Distinctio XLI — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLI

DISTINCTIO XLI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE PRIMAE

Hic Magister primo principaliterque quaerit, an merita rationalium creaturarum sint causa meritoria praedestinationis cunctarum, an etiam demerita reproborum sint causa reprobationis eorum : et circa hoc disputative procedit, atque determinat veritatem. Consequenter circa hoc reprobat quorumdam errorem, dicentium animas in alia vita promeruisse quod in hac vita gratiam consequantur aut relinquantur. Deinde ostendit, quod divina reprobatio non ita est causa iniquitatis reproborum sicut praedestinatio causa est gratiae ac virtutis electorum : et circa hoc tangit quod Deo conveniat quosdam eligere, alios reprobare. Postremo quaestionem intricatam movet in littera, an scilicet Deus semper sciat et sciet ea quae semel scit et scivit.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Circa haec quaeritur primo : An merita et demerita rationalium creaturarum sint praedestinationis et reprobationis earum causa seu ratio.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia Deus nihil irrationabiliter agit : ergo est aliqua ratio cur potius eligit unum quam alium, et cur potius praedestinavit istum quam illum ; et non videtur alia posse ratio esse, quam praescientia alicuius boni in uno magis quam in alio.

Secundo, sicut ratio comparatur regi, ita voluntas tyranno : si ergo sola voluntas Dei sit ratio huius, videtur esse tyrannicum.

Tertio, reprobatio secundum Augustinum, est nolle misereri quibusdam. Huius autem nolle praescientia demeritorum videtur ratio esse : alioqui esset crudele.

Quarto, unum prae alio eligere et praedestinare, videtur esse ex cognitione aptitudinis, idoneitatis seu dignitatis unius prae alio : talis autem idoneitas non videtur esse nisi meritum creaturae.

Quinto, non est apud Deum personarum acceptio : ergo sola merita causa sunt discretionis, acceptationis et praedestinationis unius prae alio.

Sexto, Deus quantum in se est, uno atque eodem modo se habet ad omnes : non ergo decrevit unum salvare magis quam alium nisi propter bonitatem unius prae alio.

Septimo, sicut iustitiae distributivae est unicuique dare secundum suam dignitatem seu meritum, et aequalibus aequalia ; sic iniustitiae est et aequitati repugnat, his qui aequaliter dispositi, apti, capaces sunt, non aequaliter nec aequalia, sed inaequalia et inaequaliter dare. Sed ante mundi constitutionem et ante meritorum demeritorumque considerationem, creaturae rationales aequaliter se habebant ad gratiae susceptibilitatem. Ergo iniustum fuisset proponere uni misereri magis quam alteri, et unum praedestinare ad gloriam magnam magis quam alium, similiter unum reprobare magis quam alterum, absque consideratione meritorum aut demeritorum unius prae alio.

 

In contrarium sunt quae ex Scripturis auctoritatibusque Sanctorum in littera allegantur : nempe gratia non esset gratia, si datur propter merita.

 

Ad hoc respondet Bonaventura :

In praedestinatione tria intelliguntur. Primum est aeternum propositum dandi, salvandi seu miserendi. Secundum est temporalis gratificatio. Tertium, perpetua glorificatio. Similiter in reprobatione sunt tria, videlicet, aeternum propositum non salvandi seu odium aeternale, temporalis obduratio, sempiterna damnatio. Quantum ad primum et ultimum, similiter est iudicandum : nam duo ultima illa, videlicet poena et gloria, simpliciter cadunt sub merito ; primum vero, puta aeternum propositum, eo ipso quod aeternum, meritum habere non potest pro causa seu ratione. Quantum autem ad medium, quod est gratificatio et obduratio, differenter est iudicandum. Nam obduratio simpliciter cadit sub demerito ; gratificatio vero nec simpliciter cadit sub merito, nec simpliciter extra meritum est. Est enim meritum congrui, meritum digni, meritumqne condigni. Meritum congrui est, quando peccator facit quod in se est et pro se ; meritum digni est, quando iustus facit pro alio ; meritum condigni, dum iustus operatur pro se, quia ad hoc ordinatur gratia ex condigno. Porro gratia alteri promerenda non ordinatur penitus ex condigno, quia peccator omni bono indignus est ; nec solum ex congruo, quoniam iustus dignus est exaudiri. Gratificatio ergo sub merito congrui cadere potest quantum ad gratificandum ; sub merito digni, quantum ad alium virum sanctum ; sub merito condigni, quantum ad neutrum : et hoc proprie loquendo est meritum.

Itaque praedestinatio et reprobatio, quantum ad principale significatum, quod est aeternum propositum, non cadunt sub merito ; sed quantum ad connotatum, reprobatio cadit sub merito simpliciter, praedestinatio secundum quid.

Haec Bonaventura.

 

Qui insuper circa haec quaerit : Utrum praedestinatio et reprobatio habeant in Deo rationem motivam ex parte ipsius Dei.

 

Videtur quod sic, quoniam in Genesi Dominus ait : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum praecepturus sit domui suae ut custodiat pactum meum ? Dominus ergo revelavit Abrahae sua secreta propter opera bona Abrahae tunc futura.

Item Ambrosius super Epistolam ad Romanos, loquens in Dei persona : Dabo, inquit, gratiam ei quem scio toto corde reversurum ad me post errorem.

 

In contrarium est quod Dominus ait in Exodo : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

Insuper, Christus ait : Confiteor tibi, Pater, quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis : ita Pater, quia sic placuit ante te. Sicque Filius Dei pro optima ratione discernendi inter electos et reprobos assignat beneplacitum Patris.

Rursus, Apostolus ad Romanos super hac quaestione respondet : 0 homo, tu quis es qui respondeas Deo ? numquid non habet potestatem figulus de eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam ?

Augustinus quoque libro de Praedestinatione Sanctorum : Non quia tales nos futuros praescivit, ideo nos elegit, sed ut tales essemus.

Amplius, voluntas Dei est prima causa et causa causarum : ergo in ea est status, nec est quaerere aliam causam. Nempe dum causam quaerimus aut rationem, quaerimus illam ut distantem seu differentem : quoniam si omnino idem essent causa et id cuius est ratio, viso uno videretur et aliud, nec quaereretur. Sed non est status nisi in summe simplici, in quo nulla est distantia.

Amplius, si Deus praedestinat istum propter praevisionem, aut ergo propter praevisionem suorum malorum, aut indifferentium, aut bonorum. Et constat quod non propter praevisionem indifferentium aut malorum. Sed bona nulla futura sunt in isto nisi quae Deus sua voluntate in illo facturus est : ergo praevisio est propter voluntatem, non econverso.

Item, si quis quaereret, cum Deus potuerit producere unum alium mundum, quare magis produxit istum quam illum ; nulla esset quaestio : quia hoc solum fuit quoniam voluit. Pari ratione videtur nulla ratio esse quare unum praedestinat, alium reprobat, nisi quia sic vult.

 

Dicendum, quod dum quaeritur, utrum aeternum Dei propositum, sive electio seu reprobatio, rationem in Deo habeat, hoc non intelligitur quantum ad voluntatem divinam, vel eius actum, qui Deus est, sed quantum ad ordinationem voliti ad eius voluntatem. Et si quaereretur ratio causalis aut meritoria, responderetur quod non habeat rationem.

Si autem quaeratur ratio congruitatis aut condecentiae, respondent quidam, quod ipsa Dei voluntas est sibi ipsi causa seu ratio, nec est alia ratio quare istum elegit, nisi quia sibi placet : et hoc est sufficiens ratio per omnia, quia ipsa est causa causarum et ratio rationum ; et eo ipso quod ei placet, rectum est propter summam rectitudinem eius, quia non est tantum recta, sed et etiam omnis iustitiae regula. Sed cavendum est ne dum voluntatem Dei commendare volumus, ei potius derogemus. Si enim non esset alia ratio quare Deus istum elegit, non illum, nisi quia ei sic placet, iam non essent occulta iudicia, sed manifesta, cum quilibet hanc capiat rationem ; nec dicerentur mirabilia, sed voluntaria magis. Idcirco dicendum, quod propositum illud aeternum, sicut loquitur Augustinus et habetur in littera, et voluntas illa rationabilissima est rationemque habet, et sicut ab aeterno fuit, ab aeterno habuit rationem, non aliam propter essentiam, sed propter connotatum. Quid autem sit illud in electione reprobationeque hominum, nec omnino est notum, nec omnino ignotum.

Hinc advertendum, quod quaedam sunt opera quae a divina exeunt voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine necessitatis, sive necessitatem sumamus in causando, sive in merendo vel disponendo : ut pluere et remunerare, sive damnare et salvare. Et respectu talium divina voluntas habet rationem in generali et speciali. Unde si quaeratur, quare Deus vult pluere ; respondetur, propter nostram utilitatem. Similiter si quaeratur, quare vult quosdam remunerare, respondetur quod propter gloriam suam. Similiter habet rationem in speciali : ut si quaeratur, quare vult Deus pluere in hieme, non in aestate ; respondetur, quia vapores aquosi magis abundant in hieme. Similiter si quaeratur, quare magis vult salvare Petrum quam Iudam ; respondetur, quoniam Petrus habuit opera bona, Iudas iniqua.

Quaedam autem sunt opera quae sunt a voluntate divina cum alio ad hoc ordinato ordine congruitatis : sicut est nostra gratificatio seu iustificatio, quae est a divina voluntate cum cooperatione et praeparatione liberi arbitrii. Et hoc est quod loquitur Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Quod dictum est secundum congruentiam : Dei enim adiutores sumus, secundum Apostolum. Verumtamen Deus sine praeparatione et iustificati cooperatione justificat quosdam : ut patet de sanctificatis in utero, et ut quidam dicunt de Paulo. Et respect talium operum habet voluntas rationem in generali et speciali ; sed in generali certam, in speciali occultam. Si enim quaeratur, quare Deus vult iustificare ; respondetur, ad misericordiae suae ostensionem. Et si quadratur, quare non vult omnes homines iustificare voluntate beneplaciti ; dicendum, quod hoc est propter iustitiae sine ostensionem. Unde Augustinus libro de Civitate Dei : Si remanerent omnes in poena, non appareret gratia misericorditer redimentis ; et si omnes de tenebris transferrentur ad lucem, in nullo appareret districtio ultionis : in qua poena sunt plures quam in gratia seu gloria quantum ad homines, ut appareat quid omnibus debebatur. Si vero quaeratur in speciali, quare magis vult unum iustificare quam alium, duobus similibus demonstratis ; quia multae possunt esse congruentiae rationes, ideo non est certitudo ex parte rei. Cumque cognitio nostra dependeat ex parte rei, nullus potest certam inde invenire rationem, nisi habeat per revelationem illius cui certum est omne ambiguum : et quia non fuit nobis expediens ista cognitio, sed utilior fuit nescientia ; ideo ob nostram humiliationem Deus noluit nobis plus revelare. Apostolus quoque non fuit ausus inquirere, sed ostendit defectum intelligentiae nostrae cum exclamavit : 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius !

