ergo non sunt notiones, et ita sunt tantum tres notiones.
Respondendum, quod Damascenus sub tribus illis comprehendit quinque notiones : quia ingenerationem vocat innascibilitatem ; generationem autem active dictam, dicit paternitatem ; passive dictam, filiationem. Similiter in processione intelligitur respectus ad principium, et ita ad spirationem activam.
Sed iterum argui potest, quod sint sex relationes, quia relationes multiplicantur secundum habitudines extremorum : Cum ergo sint in divinis tres personae, inter quas tanquam inter extrema sunt habitudines relativae, videtur quod ibi sint sex relationes.
Dicendum, quod hoc sequeretur, si unaquaeque persona propria relatione seu habitudine ad aliam referretur. Pater autem non refertur relatione propria ad Spiritum Sanctum, nec Filius : imo Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum una communi relatione. Idcirco sunt tantum quatuor relationes : una qua Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum, et una qua Spiritus Sanctus refertur ad eos sicut ad unum principium ; una quoque qua Pater refertur ad Filium, et una qua Filius ad Patrem.
Tres vero sunt proprietates personales, utpote personarum constitutivae.
Haec Alexander.
Praeterea Thomas :
Differentia (inquit) notionis, proprietatis, et relationis, potest tripliciter assignari. Primo, quantum ad rationem significationis : et sic paternitas vocatur relatio, secundum quod Pater per eam refertur ad Filium ; dicitur quoque proprietas, prout soli convenit Patri ; vocatur et notio, secundum quod est formale principium innotescendi Patrem. Secundo assignatur differentia horum quantum ad ordinem intelligendi : quia cum nihil possit esse principium innotescendi aliquid, nisi sit proprium ei, ideo intellectum notionis praecedit intellectus proprietatis ; et quia proprietas non convenit nisi rei distinctae ab aliis, et distinctio in divinis non est nisi per oppositionem relationis, hinc in divinis intellectum proprietatis praecedit intellectus relationis. Tertio, quantum ad numerum : quoniam quinque sunt notiones, etc., ut supra.
Sufficientia demum notionum sic patet. Nam ad hoc quod aliquid notio nuncupatur, tria requiruntur : primo, quod ad originem pertineat, quia relationibus originis distinguuntur personae ; secundo, quod spectet ad dignitatem, quia hypostasis est persona distincta proprietate ad dignitatem pertinente ; tertio, quod dicat aliquid speciale, quia commune non est sufficiens principium innotescendi.
Itaque pertinens ad originem potest significari vel affirmative vel negative. Si affirmative, vel dicetur secundum rationem principii, ut a quo alius ; vel secundum rationem eius quod est a principio, ut qui ab alio. Quorum utrumque dicit originem in communi : ideo neutrum est notio, nisi determinetur ad specialem modum originis, qui non est nisi duplex, videlicet per modum naturae, et per modum amoris, ut dictum est saepe. Et secundum utrumque habemus duas relationes : unam quae designat rationem principii, et aliam quae designat rationem eius quod est a principio. Et ita sunt quatuor notiones, videlicet : paternitas et filiatio, quantum ad modum originis naturae ; processio et communis spiratio, quantum ad modum originis amoris seu voluntatis. Si autem significatur negative, aut negatur ratio principii, aut. ratio eius quod est a principio. Si negatur ratio principii, non est pertinens ad dignitatem : ideo non potest esse notio Spiritus Sancti, non esse principium alicuius divinae personae. Si autem negatur ratio eius quod est a principio, hoc est vel in generali, vel in speciali. Si in speciali, non potest notio esse : quia quo affirmatio est specialior, eo negatio opposita exsistit communior : sicut non homo est communius quam non animal, quia omne non animal est non homo, sed non convertitur. Si autem in generali, sic erit negatio specialis et ad dignitatem pertinens : unde faciet notionem Patris quae est innascibilitas, quae significat non esse ab alio secundum quod est proprietas Patris. Innascibilitas quoque non est proprie relatio nisi per reductionem, secundum quod negatio ad genus affirmationis reducitur.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summae, quaestione tricesima secunda, affirmat :
Divina, ratione suae simplicitatis, per nomina abstracta significamus : quae etiam propter eorum subsistentiam et complementum, per concreta nomina designamus. Et oportuit sic significare non solum nomina essentialia, sed etiam personalia, ita quod sicut dicimus Deum et deitatem, sic Patrem et paternitatem. Ad quod coegit nos haereticorum instantia. Cum enim confiteamur, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse Deum et tres personas, quaerentibus quo sint unus Deus et quo sint tres personae, sicut respondetur quod essentia seu deitate sunt unum et unus Deus, ita oportuit esse nomina quaedam abstracta quibus responderi posset per quid seu quo distinguantur : et huiusmodi sunt proprietates seu notiones in abstracto significatae, sicut paternitas, filiatio. Ideo essentia significatur in divinis ut quid, persona ut quis, proprietas ut quo.
