Distinctio IV — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAE

 

Haec est distinctio quarta : cuius littera expositione non indiget ; et quaestiones quae in ea moventur, in textu solvuntur.

Itaque, postquam Magister in praehabita distinctione docuit testimoniis Scripturarum et persuasionibus congruisque similitudinibus, esse in simplici Deo trinitatem personarum, hic circa hoc quaestiones inducit :

et primo,

an concedendum sit quod Deus genuit Deum.

Quocirca arguit pro utraque parte ; deinde ponit solutionem.

Qua posita, replicat ;

deinceps ponit quorumdam opinionem erroneam, et reprobat eam.

Et iuxta haec puncta dividi posset littera.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Et quia in his praesupponitur esse generatio in divinis,

quaeritur primo :

An Deo vere conveniat generare.

 

Sed quia de hoc iam dicta sunt multa, et argumentatum est supra pro utraque parte, et declaratum utcumque qualiter Deo attribuatur generatio activa sive passiva ; idcirco argumentis praetactis omissis, breviter inducenda sunt documenta doctorum.

 

Itaque Alexander ait :

Confitendum verissime, quod generatio aeterna est in Deo. Unde Richardus de S. Victore, libro de Trinitate : In natura (inquit) creata discimus quid de increata pensare ac sentire debeamus. Videmus quotidie qualiter operatione naturae subsistens subsistentem producit, et homo hominem generat. Numquid in illa superexcellenti natura, naturae operatio nulla erit ? Numquid natura illa quae huic naturae fructum et virtutem fecunditatis donavit, in se sterilis erit ?

 

Si autem obiciatur :

Deus potuit creaturam seu mundum facere meliorem quam fecit ; non tamen consequitur quod ideo invidus fuit : ergo nec invidus posset probari, quamvis non genuisset Filium sibi aequalem, sicut Augustinus argumentatur.

Item,

Filius non generat ; non tamen ex hoc aliquid imperfectionis competit ei : ergo nec Patri, quamvis diceretur non genuisse.

Item,

generatio est motus ; motus autem dicit imperfectionem in mobili.

Dicendum,

quod secus est in generatione et creatione : quoniam generationis ratio exigit ut producatur aequale in substantia et natura. Ratio autem creationis non exigit hoc, sed magis contrarium : utpote, ut sit diversum a Creatore in substantia, et finitum, id quod creatur. Porro invidia locum non habet, nisi ubi res exigit aliter fieri quam fit.

Insuper, sicut in Patre perfectionis est generare, ita in Filio generari, et in Spiritu Sancto spirari ; nec Filius, nec Spiritus Sanctus vult generare, nec congruit eis. Et sicut posse generare dicit perfectionem potentiae in Patre, sic posse generari dicit potentiae perfectionem in Filio, et posse spirari in Spiritu Sancto. Generatio autem in Deo non est motus, nec imperfectioni adiuncta, sed intellectualis, invariabilis et aeterna, ex infinita exuberantia et plenitudine, fecunditate ac communicabilitate bonitatis procedens.

 

Praeterea,

si quaeratur quid sit generare in Deo :

Dicendum, quod hoc potestatem rationis humanae transcendit, iuxta id Isaiae : Generationem eius quis enarrabit ? Imo hoc scire et intueri, erit praemium fidei. Dicendum tamen secundum communem rationem generationis, quod generatio est productio alicuius de substantia generantis. Quod multipliciter fit. Aliquando namque producitur aliquid de substantia alterius, quod non est ei simile in natura et specie : et haec est generatio aequivoca, secundum quam vermes producuntur de carne. Interdum vero producitur simile in natura : et haec est generatio univoca. Quod rursus contingit pluribus modis. Quandoque enim producitur de parte substantiae, ut in generatione corporalium rerum. Aliquando de tota substantia : et sic est generatio in divinis, quae est perfectissima emanatio, et est idem quod Verbum ad intra proferre, atque consequitur ipsum intelligere simpliciter dictum. Interdum vero, dicere sumitur pro manifestare : sicque quaelibet persona in divinis, se et aliam dicit. Unde Filius ait ad Patrem : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Loquens quoque de Spiritu Sancto : Ille, inquit, me clarificabit.

Haec Alexander.