Itaque, quamvis Scriptura rationem praedestinationis et obdurationis assignet beneplacitum Dei, non tamen sequitur quod non sit alia ratio : quia non omnia scripta sunt, sed utilia nobis scripta sunt. Fuit quoque utile nobis illam rationem assignari, ut discamus Deum timere, et nihil meritorum nobis tribuere. Habet autem divina voluntas in his rationem ex qua dicitur congruenter operari ; tamen non habet rationem causalem, cum ipsa sit causa causarum, et praesertim respectu voliti, quod est ex mera Dei liberalitate, utpote est gratia iustificans impium. Divina ergo voluntas rationabiliter facit et habet rationem congruitatis respectu voliti. Unde in libro Retractationum loquitur Augustinus : Deus proponit, eligit et reprobat veritate certissima, et a nostris sensibus remotissima. Ideo nullus debet eam in hac vita inquirere, quia ad eam non possumus pervenire. Idcirco in recognitione humili insufficientiae intelligentiae nostrae, claudendus est sermo noster de praedestinatione, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo, cuius iudicia sunt inscrutabilia, non scrutanda, sed formidoloso silentio veneranda.

Haec Bonaventura.

 

Porro Alexander his consonat quoad primum, videlicet, an merita praedestinatorum aut demerita praescitorum sint causa seu ratio praedestinationis aut reprobationis.

Quaerit etiam : an aliena merita sint causa pra)destinationis. Videtur quod sic, quoniam meritis Christi et beatissimae Virginis ac Sanctorum, multis confertur gratia perseverans : imo de plenitudine Christi omnes accepimus, eiusque meritis gratiam consequimur et salutem.

Dicendum, quod in praedestinatione sunt duo, videlicet : praescientia, praeparatio seu praeordinatio Dei ; aliud est collatio gratiae et gloriae. Itaque ad primum horum non est referendum quod praedestinatio adiuvetur meritis precibusve Sanctorum, sed ad secundum.

Haec Alexander.

 

Insuper quaerit, utrum praedestinatio et reprobatio habeant causam seu rationem ex parte Dei, videlicet praescientiam, hoc est, utrum praescientia qua Deus scit istum bene usurum gratia, sit causa praedestinationis suae ; et praescientia qua scit illum male usurum, causa sit suae reprobationis. Videtur quod sic, quoniam Augustinus fatetur : Voluntas Dei ex ratione est. Damascenus quoque : Voluntas, inquit, rationalis est appetitus : ergo potissime Dei voluntas. Quod enim nobilius est, id semper adscribendum est Deo : sed voluntas agens ex ratione nobilior illa est quae ex ratione non operatur. Voluntas autem Dei nobilissima est, ergo et rationabilissima.

 

Quaeritur ergo, quae sit ratio voluntatis divinae. Videtur quod praescientia. Voluntatis namque quae est ex ratione, scientia praecedens est ratio : cum ergo in praedestinatione intelligatur voluntas praeparativa gratiae, videtur quod ratio eius sit praescientia. Ad hoc valet illud Apostoli ad Romanos : Quos praescivit, hos et praedestinavit. Denique scientia semper est ratio voluntatis seu volitionis operantis ex ratione.

In contrarium est quod asserit Augustinus : Non quia nos tales futuros esse praescivit, ideo nos elegit.

Praeterea, si dicatur quod meritum in praescientia sit causa praedestinationis et reprobationis : aut ergo merita in praescientia sunt idem quod Deus, aut non. Si idem, ergo idem est causa sui ipsius, quia praedestinatio illa activa est ipse Deus. Si autem merita in praescientia vel in causa non sunt idem quod Deus, cum merita in suo esse sint temporalia, ergo temporale est causa aeterni.

 

Dicendum, quod secundum rem idem est in Deo praescientia et praedestinatio quantum ad principale significatum, tamen secundum rationem intelligentiae differunt : ideo unum potest dici ratio alterius, non causa. Et hoc voluit dicere Augustinus, cum dixit : Voluntas Dei ex ratione est.

Quod ergo obicitur, non ideo elegit nos, etc. : si « ideo » dicit causam, verum est ; si rationem, falsum est, quoniam praescientia meritorum dicit rationem voluntatis : non tamen sequitur quod merita sint ratio aut causa voluntatis divinae.

Ad secundum dicendum, quod non aliud sunt merita in praescientia, quam praescientia meritorum. Praescientia vero meritorum est idem quod Deus illa praesciens : non est tamen idem penitus ratio sui. Nam etsi quantum ad principale significatum idem sint re praescientia et voluntas, differunt tamen secundum rationem intelligentiae et quantum ad connotata : nam praescientia meritorum potest esse ratio collationis gratiae et gloriae.

Haec Alexander.

 

Responsio ista tanti doctoris admirationem et timorem ingerit mihi, eo quod apertissime dicat, praescientiam meritorum esse rationem collationis gratiae et gloriae ; auctoritatemque Augustini praetactam exponit sic, quod praescientia illa qua Deus praescivit nos tales, utpote iustos futuros, non est causa sed ratio quod et quare elegit nos. Haec quippe videntur esse contra intentionem Augustini et Patrum : quia ex his sequi videtur, quod praescientia meritorum ait ratio praedestinationis, non mera et pura bonitas ac liberalitas Dei ; et item, quod gratia non datur pure ac penitus gratis, sed intuitu meritorum. Nec videtur ista responsio multum differre ab opinione prava ac condemnata dicentium quod gratia datur propter merita saltem futura, et quod merita sint causa praedestinationis. Nempe qui hoc dixerunt, non erant tam rudes et imperiti, quod opinabantur merita temporalia et gesta creaturarum esse causam effectivam aut praecessivam divinae praedestinationis, quae est ipsemet Deus, ita quod res creata esset realis causa Dei ; sed hoc intendisse videntur, quod praescientia, praecognitio seu praeintuitio meritorum futurorum fuerit ratio praedestinationis, cur scilicet Dens voluerit atque decreverit seu praeparaverit gratiam dare his quos praescivit iustos futuros : quod tamen negatur in littera.

 

Praeterea Alexander in forma quaestionis proponit non solum an praescientia meritorum istius, qua Deus scit eum bene usurum gratia, sit causa seu ratio praedestinationis, sed etiam utrum praescientia qua scit illum male usurum, sit causa seu ratio reprobationis, et tamen non solvit hanc quaestionem nisi pro prima parte ipsius. Videretur autem melius vel saltem minus male sonare, si respondisset, quod praescientia demeritorum sit ratio reprobationis, quam quod praescientia meritorum sit ratio collationis gratiae et gloriae, seu praedestinationis, etc. Verum quid de his sentire oporteat, ex sequentibus evidentius mox patebit. Nam et vix tolerari posse videtur ut praescientia demeritorum dicatur ratio reprobationis, cum Magister dicat in littera, quod Deus reprobavit quos voluit, non propter futura eorum merita (id est demerita) quae praevideret, etc. Quod tamen verbum dure videtur sonare. Advertenda sunt ergo sequentia verba doctorum.

 

Item ad quaestionem hanc, utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis, Thomas respondens :

Praescientia (inquit) meritorum seu operum aliquorum nullo modo est causa praedestinationis divinae. Quod patet, si consideretur totum quod est in praedestinatione de eius essentia. Tamen nil prohibet effectum praedestinationis, videlicet gratiam et gloriam, quae in obliquo ponuntur in ipsius descriptione, habere aliquam causam ex parte operum nostrorum. De essentia namque praedestinationis sunt praescientia Dei et voluntas eius de aliquorum salute. Praescientia autem de salute illorum non causatur a rebus nec a cognitione operum nostrorum. Voluntas quoque Dei cum sit liberrima, non habet causam nisi finem sui, qui est bonitas sua, quae est ipsemet Deus. Hinc cum quaeritur, quare Deus hoc vult ; convenienter respondetur, propter bonitatem suam, non quia hoc scivit vel quia hoc factum est. Attamen effectus suae voluntatis, scilicet ipsum volitum ordinatum ad bonitatem suam, potest procedere ex aliqua causa quam Deus ab aeterno praescivit ; istumque ordinem causae ad causatum Deus vult, et vult quod effectus sit, quoniam causa est : non sic, quod causalitas referatur ad voluntatem divinam, sed ad volitum. Et causa haec voliti, non volendi, vocatur ratio quaedam voluntatis ex parte effectus. Verum haec causa in quibusdam habet rationem causae completam, interdum vero est dispositio tantum. Ita etiam ad duplicem praedestinationis effectum diversimode habent se opera nostra : quoniam opus meritorium gratia informatum, causa est meritoria gloriae ; sed opus bonum gratiam praecedens, non est causa meritoria eius, sed dispositio quaedam.

Hinc patet quod praedestinatio causam non habet, rationem vero habet ex parte effectus, secundum quem rationabilis appellatur ac iusta.

 

Ad auctoritatem ergo Ambrosii respondendum, quod in ea non designatur quod opus nostrum sit causa voluntatis divinae, nec etiam quod sit causa collationis gratiae, sed solum dispositio quaedam : ita ut hoc intelligatur non de opere gratiam consequente, quod virtutem merendi habet a gratia, et nec est causa eius nec dispositio ad ipsam, quoniam sequitur eam ; sed de opere praecedente, quod dispositio consistit ad gratiam. Illi namque Deus gratiam proponit infundere quem scit se praeparaturum ad gratiam : non tamen propter praeparationem, quae non est sufficiens gratiae causa nec finis voluntatis divinae, sed propter suam bonitatem. Vult tamen quod iste habeat gratiam, quia se praeparavit, iuxta modum loquendi quo dicitur, quod dat gratiam illi quoniam praeparavit se ad illam, ita ut coniunctio illa denotet dispositionem, non causam. Tamen respectu actus volendi ipsius Dei, non potest designare dispositionem nec causam : non enim ideo voluit quoniam iste se praeparavit, sed solum quoniam bonus est.

Cum ergo arguitur, ad iustitiam pertinere ut aequalibus dentur aequalia est. Cum ergo arguitur, ad iustitiam pertinere ut aequalibus dentur aequalia, etc. : dicendum, quod in homine iusto causa eliciens actum volendi, finis est voluntatis ; sed ex parte effectus, accipit causam ex opere hominum quod discretionem facit in eis : ut si quaeratur a iudice iusto : Quare vis plus dare huic quam illi ? si velit respondere causam voluntatis, dicet : Propter bonum iustitia ? quod in opere hoc relucet ; si autem voluerit causam operis assignare, dicet : Quoniam iste est dignior. Verumtamen praedestinatio respectu gloriae habet rationem iustitiae distributivae, quia secundum exigentiam meritorum eam largitur ; sed respectu primi effectus ipsius praedestinationis, videlicet gratiae, potius habet rationem liberalitatis quam aequitatis, quoniam gratia datur gratis, nec redditur meritis : unde ex parte recipientis non est assignare causam quare dignus sit gratia, sed solum quamdam dispositionem.

Voluntatem etiam praescientia non disponit ut causa simpliciter, quia voluntas est libera : nam possum non velle quod scio. Etenim causa eliciens actum voluntatis non est nisi finis ipsius.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione vicesima tertia :

Praedestinatio, ait, voluntatem includit. Idcirco sic est inquirenda ratio praedestinationis, sicut inquiritur ratio divinae voluntatis. Non est autem assignare causam voluntatis divinae ex parte actus volendi, sed ex parte volitorum, in quantum Deus vult aliquid propter aliud. Itaque nemo tantae fuit insaniae ut diceret merita esse causam divinae praedestinationis ex parte actus praedestinationis. Sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex parte effectus praedestinatio aliquam habeat causam : et hoc est quaerere, utrum Deus praeordinavit se daturum praedestinationis effectum alicui propter merita aliqua.

