Distinctio XVI — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAE DECIMAE
In hac distinctione tractatur de visibili missione Spiritus Sancti, et qualiter Filius ac Spiritus Sanctus non uniformiter missi sunt visibili missione : propter quod Filius ratione suae visibilis missionis minor vocatur Patre, imo se ipso secundum quod Deus est ; sed Spiritus Sanctus nequaquam ob suam visibilem missionem dicitur minor Patre aut Filio, neque se ipso. Et circa hac inducuntur S. Hilarii verba, dicentis quod Pater est maior Filio ratione auctoritatis, non tamen Filius minor est. Hac est summa sententiae distinctionis istius.
QUAESTIO PRIMA
Circa quam quaeritur primo : Quid sit visibilis missio Spiritus Sancti ; et de utilitate ipsius, cur scilicet facta sit.
De primo scribit Bonaventura :
Missio visibilis prosupponit missionem tanquam genus sive superius, et superaddit differentiam istam, visibilis. Porro missio, ut distinctione patuit procedenti, prosupponit missi emanationem, et addit personae emanantis manifestationem per appropriatum sibi effectum, qui est donum aut actus gratiae gratificantis. Et quoniam manifestatio emanationis, secundum quam attenditur missio, non fit nisi super eum quem Spiritus Sanctus inhabitat per gratiam talem : hinc missio de sua generali ratione dicit manifestationem emanationis et inhabitationis. Verum differentia ista, visibilis, contrahit missionem quoad principale eius significatum, quod est manifestatio : ideo dicit manifestationem cum apparitione, sive apparitionem manifestantem emanantis inhabitationem, vel inhabitantis persone emanationem. Hinc visibilis missio est apparitio. Hoc tamen non est tota ratio eius, sed apparitio in qua manifestatur divina persona non tantum ut operans, sed ut etiam inhabitans ; nec solum ut inhabitans, sed etiam ut emanans. Sicque per primum, excludit apparitionem Dei qua apparet in qualibet creatura : in qua apparitione non repraesentatur Deus sub ratione personae. Per secundum, excludit apparitionem factam in veteri Testamento, in quo personae visibili apparitione apparuerunt, non tamen tunc visibiliter missae sunt. Per tertium, excludit apparitionem Patris, qui quamvis apparuerit, non tamen missus est, quia non apparuit ut emanans. Filius quoque seu Spiritus Sanctus in veteri Testamento non apparuit tanquam inhabitans, sed ut se inhabitaturum demonstrans. Hinc tertio de Trinitate loquitur Augustinus : Constat firmitate auctoritatis et probabilitate rationis, dum antiquis patribus dicitur Deus apparuisse, voces illas ab angelis esse factas. Nec tamen dico quod ista sit ratio cur persona aliqua dicitur non missa quia apparitio fiebat ministerio angelorum, praesertim cum secundum Augustinum quarto de Trinitate, probabile sit quod columba illa in qua Spiritus Sanctus apparuit, ministerio angeli moveretur.
Sic ergo non qualibet apparitio est missio. Et causa quare persona aliqua non dicitur missa, est quia ab alio non est. Dicitur autem Deus apparuisse non in se aut in sua essentia, sed in creatura subiecta : et hoc dupliciter. Primo, sicut causa in effectu : et sic apparet in qualibet creatura. Secundo, sicut signatum in signo : sicque apparet in missione visibili.
Haec Bonaventura.
Qui et in Breviloquio pauperis contestatur :
Apparere dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus Sanctus apparuit in columba. Et quoniam sicut persona divina distincta sunt, sic distincte significari possunt signis atque nominibus : ideo qualibet divina persona potest per se apparere, potestque apparitio omnibus eis competere, tam simul quam cuilibet persona per se. Unde quod Spiritus Sanctus dicitur in linguis igneis et columba apparuisse, non est propter novum miraculum vel spiritualem effectum, sed propter unionem qua est inter signatum et signum ei speciali deputatum modo atque origine.
Haec idem.
Circa hac scribit Thomas :
Quemadmodum processio temporalis non est essentialiter alia quam aeterna processio, sed addit respectum ad temporalem effectum ; sic visibilis missio non est essentialiter alia ab invisibili missione Spiritus Sancti, sed addit solam rationem manifestationis per signum visibile sive sensibile. Ad rationem ergo visibilis missionis Spiritus Sancti tria concurrunt, videlicet quod sit missus ab aliquo, et quod sit in aliquo secundum modum specialem, et quod utrumque horum per signum visibile ostendatur, ratione cuius tota missio visibilis dicitur.