 

Concordat Albertus, hic scribens :

Iuxta Damascenum, libri primi capitulo octavo, generatio est ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam. Aliam quoque definitionem generationis divinae dat ibi. Generatio, inquiens, sine principio et aeterna, est naturae opus exsistens, et ex substantia eius producens, ut versionem qui generatur non sustineat, et ut non Deus primus et Deus posterior sit et adiectionem suscipiat. Utraque definitio bona est : et prima definit generationem univocam et in generali ; secunda vero, generationem divinam, cui etiam prima definitio aliqualiter convenit. Sicque haec praepositio, ex, notat in ea, non habitudinem causse materialis, sed identitatem essentiae. Quemadmodum enim in materialibus dicimus : Cultellus est ex ferro, designantes non tantum materiam, sed etiam quod essentia ferri in cultello sit, quia materia manet in materiato ; ita transumimus in divina, abiciendo quod est imperfectionis, et quod perfectionis est Deo attribuentes. Cumque tria notentur in tali locutione, videlicet, quod ferrum fuit subiectum operationis ac factionis qua cultellus fiebat, et item quod cultellus potentialiter fuit in ferro, atque quod habeat essentiam ferri in se : duo illa prima sunt imperfectionis, nec Deo conveniunt ; tertium vero est perfectionis, et competit Deo, utpote habere eamdem cum generante essentiam. In praetacta quoque definitione, substantia sumitur pro natura. Nec verbum illud, produci, notat actionem aut passionem intermediam inter generantem ac genitum, sed notionem sub alio modo significandi : quoniam notio nominat proprietatem, secundum quod per ipsam persona cognoscitur ; sed actio nominat causam sive principium secundum rationem acceptionis vel dationis essentiae. Haec enim est vera, Pater dat essentiam Filio ; et similiter ista, Filius accipit essentiam a Patre : sicut in Evangelio ait, Pater quod dedit mihi, maius omnibus est, puta divina essentia. Rationem vero huius dationis et acceptionis nominat actus notionalis. Filius enim per generationem accipit essentiam a Patre ; non tamen essentia generatur, nec per se, neque per accidens, neque per consequens. Conformiter substantia Filii non generatur, nec substantia in Filio generatur ; sed tamen substantia Filii per generationem accipitur. Etenim regula est, quod quidquid habet et est persona principiata, habet et est a persona principiante. Hancque rationem seu modum habendi significat Damascenus, dicendo quod simile secundum substantiam generatur. Porro in secunda definitione sumit naturam proprie, prout secundum rationem distinguitur a substantia, scilicet prout natura vocatur principium producendi simile ex se : et hoc principium est Pater, secundum virtutem naturae communicabilis alii supposito absque sui divisione. Hinc generatio recte dicitur opus naturae, potius quam substantiae.

Generatio quoque dignissime convenit Deo, quoniam nihil in potentia convenit ei. Cum ergo omnis natura quantum est de se, communicabilis sit, ista aptitudo non est in Deo nisi actu : ideo sua natura communicata est semper et ab aeterno pluribus hypostasibus eiusdem naturae. Verumtamen diversis diversimode convenit generare. Quaedam namque generant per hoc quod inducunt species suas in materiam corporis extra se, ut corpora homogenea simplicia, sicut ignis. Cum enim sint homogenea, nihil est in eis quod non stet actu sub forma suae speciei : idcirco generare non possunt nisi in materia aliena. Quaedam vero generant per decisionem partis a sua materia, quae est in potentia ad formam speciei totius, ut complexionata et mixta. Quaedam autem multiplicant suas formas per sui praesentiam in materia aliena, ut luminosa. In quibus omnibus unum est commune, videlicet communicatio formae sive essentiae.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus libro suae Summae tertio, capitulo octavo,

dicens :

Descriptio generationis secunda a Damasceno inducta, omnes imperfectiones naturalis generationis excludit. Generatio enim naturalis, cum sit motus, necessario habet tempus ante se, et habet durationis suae principium ; sed generatio divina, cum non sit nisi communicatio substantiae Patris sine omni mutatione et motu, necessario est Patri coaeterna. Generatio quoque naturalis, necessario ad genitum terminatur ac desinit. Generatio autem divina, et semper ad genitum est perfecta, et semper est, in quantum est quid divinum : quoniam Deo convenit tantum esse, et non fuisse, neque futurum esse. Generatio ergo transumitur ex creaturis ad divina, quantum ad id quod perfectionis in ea est. Nam et in creaturis, quanto generatio formalior immaterialiorque exstiterit, tanto minus habet de ratione mutationis, et plus de ratione operationis : sicut et intellectus noster verbum suum gignit operando potius quam mutando ; ideo dicit opus, quia secundum Philosophum quarto Ethicorum, operatio est perfecti, motus autem atque mutatio, imperfecti. Haec tamen operatio non est media inter generantem et genitum, sed relatio sub alia ratione significata : quae operatio ut est ab operante, est relatio paternitatis ; et ut est in genito, est relatio filiationis. Dicitur quoque generatio opus naturae, non sicut operantis, quia hoc est suppositum : sed sicut eius cuius virlute suppositum operatur.