Quidam ergo dixerunt quod imo, et hoc, propter merita praecedentia in alia vita : ut Origenes, qui dixit, animas rationales simul creatas atque in caelo peccasse, et secundum diversitatem meritorum operumque suorum diversos sortiri status in mundo hoc. Verumtamen opinionem istam excludit Apostolus ad Romanos, dicendo de Iacob et Esau : Cum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est : Quia maior serviet minori.

Alii ergo, ut Pelagiani, dixerunt quod merita praeexsistentia in hac vita, sunt ratio et causa effectus praedestinationis : dicentes, initium benefaciendi ac promerendi esse ex nobis, consummationem vero ex Deo ; sicque quod alicui datur a Deo effectus praedestinationis, inde contingere, quod unus dedit initium se parando, non alius. Sed contra hoc est quod ad Corinthios scribit Apostolus : Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Nullum autem principium prius esse potest in nobis quam cogitatio. Unde dici non potest, quod aliquod initium in nobis exsistat quod sit ratio effectus praedestinationis.

Unde fuerunt alii qui dixerunt, quod merita sequentia praedestinationis effectum, sunt ratio praedestinationis : ita quod Deus dederit alicui gratiam seu dare praeordinaverit, quoniam scivit illum bene usurum gratia, quemadmodum rex dat alicui militi equum, quia scit quod miles equo bene utetur. Sed hi videntur distinxisse inter id quod est ex gratia, et id quod est ex libero arbitrio, quasi non valeat idem esse ex utroque. Manifestum est autem quod id quod est gratiae, sit praedestinationis effectus ; nec hoc potest poni ut ratio praedestinationis, cum hoc sub praedestinatione concludatur. Si ergo aliquid aliud ex parte nostri sit ratio praedestinationis, hoc erit praeter praedestinationis effectum. Sed non est distinctum quod est ex praedestinatione, et quod ex libero arbitrio, sicut non est distinctum quod est ex causa secunda et causa prima : divina quippe providentia producit effectus per secundarum operationes causarum. Hinc et id quod est per liberum arbitrium ex praedestinatione procedit.

 

Dicendum ergo, quod praedestinationis effectum possumus considerare dupliciter. Primo, in particulari ; sicque nil prohibet unum effectum praedestinationis esse causam et rationem alterius : posteriorem quidem prioris, secundum rationem causae finalis ; priorem vero posterioris, secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem materiae : ut si dicamus quod Deus praeordinavit alicui se gloriam daturum ex meritis, et quod praeordinavit alicui se daturum gratiam ut gloriam mereretur.

Secundo considerari potest praedestinationis effectus in communi : et sic impossibile est quod totus praedestinationis effectus aliquam habeat causam ex parte nostri, quoniam quidquid est in homine ordinans ipsum ad salutem, totum comprehenditur sub praedestinationis effectu, etiam praeparatio ipsa ad gratiam : neque enim hoc fit nisi per divinum auxilium, iuxta illud Threnorum : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Habet tamen hoc modo praedestinatio ex parte effectus pro ratione bonitatem divinam, ad quam totus praedestinationis effectus ordinatur tanquam in finem, ex qua etiam procedit sicut ex primo movente principio. Itaque usus bonus gratiae praecognitus, non est ratio collationis gratiae, nisi secundum rationem causae finalis. Per quod patet solutio ad illud Apostoli : Quos praescivit, et praedestinavit, etc.

 

Praeterea advertendum, quod ex bonitate divina sumi potest ratio praedestinationis aliquorum reprobationisque aliorum. Sic enim dicitur Deus omnia propter suam bonitatem fecisse, ut in rebus divina bonitas repraesentetur. Necesse est autem ut divina bonitas in se simplex et una, multipliciter repraesentetur in rebus, propter hoc quod res creatae ad simplicitatem divinam attingere non possunt : et inde est quod ad complexionem universi requiruntur gradus rerum diversi. Atque ut multiplicitas graduum conservetur in rebus, permittit Deus fieri aliqua mala, ne multa bona impediantur. Si ergo consideremus totum genus humanum sicut totam rerum universitatem, voluit Deus in hominibus quos praedestinavit, suam repraesentare bonitatem per modum misericordiae, parcendo ; et quantum ad aliquos quos reprobat, per modum iustitiae, puniendo. Et ista est ratio quare Deus quosdam elegit, et alios reprobavit. Quam rationem assignat Apostolus ad Romanos, dicens : Volens Deus ostendere iram (id est vindictam iustitiae), et notam facere potentiam suam, sustinuit (id est permisit) in multa patientia vasa irae apta in interitum, nt ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Secunda quoque ad Timotheum : In magna (inquit) domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia ; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.

Sed quare hos elegit in gloriam, illosque reprobavit, non habet rationem nisi voluntatem divinam. Propter quod Augustinus ait super Ioannem : Quare hunc trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Quemadmodum etiam in rebus naturalibus potest ratio assignari, cum materia prima tota in se sit uniformis, quare una pars eius est sub forma ignis, alia sub forma terrae a Deo in principio condita : ut scilicet sic sit diversitas specierum in naturalibus rebus. Sed quare haec pars materiae est sub hae forma, et illa sub illa, dependet ex simplici Dei voluntate : sicut ex simplici artificis voluntate dependet quod hic lapis sit in ista parte aedificii, et ille in illa, quamvis ratio artis habeat quod aliqui sint in hac parte, alii in alia. Nec tamen ob hoc est iniquitas apud Deum, quia non inaequalibus inaequalia praeparat. Nempe hoc derogaret iustitiae, si praedestinationis effectus ex debito redderetur et non magis ex gratia. In his vero quae ex gratia dantur, potest quis ex libito suo dare cui vult plus, et cui vult minus, absque praeiudicio iustitiae, dummodo nulli subtrahat debitum. Ideo paterfamilias loquitur : Tolle quod tuum est, et vade : an non licet mihi quod volo facere ?

Haec Thomas in Summa.

 

In cuius doctrinalibus verbis hoc quod ait, quare Deus hos elegit et illos reprobavit, non habet rationem nisi voluntatem divinam, videtur aliqualiter discordare a verbis Bonaventurae, qui ut in praeinducta sua patuit positione, hoc ipsum ex intentione reprobare conspicitur : quia ut ait, et ex ratione ac auctoritate confirmat, voluntas Dei in huius electione ac praedestinatione et in illius reprobatione irrationabilis esse non potuit nec iniusta. Idcirco ex certa et iusta ratione sibi nota, nobis prorsus ignota, sic egisse videtur.

Scripta denique Petri scriptis Thomae satis concordant.

 

In Summa vero contra gentiles, libro secundo ac tertio, multa conscribit ad intelligentiam horum accommoda, disputando de causa ordinis universi, et de providentia Dei, et qualiter assignetur ratio voluntatis divinae, et quomodo Deus agere queat praeter ordinem inditum rebus.

 

Circa haec Richardus omnino concordat dictis Thomae, solvendo hanc quaestionem, utrum praescientia meritorum sit ratio praedestinationis salvandorum.

Deinde quaerit, utrum in Deo sit aliqua ratio, quaecumque sit illa, quare praedestinavit quosdam et non alios. Et circa hoc refert varias aliorum responsiones quae ex Thoma et Bonaventura sunt recitatae ; ac contra opinionem dicentium, quod non sola voluntas Dei, sed et ratio aliqua sit in Deo, quare potius praedestinavit ipsum Iacob quam Esau seu istum quemcumque, quam illum signatum, arguit : Tunc enim rationabilius fuisset praedestinare ipsum Iacob quam Esau ; sed inconveniens est Deum facere factum minus rationabile, omisso facto magis rationabili : ergo impossibile fuit quod Deus praedestinasset et ipsum Esau, et reprobasset ipsum Iacob. Necessarium ergo fuit Deum praedestinare Iacob, et non praedestinare Esau. Ait namque Anselmus primo libro Cur Deus homo : Sicut in Deo quodlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem si maiori non vincitur concomitatur necessitas.

Hinc Richardus videtur positioni Thomae potius consentire, quamvis breviter tangat qualiter et aliae opiniones queant defendi.

 

Si autem contra positionem Thomae obiciatur, quia Anselmus in libro de Veritate testatur, quod omnis voluntas sicut vult aliquid, ita vult propter aliquid : ergo aliqua ratio fuit in Deo ob quam voluit praedestinare ipsum Iacob, non Esau.

Ad hoc Richardus respondet :

Dico quod hoc verum est vel in generali, vel in singulari ; et dico quod Deus ordinavit ipsum Iacob ad effectum praedestinationis et non Esau, propter manifestationem suae misericordiae atque iustitiae, quamvis si voluisset, ita potuisset eam manifestare in Esau ipsum praedestinando, sicut in Iacob. Hinc si in singulari quaeras rationem quare ad effectum praedestinationis praeordinavit ipsum Iacob magis quam Esau, respondendum est, quia sic voluit ; nec alia ratio est reddenda, quia voluntas Dei est prima rectitudo.

Haec Richardus.

 

Quaerit autem Richardus, utrum demerita hominis sint ratio suae reprobationis. Videtur quod sic, quoniam reprobare, est ad poenam praeordinare : sed iniustum est aliquem ordinare ad poenam damnationis, nisi propter eius demerita. Hoc ergo non convenit Deo iusto.

In contrarium est illud Apostoli : Cum nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est, etc.

 

Respondendum, quod demerita hominis non sunt ratio suae reprobationis nisi quantum ad connotatum, quod est temporalis obduratio et futura damnatio. Obdurationis enim sunt causa effectiva et meritoria. Futurae vero damnationis sunt meritoria causa. Praeordinationis autem ad aeternam damnationem, ad quam praeordinatus est reprobus, non sunt causa effectiva nec meritoria.

Ad obiectum dicendum, quod iniustum est aliquem praeordinare ad poenam, ita ut sine culpa damnetur vel deputetur aut detur ad illam ; sed praeordinare aliquem ad poenam, ita ut sine suis demeritis non damnetur, et ipsa tamen demerita non sint ratio praeordinationis ad poenam, non est iniustum.

Haec Richardus.

 

Albertus quoque hic scribit :

Dicendum cum Augustino et Magistro, quod praedestinatio et reprobatio non habent aliquam causam : quia nec efficientem, nec materialem, nec formalem, neque finalem.

Verumtamen finis est duplex, videlicet finis intentionis et finis operis. Finem intentionis appello, qui ab efficiente intenditur, ut beatitudo a bene agente. Finem operis voco id ad quod opus terminatur. Et hoc quandoque est temporale : sicut ire ad Matutinas, terminatur quandoque ad accipere oblationes constitutas ; et sacros suscipere ordines, ad habendum praebendam. Et tale quid adiunctum fini principali potest esse ratio operis ; non est tamen proprie causa finalis, quoniam causa finalis est quae quietat intentionem per se et lotam. Similiter distinguendum est in praedestinatione. Nam quoddam est ibi aeternum, videlicet propositum Dei ; et quoddam determinabile ad tempus, ut collatio gratiae. Et ex parte aeterni, nec causam habet finalem, nec proprie rationem : quoniam ratio etiam aliquo modo elicit opus, merita autem futura nullo modo eliciunt propositum Dei. Ex parte vero effectus, in quo determinabilis est praedestinatio et reprobatio ad tempus, habent ipsa praedestinatio et reprobatio rationem, videlicet merita, non tamen causam finalem.

Haec Albertus, qui alia multa super his scribit, quae sententialiter sunt inducta.