Verum his obici potest. Primo, quia in omni creatura apparet et repraesentatur Deus sicut in signo, vel per modum imaginis sive vestigii : ergo in qualibet creatura visibiliter mittitur Spiritus Sanctus.
Secundo, ratio sacramenti est, quod in ipso est Deus sicut in signo visibili. Si ergo per hoc Spiritus Sanctus visibiliter mittitur, quia in rebus visibilibus est sicut in signis, res illae essent sacramenta, atque in omnibus sacramentis missio esset visibilis.
Tertio, secundum Augustinum, ex boc visibiliter Spiritus Sanctus dicitur missus, quia facta est quaBdam species repraesentans ex tempore, in qua visibiliter consideretur. Sed in apparitionibus veteris Testamenti, in creaturis visibilibus ostendebantur divinae personae, ut Abrahae in tribus angelis : sicque missio visibilis non esset aliud quam apparitio, conveniretque Patri sicut et apparitio ipsa.
Dicendum ad primum, quod quamvis omnis creatura designet Deum et eius bonitatem, non tamen significat ipsum per gratiam esse in alio, nisi ad hoc specialiter instituatur et assumatur.
Ad secundum, quod per sacramenta significatur praesentia divinae inhabitationis sicut in signis institutis non ad tempus, sed semper. Verumtamen creaturae illae visibiles non fuerunt institutae ut significarent gratiam divinae inhabitationis semper, sed solum in tempore determinato. Vel aliter dicendum et melius, quod sacramenta veteris legis significabant quidem gratiam ad futuram, non praesentem, quia in eis gratia non continebatur nec conferebatur ; sacramenta vero novae legis non solum sunt signa, sed etiam causae quodammodo gratiae : ideo non significant gratiam tanquam iam habitam, sed ut per sacramenta inducendam. Verum species illae in quibus fit visibilis missio, tantum sunt signa praesentis gratiae, et non causae : quemadmodum patet quod circa Christum, ad quem visibilis missio facta est, nihil gratiae invisibilis tempore missionis visibilis est effectum. Unde et omnes ad quos visibilis missio fit, gratiam habent ; non autem omnes quibus sacramenta conferuntur suscipiunt gratiam, quia sacramentorum causalitas aliquando impeditur : significant enim gratiam, non ut inexsistentem, sed ut quodammodo per ea causandam.
Ad tertium, quod missio visibilis includit in se apparitionem, et superaddit rationem missionis, quae in duobus consistit, ut dictum est. De ratione quippe apparitionis non est nisi ut aliquod divinum in signo manifestetur sensibili ; non autem quod manifestetur ordo aut emanatio unius persona ab alia, nec inhabitatio per gratiam secundum specialem modum essendi in eo cui fit apparitio, vel in alio : ut patet in apparitione Abrahae facta. Quamvis enim apparuerint tres angeli ad manifestandum divinarum numerum personarum, ordo tamen seu origo unius personae secundum quem est ab alia, in illo signo visibili non manifestabatur.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus :
Sicut, inquiens, missio invisibilis est idem cum processione aeterna, et addit invisibilem manifestationem ad intellectum solum ; sic missio visibilis est idem cum invisibili, addens visibilem manifestationem ad sensum. Sicque tria includit, videlicet personae emanationem aeternam, et eius inhabitationem internam, atque utriusque in signo sensibili manifestationem. Itaque triplicem importat respectum : unum aeternum personae ad suum principium, alium temporalem causae ad effectum, tertium signati ad signum. Exemplum huius poni potest processus verbi nostri interioris, primo in mente, deinde in imaginatione, tertio in voce.
Haec Petrus.
Qui denuo ait :
Duo sunt sensus disciplinabiles, scilicet visus et auditus : idcirco secundum eos procedit et fit omnis cognitio disciplinabilis per signa. Porro in signis, secundum Augustinum libro de Doctrina Christiana, primum locum obtinent verba : idcirco cognitio per verba plus habet expressionis. Et quoniam tempus veteris Testamenti fuit tempus gratiae nondum revelatae sicut in novo, ideo Pater apparuit tunc in specie visibili, sicut in apparitione Abrahae facta ; in novo autem Testamento, in specie audibili, ut in baptismo et transfiguratione.