Haec Udalricus.

 

Thomas quoque in Scripto :

Cum omnis perfectio sit in Deo et imperfectio nulla, quidquid invenitur in creatura, potest dici de Deo quantum ad id quod est perfectionis in ipsa, omni imperfectione remota. Porro, si nomen imponitur ab eo quod imperfectionis est, ut lapis et leo, tunc dicitur de Deo symbolice vel metaphorice. Si autem imponitur ab eo quod perfectionis est, proprie praedicatur de Deo, quamvis secundum modum eminentiorem. Dicitur vero nomen imponi ab eo quod est quasi differentia constitutiva, et non ex ratione generis. Ideo quandocumque aliquid secundum suum genus imperfectionem importat, atque secundum differentiam perfectionem, illud invenitur in Deo quantum ad rationem differentiae, et non quoad generis rationem : sicut scientia non est in Deo quantum ad rationem qualitatis aut habitus, quia sic habet rationem accidentis ; sed solum secundum id quod complet rationem scientiae, scilicet cognoscitivum certitudinaliter aliquorum. Similiter, si sumamus genus generationis prout invenitur in inferioribus, imperfectionis est, quia mutationem importat. Si autem consideretur secundum differentiam suam, sic designat quamdam perfectionem : passive quippe accepta, dicit acceptionem essentiae in perfecta similitudine ; cuius communicationem significat, si active sumatur : quorum neutrum imperfectionem importat.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro, in prima parte, quaestione vicesima septima :

Processionem, inquit, quam Scriptura docet esse in Deo, aliqui acceperunt secundum quod effectus procedit a causa : ut impius Arius, dicens Filium procedere a Patre tanquam primam creaturam ipsius, et Spiritum Sanctum ab utroque sicut creaturam amborum. Alii processionem hanc acceperunt secundum quod causa dicitur procedere in effectum, movendo ipsum, aut ei suam similitudinem imprimendo. Sicque accepit reprobus Sabellius, dicens Patrem esse Filium, in quantum assumpsit naturam humanam, atque eumdem esse Spiritum Sanctum, secundum quod creaturam rationalem sanctificat et ad vitam gratiae movel. Sed ambae positiones istae haereticae sunt, nec accipiunt processionem nisi ut est ad extra, non ut est in Deo ad intra.

De hoc Thomas plenius scribit ibidem, et in Summa contra gentiles, libro quarto,

ut patuit supra, quaestione quinta secundae distinctionis.

 

Hinc scribit Bonaventura :

Generatio ponenda est in divino esse, et huius potissima ratio est, ut credo, quoniam eius natura communicabilis est, et quia in Deo propter sui nobilitatem, est aptitudo actui coniuncta, imo aptitudo illa est ipse actus. Sed plures personae esse non queunt in una natura, quin una sit ab alia, vel ambae a tertia. Cumque nihil sit ante divinas personas, oportet quod una sit ab alia : et quoniam sunt conformes in natura, et generatio est emanatio secundum conformitatem naturae ; ideo credo quod necesse sit in divinis ponere generationem.

 

Deinde de hac re diffuse scribit hic doctor ; sed sententia in verbis Alberti praehabita est.

Similiter ea quae Petrus et Richardus circa haec scribunt.

 

Porro Aegidius circa distinctionem hanc quaestiones multas inducit, quae infra potius habent locum.

Denique, qualiter secundum Henricum et alios multos, sint in divinis tantum duae emanationes ad intra, videlicet generatio atque spiratio, dictum est in quaestionibus secundae distinctionis.

 

Guillelmus vero Parisiensis libro suo de Trinitate, capitulo quartodecimo :

Dicimus (ait) in prima fontali essentia esse tres res primam et divinam essentiam communicantes, id est communiter habentes : quarum prima habet eam fontaliter ac primitive ; secunda, per generationem ab illa ; tertia, per processionem talem qualem decet esse primi doni a primo datore. Huius primi fontis prima emanatio necessario est secundum copiositatem ipsius, non secundum capacitatem recipientis. Prius est namque unicuique, quod convenit ei secundum se, quam quod secundum aliud. Insuper prius est quod non indiget nisi uno, quam quod indigens est duobus. Prior est ergo emanatio quae non indiget nisi fonte, quam quae indiget fonte ac alio. Imo nisi esset emanatio a primo fonte, non indigens nisi fonte, non esset primus fons potens in se ipsum in primam emanationem. Manifestum est autem, quod sicut est posse per se et posse per aliud, ita est agere per se et agere per aliud. Prima igitur actio est ex primo agente per se solum : alioqui non erit primum. Quod enim paucioribus eget, necessario est prius atque perfectius.