 

Udalricus etiam in Summa sua, libro ait secundo :

Quia profunda divinae sapientiae perscrutari nequimus, secundum quam iudicia Dei sunt abyssus multa ; ideo rationem iustitiae in praedestinatione quorumdam prae aliis ignoramus. Apostolus tamen docet quomodo in hac discretione discas nil esse iniustum, sed ostensionem divitiarum bonitatis Dei, ponens exemplum de figulo luti, qui si omnia vasa lutea ad contumeliosum faceret usum, nihil iniuriae faceret luto immundo, dimittens illud suae naturae immundae ; si autem aliqua vasa formaret ex luto tam artificiosa ut dici valeat illud Poetae,

Materiam superabat opus,

faciendo vas ad usum honestum, hoc adscribendum esset benevolentiae alqne prudentiae artificis, non merilo luti. Sic quia ex originali peccato in diversa vitia praecipitati, omnes eramus massa immunda perditionis, si omnes nos permisisset perire, secundum merita nostra nobis fecisset, nec inique egisset ; cumque sola liberalitate bonitatis suae proposuit ex massa illa facere aliqua vasa gratiae in honorem, misericordia superexaltat iudicium. Nec iniustum est ex parte eorum quibus miseretur : quia non solum licet, sed etiam decet,        suam sic facere bonitatem. Nec est iniuria eorum quos non praedestinavit, quia nil meruerunt : imo dicere eis potest : An non licet mihi quod volo facere ? Nec est ibi inaequalitas acceptionis personarum : quia etiam dum secundum iura humana fit locus gratificationi seu adoptioni, ubi conditiones personarum aequales sunt, non est ibi acceptio personarum, cum nulli earum ex suis meritis debeatur.

Haec Udalricus.

 

Porro Durandus satis clare hic recitat aliorum positiones, et pro maxima parte sequitur Thomam, dicens in particulari non posse dari nec esse rationem cur Deus potius praedestinaverit istum quam illum, nisi voluntatem divinam. In aliquo tamen nititur aliorum positiones corrigere : quod agendo defecisse videtur, dicendo quod gloria non est de effectibus praedestinationis, quia praedestinatio non est de fine, sed de mediis perveniendi ad finem.

Quod stare non valet : imo iuxta praehabita, praedestinatio principaliter est de beatifico fine, et illum directe concernit ; de mediis vero est in quantum ad finem huiusmodi requiruntur. Praedestinatio quippe est praeordinatio alicuius ad gloriam, imo praeordinati ad gloriam tantum : ut hi qui ad tempus iuste se habent, nec perseverant usque in finem, non sunt praedestinati ; et quamvis sint in libro vitae aliqualiter scripti, nequaquam tamen sunt praedestinati. In descriptione quoque praedestinationis non minus ponitur gloria quam gratia, cum dicitur : praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Rursus, cum praedestinationis ratio in communi sit manifestatio seu repraesentatio divinae pietatis, perfectionis et gloriae increatae, constat quod potissime sit de fine : non enim in mediis illis divina pietas, perfectio et beatitudo relucet plenarie, neque tam plene sicut in ipsa praedestinatorum beatificatione et gloria consummata.

 

Insuper Scotus circa haec inquisitive procedit, narrans qualiter Augustinus interdum ipsam fidem quam Deus in praedestinatis praevidit, sensit esse causam seu rationem praedestinationis quantum ad gratiae collationem ; sed hoc ipse in libro Retractationum revocavit, eo quod et fides sit donum Dei, et effectus sub praedestinatione comprehensus ac cadens.

Deinde subiungit :

Magister vero in littera sentire videtur, quod omnino nullum sit meritum praedestinationis aut reprobationis, et innititur auctoritatibus Apostoli et Augustini. Quod vero Augustinus alicubi ait, praedestinationem de occultissimis meritis venire, insinuat ab Augustino retractatum in simili.

Contra quod obicit quidam doctor, quia super Epistolam ad Romanos scripsit Augustinus quando fuit presbyter, nondum episcopus ; librum vero LXXXIII Quaestionum, in quo auctoritas illa habetur, fecit iam praesul effectus. Ergo non videtur quod retractato illo verbo libri prioris, retractet aliqua libri posterioris : quoniam retractare dictum prius quando minus sciebat, non est retractare dictum prolatum posterius quando plus scivit. Sed istud argumentum non cogit : quoniam licet prius scripsit unum librum quam alium, simul tamen fecit librum Retractationum ; tuncque habuit ambos libros illos editos, et potuit dicta in uno libro retractare in aliis sive prius sive posterius editis. Unde et primo libro Retractationum, capitulo tertio ait : Nec assidue repetendum est quod semel inde dixi.

 

Amplius dicitur, quod Deus operatur circa creaturas solo beneplacito voluntatis, ut inde non sit alia ratio aut causa petenda : ita tamen, quod possit ratio assignari cur quosdam elegit et non alios ; nulla vero, quare potius istum quam illum. Unde et in caeco nato Christus solam perhibuit rationem cur natus sit caecus, quatenus opera Dei et gloria eius manifestarentur in illo. Sicque Deus permittit fieri mala, ne quaedam bona impediantur, imo ut eveniant. Nec in his agit Deus contra iustitiam, quia nulli absolute est debitor.

 

Contra istam positionem quidam sic arguit : Nullus defectus culpae aut poenae est per se de perfectione universi, ergo nec per se requiritur ad manifestationem bonitatis divinae : et ergo non est simile de differentiis rerum in esse naturali et morali.

Item, ad manifestationem divinae iustitiae sufficeret damnatio daemonum.

Rursus, non apparet quod Deus ex intentione fieri sinat peccata ut puniat ea : quoniam non videtur quod per intentionem cuiusquam sint plus permittenda fieri mala quam facienda, quoniam nullum malum culpae vel poenae potest esse per se intentum in quantum malum.

Nec est simile de materia nuda et de diversis suppositis : quia in materia secundum se non potest esse dispositio varia, sed in hominibus potest ex libertate arbitrii.

Quod vero ait Apostolus : Quam incomprehensibilia sunt iudicia Dei ! et : An non habet potestatem figulus ? ac consimilia : dicit iste secundum Glossam, hoc non dixisse Apostolum ex inopia rationis reddendae, sed ad reprimendum inquisitionem culpabilem temeritatis humanae.

 

Iste ergo positionem praeinductam sic reprobans, dicit aliter, et sic : Actus divinus potest dupliciter considerari : primo, ut est a Deo agente ; secundo, prout recipitur in aliquod passum, seu ut terminatur ad aliquod obiectum. Primo modo nulla est ratio actionis divinae, neque ut finis, nisi bonitas sua ; neque ut efficiens, nisi voluntas sua. Secundo modo potest ratio assignari, propter quam scilicet illud ens circa quod est actio, ut est ens ad finem, congruit fini.

Et quod aliqua sit ratio talis ex parte entis ad finem, ostendit tripliciter. Primo, quia in rebus omnino aequalibus electio nominari non potest : ergo si Deus istum elegit, aliqua est differentia electi a non electo. Secundo, quia in omnibus operibus misericordiae Dei videtur concurrere iustitia : ergo aliqua est convenientia ex parte eius circa quem misericorditer operatur. Tertio, quia consimiliter videtur non esse vel esse meritum electionis et reprobationis : et licet malitia quae est ex parte reprobati, non sit causa damnandi ex parte Dei, ita quod sit causa actionis divinae reprobativae, quia sic Deus esset passivus, et temporale esset causa aeterni ; tamen bene conceditur ex parte damnandi ratio motiva propter quam recipiatur in ipso actio ista, et sit circa ipsum. Ergo a simili videtur ex alia parte, quod absque imperfectione Dei in agendo, potest poni aliqua ratio ex parte praedestinati. Et iste innititur auctoritati Augustini, quod praedestinatio seu electio sit ex occultissimis meritis : quam auctoritatem dicit non esse retractatam ab Augustino.

 

Ulterius in speciali dicit, quod bonus usus liberi arbitrii praevisus a Deo ex parte electi, et malus usus praevisus ex parte reprobati, horum sit ratio. Quod ita declarat : Quamvis gratia principaliter operetur in actibus bonis, tamen liberum arbitrium cooperatur. Quod probat per Augustinum, super illud : Adiuva nos, Deus salutaris noster, dicentem : Cum petit nos adiuvari, neque ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium. Quando ergo offertur gratia viatori, si recipiat gratiam sibi oblatam et ei per liberum arbitrium bene cooperetur, meretur habere gratiam secundum gradum ulteriorem, prout doctor ille exemplificat in multis gradibus intermediis a statu peccati mortalis usque ad statum gloriae : sicque videtur quod totus bonus usus liberi arbitrii pro omnibus statibus praevisus, potest esse ratio electionis aeternae ipsius bene usuri, et ita ex alia parte de malo usu, et male usuri reprobatione.

Et si obiciatur, quia bonus usus liberi arbitrii est per gratiam, ergo pertinet ad effectum praedestinationis, et ita non est ratio eligendi ; respondet, quod bonus usus quodammodo non includitur in praedestinatione nec sub eius effectu, licet non sit sine eius effectu, nec sit distinctum id quod est praedestinationis, ab eo quod liberi est arbitrii.

Et sic secundum ipsum, ista ratio valet assignari in communi ; et in singulari de quocumque praedestinato seu reprobato potest assignari ratio ex parte ipsius, et est ratio non propter quam, sed sine qua non : non tamen est hominis illam in singulari investigare, quamvis non desit.

 

Sed contra istud arguitur : primo, quoniam Deus non praevidet istum bene usurum libero arbitrio, nisi quia ipse Deus vult aut praeordinat istum bene usurum. Unde si offerantur Deo duo in naturalibus omnino aequales, quaero quare praeordinat istum bene usurum libero arbitrio, non illum. Non videtur ratio nisi voluntas Dei, ad quam sequitur unius electio, alterius reprobatio. Ergo in prima distinctione seu discretione pertinente ad praedestinationem et reprobationem, sola ratio est divina voluntas.

Praeterea, ratio ista quam ponit, non tenet in omnibus, cum quidam praedestinati non habeant in hac vita usum bonum liberi arbitrii, et aliqui reprobati non habeant usum malum, ut patet in parvulis baptizatis et non baptizatis, ante usum rationis. Si dicatur, quod praevideat usum quem habuissent si supervixissent, ideo istum quem praevidit bene usurum fuisse, perduxit ad Baptismum, non alium, etc. Contra, propter usum ita praevisum non meretur quis, nec acceptatur, nec reprobatur.

 

Potest aliter dici, quod praedestinationis nulla est ratio, etiam ex parte praedestinati, aliquo modo prior ista praedestinatione ; reprobationis tamen est aliqua causa.

Primum probatur, quia volens ordinate finem et ea quae sunt ad finem, primo vult finem, et propter finem vult alia. Ergo in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad finem perfectum, qui est finis ultimus et beatitudo perfecta, Deus volens huic supposito aliquid istius ordinis, primo vult ei beatitudinem istam, deinde media ordinata ad illam, ut sunt fides, virtus, gratia, meritum, bonus liberi arbitrii usus : quae omnia ad finem beatificum ordinantur. Et prius vult ista electo, quam praevideat ipsum haec habiturum aut quodcumque istorum : ergo propter nullum istorum vult ei beatitudinem, sed econtra.