Secundo ad hoc coegit, quia una persona divina refertur ad duas, ut Pater ad Filium et Spiritum Sanctum, non una relatione : quia sic Filius et Spiritus Sanctus una relatione referrentur ad Patrem ; sicque cum sola relatio in divinis multiplicet Trinitatem, sequeretur quod Filius et Spiritus Sanctus non essent duae personae. Nec potest dici, ut dixit Praepositivus, quod sicut Deus uno modo se habet ad creaturas, non econtrario ; sic Pater una relatione referatur ad Filium et Spiritum Sanctum, cum tamen ipsi duabus relationibus referantur ad Patrem : quia cum ratio specifica relativi consistat in hoc, quod ad aliud se habet, necesse est quod duae relationes non sint distinctae secundum speciem, si ex opposito una relatio correspondeat eis. Alia enim est relatio domini, et alia patris, secundum diversitatem filiationis ac servitutis. Filius vero et Spiritus Sanctus non secundum relationes eiusdem rationis referuntur ad Patrem, sicut cuncta creata secundum relationem servitutis referuntur ad Deum : ideo non est simile, praesertim cum Deus non referatur ad creaturam relatione reali.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus, cuius scripta in praeinductis verbis Alexandri et Thomae sententialiter continentur. Sed et scripta Alberti et Udalrici his consonant.
Insuper Antisiodorensis hic scribit :
De notionibus multae sunt opiniones. Dicunt enim Porretani, quod multo plures sunt notiones quam quinque, et quod notiones non sunt ipsae divinae personae. Alia est opinio Praepositivi, quod non sunt notiones nisi secundum modum loquendi. Tertia opinio est communis, quod quinque sunt notiones. Duas autem opiniones illas primas impugnat Antisiodorensis, sicut iam supra ex aliis doctoribus sunt impugnatae.
Bonaventura quoque concordat dictis Alexandri et Thomae. Recitat tamen varias aliorum opiniones, qualiter quidam dixerunt tres tantum consistere notiones, quoniam tantum sunt tres personae quae innotescunt per eas. Sed melius dicuntur esse quinque, quoniam eadem res per plura potest cognosci, et ita eiusdem personae possunt plures exsistere notiones.
Concordant Aegidius, Richardus, Thomas de Argentina, aliique communiter.
Ad primum igitur respondendum, quod sicut divinae simplicitati non obviat personarum pluralitas, ita nec relationum nec proprietatum nec notionum distinctio, prout supra pro viribus est ostensum.
Ad secundum Antisiodorensis respondet, quod ista est falsa, Deus est quinus, quoniam non sunt quinque personae. Unde cum dicitur, Deus est quinus, si hoc nomen, Deus, teneatur pro essentia, sensus est : divina essentia est communis quinque personis, quod constat falsum. Si autem sumatur pro Trinitate, aut una vel duabus personis, semper est falsa : quia nec una persona nec duae, nec Trinitas tota est quinque personae.
Ad alia duo est una responsio, quod scilicet propter diversam rationem essentiae et personae atque relationum, proprietatum et notionum, id accidit, quemadmodum et divina essentia et persona realiter idem sunt ; et cum non sit nisi una essentia, tamen sunt tres personae.