Amplius, omne dans secundum se, necessario dat quod habet, et quod sic suscipit esse ab illo, suscipit esse quod habet fons primus, et tale esse quod habet ille : ideo suscipit esse necesse per se ipsum. Hic primus fons non copiose emanaret, si in deorsum flueret tantum ; sed necessario emanat in lacus duos, neque in plures, illos sibi adsequans plenitudine sua : sicque per se generativus est.

At vero generativum omne quod per se solum generativum est et fecundum, necessario habet apud se id cuius est generativum, et est quasi praegnans ac gravidum de eodem. Cumque prima potentia seorsum sit, et aliena ab omni indigentia, utpote in se copiosa atque plenissima, impossibile est eam infecundam aut sterilem esse. Omnium autem processionum copiosior, largior perfectiorque consistit generativa processio, quoniam ipsa perfecte omnino adaequat sibi et assimilat generatum. Generatio ergo prima est ac perfectissima omnium causationum seu productionum ; et genitum perfectius producitur a genitore, quam aliud causatum a suo causatore : quod ostendit adsequatio et assimilatio sua ad genitorem. Creatio autem, aut factio sive effectio, non assimilat causatum suo causatori assimilatione ultima et completa. Cumque fecunditas sit excellentissima copiositas, necesse est primam potentiam fecundissimam esse, et generativam per se, praegnantissimam quoque ac gravidissimam, si dicere fas est. Hinc partus eius seu proles, tanto est super omnes creaturas, quanto plus est generare quam creare, et de se quam de nihilo ad esse deducere. Non enim in gremio seu in sinu aut utero generative accepit, nisi quod in eo invenit. Quare primum partum primamque prolem oportet primo generatori per omnia similem esse.

Haec Guillelmus.

 

Durandus demum circa haec scribit pene eadem quae Aegidius : ideo infra opportuniori loco tangentur.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur demum circa distinctionem hanc, de veritate propositionum quarumdam, videlicet :

An istae sint verae :

Deus genuit Deum ; Deus genuit se Deum, vel alterum Deum ;

Tres personae sunt unus Deus ; Unus Deus est tres personae ;

Deus est Trinitas.

 

Quocirca possent plura fieri argumenta, quae partim tanguntur in littera :

quorum solutio ex declaratione significationis nominum horum dependet.

Posset namque sic argui :

Si Deus genuit Deum, ergo est Deus gignens et Deus genitus ; sed non est nisi unus et idem Deus : ergo unus et idem Deus est gignens et genitus.

Praeterea,

Deus est res subsistens et singularis : ergo si Deus genuit Deum, Deus gignens et Deus genitus sunt una res singularis subsistens, sicque idem generavit se ipsum : quod nullus admittit.

 

Pro horum atque similium solutione argumentorum,

pensandum quod Thomas hic scribit :

Ista est simpliciter vera, Deus genuit Deum. Sod circa eius veritatem, et significationem huius nominis, Deus, est duplex opinio. Quidam etenim dicunt, quod nomen hoc, Deus, significat et supponit essentiam quantum est de se ; sed propter indifferentiam essentiae ad personas in divinis, ex adiuncto notionali trahitur ad supponendum pro persona. Alii dicunt, quod hoc nomen, Deus, significat essentiam, et supponit quantum est de se personam, tamen indistincte ; unde potest supponere unam vel plures personas : unam, cum dicitur, Deus generat ; plures, cum dicitur, Deus est Trinitas. Et haec opinio verior esse videtur. Quamvis enim, ut fertur in libro de Causis, omne nomen deficiat a significatione esse divini, propter hoc quod nullum nomen significat simul aliquid perfectum et simplex, quia abstracta non significant ens per se subsistens, et concreta significant ens compositum ; nihilo minus abiciendo quod imperfectionis est, utimur utrisque nominibus in divinis, puta : abstractis, propter divinorum simplicitatem ; concretis, propter eorum perfectionem. Unde hoc nomen, Deus, significat per modum perfecti et per se subsistentis, quemadmodum nomen hoc, homo. Hinc sicut hoc nomen, homo, in se non tantum importat essentiam, sed etiam suppositum, attamen indistincte (alias non praedicaretur de individuis), ita et hoc nomen, Deus. Ideo de se habet quod possit supponere pro persona ; nec ex modo significandi nominis habet quod supponat pro essentia, sed tantum ex ratione divinae simplicitatis in qua idem est re essentia atque suppositum.