Haec Petrus.
Per hoc solvitur quaestio, cur Pater in forma visibili non apparuerit in novo Testamento sicut in veteri.
Hinc Richardus :
Visibiliter, inquit, missus est Spiritus Sanctus etiam pluries, quoniam eius visibilis missio est manifestatio eius actu vel habitu in aliquo signo sensibili sibi appropriato, quo inhabitare vel dari ostenditur in persona seu personae ad quam mittitur. Sicque frequenter manifestatus est Spiritus Sanctus : quia aliquando in specie ignis, quandoque in specie columbae, interdum in flatu. Haec Richardus.
Quandoque in nube, ut in Christi transfiguratione, et super Apostolos in forma linguarum.
Aegidius quoque inter caetera scribit hic :
Secundum Augustinum secundo de Trinitate, inter rem quae Spiritus Sancti missionem praesentat, et inter res quae ad significandum alia assumuntur, hoc interest, quia cum res illae prius haberent esse, postea assumuntur ad alia designanda : ut lapis quem ad caput suum posuit Iacob, postea ab eodem erectus est ad significandum Dei domum seu templum ; similiter res sacramentales (ut aqua Baptismi) quae gratiam designant ac continent. Res vero acceptae ad designandum missionem Spiritus Sancti, ante non erant, et solum formatae sunt ad designandum huiusmodi missionem : quo facto, esse desierunt, ut patet in columba et igne in quibus missus est Spiritus Sanctus.
Denique divinam personam esse in aliquo tanquam in signo, quinque modis contingere potest. Primo, velut in signo naturali : et ita in omni relucet creatura. Secundo, sicut in signo illuminativo : sicque factae sunt apparitiones veteris Testamenti. Nam hi quibus illae missiones et apparitiones fiebant, per eas mediantibus angelis in cognitionem alicuius divini ducebantur mysterii. Tertio, sicut in signo gratuito, quod contingit tripliciter : quia aliquando est signum tantum, ut sacramenta Mosaicae legis ; aliquando signum et causa, ut legis evangelicae sacramenta (quae tamen non sunt signa gratiae praeexsistentis) : et iste est quartus modus. Interdum, videlicet quinto modo, est signum gratiae praeexsistentis, sicut in omnibus signis visibilis missionis Spiritus Sancti : quia nunquam ad aliquem fit missio illa, nisi ad exsistentem in gratia.
Haec Aegidius.
Amplius, sicut docet Albertus, visibilis missio Spiritus Sancti non ordinatur ad demonstrandum quamcumque invisibilem missionem, sed superabundantem, videlicet eam quae est redundans in alios, seu fundans et plantans Ecclesiam. Non enim visibilis missio invisibilem semper praecedit, etiam in novo Testamento ; sed praecessit ut significaretur abundans copia gratiae Spiritus Sancti consistere apud illos quibus visibilis missio facta est, quatenus ex illorum exuberantia redundaret in fundationem et plantationem Ecclesiae.
Praeterea, si quaeratur cur non per intellectuales creaturas, praesertim per angelos, hoc est in eorum specie, facta est visibilis missio sicut in specie irrationalium creaturarum, cum tamen illae intellectuales creaturae maiorem cum Spiritu Sancto convenientiam habeant : respondendum, quod intellectualis creatura melius ostendit unitatem essentiae in tribus personis, sed effectum gratiae vel modum processionis personae a persona non ita ostendit : quia de sua natura non ita exprimit proprietates processionis ac gratiae. Non enim angelus procedit ab angelo, quemadmodum flatus a flante ; nec angelo convenit aptitudo immolandi pro redemptione, sicut columbae.
Haec Albertus.