QUAESTIO V
Quinto quaeritur : An sine periculo infidelitatis liceat de notionibus, relationibus proprietatibusque in divinis contraria opinari et diversa sentire.
Videtur quod non.
Primo, quia secundum Augustinum primo de Trinitate, nullibi periculosius erratur quam ubi de summa Trinitate tractatur : ergo periculosissimum est falsum aliquid de praedictis in Deo sentire.
Secundo, quo veritas supernaturalis, increata et summa est sanctior atque praestantior, eo sceleratiusest falsum quid perhibere de ea ; et tamen hoc fit, quando contraria proferuntur ac tenentur de ea : hoc ergo sceleratissimum esse videtur.
Tertio, omne mendacium est peccatum, maxime tamen mendacium in materia fidei.
Quarto, quoniam Salomon protestatur : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Incautum ergo, imo et praesumptuosum temerariumque videtur, talia alta et incomprehensibilia perscrutari, et de incertis ferre sententiam.
In oppositum est, quia si non liceret de praedictis contraria opinari ac diversa sentire, doctores scholastici multis et magnis involverentur periculis. In materiis quoque opinabilibus videtur licitum esse varia opinari, quamdiu non dicitur aliquid veritati Scripturae aut determinationi Ecclesiae absonum.
Specialiter autem posset inquiri : an opinio illa Gilberti Porretani exsistat haeretica. Videtur quod imo, quia aliqui doctores aperte hoc dicunt. Ex illa etiam opinione sequitur aliquid fidei sanctae contrarium, ut probant Guillelmus Parisiensis in libro de Trinitate ac alii quidam.
Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua primo libro respondet :
Neutra opinionum illarum de notionibus est haeretica, quia a sacra Scriptura non habemus de notionibus determinatum quid sit tenendum : ideo licet magistris circa hoc opinari. Sed non licet eis asserere. Si enim quis asserat de Deo quod non est determinatum in sacra Scriptura, vel quod non sequatur directe ex fide, peccat mortaliter, quia se ipsum constituit supra Deum : iudex quippe est supra id de quo iudicat. Talis autem est ordo iudicandi, ut Deus iudicet omnia, spiritualis vero homo iudicet omnia quae sub se sunt, utpote ipsos homines animales inferioraque omnia. Animalis vero homo non potest iudicare de spiritualibus et de homine spirituali, quia non percipit ea quae Dei sunt ; sed potest iudicare porcos, et talia tantum. Qui ergo sua auctoritate asserit quid de Deo, ponit se supra Deum iudicando, et ita peccat mortaliter. Et ista est superbia intellectus quam prohibet Apostolus, dicens : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Porro magistri theologiae nihil affirmant, sed solum opinantur, inquirendo de talibus ad defensionem fidei contra hareticos. Idcirco non peccant, quamvis animus eorum magis inclinetur ad unam partem quam ad aliam : quod est opinari. Verumtamen si quis in sua opinione glorietur de suo ingenio, peccat ; sed si tam leviter et modice glorietur quod ad correctionem paratus sit, veniale peccatum est : et de hoc ait Ambrosius, quod fert secum lignum, foenum et stipulam. Si vero glorietur tam vehementer quod pertinax sit, peccatum mortale censetur.
Haec Antisiodorensis. Ex quibus patet quam periculosum sit de divinis et incertis asserere, et communi doctrinae devotorum ac solidorum doctorum dissentire, curiosisque novitatibus insudare. Ex eisdem elicitur quam graviter peccent homines saeculares carnales de religiosis iudicando, passionati quoque religiosi (si tamen religiosi), de religiosis vere spiritualibus et internis.