Haec Thomas.

 

Concordat Petrus :

Nomina (inquiens) abstracta significant ut in altero exsistens ; concreta, ut ens completum per se subsistens. Abstracta imponuntur a forma : ideo nunquam supponunt nisi pro forma. Concreta vero imponuntur a forma et a supposito formae : hinc possunt supponere pro utroque, sed naturaliter pro supposito, accidentaliter et ex adiuncto pro forma. Et hoc verum est ubi forma et suppositum differunt, sicut in rebus compositis. Verum ubi non differunt, concretum naturaliter supponit pro utroque. Cum ergo divina essentia sit ens completum per se subsistens, etiam abstractis per intellectum personis ; idcirco hoc nomen, Deus, institutum est principaliter ad significandum eam ut per se subsistentem. Hinc primo principaliterque supponit pro essentia ex instituentis intentione. Quia vero tam res quam modus significandi in Deo, idem est cum persona, potest supponere pro persona. Sed quia divina essentia una eademque consistit in una persona et pluribus, hinc potest hoc nomen supponere pro una persona et pluribus. Porro determinatio suppositionis istius fit ex adiuncto, secundum quod illud est notionale vel essentiale.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Haec, inquit, simpliciter vera est : Deus genuit Deum. Dum enim terminus significat essentiam aliquam modo concreto, potest stare in oratione, vel pro natura in concretione ad suppositum, vel pro supposito naturae illius ; et pro quocumque istorum verificetur propositio, iudicanda est simpliciter vera. Hinc, homine uno currente, haec est simpliciter vera, Homo currit, ratione suppositi ; similiter ista, Homo est species, ratione naturae in concretione ad suppositum. Cum ergo hoc nomen, Deus, significet divinam essentiam per modum concreti, et vera sit propositio ista, Deus genuit Deum, ratione suppositi (quoniam Pater qui est suppositum divinae essentiae, genuit Filium qui est suppositum divinae essentiae) ; ideo simpliciter vera censenda est.

 

Circa haec scribit Albertus :

Quidam sunt actus uni soli convenientes in suppositis alicuius naturae ; et dum terminus communis in illa natura supponit verbis significantibus huiusmodi actum, intelligitur quod gratia suppositi, cui convenit ille actus, supponit : ut cum dicitur, Deus tonat, apud gentiles intelligitur Iupiter. Et talis actus est generare, qui soli convenit Patri. Hinc Deus appellat seu nominat Patrem, cum dicitur : Deus genuit Deum. Nec ab ipso restringitur verbo, sed potius appellat suppositum, cui soli convenit ille actus.

Haec Albertus.

 

Praeterea,

secundum Magistrum in littera, quamvis Deus genuit Deum, non tamen sequitur : ergo genuit se Deum, vel alium Deum.

 

Quocirca scribit Albertus :

Istud a magistris tripliciter solvitur. Quidam dicunt, quod ly alium ex parte praedicati potest esse substantivum : et sic est vera, quoniam genuit alium qui est Deus, vel alium exsistentem Deum. Vel adiectivum : et sic est falsa. Sic namque ly alium ponit diversitatem respectu formae huius nominis, Deum : quoniam adiectiva formam quam significant ponunt circa substantiva sua. Alii dicunt, quod cum dicitur, Deus genuit se Deum, vel alium Deum, potest facere constructionem appositivam vel adiectivam : si appositivam, vera est ; si adiectivam, falsa. Tertia opinio est Magistri, quam imitamur, dicentes quod non sequitur : Deus genuit Deum, ergo genuit se Deum, vel alium Deum : quia cum hoc pronomen, se, sit relativum reciprocum, supponit et refert suppositum verbi, quod est persona Patris, quae exstat ingenita. Sed pronomen hoc, alius, est relativum diversitatis, et terminum sibi adiunctum respicit gratia formae : sicque dum adiungitur huic termino, Deus, notat diversitatem formae, utpote deitatis : quae cum non sit diversa aut alia in Patre et Filio, Pater non genuit alium Deum.

Et si obiciatur,

quia idem et diversum dividunt ens, ergo genuit eumdem Deum vel alium :

respondetur,

quod idem et diversum dividunt ens creatum, non increatum, quod secundum supposita est distinctum, secundum essentiam indistinctum.