Insuper in Summa sua, libro tertio, ait Udalricus :
Apparere dicitur, quod subito seu repente monstratur, ut in secundo libro de Incarnatione asserit Cassianus. Subitum vero est quod praeter spem ex non apparente in manifestum deducitur, ut divinus Dionysius scribit ad Caium. Atque ut libro praetacto Cassianus testatur, apparere dicitur, quod in insolita claritate refulget. Propter quod super illud Actuum : Per dies quadraginta apparens illis, loquitur Glossa : Apparere dicitur, quod insolitum est. Ex quibus colligi potest descriptio apparitionis prout congruit in divinis, videlicet quod apparitio Dei est monstratio Dei praeter spem, per eductionem ex non apparente in manifestum per signum sensibile, cum effectu insolitae claritatis. Et quod dicitur praeter spem, intelligitur de spe naturae ; et dicitur ex non apparente, propter Dei invisibilitatem. Claritas quoque intelligenda est, sive corporalis, sicut in stella apparuit Christus ; sive spiritualis, quae consistit ad minus in illuminatione intellectus, propter quam fit demonstratio illa sensibilis. Porro visibilis missio est aeterna processio a mittente per effectura gratiae terminata ex tempore in creatura rationali, cum manifestatione horum in signo corporali. Modus autem huiusmodi missionis competit divinis personis, in quantum Deus nostra infirmitati condescendit, intellectum nostrum quodammodo materialem manuducendo in divinorum notitia per sensibilia signa, secundum modum ei connaturalem. Et quoniam modus huius visibilis missionis perfectus est, perficiens hominem cognitione divina secundum sensum et intellectum : idcirco per ipsum ostenditur perfecta invisibilis missio, quae est secundum gratiam redundantem.
Haec Udalricus.
Circa secundam quaestionis propositae partem, puta de utilitate visibilis missionis, scribit Bonaventura :
Visibilis missio Spiritus Sancti utilis est, et fit ad manifestandum emanationem aeternam, inhabitationemque temporalem non qualemcumque, sed redundantem. Duplex namque est gratia sanctificationis : una sufficientiae, alia exuberantiae. Prima intus invisibiliter latet. Secunda patet forinsecus : idcirco signo visibili debuit declarari. Similiter duplex est genus credentium : unum imperfectorum signa quaerentium ; aliud perfectorum, qui intelligentiam quaerunt. Qui autem quaerunt signa, manuducunlur per ea ad intelligibilia : ideo propter eos utilis est visibilis missio ad manifestandam inhabitationem gratiae exuberantis.
Et si obiciatur, quod nemo scit an sit dignus odio vel amore : dicendum quod verum est, nisi Deus dignetur ostendere ; tuncque ostendebat, quando hoc utile fuit ad fidem roborandam et excitandam devotionem. Denique, sicut miracula ostendunt divinam potentiam, sic signa divinam praesentiam.
Si autem quaeratur, cur non sunt factae visibiles missiones ad declarandum inhabitationem Filii, sicut ad manifestandum inhabitationem Spiritus Sancti, cum Filius quoque inhabitet sicut et Spiritus Sanctus : respondendum, quod Filius dupliciter inhabitat, utpote per gratiam unionis, atque per gratiam sanctificationis. Ad manifestandum primam inhabitationem non fuit necessaria visibilis missio, quoniam Filius plenissime fuit in homine sibi unito, id est assumpta humanitate, in quo operabatur opera visibilia miraculosa, in quibus manifestabatur, nec oportuit signa alia adhiberi. Nec etiam ad manifestandam aliam inhabitationem facta est visibilis missio Filii in signo, quia sanctificatio appropriatur Spiritui Sancto : hinc suffecit esse visibilem missionem ad manifestandum inhabitationem Spiritus Sancti, cui sanctificatio appropriatur. Rursus, cum inhabitatio Filii ac Spiritus Sancti sint indivisae, manifestato quod in homine habitet Spiritus Sanctus, sufficienter ostenditur quod et Filius.
Haec Bonaventura.
Insuper de hac congruitate et utilitate visibilis missionis Spiritus Sancti, ait Thomas in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia :
Deus providet omnibus secundum uniuscuiusque naturam, capacitatem et modum. Connaturale autem est homini, per visibilia ad invisibilia elevari. Quemadmodum ergo Deus se ipsum et processiones personarum aeternas cunctis hominibus aliquo modo demonstravit per creaturas visibiles secundum quaedam indicia, ita conveniens fuit ut etiam invisibiles divinarum personarum missiones per aliquas visibiles ostenderet creaturas. Aliter tamen Filius, et aliter Spiritus Sanctus : quia Spiritui Sancto in quantum procedit ut amor, competit esse sanctificationis donum ; Filio autem in quantum est Spiritus Sancti principium, competit esse sanctificationis huius auctorem. Ideo Filius visibiliter missus est, tanquam auctor salutis et salvator in natura assumpta ; Spiritus Sanctus autem specie corporali non ita unita, tanquam sanctificationis indicium.