Secundum probatur, quia damnatio non est bona nisi quoniam iusta. Nempe secundum Augustinum super Genesim, undecimo libro, non prius Deus est ultor, quam aliquis sit peccator : ergo non prius vult Deus aliquem punire, quam videat aliquem esse peccatorem. Non ergo primus actus voluntatis divinae circa Iudam, est velle damnare Iudam prout Iudas offertur in puris naturalibus : alioqui videretur Deus velle punire sine culpa. Sed videtur quod oporteat Iudam offerri primo voluntati divinae sub ratione peccatoris, antequam velit ipsum damnare. Ergo cum reprobare sit velle damnare, reprobatio habet ex parte obiecti rationem, videlicet peccatum finale praevisum.

Expositis istis omnibus opinionibus, ut Apostolus disputans ad Romanos, ego in fine disputationis totum tanquam imperscrutabile derelinquo : 0 altitudo, inquiens, divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam iinperscrutabilia sunt iudicia eius ! etc. Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius eius fuit ?

Haec Scotus.

 

At vero doctor contra quem specialiter disputat Scotus, est Henricus, qui in quarto Quodlibeto, quaestione nonadecima, quaerit, utrum in singulari praedestinato, hoc vel illo, sit causa suae praedestinationis. Videtur quod sic : quia finalis perseverantia et praedestinatio in eumdem salutis effectum concurrunt ; perseverantia autem habet causam in perseverante : ergo et praedestinatio.

 

Dicendum, quod omnia quae fiunt in universo, fiunt, a Deo operante immediate aut mediate, vel permittente, sed omnia ordinante, quemadmodum tertio de Trinitate loquitur Augustinus : Nihil nisi per Dei fit volunlalem ; sed quia hoc philosophis non apparet, ideo placuit vanitati philosophorum, ea quae fiunt causis secundis adscribere. Et paulo post subdit : Illam supernam atque caelestem a qua peregrinamur patriam, cogitemus. Illic Dei voluntas tanquam in excelsa, sancta et quieta residens sede, inde per cuncta diffundit se. Nihil enim fit quod non de invisibili aula summi imperatoris iubeatur aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista amplissima totius creaturae republica.

 

Sicque cuncta ad divinam voluntatem relata, rationabilem habent causam, et veluti necessariam, in quantum respiciunt inflexibiles iustitiae regulas quae sunt in Deo et sunt omnino quod ipse : et ita causa rerum qua vult ipsas fieri aut non fieri, secundum quod fieri aut non fieri respicit ipsum, non est nisi ipse, nec omnino accipit causam vel occasionem aliunde super quocumque.

 

Relata vero ad causas inferiores, quandoque habent causas determinatas naturales ; quandoque vero habent causas indeterminatas et per accidens : sicut quae fiunt a fortuna et casu. Quorum tamen voluntas divina est causa determinata, et quantum est ex parte sui, certa et necessaria, iuxta quod Plato loquitur in Timaeo : Nihil fit cuius ortum non praecesserit causa legitima. Unde Augustinus primo de Academicis : Nihil aliud in rebus casum et fortunam vocamus, nisi id cuius ratio et causa secreta est.

 

Quandoque vero habent causas determinatas non necessarias, sed liberas : sicut quae fiunt circa liberum arbitrium creaturae intellectualis. Quorum unum est praedestinatio, quae est operatio aeterna voluntatis divinae, et connotat circa creaturam effectum. Et in quantum divinam respicit voluntatem, nullam aliam habet causam nisi ipsam, regulasque aeternae iustitiae, quae sunt ipsa : et quoad hoc, nec in hoc singulari praedestinato, nec in communi de praedestinatis, ulla est causa vel ratio praedestinationis omnino, imo nec alicuius rei quae fit ; nec in hoc est differentia in praedestinatione et in reprobatione, aut in quocumque alio actu.

Propter quod de actu electionis, qui in praedestinatione includitur, loquitur Augustinus super illud Psalmi : In manibus tuis sortes meae : Sortes (ut aestimo) dicit gratiam qua salvamur. Nam ubi dicitur : Iste facit, iste non facit : ibi merita considerantur ; est electio, non sors. Quando vero Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae salvos nos fecit quoniam voluit, non quia fuimus digni. Haec sors occulta in humano est genere, veniens de occulta Dei voluntate, apud quem non est iniquitas (non enim personas accipit) ; sed occulta illius iustitia sors est. In alio quoque tractatu, super hoc idem disseruit : Neque ullum video meritum quo de universitate generis humani me elegisti ; etsi apud te est iustus et occultus ordo electionis meae, ego tamen, quem hoc latet, ad curiam Domini mei sorte perveni. Et super illud ad Colossenses, Dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine : Omnia, inquit, per iustitiam facit, quamvis occultam.

 

Si ergo occultam quaerimus causam praedestinationis in praedestinato, illam solum quaerere debemus circa ipsam creaturam, ut praetactae innuunt auctoritates, in quantum videlicet praedestinatio respicit creaturam circa quam versatur, connotatque effectum temporalem. Et idem dicendum de aliis quibusque divinis actionibus, ut sunt, electio, praescientia, reprobatio, obduratio, etc. Et dicendum, quod generaliter omnium ratio est non solum ex parte voluntatis divinae, quae aeterna, necessaria immutabilisque consistit, sed et ex parte eius quod habet fieri, quamvis necessaria non sit, quoniam potuit non fuisse : ut et secundum illam quaecumque fiunt, iuste fiant, quantum est ex parte creaturae, sive sint mala moris, sive sint mala poenae, sive bona ; et cum hoc, misericorditer ex parte Dei. Hinc super illud : Diligit misericordiam et iudicium, asserit Augustinus : Ne putetis quod ista a se valeant in Deo separari aliquo modo. Neque enim in misericordia amittit iudicium, neque in iudicio misericordiam.

 

Sed misericordia aliter poni debet circa impios et damnandos in operibus obstinationis et reprobationis quoad mala culpae, aliter circa bonos et salvandos in operibus electionis et praedestinationis. Illa enim, ex parte malorum, habent causam condignam propter quam fiunt quantum est ex parte subiecti, sine qua Dei iustitia illa fieri non exigeret, quamvis non sit causa ex parte Dei quare ea agat. Illa autem (utpote causa seu iustitia) alia est circa bonum primae gratiae, et alia circa bonum gratiae ulterioris usque ad gloriam consummatam. Nam post primam gratiam gratum facientem, quodlibet gratiae augmentum in praesenti et consummatio eius in futuro, causam in nobis habet meritoriam de condigno, videlicet opus elicitum ex libero arbitrio in adiutorio gratiae praecedentis ; prima autem gratia gratum faciens non habet in nobis meritoriam causam, quoniam gratis data condonat peccata. Unde super illud, Iustum adiutorium meum a Domino, Augustinus testatur : Duo sunt opera medicinae, unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur ; peccatori datur misericors adiutorium, iusto autem auxilium iustum.

 

Verumtamen prima gratia habet in nobis causam congrui, non propter quam, sed sine qua non conferretur uni prima gratia gratum faciens quae alteri denegatur, cum apud Deum non sit personarum acceptio, sed aequaliter omnibus favet, ut super illud : In circuitu eius tabernaculum eius, Augustinus fatetur. Unde ex parte unius istorum respicitur aliquid sine quo nullo modo esset alteri praeferendus, quod est ratio praeferendi ipsum alteri : et hoc, non ex parte Dei, et respectu actus eius ut est ab ipso et in ipso, sed ex parte subiecti, in nobis, et ex parte actus prout effectus eius in nobis recipitur. Verumtamen quid aut quale hoc sit, imperscrutabile nobis est. Propter quod opus est exclamare : 0 altitudo divitiarum ! etc. Hinc super illud Apostoli : Ut possitis comprehendere, Glossa : Quia isti dat et illi non dat, de profundo iudiciorum Dei procedit, quod scrutari nequimus.

Exemplum tamen sit nobis circa duos habentes liberum arbitrium. Verbi gratia : sint duo peccatores vel infideles quorum corda uno motu gratiae praevenientis aliquo modo stimulet Deus, et unus illorum respuat, recalcitret statimque contradicat, alter vero sistat nec contradicat, quamvis nullum motum bonum eliciat. Non est congruum quod ambobus aequaliter fiat : imo unus illorum, videlicet contradicens, forsan mortaliter peccat ; alter vero quamvis non mereatur, quia gratiam gratum facientem nondum accepit, congruum tamen est ut Deus sibi de gratia et salute provideat, quibus alter se fecit indignum : nam ille aliquo modo conversus est, iste nequaquam.

 

Itaque dico, quod in isto singulari praedestinato est assignare causam et rationem suae praedestinationis, non prout praedestinatio actio voluntatis est in praedestinante, sed secundum rationem qua connotat effectum receptum in praedestinato : non dico causam seu rationem meritoriam propter quam sit, sed congruentiae sine qua non, sicut expositum est.

Haec Henricus, qui de his in Summa sua diffusius scribit.

 

Verum ista opinio multis non placet. Unde Aegidius scribit :

Quidam dixerunt, gratiam non cadere sub merito quantum ad opera praecedentia, sed posse cadere sub merito quantum ad opera subsequentia : ita quod Deus tribuit uni gratiam, non alteri, quia scit eum bene usurum ea, et non alium, sic quod opera quae facit habendo gratiam, habent se per modum meriti ad gratiam prius datam ; quemadmodum rex daret alicui militi equum, si sciret militem equo bene usurum, ita quod bonus usus equi post dationem eius, mereretur equum prius datum. Sed isti decipiuntur ex falsa imaginatione. Quamvis enim non omnis actio militis equum suscipientis, ex equo dependeat, propter quod potest equum mereri post dationem ipsius ; omnis tamen actio nostra bona principaliter procedit ex gratia. Si ergo opera bona post collationem gratiae, gratiam mererentur, gratia mereretur se ipsam.

Haec Aegidius.

 

Sed ad hoc respondet Henricus, quod gratia non cadit sub merito condigni aut digni, sed congrui, quantum ad sequentia opera ; nec illud meritum est causa propter quam infunditur gratia, sed causa seu ratio sine qua non : et hoc est meritum, causa et ratio secundum quid, non simpliciter.

Contra quod rursus obici potest, quod opera illa sequentia gratiam iam infusam (seu bonus usus liberi arbitrii), informata, uncta et actuata per gratiam gratum facientem, sunt meritoria, loquendo simpliciter : ergo si merentur gratiam prius datam, merentur eam de condigno et simpliciter. Sed ad hoc forsan quis diceret, quod merentur et causa sunt secundum quid, utpote in quantum procedunt ex libero arbitrio, non prout procedunt tam ex libero arbitrio quam ex gratia.

 

In hac materia positio Aegidii concordat omnino cum Thoma ; et quantum capere queo, praeinducta Henrici responsio concordat cum praehabita Alexandri positione. Quae quamvis quantum ad aures hominum praesertim simplicium, tolerabilior videatur sonare, non tamen videtur ita consona dictis Apostoli et auctoritatibus Augustini atque praeallegatis locis Scripturae canonicae, sicut positio S. Thomae, ut reor satis patere, si quis omnia praeallegata rite consideret. Nempe quid differt asserere bonum usum liberi arbitrii esse causam seu rationem praedestinationis quantum ad eius connotatum, et dicere opera bona esse causam seu rationem praedestinationis quantum ad gratiae collationem ? siquidem bonus usus liberi arbitrii non est nisi bona operatio. Et tamen Apostolus, sicut praeallegatum est, protestatur, quia non ex operibus, sed ex vocante, dictum est, etc. ; et rursus, quod Christus non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Insuper ad Ephesios : Gratia, inquit, salvati estis per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est ; non ex operibus, ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Ecce in verbis his apertissime docet Vas electionis, quod sicut Deus praeparavit suis electis gratiam, ita et opera bona, hoc est bonos liberi arbitrii usus : et ita haec omnia cadunt sub praedestinatione tanquam eius effectus. Imo et merita nostra, tam merita congrui quam merita digni seu condigni, sunt numera Dei. De quibus omnibus ait Apostolus : Quid habes quod non accepisti ? Et Isaias loquens Altissimo : Omnia, ait, opera nostra operatus es nobis. Cui alludens Apostolus : Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate ; itemque : Fiduciam talem habemus ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Multa his consimilia scribit Apostolus.