Haec Albertus.

 

Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto,

quo ait :

Ex quo Deus genuit Deum, quaerunt aliqui an genuit se Deum, an alium Deum. Et respondendum, quod neutrum est concedendum : quoniam licet idem et diversum, secundum Philosophum, immediate dividant ens creatum, ubi ad unilatem naturae sequitur unitas suppositi, et ad distinctionem suppositorum distinctio naturae ; tamen ubi distinctio suppositorum est sine divisione essentiae, est medium inter haec, quoniam unum suppositorum nec est idem alteri, nec diversum : quia secundum Priscianum, idem habet articulariter intelligibilia quia sua, quae secundum notitiam suppositorum demonstrat, ideo significat unitatem in supposito. Nec unum suppositum divinum est diversum ab altero : quia diversitas est per aliquam formam, seu differentiam absolutam, quia differentia est qua differunt a se singula ; personae autem nec unum suppositum sunt, nec differunt per aliquod absolutum.

Verumtamen illius propositionis, Deus genuit se Deum, est duplex sensus, eo quod relativum potest facere relationem simplicem, vel personalem. Primo modo est vera, quoniam simplex relatio tantum refert naturam communem, et non suppositum : ut dum de herba coram me praesentata, dico, Haec herba crescit in horto meo. Sic quippe est sensus, Genuit se Deum, id est Deum eiusdem naturse secum. Sicque Sancti frequenter utuntur ista locutione, ut Augustinus contra Maximinum : Pater genuit se alterum ; quintodecimo quoque de Trinitate : Pater se ipsum dicens, genuit Filium. Et Origenes : Pater, inquit, mittens Filium, misit se ipsum alterum. Si secundo modo, est falsa, quia sic refert personam Patris.

Similiter secunda, videlicet, Genuit alium Deum, non est simpliciter falsa, ut aliqui dicunt, cum scriptum sit : Pater alium Paracletum dabit vobis. Et cum Paracletus, sit nomen essentiale, in idem redit locutio haec cum praemissa. Ideo utraque est simpliciter distinguenda : quia ly alium, intelligi potest cum implicatione sui substantivi. Propter quod aliqui vocant ipsum substantivum. Non tamen est substantivatum, quoniam adiectivum non substantivatur nisi in neutro genere. Et sic est utraque vera. Estque in utraque duplex appositiva constructio, ut sit sensus : alium Deum, id est eum qui est alius, et qui est Deus ; et alium Paracletum, id est eum qui est alius a me Filio, et est Paracletus. Vel est adiectivum determinans Deum : et utraque falsa est, sicut iam patuit.

Haec Udalricus.

 

Concordat Thomas,

nisi quod ait :

Quidam distinguunt istam, Genuit alium Deum, quia ly alium, potest teneri substantive vel adiective. Sed quia non invenitur quod adiectivum in masculino genere substantivetur, praesertim dum sibi adiungitur substantivum ; ideo distinctio illa non videtur multum valere, nisi forte subintelligatur hoc participium, ens, ut dicatur, Alium entem Deum. Sed hoc est nimis extortum. Ideo cum Magistro dicendum quod utraque falsa est.

Haec Thomas.

 

Qui insuper scribit hic :

Quaeritur de aliis duabus propositionibus in littera positis, scilicet, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, vel Deum qui non est Deus Pater. Et respondendum, quod Magister distinguit utramque. Si namque cum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ly Pater construatur appositive ad ly Deus, locutio falsa est, quia ly Deus restringetur ad standum pro persona Patris : sicque negativa est vera. Si autem intelligantur non per appositionem, sed duo termini isti, Deus, et, Pater, intelligantur mediate coniungi, ut sit sensus, Genuit Deum qui est Deus, et Deus est Pater ; tunc affirmativa est vera, negativaque falsa.

Praepositivus tamen dixit quod utraque est falsa, nec sunt contradictoriae, propter diversam suppositionem huius relativi, qui. In affirmativis enim tantum refert suppositum antecedentis ; et cum antecedens supponat pro persona Filii, referret Filium, de quo non est verum quod sit Deus Pater. In negativis vero, hoc relativum non tantum refert suppositum, sed item essentiam. Sicque oporteret quod praedicatum hoc, Deus Pater, removeretur non solum a supposito Filii, sed etiam ab eius essentia : et ita est falsa. Verum quia distinctione hac facta, adhuc locum habet Magistri distinctio, praesertim in affirmativa ; et rursus, quoniam necessarium non videtur quod in negativis relativum aliter referat quam in affirmativis, nisi forsitan propter negationem, cuius est confundere terminum, et facere eum teneri simpliciter, quod tamen non habet respectu praecedentis, sed tantum respectu sequentis : ideo efficacior esse videtur Magistri responsio. Iterum, quando duo termini construuntur per appositionem, terminus appositus efficitur quasi forma ei cui apponitur. Unde si intelligatur appositive, Genuit Deum qui non est Deus Pater, negatio removebit a Filio non formam deitatis, sed paternitatis.