His Alexander concordans :
Non est, inquit, probabile tam peritos viros, ut scilicet fuit Gilbertus, haeresim sensisse, licet verba eorum viderentur aliquibus haeresim sonare. Nec fuit inter eos contradictio secundum rem, aut secundum intellectum : quia ut dicit Lombardus in tricesima quarta distinctione primi Sententiarum, alia est ratio intelligentiae essentiae, alia personae sive hypostasis ; similiter (imo et plus) alia est ratio intelligentiae ipsius essentiae, et alia proprietatis : et iuxta hoc processerunt Porretani, ponentes adsistentiam formarum seu relationum, maxime cum in libro de Trinitate dicat Boetius, quod quaedam praedicamenta rem monstrant, quaedam vero quasi circumstantias rei : et illa quidem sic praedicantur ut aliquid esse ostendant ; illa vero non ut esse, sed potius extrinsecus quid affigant. Et subdit in eodem libro Boetius : Relatio non dicitur ad id de quo praedicatur, quasi ipsa secundum rem sit persona vel in persona de qua praedicatur aut dicitur. Quod totum referendum est ad intelligentiae rationem : quia si referretur ad rationem rei, saperet haeresim ; atque secundum hoc, sermo ponentium adsistentiam formarum (id est relationum vel notionum) potuit condemnari. Rursus, est identitas rei : sicque verum est dicere, quod essentia, persona et proprietas sunt idem in re ; et sic loquebantur contrarie opinantes, qui scilicet relationes et notiones [adsistentes] posuerunt in Deo.
Si vero ponentes adsistentiam illam, credebant sic esse in Deo sicut in creaturis, in haeresim lapsi sunt ; vel si dixerunt de Deo quod nec de Deo neque de creaturis est verum. Proprietas enim in creaturis non est persona neque essentia, sed aliter est in Deo.
Haec Alexander ad quaestionem qua quaerit, an opinio illa Gilberti haeretica sit censenda.
Porro Albertus ad hoc absolute respondet, quod opinio illa Porretanorum falsa est atque haeretica, et ab Alexandro Papa in Remensi concilio condemnata. Aut enim Porretanus ponit relationem esse aliquod ens in divinis, aut nihil. Si aliquid, illud est vel substantia vel accidens : si accidens, ergo esset in aliquo inhaerenter, quod in divinis locum non habet ; si substantia, ergo non est affixum neque adsistit, sed est substantialiter ipsa res divina. Si vero sit nihil, sequitur quod personae non distinguantur.
Haec Albertus.
Idem Udalricus in Summa sua, tertio libro.
Quocirca sciendum, quod iuxta Udalricum ibidem, Gilbertus videtur habuisse occasionem suae opinionis ex verbis Boetii libro de Trinitate, ut iam etiam patuit ex verbis Alexandri. Verumtamen Gilbertus mentem Boetii non satis bene advertit, nec excusari potest in toto, ut statim clarius ostendetur. clarius ostendetur.
Quod autem Albertus et Udalricus dicunt opinionem Gilberti damnatam in Remensi concilio sub Papa Alexandro, videtur aliqualiter devium. Factum enim est hoc sub Papa Eugenio, praesente S. Bernardo, quemadmodum in vita S. Bernardi, libro tertio, recitatur, et ipse beatus pater Bernardus super Cantica tangit, sicut et Alexander hic refert. Itaque tertio libro de vita magni patris nostri Bernardi refertur, quod Gilbertus cognomento Porreta (Porretanus*), Pictavorum episcopus, in sacris litteris plurimum exercitatus, et sublimiora se perscrutatus ad insipientiam sibi, in concilio quod in urbe Remorum Papa Eugenius celebravit vocatus est ; et ibi biduana disputatione a S. Bernardo convictus, tandem suum revocavit errorem, et indulgentiam impetravit, praesertim quoniam a principio fassus fuit se ita sentire sine obstinatione, et correctioni Ecclesiae velle stare.