 

Amplius, circa positionem illam Alexandri et Henrici, multae et magnae oriuntur difficultates. Ait quippe Deus ad Ezechielem prophetam : Fili hominis, ecce mitto te ad filios Israel, qui nolunt audire te, quia nolunt audire me : non enim ad populos profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Ecce quod Deus omnipotens misit Prophetam suum ad eos quos noverat non acquieturos, et non misit eum ad eos quos sciebat acquieturos si Propheta veniret ad eos. Et si illi acquievissent Prophetae, acquievissent (ut videtur) et inspirationi, infusioni ac motioni gratiae Spiritus Sancti, qui loquitur intus, si gratia illa allocutioque interna ipsis fuissent infusae. Quomodo igitur verum est quod Deus gratiam gratum facientem infundit his quos scit ea bene usuros, et quod illos praedestinavit quos scivit gratia infundenda, vel si eis infunderetur, bene usuros ? Insuper, Christus in Evangelio exprobrans civitatibus in quibus praedicaverat et miracula multa peregerat absque illarum conversione, inter caetera dixit : Vae tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Ex hac auctoritate argui potest sicut ex praecedente.

Adhuc autem videmus quam innumerabilia sint millia paganorum et incredulorum : cur animas illorum infudit Deus corpusculis infantulorum filiorum parentum incredulorum, privavitque animas illas Baptismatis gratia ? Quis audeat dicere, hoc ideo factum quoniam Deus praevidit quod nulla tot millium animarum, gratia, si ei infunderetur, bene uteretur ? praesertim cum et (super illud in Evangelio : Quid hic statis tota die otiosi ? Dixerunt : Quia nemo nos conduxit) dicat Gregorius : Quid est, Nemo nos conduxit, nisi, Nemo nobis vitae semitas praedicavit ? Ubi Gregorius innuit illos fuisse eredituros atque salvandos, saltem pro parte, si missus fuisset ad ipsos praedicator verbi caelestis.

 

Praeterea, positio illa videtur sonare ac si ad meritorie operandum sufficerent habitualis gratia et liberum arbitrium, cum tamen requiratur et actualis motio Spiritus Sancti. Quod si dicatur, illam quoque motionem intelligi et includi nomine gratiae in praefata opinione ; obicitur : Motio illa non confertur aequaliter omnibus, quia quibusdam ita donatur quod tollit omnem obicem gratiae, ut Augustinus affirmat, et Thomas in Summa contra gentiles allegat ; aliis autem non ita confertur, et quaeritur quare. Si dicatur, quia non bene usuri sunt ea, hoc stare non valet, cum omnem tollat obicem et abusum.

Rursus, constat quod interdum homines quidam vagissimi, vitiis pleni, et sceleratissimae vitae, subito praeveniuntur, compunguntur, grandemque gratiam sortiuntur ; et homines minus mali meliorisque indolis et fortioris synderesis, atque ad omnem profectum gratiae ac virtutum magis dispositi, deseruntur : de quibus valde probabile est, quod si gratia talis eis concederetur, bene uterentur eadem, et magis quam illi duriores proficerent. Non ergo praescientia boni usus gratiae est causa aut ratio praedestinationis : nec, secundum hoc, gratia daretur penitus gratis, neque ex mera et pura liberalitate.

 

Amplius, Henricus in hac responsione videtur contrarius sibi ipsi in aliis locis. Siquidem respondendo ad quaestionem qua quaeritur, an Paulus apostolus poterat ante suam conversionem occidi, inter cetera scribit :

Praedestinatio respectu alicuius, non est ipsius solius in se et absolute, sed cum tota coordinatione omnium aliorum effectuum seu non effectuum qui ordinantur ad illum, hoc est ad eius salutem. Cum ergo bonus usus gratiae inter illa contineatur, patet quod ipse quoque sit praedestinationis effectus, non causa aut ratio ; et quod praedestinatio quoad totalem suum sumpta effectum, non habeat causam rationemve ex parte creaturae. Hinc opinio illa non videtur idonea.

 

Quamvis autem positio Thomae sit probabilis, attamen, si salva auctoritate Scripturae dici potest, rationabiliorem puto positionem Bonaventurae quantum ad hoc quod dicit praedestinationem habere rationem in particulari seu singulari sicut in communi, ita quod non sola Dei voluntas ut voluntas, est ratio cur iste praedestinatur magis quam ille, sed certa atque legitima ratio ob quam voluntas sic agit, praesertim cum voluntas Dei essentialiter sit ipsa infinita sapientia ac iustitia eius : propter quod nec irrationabilis nec iniusta consistere potest. Unde ad Ephesois ait Apostolus : Et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Quo verbo insinuari censetur, quod voluntas Dei secundum consilium, id est sapientialiter et certa ratione, omnia operetur, et non solum quia sic vult.

Praeterea, Deus excelsus et adorandus, sanctus et verus, non solum vult in generali misericordiam suam in electis et iustitiam suam in reprobis demonstrare, imo etiam variis modis et secundum gradus diversos vult utrumque peragere. Propter hoc creavit, creat et creabit electos, electiores et electissimos, reprobos quoque, reprobiores et reprobissimos. Et in quolibet ordine isti sunt gradus diversi : quemadmodum et in naturalibus Deus gloriosus et benedictus potentiam et sapientiam ac benevolentiam suam multipliciter in diversis rerum ordinibus, speciebus et gradibus declaravit. Sicque etiam in particulari videtur posse ratio assignari praedestinationis, et cur istum magis elegit Deus quam illum, et illum magis quam alterum. Cur vero in isto voluit misericordiam suam mirificare in tali aut tali gradu potius quam in aliis, quamvis in Deo sit ratio, nos tamen interim latet nisi desuper reveletur, quemadmodum de se ipso loquitur sanctus Apostolus ad Timotheum : Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primum ostenderet Christus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt.

 

Haec de praedestinatione, praescientia et reprobatione sine praeiudicio et temeraria assertione sint dicta, ut discamus sancta, irreprehensibilia et imperscrutabilia Dei iudicia formidare ac venerari, non irreverenter scrutari. Scimus quod ipse sit bonitas pura, mens supersanctissima, et sapientia penitus infinita : ideo eius iudicia quantumlibet mira et incomprehensibilia sint, tamen certissimum est quod iusta ac sapientialia in aeternum consistant.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur : An electio conveniat Deo, et utrum electio praedestinationem secundum rationem praecedat.

 

Videtur quod non conveniat Deo.

Primo, nullus sapiens eligit unum prae alio, nisi propter eminentiam bonitatis aut utilitatis vel delectabililatis unius prae alio ; sed nihil horum convenit creaturae nisi ex Deo : ergo non invenit nec conspicit in creaturis cur unam prae alia eligat.

Secundo, si elegit unam intellectualem creaturam, hoc maxime esset propter eius merita atque demerita : quod sicut iam patuit, dici non valet, praesertim cum electio sit aeterna, cuius nil temporale est causa aut ratio.

Tertio, Deus eodem modo se habet ad omnes, ut dictum est saepe : ergo non eligit unum prae alio.

Quarto, Damascenus secundo libro testatur : Electio non est in Deo. Et iuxta Philosophum in Ethicis, electio est quasi conclusio consilii. Consilium autem est ignorantis naturae, cum sit inquisitio de agendis.

 

In oppositum est Scriptura. Ait enim Salvator : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Electio multis modis accipitur. Primo, ut est actus rationis sequens consilium, inquisitionem et deliberationem de agendis aut evitandis : et ita non convenit Deo, sed hominibus. Secundo, ut est discretio vel segregatio aliquorum, qua pluribus propositis, unum praefertur, praeoptatur et acceptatur prae alio : et sic convenit Deo, qui inter vasa misericordiae et vasa irae discernit.

Duplex quoque in Deo ponitur voluntas, videlicet antecedens et consequens. Voluntas Dei antecedens non babet conotatum in nobis nisi solam rationalem naturam, et hac voluntate omnibus vult salutem et ad omnes se habet aequaliter. Voluntas Dei consequens dicit respectum praescientiae Dei ad futura merita atque demerita : sicque est dissimilium, et haec voluntas unum alteri praeacceptat.

Electio quoque praedestinationem praecedit. Non enim in regnum eligitur nisi separatus a massa perditionis : quae separatio fit per electionem ; sicque separatus ordinatur ad gloriam. Dilectio autem simpliciter dicta, praecedit utramque : quia dilectio inclinat ad separandum atque ad dirigendum in finem salubrem. Rursus, dilectio est boni simpliciter, electio boni finaliter, praedestinatio boni finaliter et directi in finem sapienter : sicque obiectum unius addit super obiectum alterius, et dilectio prior et simplicior est electione, electio quoque praedestinatione.

Haec Albertus.

 

Idem Udalricus, haec ipsa exponens diffusius in Summa sua, libro secundo. Et addit, quod consilium, electio, et consimilia quaedam quae aliquid imperfectionis includunt, competunt Deo secundum id quod perfectionis in ipsis est, omni imperfectione seclusa ; et item, quod sicut dilectionem sequitur electio, ita electionem praedestinatio : quae praecedentia non est nisi secundum rationem et ordinem intelligendi. Sic praedestinationem sequitur vocatio, vocationem iustificatio, iustificationem magnificatio : quae tria sunt temporalia et duratione posteriora.

Haec Udalricus.

 

Thomas quoque his consonans :

Electio, inquit, importat segregationem quorumdam, aliquam permixtionem convenientiamque habentium. Hinc eius quod in se determinatum est et discretum, non est electio. Propter quod dicitur tertio Ethicorum : Electio non est ultimi finis, qui est unicuique naturaliter determinatus, sed mediorum ad finem, ad quem per diversa media diversimode potest veniri, quamvis quaedam sint aptiora, quae eliguntur. Porro segregatio ista potest tantum esse in conceptione seu apprehensione alicuius operantis, et etiam potest esse in operis exsecutione.

Ex quibus tria constant circa electionem Deo convenientem : primo, quod electio non convenit Deo respectu sui ipsius, cum ipse sit omnium finis ; secundo, quod electio fit ex creaturis susceptivis beatitudinis ; tertio, quod electio uno modo est aeterna, alio modo temporalis : quia prout est in proposito Dei, aeterna est, quoniam ab aeterno voluit bonos a malis segregare in gloriam ; sed prout est in operis exsecutione, est temporalis, ut dum per dona gratiae discernuntur electi a reprobis, vel a communi statu in praelationis officium promoventur, sicque de aliis quae divino munere alicui specialiter conferuntur. Proprie tamen electio est per ordinationem et respectum ad gloriam : propter quod pauci dicuntur electi.

Haec Thomas in Scripto.