Haec Thomas.

 

Porro Petrus hinc scribit :

Haec propositio, Deus genuit Deum qui non est Deus Pater, quoniam relativum hoc, qui, potest facere relationem personalem, id est ad suppositum, vel simplicem, puta ad signatum ; primo modo est vera, secundo falsa. Et est simile, si dicam : Video hominem qui est dignissima creaturarum. Si enim fiat relatio simpliciter ad signatum, vera est ; si autem personalis ad suppositum, falsa est. Haec demum propositio, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, in sensu quo fit suppositio personalis, est distinguenda : quia dum duo nomina construuntur appositive et immediate, subintelligitur qui est. Unde est sensus : Genuit Deum qui est Deus, qui est Pater. Et tunc haec dictio, qui, aut tenetur implicative, estque constructio appositiva et quasi una dictio, Deus Pater, et ita est falsa ; aut tenetur relative, et sic est vera.

Haec Petrus.

 

Denique de his scribit Albertus multum diffuse, et quantum ad propositum sufficit.

Sensus eius in praeinductis verbis Thomae et Udalrici competenter expressus est.

Imo utriusque dicta ex Alberto videntur sumpta, cuius fuerunt discipuli.

 

Postremo,

sicut in textu ait Magister :

Quidam dixerunt nomina significantia essentiam in divinis,

deberi poni in praedicato tantum, et nomina personalia subici illis, non econverso, dicentes Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, seu tres personas, esse unum Deum, unam substantiam, non autem unum Deum aut unam essentiam esse tres personas.

Et isti fuerunt Porretani, id est Gilbertus Porretanus episcopus et eius sequaces, ut refert Albertus : quos Magister in textu ex verbis Sanctorum reprobat evidenter.

Unde praeallegati doctores concorditer dicunt, quod istae sunt verae : Unus Deus est tres personae (in qua propositione, Deus stat pro essentia, non pro determinata persona) ; Deus est Trinitas ; unus Deus est Trinitas. Cum enim iste terminus unus sit adiectivum, ponit unitatem significatam circa substantiam Dei ; et ly Deus designat unitatem substantiae quae est una in tribus personis. Hinc et ista est vera, Divina essentia est tres personae ; similiter ista, Haec essentia est tres personae : et hoc, propter omnimodam identitatem in re. Non tamen ista est vera, Deus genuit Deitatem, quamvis realiter idem sint Deus et Deitas : quoniam Deitas in abstracto designat essentiam per modum quo ei repugnat generari atque spirari, quae non conveniunt nisi suppositis.

Nihilominus, ut Thomas fatetur, quantum ad modum significandi, plus habet de proprietate propositio in qua praedicatur essentia de persona, quam in qua praedicatur persona de essentia, cum praedicatum se habeat loco formae.

Verumtamen, quod praedicatum se habet loco formae, secundum Petrum, proprie verum est in praedicatione per inhaerentiam, non in praedicatione per identitatem.

 

Circa praehabitarum propositionum veritatem ait Bonaventura :

Ad horum intelligentiam notandae sunt quatuor regulae.

Prima, quod nomen abstractum imponitur formae, et a forma : sicut albedo imponitur ipsi albedini, et a forma albedinis. Nomen vero concretum imponitur a forma, sed non ipsi formae, sed supposito : sicut album ab albedine imponitur enti albo.

Secunda regula : Terminus habens multitudinem suppositorum sine distributione acceptus, stat pro illo pro quo reddit locutionem veram : ut cum dicitur, Homo currit, vera est locutio, si aliquis homo currat.

Tertia : Termino designanti formam non multiplicabilem, non differt praeponere et postponere negationem. Unde non differt dicere, Petrus non currit, et, Non Petrus currit.

Quarta : Relativum refert antecedens sub eodem modo supponendi sub quo antecedens praecessit hoc relativum, nisi simplicem faciat relationem.

 

Ex prima regula constat quod ista sit vera, Deus genuit Deum. Cum enim terminus iste, Deus, sit concretus, et imponatur a forma essentiali, scilicet deitate, imponitur tamen personae.