Amplius, de hac quaestione scribit Thomas in prima parte Summae suae, quaestione tricesima secunda :
Ad fidem aliquid pertinet dupliciter. Primo directe, ut ea quae principaliter tradita sunt, ad credendum, sicut quod Deus est unus et trinus. Et circa talia falsum opinari, haereticum est, praesertim si cum pertinacia fiat. Secundo indirecte, ut ea ex quibus sequitur aliquid contrarium fidei, ut si quis Samuelem dicat non fuisse filium Elcanae : ex qua assertione sequeretur falsam esse Scripturam. Et circa huiusmodi potest aliquid falsum opinari sine periculo haeresis, antequam consideretur aut determinatum sit quod ex eo sequitur aliquid fidei sanctae contrarium, et praesertim si non pertinaciter adhaereatur. Sed postquam manifestum est quod ex hoc sequitur aliquid contrarium fidei, et maxime si hoc ab Ecclesia fuerit determinatum, ex tunc circa hoc errare, non esset absque haeretica pravitate. Ideo modo multa reputantur haeretica quae talia non reputabantur ante determinationem Ecclesiae.
Sicque dicendum est, quod circa notiones aliqui sine periculo haeresis sunt opinati contraria, non intendentes aliquid fidei contrarium sustinere. Sed si quis falsum opinaretur circa notiones, considerans quod ex hoc sequatur aliquid contrarium fidei, in haeresim laberetur.
Haec Thomas in Summa.
Ex his patet solutio ad obiecta. Verum est equidem quod periculosissimum sit circa superbeatissimam Trinitatem errare cum temeraria, obstinata aut indiscreta assertione, non autem cum pia aestimatione, cum praeparatione cordis ad correctionem. Per quod duo prima solvuntur obiecta.
Ad tertium respondetur, quod mendacium proprie est cum intentione fallendi aut recedendi a veritate, aliquid contra veritatem dicere aut sentire : quod in opinione scholastica, quamvis erronea, locum non habet.
Denique, ut praetacta de relationibus et notionibus clarius intelligantur, adhuc unam super hoc quaestionem movebo.
QUAESTIO VI
Sexto quaeritur : An relatio in divinis sit adsistens seu extra affixa, vel potius vere insistens.
Videtur quod solum adsistat : quia in quantum relatio, respicit alterum, utpote correlativum seu obiectum ; et ita, secundum Boetium, est sicut adsistens. Imo in quantum insistens, transit in substantiam, nec manet relatio, prout in libro suo de Trinitate affirmat Boetius, commentatoresque eius Gilbertus, Thomas, Albertus, ac alii.
Ad istud Quodlibeto quinto Henricus satis diligenter et exquisite respondet : Quaestio (inquiens) ista non quaerit de relatione ut est nomen secundae intentionis, prout exprimitur nomine isto relatio, sive ad aliquid ; sed prout est nomen primae intentionis, ut paternitas, filiatio, etc. Sicque circa significatum suum duplicem importat respectum, videlicet unum ad substantiam seu subiectum, alium ad oppositum seu obiectum. Relatio autem ut est nomen secundae intentionis, solum notat respectum seu habitudinem ad obiectum.
Utrumque autem eorum de quo quaestio quaerit in relatione ut est primae intentionis, attenditur penes respectum quem habet in Deo ad ipsam substantiam, super quam nil addit reale, nec accidentaliter advenit ei. Cumque inseparabilis sit a divina essentia, nec sit pars aut accidens eius, quidam dixerunt eam insistere divinae essentiae, ut per ly in denotarent inseparabilem essentiae ac relationis coniunctionem ; per actum vero sistendi removerent inhaerentiam accidentis ac partis. Et isti totaliter respexerunt ad relationis realitatem quam habet a suo fundamento. Alii vero respicientes ad rationem praedicamenti “ad aliquid”, quod ut tale, non respicit nisi ad alterum seu aliud extra se, dixerunt relationem adsistere, ut quia tam pars essentialis quam accidens subintrant quodammodo ipsam rem, utrumque illorum excluderent verbo hoc, adsistendi, quod denotat aliquod esse extrinsecum. Verumtamen quia adsistens non penitus amovetur ab eo cui adsistit, per hoc ipsum verbum insinuabant inseparabilitatem relationis a divina essentia. Verum cum relatio duo requirat, puta subiectum in quo fundatur, et obiectum quod respicit ; idcirco utraque positio illa defecit, adspiciendo solum ad alterum horum duorum.