 

Qui consequenter ostendit, qualiter electio praedestinatione sit prior :

Praedestinatio (inquiens) et electio aliquid addunt super praescientiam, quemadmodum dispositio et providentia. Nam sicut dispositio et providentia habent se respectu universorum communiter, ita electio et praedestinatio respectu hominum. Unde sicut providentia superaddit dispositioni, sic praedestinatio electioni. Dispositio namque divina attenditur in coordinatione partium universi ad invicem et ad finem, secundum quod una natura praefertur alteri ex ordinatione divinae sapientiae. Similiter est in electione : ipsa quippe divina ordinatio qua quidam aliis praeferuntur ad consequendam beatitudinem, electio dicitur. Providentia vero attenditur in collatione eorum per quae res finem attingunt, et in applicatione ad finem. Similiter praedestinatio attenditur in hoc, quod electis praeparantur bona gratiae et bona gloriae, quibus fini ultimo applicantur. Quod patet etiam ex consueto modo loquendi. Sicut etenim dicimus res ipsas disponi, provideri vero tam res ipsas quam ea quae rebus conferuntur, ordinantia in finem ; sic electio proprie est hominum, praedestinatio autem tam hominum quam rerum quae conferuntur eis ad obtinendam salutem : non enim dicitur quod gratia eligatur homini, dicitur tamen quod gratia homini praedestinatur.

Itaque electio non est actus voluntatis absolute, sed in ordine ad intellectum ordinantem ; praedestinatio autem dicit actum voluntatis absolute, qui consequitur ordinem istum.

Haec idem in Scripto.

 

Praeterea in prima parte Summae, quaestione vicesima tertia :

Praedestinatio, ait, secundum rationem praesupponit electionem, et electio dilectionem. Cuius ratio est, quia praedestinatio est pars providentiae. Providentia autem, sicut et prudentia, est ratio in intellectu exsistens, praeceptiva ordinationis aliquorum in finem. Non autem praecipitur aliquid ordinari in finem, nisi voluntate finis praeexsistente. Unde praedestinatio aliquorum in salutem praesupponit secundum rationem, quod Deus velit illorum salutem : ad quod pertinent electio atque dilectio. Electio tamen et dilectio aliter ordinantur in nobis et in Deo : quia in nobis voluntas diligendo non causat bonum, sed ex bono praeexsistente incitamur ad diligendum. Idcirco eligimus quem diligamus : sicque electio praecedit in nobis dilectionem. In Deo autem est econverso. Nam voluntas eius qua vult bonum alicui diligendo, est causa quod bonum illud insit illi sic electo seu dilecto prae aliis : idcirco in Deo dilectio electionem praecedit.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Alexander.

 

Bonaventura quoque hic loquitur :

Electio dupliciter dicitur : uno modo, prout dicit dilectionem cum discretione tantum, et sic convenit Deo ; secundo, prout dicit dilectionem cum discretione praecedente et deliberatione ac inquisitione, sicque convenit creaturis.

 

Quaerit quoque Bonaventura, quid sit electio. Et respondet :

Electio triplex est : una secundum affectum dilectionis, alia secundum effectum finalis gratificationis, tertia secundum statum praelationis. Prima est aeterna et idem quod praedestinatio. Secunda est infallibile signum primae. Tertia nec signum est neque effectus primae electionis, quoniam reprobi fiunt et sunt multi praesidentes, et utinam non sint plures mali quam boni.

Insuper in Deo idem sunt, propositum, praedestinatio et electio secundum rem, differunt tamen secundum rationem. Propositum namque est firma voluntas aliquid faciendi. Electio autem et praedestinatio aliquid superaddunt, sed differenter : quia praedestinatio addit ordinem et directionem in finem, electio vero discretionem et segregationem a suo opposito.

Haec Bonaventura. Qui interdum videtur sentire quod electio et dilectio realiter idem sint ; interdum fatetur quod voluntas Dei consequens exsistat electio. Nec dubium quin in Deo sint idem in re, sed differunt ratione. In nobis vero plus differunt, et sicut Damascenus testatur communiterque tenetur, electio proprie est duobus aut pluribus propositis, alterius praeacceptio. In Scripturis vero quandoque quidam vocantur electi ratione praesidentiae temporalis, aut eminentiae specialis in donis gratiae gratis datae aut naturae, iuxta illud in Psalmo : Electos Israel impedivit ; et : Non communicabo cum electis eorum.

 

Solutio obiectorum elucescit ex dictis. Electio etenim Dei non causatur ex rerum bonitate, sed causat illam. Deus quoque ex sua bonitate et sapientia eligit unum prae alio.

 

Quaeritur : An in Deo fuisset electio, si intellectualis creatura non corruisset. Videtur quod non, quia sic fuissent omnes electi, nec essent reprobi aliqui.

Ad hoc Bonaventnra respondet :

Quaedam est electio qua separatur bonus a malo, alia qua melior segregatur a minus bono. Secunda fuisset in casu proposito, sed non prima : non quod lapsus aliquid agat ad electionem, sed praescientia lapsus.

 

Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, primo libro :

Quamvis non nisi unus praedestinatus esset, tamen diceretur et esset electus. Nam quod electus dicitur quasi ex aliis lectus, etymologia est nominis, non de significatione vocabuli, quemadmodum lapis dicitur quasi pedem laedens. Denique, sicut studium dicitur esse in Deo, ita electio. Unde in Psalmo : Annuntiate inter gentes studia eius, id est opera exquisita, ac si per multum temporis circa haec studuisset. Sic consilium Dei vocatur voluntas aut determinatio eius certissima, ac si diu esset deliberata. Electio demum Dei ponit quatuor : primo, certam voluntatem ; secundo, divinam essentiam, ut causam ; tertio, gratiam in praesenti ; et quarto, gloriam in futuro. Et tria ultima, praedestinatio quoque significat, sed in primo differt ab electione, quia antecessionem designat.

Haec Antisiodorensis.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur hic : An praedestinatio possit iuvari meritis et precibus electorum.

 

Ad quod doctores concorditer dicunt quod non, loquendo de praedestinatione secundum se, prout est actus Dei praedestinantis : sic enim est aeterna, nec causam nec adiutorium habet ex creatura. Sed loquendo de praedestinatione quantum ad eius effectum et exsecutionem, iuvatur precibus meritisque Sanctorum ac devotorum : non quod preces et merita colentium Deum mutent providentiam Dei aut eius propositum, sed quia Deus ita praeordinavit, ut per talia aut talia media fiant et obtineantur quae ipse dare ac adimplere decrevit, sicut ostendit Gregorius, tractans illud in Genesi : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis ; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Et tamen Dominus praeordinavit ipsum electum Iacob nasciturum ex Rebecca, cuius personae ac posteritati benediceret, atque ex semine eius faceret Christum nasci. Sic et Christus in Evangelio legitur Deum Patrem orasse pro sui corporis glorificatione, et pro electorum, non pro reproborum, salvation ; quae tamen certissime noverat ex divina praeordinatione implenda : Pater, inquiens, clarifica Filium tuum ; et item : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt.

 

Circa hanc quaestionem et circa orationis efficaciam quidam philosophi multipliciter erraverunt. Unde et Thomas hoc loco, et in prima parte Summae suae, atque in Summa contra gentiles, libro tertio, eleganter declarat, qualiter divinae providentiae ac aeternae praedestinationis immobilis certitudo invariabilisque inflexibilitas, utilitatem et efficaciam orationum ac cultus divini nequaquam excludant.

 

 

QUAESTIO IV

Quarto quaeritur : An quidquid Deus scivit aliquando, hoc sciat et sciet semper.

 

Quod non videtur, quia aliquando scivit Christum nasciturum et moriturum, et hoc modo non scit. Nunc quoque scit me scribere ista, et hoc post modicum tempus non sciet. Imo tunc sciet me ista scripsisse : quod modo non scit, cum non sit verum.

 

In contrarium est, quod scientia Dei aeternaliter est perfecta invariabiliterque persistens.

 

Ad hoc Alexander respondet in quaestione qua quaerit, an scientia Dei sit oppositorum. Ad quod respondet :

Scientia Dei est oppositorum sine oppositione et falsitate, quoniam non sciuntur opposita a Deo secundum ipsorum enuntiabilium modum, sed magis per modum comprehensionis rerum de quibus sunt enuntiabilia : quae comprehensio est omnino abstracta a compositione et oppositione enuntiabilium. Et dico rerum enuntiabilium, non per modum quo sunt in propria natura, sed per modum quo sunt in causa sua. Non est autem similis modus essendi in rerum natura et in Dei scientia. Imo nec similis modus est esse in rerum veritate, et esse in similitudine seu specie intentionali : quia contraria non sunt in eodem subiecto simul in natura, sunt tamen simul secundum species suas in intellectu ; imo et in acre et in sensu simul sunt colores contrarii secundum species suas intentionales. Porro Deus in ipso nunc aeternitatis omnia simul uno noscit intuitu : sicque scit enuntiabilia et eorum extrema, et quidquid in eis est, universosque animae actus.

Haec Alexander.

 

Circa hoc scribit clarius Bonaventura :

Scire, inquiens, dupliciter dicitur. Uno modo, prout reflectitur in se ; et sic sensus est : Iste scit hoc, id est, habet cognitionem de hoc. Et sic scire, nihil connotat ex parte sciti actuale, nec veritatem, nec praesentiam. Deus namque de omni enuntiatione habet perfectam cognitionem, utrum sit enuntiatio perfecta et congrua, et utrum vera vel falsa. Secundo, scire sumitur prout est verbum prohaereticum ; et sic transit in actum extra, sicque connotat veritatem in obiecto : sicque scire aliquod enuntiabile, est scire ipsum verum esse. Unde, Scio te sedere, hoc est dicere : Non tantum habeo cognitionem de hoc, sed etiam cognitionem ipsum esse verum. Primo modo scire, importat nudum intelligere ; secundo modo, intelligere cum assensu.

Si ergo sumatur scire primo modo, sic dico, quod quidquid est, et omne enuntiabile, et omne quod scivit Deus, adhuc scit et habet cognitionem de illo : quia de omni eo quod est et quod esse potest, habet cognitionem. Nec sequitur : Scit hoc, ergo verum est ; imo est ibi consequens.

 

Porro, si accipiatur scire secundo modo, prout connotat veritatem circa enuntiabile, sic quidam dixerunt, quod Deus desinit aliquod enuntiabile scire, quoniam posuerunt quod enuntiabile quod verum est, potest esse falsum. Alii dixerunt contrarium, quia dixerunt, enuntiabile quod semel verum est, semper esse verum, et ita semper scitur.

 

Ut autem veritas opinionis evidentius pateat, advertendum quod quidam dixerunt, quod verbi gratia, albus, alba, album, cum sint tres voces et tres habeant, modos significandi, tamen quia eamdem significationem important, unum sunt nomen. Sicque dixerunt, quod unitas enuntiabilis accipienda est non ex parte vocis aut modi significandi, sed rei significatae ; una autem est res quae primo est futura, deinde praesens, tertioque praeterita : ergo enuntiare rem hanc primo esse futuram, deinde praesentem, et tertio praeteritam, non faciet diversitatem enuntiabilium, sed vocum.