Haec Thomas.
Idem Richardus ; et addit :
Missio invisibilis fit homini propter se ipsum, missio visibilis propter alios. Unde missio invisibilis fit ad dandum seu demonstrandum plenitudinem sufficientiae in illo ad quem fit missio illa ; sed visibilis missio fit ad ostendendum plenitudinem redundantiae in alios.
Haec Richardus.
Hinc Petrus :
Missio (inquit) visibilis fit ad manifestationem plenitudinis in alios redundantis. Quae redundatio est duplex in Christo : una locutionis in praedicatione, in cuius signum facta est vox Patris in transfiguratione, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Alia est redundatio operationis seu gratiae factae in baptismo : ad quam tria requirebantur in Redemptore. Primum est natura debens, puta natura humana poenae obnoxia : et haec ostensa fuit in ipsa persona Filii Dei per carnem assumptam. Secundum fuit natura potens,videlicet natura divina : quam Pater sua voce monstravit esse in Filio suo, qui cum esset Filius naturalis, potest alios facere Dei filios adoptionis. Tertium fuit influentia media naturae potentis super naturam debentem : quam influentiam ostendit columba, quae signavit permanentiam gratiae super hominem Christum. Hinc in Christo atque Apostolis facta est apparitio seu missio duplex. In Apostolis quippe redundantiam locutionis signabant igneae linguae ; redundantiam vero operationis, flatus qui a Christo capite venit in eos ad designandum descensionem potestatis a Christo in ipsos.
Haec Petrus.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : Quando et ad quos facta sit visibilis missio.
Et sicut habetur in littera, non est facta tempore veteris Testamenti, nec Sanctis legis Mosaicae, nec modo communiter fit.
Sed obici potest, quia ut dictum est, visibilis missio fit ad demonstrandum exuberantiam gratiae quae datur in invisibili missione. Sed omnes viri heroici utriusque Testamenti habent plenitudinem gratiae abundantiamque virtutum : ergo omnibus illis congruebat visibiliter mitti Spiritum Sanctum.
Et circa hoc quaeritur, an beatissimae Virgini facta sit missio illa.
Deinde cum visibilis missio multipliciter utilis sit, sicut nunc patuit, videtur quod ab initio debuerit fieri, et nunc merito fieret.
Ad haec respondet Albertus :
Missio visibilis Spiritus Sancti in veteri Testamento non potuit (id est, de congruitate non debuit) fieri : quia haec missio est ad copiam gratiae demonstrandam, et ad propagationem spiritualem pandendam, quae non fuit, priori tabernaculo ac testamento adhuc statum habente. Debuit autem haec missio fieri praecipue in exordio nascentis fidei ac primitivae Ecclesiae, cuius primi praelati ac praedicatores fuerunt quasi semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges et fructus fidei atque fidelium. Iam autem tempus est colligendi quod seminatum est, magis quam seminandi. Cuius exemplum datur in operibus rusticorum, qui multa adhibent fomenta novellae plantulae, quae non adhibentur arbori roboratae : ergo et sic fieri congruebat in plantatione Ecclesiae. Denique aliter convalescit fides, et aliter habet meritum : quia plantatur et convalescit ex auditu argumentorum suorum et visu miraculorum ; ex illis tamen non habet meritum, sed magis in quantum recedit a ratione ac visu, et tota innititur primae veritati. cum ergo visibilis missio sit ad fidei convalescentiam, exhiberi non debuit postquam fides convaluit. Missiones quoque Spiritus Sancti correspondent missionibus Filii. In missione autem Filii primo exhibitum est corporale, id est corporalis eius praesentia, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in amorem invisibilium rapiamur. Postea expediebat Apostolis ut subtraheretur illa praesentia corporalis, quatenus sic omnino transiret affectus ad amorem invisibilis Deitatis. Ergo similiter fieri conveniebat in missione Spiritus Sancti, ut in principio Ecclesiae exhiberetur visibilis species, per quam sciretur inhabitatio Spiritus Sancti, et postea subtraheretur, ut in invisibili substantia Spiritus Sancti requiescamus.