Hinc intuendo utrumque, dicendum quod cum relatio sit proprium praedicamentum manens in Deo secundum propriam rationem, non tamen in quantum est accidens, sed prout se habet ad alterum, ita quod in Deo est res ipsa subsistens ; hinc sicut in creaturis relatio est res cui convenit esse alteri inhaerendo in respectu et comparatione ad aliud, sic in Deo relatio sit res quae est ipsum esse in se subsistendo in respectu ad alterum. Sicque respiciendo ad id quod est reale, fundamentale et quasi materiale in significato relationis, ipsa proprie dicitur essentiae divinae insistens, prout aedificium fundamento suo insistit atque innititur. Adspiciendo vero ad formale relationis, quod est esse ad aliquid, relatio dicitur quodammodo adsistens, quia huiusmodi modum habet non tam ex natura sui fundamenti, quam ex correspondentia sui obiecti : sicut in libro de Trinitate ait Boetius de domino, in quo insinuatur relatio dominii, scilicet potestas coercendi subiectos, quae per extrinsecum aliquid convenit domino. Attamen per hoc non intendit Boetius quod relatio sit omnino adsistens, quasi nihil a suo habeat fundamento et totam suam realitatem accipiat ab obiecto ; sed dicit hoc ad insinuandum quod relatio habet esse reale a suo fundamento non absolute, sed potius sub quodam respectu.
Haec Henricus, qui haec atque consimilia quaedam vehementer prolixe exponit, sicut Aegidius.
Per hoc patet obiecti solutio.
QUAESTIO VII
Septimo quaeritur : An in divinis sit aliquod suppositum absolutum.
Videtur quod sic.
Primo, quia Augustinus septimo de Trinitate apertissime dicit, quod Deus eo ipso quo Deus, est persona, et quod persona ex prima sua significatione dicitur absolute in Deo.
Secundo, aliquae actiones conveniunt Deo essentialiter et absolute, ut intelligere, velle, creare : actiones autem sunt suppositorum.
Tertio, divina essentia est intellectualis substantia per se subsistens : ergo est persona.
In oppositum est, quia secundum hoc, esset in Deo quaternitas personarum, imo et tres personae essent una persona.
Ad hanc quaestionem respondet Henricus quinto Quodlibeto, ubi et causam individuationis prolixe inquirit, et tandem concludit : Cum determinatio formae constituat rationem suppositi absoluti, forma autem Deitatis sit indeterminabilis, utpote illimitata ac purum esse ; idcirco in ipsa nulla ratio suppositi absoluti potest considerari, nec ulla ratio individuationis, sed est in ipsa singularitas pura absque omni ratione determinabilis et individualis.
Quicumque ergo nititur intelligere Deitatem sub ratione suppositi absoluti, incidit in inconveniens duplex. Unum, quod intelligit Deitatem ut formam determinatam et limitatam. Unde et philosophi qui Deitatem veram cognoverunt, etsi eam conceperunt et intellexerunt ut quamdam singularitatem, nunquam tamen intellexerunt eam ut supposito determinatam, ita quod circa eam dixissent ullo modo considerari rationem suppositi, nisi extendendo rationem suppositi ad rationem singularis in se exsistentis, iuxta quod septimo de Trinitate, capitulo quarto, loquitur Augustinus : Omnis res ad se ipsam subsistit, quanto magis Deus ? Ubi verus est intellectus, intelligendo rationem singularis ; falsus autem, intelligendo rationem subsistentis non solum per determinationem, sed etiam absque omni determinatione : quoniam sicut formam creaturae procedentem in esse sive in materia sive extra eam, impossibile est esse aut intelligere subsistere sua singularitate absoluta absque negatione qua negatur esse aliud ab intra vel ab extra ; sic impossibile est formam Deitatis esse aut intelligere ut subsistentem sua absoluta singularitate absque eo quod circa ipsam sint et intelligantur rationes respectuum, qui non determinant eam sed rationem suppositi quod cum ea constituunt. Sicque sicut forma creaturae non potest intelligi ut forma tantum, nisi sub ratione negationis ; ita nec Deitas, nisi sub ratione respectus. Et faciunt respectus hic (scilicet in divinis) supposita, sicut in creaturis negationes, hoc excepto, quod negatio ibi formam limitat atque determinat, et distinguit supposita in rebus diversis ; in Deo autem non delerminat respectus formam, sed suppositum, communicando diversis suppositis eamdem rem numero. Propter quod ubi terminatur cominnuicabililas formae creatae, videlicet cum singulariter fuerit exsistens, ibi incipit communicabilitas formae Deitatis, utpote a singularitate suae naturae : et hoc ideo, quoniam singularitatem habet absque omni determinatione et limitatione.