Ex secunda regula patet, quod in hac propositione, Deus genuit Deum, Deus in subiecto stat pro Patre, in praedicato pro Filio. Quamvis enim suppositio termini non arctetur, tamen stat pro illo pro quo locutio vera est.

Ex tertia regula claret, quod quamvis haec sit vera pro Patre, Deus generat Deum ; non tamen haec est vera pro Filio, Deus non generat Deum. Cum enim Deus dicat formam non multiplicabilem, non differt ei negationem praeponere, sive postponere. Hinc sicut negatio praeposita ei, omnino removet a subiecto praedicatum, puta a qualibet divina persona, ita et negatio ei postposita.

Ex quarta elicitur, quod non sequitur : Deus genuit Deum, ergo se Deum, vel alium Deum.

Haec Bonaventura.

 

Cuius secundae regulae consonat quod ait Albertus :

Res in subiecto vel praedicato, non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum libere stare pro quo veram reddit locutionem.

 

Tertiae quoque regulae consonat quod ait Praepositivus :

Quamvis iste terminus Deus designat essentiam quae communicatur, tamen permanet indivisa :

idcirco hic terminus Deus retinet naturam termini singularis sive discreti.

In termino autem tali, aequipollet negatio praeposita atque postposita, quia cum habeat unicam formam indivisibilem, non potest negari quin negetur tota. Ideo pro distinctis personis divinis non potest aliquid idem affirmari et negari. Determinatio autem suppositionis fit ex adiuncto alicuius, videlicet essentialis aut notionalis.

 

Insuper ait Bonaventura :

Ad intelligendum an ista sit vera, Deus genuit alium Deum, notanda est regula illa communis : Locum non habet omnimoda distinctio, ubi non ex diversis causis est unio. Verbi gratia, Pater et Filius et Spiritus Sanctus uniuntur in hoc nomine, Deus, ratione deitatis unius ; Petrus vero et Paulus uniuntur in homine, ratione diversarum humanitatum. Et iuxta hanc regulam, ab oppositis alia regula est sumenda, videlicet : Non habet locum omnimoda unio, ubi est simul cum unione distinctio. Quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus uniuntur in una essentia, sed distinguuntur relatione.

Quocirca pensandum, quod in divinis quaedam vocabula important solum distinctionem, quaedam vero omnimodam unionem, et quaedam se habent medio modo. Quoniam ergo Deus generans, et Deus genitus, quamvis personaliter distinguantur, tamen in eadem deitate uniuntur ; idcirco non competunt eis nomina importantia distinctionem simpliciter. Hinc ista non admittuntur : Deus distinguitur a Deo, Deus genuit alium Deum. Eadem ratione non competunt eis vocabula omnimodam unionem importantia in supposito et in forma. Ideo ista negatur : Deus genuit se. Sed ea quae medio modo se habent, conveniunt eis : sicut verbum hoc, generat, quoniam dicit distinctionem in persona cum unitate essentiae. Similiter ista conceditur, Pater generat alterum se, id est Filium, qui distinguitur a Patre in persona, et est idem cum Patre in natura.

Haec Bonaventura.

 

Circa distinctionem hanc Scotus quaerit,

an ista sit vera :

Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

Et arguit quod non, quoniam contradictoria eius est vera, videlicet : Nullus Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus : quoniam quaelibet singularis persona est una, non tres. Quocirca refert : Secundum antiquos, praedicatio in divinis distinguitur in veram formaliter, et in veram per identitatem : hoc est, quod illa sit formaliter vera, quando praedicatum convenit subiecto formaliter ; per identitatem vero, quando propter simplicitatem divinam est idem subiecto, quamvis non formaliter. Sicque ista, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deus, est vera formaliter ; haec autem, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deitas, est vera per identitatem, quamvis non formaliter. Ergo et ista, Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est vera formaliter : quoniam id quod natum est praedicari, praedicatur in ea.

Ad argumentum autem dicendum,

quod illa non est contradictoria eius, si praecise fiat distributio pro personis, quoniam sic non negatur quod primo affirmatur in affirmativa. Si autem illa neget praedicatum a primo significato Dei, falsa est illa. Et hoc est quod communiter dicitur, quod talis universalis negativa non contradicit termino habenti suppositionem simplicem, licet contradicat habenti suppositionem personalem. Hinc contradictoria praetactae propositionis, est ista, Deus non est Pater et Filius et Spiritus Sanctus : quae falsa est.

Haec Scotus.