Si autem obiciatur, quod adhuc (imo et semper) est tempus alios convertendi, et infideles trahendi ad fidem, ergo incessabiliter visibilis missio ista duraret : dicendum, quod quamvis omnis homo debeat alium vocare pro posse ad fidem et morum conversionem, non tamen oportet ut per miracula vocet : quia iam tanta fidelium multiplicatio testis est veritatis fidei, et monstratrix miraculorum per que fides inducta est, quod in fidei diffusione tanquam in suo effectu satis relucent ; sicque sufficit ad veritatem fidei ostendendam, in uno tempore miracula ac visibilia signa monstrasse, quia sicut per haec fides semel probata est, sic in eternum probata erit. Idcirco quae tunc facta sunt, iam sunt aliis referenda, non necessario iterum exhibenda : quanquam Deus omnipotens ex superabundanti frequenter interim iteraverit ea.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro tertio, scribens :
Visibilis missio Spiritus Sancti dilata est usque ad Christi baptismum, quoniam redundantia gratie a Christo in mysticum corpus Ecclesiae, facta est per Baptismum, cuius aqua tactu mundissimae carnis Christi consecrata est ad abluendum peccata. Nec ante Incarnationem decuit fieri visibilem missionem : quia missio illa in quantum est missio, habere debet convenientiam cum mittente : quod fuit quando Deus Dei Filius per Incarnationem factus visibilis, misit donum suum, videlicet Spiritum Sanctum, visibili missione. Porro in quantum aliquid speciale superaddit missioni simpliciter dictae, designat invisibilem missionem factam in collatione gratiae singularis : quae non convenit nisi tempori evangelicae legis, quo est plenitudo temporis. Unde qui ante hoc tempus huiusmodi gratiam habuerunt, hoc fuit in quantum per fidem ad Ecclesiam pertinebant. In quantum etiam in missione visibili est evidens manifestatio divinae personae ac gratiae eius, sic convenit statui ac tempori evangelicae legis, quo iustitiae Sol exortus illuminavit sedentes in tenebris. In quantum vero est ibi non solum notificatio personae missae ei cui mittitur, sicut in invisibili missione, sed et omnibus sensibile illud signum cernentibus, sic designat excellentiam gratiae, non [tantum] in personali perfectione, sed item secundum propagationem gratiae eiusdem in alios per actus spirituales, id est per sacramenta atque doctrinam. Cumque secundum Apostolum, prius sit quod animale, deinde quod spirituale, modus iste propagationis fidei ac gratiae per spirituales actus in omnes gentes, convenit tempori spirituali evangelicae legis, quemadmodum propagatio fidei cum propagatione carnis convenit priori statui animali legis Mosaicae. Cum ergo ante Incarnationem non debuit esse visibilis missio, et post Incarnationem esset circumponere Filio visibilem speciem, qui in natura assumpta visibilis factus est : ideo Filius non est missus visibili missione nisi in carne. Unde secundum naturam assumptam minor est Patre, imo et se ipso secundum quod Deus, quia vere factus est homo ; sed Spiritus Sanctus propter visibilem missionem non est minor Patre, quia non assumpsit formam in qua apparuit in unitatem personae.
Haec Udalricus.
His consonant scripto Thomae, dicentis :
Primum Christo, deinde Apostolis facta est visibilis missio : quia per eos pluries et in plures gratia est diffusa, secundum quod per eos Ecclesia est plantata. Et quamvis aliqui patres veteris Testamenti gratiam valde plenam sortiti sunt personalem, tamen quoniam nondum exstitit tempus gratiae propter impedimentum originalis peccati, a quo natura humana necdum a Christo acceperat remedium ; idcirco non debuit tunc signari plenitudo gratiae ut praesens, sed tantum ut futura : signari, inquam, in apparitionibus atque legalibus sacramentis. Ex alia quoque parte non erat tunc tempus spiritualis propagationis, per quam spirituali modo diversae gentes in Dei cognitione regenerantur ; sed carnali propagatione cultus divinus a patribus in filios procedebat : idcirco non debuit tunc signari gratia per visibilem missionem, quae designat gratiam tendentem in alios.