Hinc simplicitate et fecunditate naturae requirente, necesse est eam relative communicari, et relativis respectibus subsistere in suppositis relativis, et nullatenus absolute. Nunquam enim est ratio suppositi sine ratione alienius determinationis, quae in Deo esse non potest nisi suppositorum relativorum. Qualitercumque enim intelligatnr suppositum absolutum, sive singularitate absolute subsistente, sicut philosophi posuerunt in Deo et universaliter in substantiis separatis, sive natura de se universali in supposito aliquo determinata ; relationes illi supervenientes non sunt fundatae in essentia nisi ut in supposito, et ita non ratione illa qua essentia est essentia, sed ratione qua essentia est in supposito : sicque relationes illae essent suppositi proprietates, et nullo modo per esse suum fundatae constitutione suppositi alterius. Nullum ergo suppositum absolutum in Deo ponendum est, sed solum tria supposita relativa, constituta relationibus fundatis in singulari Deitatis essentia.
Haec Henricus.
Cuius scripta videntur obscura, vel in quid nominis pro magna parte stantia. Philosophi enim dixerunt quod causa prima sit de se maxime haec, et quod actus purus eo ipso quo purus actus, sit summe incommiscibilis aliis, per se et in se separatim subsistens : sicque dixerunt Deum esse absolutam personam, sicut, nunc usque affirmant philosophi, Sarraceni, Iudaei. An vero dicendus sit Dens etiam simili modo suppositum, potest distingui de significatione nominis huius, suppositi. Verumtamen cum de ratione suppositi ac personae videatur esse incommunicabilitas, et divina essentia communicabilis sit, imo et communicata atque communis tribus personis, non videtur ei proprie convenire ratio suppositi aut personae. Philosophi autem et caeteri qui pluralitatem personarum in Deo negabant, dixerunt divinam essentiam nequaquam communicabilem esse personis : ideo non est mirum quod posuerunt in Deo suppositum absolutum, aut certe (si hoc melius sonat) absolutam personam.
Circa haec scribit Richardus :
Quidam dixerunt, quod in divinis est hypostasis constituta per absolutam proprietatem, non una communis tribus personis, sed tres secundum quod tres sunt personae, dicentes quod in persona Patris est aliqua res constituta per proprietatem absolutam quae generat, et quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo paternitatis ; similiter in Filio sit aliqua res absoluta quae generatur, et quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo filiationis ; atque in Spiritu Sancto aliqua res absoluta quae spiratur, quam secundum rationem intelligendi consequitur habitudo passivae spirationis : quia (ut dicunt) generatio non terminatur immediate ad relationem, sicut et quinto innuitur Physicorum. Cumque essentia non generetur nec spiretur, neque relatio, videtur aliquid absolutum esse in Patre et Filio, quod in Patre generet, et in Filio generetur : quod non est, ut apparet, nisi hypostasis. Dicuntque isti, quod paternitas non sit constitutiva Patris sub ratione qua persona est, sed solum sub ratione qua refertur ad Filium. Similiter dicunt de filiatione respectu Filii : et dicunt, quod sicut proprietates relativae comparatae ad essentiam sunt realiter idem cum ea, et tamen inter se distinguuntur ; sic istae tres res absolutae, quas vocant hypostases, comparatae ad essentiam sunt idem quod illa, et tamen sunt inter se distinctae per absoluta a se ipsis.