Rursus, cum idem tempus sit primo futurum, deinde praesens, et tertio praeteritum (quod tempus est mensura rei quae significatur per orationem), quamvis esse et fuisse ac fore, consignificent tria tempora, ratione tamen consignificati non diversificant enuntiabile, sed variatur solum ex parte temporis significati. Unde si dicam semel, Socrates currit hodie ; et cras dicam, Socrates cucurrit : cum hoc verbum non det intelligere aliud tempus, et ita nec aliam actionem, enuntiabile non est mutatum, quantumcumque mutata consignificatione : et quia retenta eadem significatione, enuntiabile verum semper est verum, nec est idem nisi cum eadem significatio retinetur ; hinc dixerunt, id quod semel est verum, semper esse verum. Cumque Deus nil obliviscatur, dixerunt quod omne enuntiabile quod Deus scivit, scit.

Cumque obicitur, Deus scivit te nasciturum, ergo adhuc scit te nasciturum ; dicunt, quod non debet ita inferri, sed sic : ergo scit te fuisse nasciturum. Aliter est ibi figura dictionis, quia procedit ab identitate modi significationis ad identitatem rei : et hoc modo solvit Magister.

 

Ista fuit opinio Nominalium : qui dicti sunt nominales, quia positionem suam fundabant supra nominis unitatem. Verum opinio ista fuit contra Philosophum, in Praedicamentis dicentem, quod eadem oratio primo est vera, et postea falsa. Fuit quoque contra communem positionem.

 

Fuit etiam contra veritatem, quia nec idoneum habet fundamentum, nec bonam adaptationem. Primo etenim si quaeratur, utrum albus, alba, album, sint unum nomen, respondendum est : Aut loqueris grammatice, aut logice. Cumque grammaticus consideret nominis impositionem modumque principalem significandi substantiam eum qualitate, dicendum quod grammatice unum sint nomen. Logicus vero considerat nomen in quantum est vox expressiva : propter quod definit nomen, verbum et orationem per vocem tanquam per genus ; et multiplicato superiori, necesse est multiplicari inferius. Hinc logice ista sunt nomina plura. Male ergo sumpserunt nominis unitatem secundum quod congruit ad propositum. Inepta etiam fuit adaptatio : quia enuntiabile non significat rem, sed modum se habendi ; cumque per verbum praesentis temporis et futuri res aliter et aliter significatur se habere, patet quod necessario aliud sit enuntiabile, te esse nasciturum, et te esse natum.

Rursus deficiebant in ultimo : quoniam sicut homo non significat hominem istum aut illum, sic verbum praesentis temporis non significat illud aut istud praesens, sed praesens in communi, sive copulet, sive consignificet. Hinc sicut homo non aliud nomen est, nec aliam habet significationem, neque aequivocum est, dum iam supponit pro Petro, iam pro Paulo ; sic nec verbum praesentis temporis, sive pronuntietur hodie sive cras, habet aliam significationem : ideo non facit aliud enuntiabile. Propterea quocumque tempore pronuntietur te esse nasciturum, idem est enuntiabile, quod prius fuit verum, et modo est falsum. Itaque secundum quod scire connotat veritatem circa enuntiabile scitum, Deus illud quod scivit, puta te nasciturum, modo non scit te nato, et ita in consimilibus, nulla mutatione facta in divina scientia, sed solum in connotato.

Concedendum igitur, quod in secunda acceptione non omne quod scit Deus, semper scit.

Haec Bonaventura.

 

Consonat Thomas, dicendo :

Scientia Dei non tantum est rerum, sed etiam enuntiabilium. Si ergo referatur scientia Dei ad res, nulli est dubium quin omnem rem quam Deus scivit, sciat et iugiter sciet : sicquc optime procedit Magistri solutio in littera, quoniam eadem res est quae diversis temporibus designatur.

Si vero referatur ad enuntiabilia, sic fuit circa hoc duplex opinio, etc. (sicut in Bonaventura). Unde opinio dicens, illud quod semel est verum semper esse verum, est falsa, et contra Philosophum, iuxta quem Socrale sedente, ista est vera, Socrates sedet ; et eo surgente, propositio illa fit falsa. Praeterea, si ab unitate rei enuntiabile haberet unitatem, eadem ratione ex rei diversitate haberet diversitatem : et ita enuntiabile hoc, Socratem currere, diversis prolatum temporibus, non esset unum ; nec aliquod nomen significans res diversas unum esset, et periret tam sequivocatio quam univocatio nominum, quarum utraque requirit unitatem nominis quod pluribus convenit. Hinc ab omnibus fere modernis illa refutatur opinio.

Distinguendum est ergo de enuntiabili, quoniam dupliciter accipi potest. Primo quasi materialiter, ut est res rationis : sicque omne enuntiabile quod Deus scivit, scit ; quia scit naturam, partes et dispositionem cuiuslibet enuntiabilis. Secundo significative, prout per ipsum designatur esse rei cum suis conditionibus quae dantur intelligi ex consignificantia verbi : sicque non omne enuntiabile quod Deus scivit, scit ; quia aliquando scivit hoc enuntiabile, Christus crucifigetur, quod modo non scit.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione quartadecima, circa haec scribit :

Antiqui Nominales dixerunt, idem esse enuntiabile, Christum nasci, et esse nasciturum, et esse natum, quoniam eadem res significatur per haec tria, videlicet Christi nativitas. Sed ista opinio falsa est : tum quia diversitas partium orationis diversitatem enuntiationum producit ; tum etiam quia sequeretur quod propositio quae semel est vera, esset semper vera : quod est contra Philosophum. Concedendum est ergo, quod Deus non scit omne quod scivit, si ad enuntiabilia referatur.

Ex hoc tamen non sequitur quod scientia Dei variabilis sit. Quemadmodum enim absque variatione divinae scientiae est, quod eamdem rem Deus scit quandoque esse, quandoque non esse ; sic absque variatione divinae scientiae est, quod scit aliquod enuntiabile quandoque esse verum, aliquando falsum. Esset autem scientia Dei variabilis, si enuntiabilia cognosceret per modum enuntiabilium, utpote componendo et dividendo, sicut contingit in nostro intellectu. Unde cognitio nostra mutatur, vel secundum veritatem et falsitatem, ut si re variata, eamdem de ea teneamus opinionem ; vel secundum diversas opiniones, ut si primo opinemur quemdam sedere, et postea opinemur eumdem non sedere : quorum neutrum potest esse in Deo.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Richardus, dicendo :

Deum scire quidquid scivit, intelligi potest dupliciter : primo, ut sciat esse verum quidquid scivit esse verum ; secundo, quod sciat scientia simplicis intelligentiae quidquid scivit. Primo modo non scit omne quod scivit, sed secundo modo, quoniam omnes res et omnia enuntiabilia quae fuerunt, sunt, erunt, et esse possunt, cognitione simplici intuetur. Ita enim scit, quid est hoc enuntiabile, Christum nasciturum, nunc Christo nato, sicut ante dum natus non fuit : quoniam ita scit terminos illos et eorum significationem, compositionem et operationem, nunc ut ante.

Haec Richardus.

 

Insuper Albertus, propter reverentiam Magistri in hac re opinionem Nominalium assecuti, aliqualiter opinionem illam elucidat et colorat ; nihilominus modeste reprobat eam, dicens :

Si vellemus parumper sequi opinionem antiquam Nominalium, diceremus Deum scire quidquid scivit, et quod enuntiabile seu propositio semel vera, semper est vera, sed unum numero enuntiabile non est resumendum nisi respectu eiusdem temporis : ut cum dicimus : Mundum fore est verum, hoc verum est ratione aeternitatis antecedentis tempus ; si autem modo resumatur, debet resumi respectu eiusdem temporis. Hoc autem non significatur nunc ut futurum vel praesens, sed ut praeteritum : ergo significatur per istam : Mundum fuisse est verum ; et mundum fore tunc, et fuisse nunc, sunt unum enuntiabile, et ratione eiusdem temporis verum, sed diversis modis significati.

Haec Albertus, qui consequenter reprobat istud, ut supra.

 

Concordat Udalricus in Summa sua ; additque :

Fundamentum opinionis illius irrationabile est omnino. Unitas enim cuiuslibet totius consistit in unitate partium suarum essentialium. Pars autem essentialis ipsius orationis seu propositionis, non est res significata, quae est extra eam : imo habent se ad invicem ut signum et signatum. Subiectum vero est materialis pars propositionis, et praedicatum est pars eius formalis. Consignificatum vero nominis aut verbi diversificat dictiones. Nam facit eas ex diversis litteris constitutas : quamvis grammaticus vocet talia unum nomen propter unitatem principii nominis, in cuius principii variatione magis variatur significatum quam in finis variatione. Ergo etiam enuntiabilia constituta ex eis, diversa sunt.

Demum ut in libro Posteriorum Philosophus docet, scientia tripliciter potest corrumpi : corruptione scientis, corruptione scibilis, et oblivione. Nullo horum modorum scientia Dei mutabilis est, quia in Deo non cadit oblivio neque mutatio, nec eius scientia dependet a rebus.

Haec Udalricus.

 

Praeterea Aegidius circa haec multa conscribit, et a praefata responsione Thomae et aliorum nunc praetactorum videtur aliqualiter dissentire. Verumtamen ea quae scribit qnantum ad hoc, parum important, imo finaliter coincidit cum eisdem. Ponit autem duplicem veritatem esse enuntiationis, secundum quod duplex significatio competit ei. Una est, cum significat id quod significare accepit, id est, ad quod significandum est instituta. Alia est, cum significat id ad quod significandum formatur atque profertur. Prima significatio semper inest propositioni : quoniam ista enuntiatio, Socrates currit, significat cursum inesse Socrati, sive sit currens, sive non ; et quoad hoc, sernper est vera, et verum signum, quia significat id ad quod instituta est. Secunda significatio dependet a re : ideo falsa est haec, Socrates currit, quando non currit.

 

Istud Albertus compendiose hic exprimit :

In signis, inquiens, duplex est rectitudo. Una est, facere hoc quod ut faceret a prima veritate accepit. Alia est, facere hoc propter quod accepit illud a prima veritate. Sicut haec oratio, me sedere, accepit a prima veritate, saltem mediate, ut significet me sedere, sive sedeam, sive non sedeam ; sed hoc accepit propter hoc, ut significet me sedere, dum sedeo, et non significet hoc quando non sedeo : quoniam quodlibet signum accepit significare propter hoc, ut significet esse quod est, et non esse quod non est ; et non ut significet esse quod non est, aut non esse quod est.

Haec Albertus, qui ad hoc allegat Anselmum in libro de Veritate.

 

Aegidius vero allegat ad hoc Augustinum in libro de Veritate. Et inde loquitur Thomas in Summa, de Veritate. De hoc quoque supra inducta sunt dicta Antisiodorensis.

 

Praeterea advertere possumus quam vere dixit Philosophus, quod eaedem opiniones infinities iterantur. Hi enim qui a Thoma et Antisiodorensi et Alberto ac Bonaventura Nominales, imo et antiqui Nominales vocantur, nunc usque vocantur Terminalistae : ac nominales dicuntur, quia de terminis et conceptibus potius quam de rebus et rerum naturis loquuntur. Et nunc multi sunt tales : qui et modo appellantur moderni, quia in brevi coepit eorum renovari doctrina. Thomas vero in verbis suis praehabitis, per modernos intelligit eos qui nuncupantur Reales, et ab antiquo dicti sunt Realistae, ut constat ex verbis Antisiodorensis. Nunc quoque vocantur antiqui, quia revera viam antiquorum et verorum Peripateticorum magis sequuntur.