Haec autem opinio videtur derogare simplicitati divinae. Ideo alii dixerunt in divinis esse aliquam hypostasim constitutam per absolutam proprietatem, communem Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut essentia eis communis est. Dicunt enim, quod illa hypostasis est divina essentia ut in se exsistens, et quod ista sit ratio quod nomen personae antiquitus significabat essentiam. Omnis enim essentia intellectualis in se exsistens, persona est.
Alii, quibus consentio, dicunt quod in divinis non sit aliqua persona per proprietatem absolutam constituta, sed tantummodo per proprietatem relativam, ut ostensum est supra.
Haec Richardus.
Porro ut veritas horum clarius pateat, referam verba Augustini, septimo de Trinitate dicentis : Non aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. Nam si esse, ad se dicitur, persona vero relative, sicque Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum dicamus tres personas, sicut dicuntur aliqui tres amici aut tres propinqui quod sint ad invicem tales, non quilibet ad se, etc.
Ex dictis quoque patet ad argumenta solutio. Nam quid dicendum sit ad verba haec Augustini patuit ante.
Ad secundum dicendum, quod actio recte adscribitur rei per se subsistenti, quamvis ei non conveniat plene ratio suppositi seu personae. Dictum est quoque, quod Trinitas seu tres personae sunt una summa res, qua sola fruendum est. Sunt enim unus Deus, una essentia, unus Creator, unum principium omnium rerum, et ita una res per se subsistens. Quamvis etiam quis probabiliter vellet defendere quod in Deo sit suppositum absolutum seu absoluta personalitas, non tamen cogeretur concedere quod in divinis sint quatuor personae : quia persona absoluta non poneret in numerum cum personis dictis relative, sed esset realiter idem cum unaquaque illarum. Et sicut in divinis tres res relativae realiter ab invicem distinctae, videlicet tres personae, sunt una res summa et absoluta, utpote una essentia ; ita tres personae relativae dicerentur una persona absolute accepta. Verumtamen magis catholice sonat non ponere in Deo absolulam personam, ob causam praehabitam. Qui autem dicunt divinas personas constitui et distingui per absolutas proprietates, forsan concederent quod in divinis sint tres personse absolutae : quod iuxta prseostensa male sonaret.
QUAESTIO VIII
Octavo quaeritur : An in divinis relatio per prius fundetur in essentia quam in persona.
Ad hoc respondet Quodlibeto quarto Henricus :
Relatio in divinis non est nisi realis respectus unius personae ad aliam, fundatus in eadem divina essentia, distinguens personas ab invicem. Propter quod necessario habet esse in duobus, videlicet in essentia et persona, sed diversimode : quoniam est in essentia tanquam in primo suo fundamento, et in persona tanquam in distincto et constituto per se, et in quantum persona subsistit in essentia ut constituta per eam. Quoniam ergo simul natura ac naturali intelligentia essentia exsistit in persona, atque persona subsistit in essentia ; ideo simul natura et naturali intelligentia, seu seque primo, relatio personalis est in essentia uno modo et in persona alio modo. Relatio quippe et essentia in Deo substantialiter constituunt ipsum suppositum : quia per hoc quod relatio habet esse in essentia, constituere habet personam et esse in ipsa persona. Per utrumque enim seque primo et immediate constituta persona, est constituta et relatio in utroque.
Haec Henricus.
Cuius verba sunt sane intelligenda. Non enim persona divina constituta est ex essentia et relatione quasi ex distinctis principiis, nec ipsa persona composita est : imo essentia et relatio unum sunt. Sed iuxta modum intelligendi, essentia tribus personis communis, in constitutione personae habet se quasi per modum distinguibilis ; relatio autem, quae propria est personae, per modum distinguentis ; et persona, per modum distincti. Unde et alibi dicit Heuricus, quinto videlicet Quodlibeto :
In Deo realis relatio fundatur in essentia, ratione qua secundum se essentia est et singularitas quaedam, non autem ratione qua est essentia huius vel illius personae. Hoc namque non convenit ei nisi per relationem in se fundatam : quia per hoc quod relatio habet esse et fundari in essentia, simul constituit rationem suppositi.