Haec Thomas in Scripto.
Qui et in prima parte Summae, quaestione quadragesima tertia, ait :
Visibilis missio Spiritus Sancti non attenditur secundum imaginariam visionem, quae est prophetica visio : quia ut dicit Augustinus secundo de Trinitate, prophetica visio communiter non est exhibita corporalibus oculis per formas corporeas, sed in spiritu per imaginarias spiritualesve species. Columbam vero illam super Christum, et ignem super Apostolos, oculis viderunt quicumque viderunt. Nec rursus ita se habuit Spiritus ad huiusmodi species, quemadmodum Filius ad petram de qua legitur : Petra erat Christus. Illa enim petra iam actualiter erat, et per similitudinem actionis nuncupata est nomine Christi, quem designabat ; sed columba illa et ignis tantum ad significandum aliquid subito exstiterunt. Hinc videntur similia flammae quae in rubo apparuit Moysi, atque columnae quam populus sequebatur in eremo, fulguribus quoque et tonitruis quae fiebant dum lex dabatur in monte : quia ad hoc rerum illarum corporalis exstitit species, ut aliquid designaret ac praediceret. Itaque missio visibilis neque attenditur secundum visiones propheticas imaginarias, neque secundum sacramentalia signa novi aut veteris Testamenti, in quibus quaedam res praeexsistentes assumptae sunt ad aliquid designandum ; sed Spiritus Sanctus visibiliter dicitur missus in creaturis quibusdam, tanquam in signis ad hoc specialiter factis.
Haec Thomas in Summa.
Concordat quoque Richardus :
Quamvis, inquiens, aliqui sancti in veteri Testamento habuerunt plenitudinem gratiae ad sufficientiam ac redundantiam, non tamen tunc erat status plenitudinis in se, nec redundationis in alios. Cumque visibilis missio Spiritus Sancti non tantum ostendat plenitudinem redundantiae in persona ad quam fit, sed etiam tempus plenitudinis gratiae ad redundantiam ; ideo patribus veteris Testamenti visibilis missio Spiritus Sancti aut Filii facta non est.
Haec Richardus.
Verum his obici potest, quia Spiritus Sanctus in Christi transfiguratione in nube apparuit, missusque dicitur. Cum ergo in libris Numerorum ac Deuteronomii legatur nubes interdum descendisse et apparuisse super Moysen et Aaron ac Iosue, videtur Spiritus Sanctus visibiliter missus ad eos.
Et respondendum, quod nubes illa descendit super illos ad designandum quod desuper protegerentur, seu quod ad officium praesidentiae essent electi.
Nunc respondendum an sacratissimae et incomparabili Virgini facta sit visibilis missio Spiritus Sancti.
Ad quod Thomas in Scripto : Inter caeteros quibus in die Pentecostes missus est Spiritus Sanctus, etiam visibilis missio beatissimae Virgini facta est. Et quamvis ipsa singularem gratiae plenitudinem fuerit consecuta, non tamen facta est ad eam missio visibilis specialis, quoniam sua gratia non ordinabatur ad plantationem Ecclesiae per modum doctrinae et administrationem sacramentorum. Unde Apostolus : Mulierem in ecclesia loqui non permitto.
Haec Thomas.
De hoc demum in Summa sua, libro tertio, scribit Udalricus :
Visibilis missio facta est ad gloriosam Dei Matrem, non ut per novam plenitudinem [Spiritus Sanctus] superinfunderet se illi, in quam iam supervenerat per totius suae capacitatis repletionem ; sed ut id quod praecesserat, demonstraret, sicut de Christo iam diximus.
Haec Udalricus.
Verum circa haec dubitationes occurrunt. Quemadmodum enim in tractatu de Laudibus excellentissimae virginis Mariae multipliciter comprobavi, ipsa divinissima Virgo non solum habuit sapientiam et scientiam prout sunt dona gratiae gratis datae, secundum habitum, sed etiam secundum actum earum ; ipsaque docuit multas utriusque sexus personas per verba et scripta, id est epistolas, sicut et S. Ignatium : imo et B. Lucam evangelistam de multis secretis et Incarnationis mysteriis, quae ipse prae caeteris descripsit Evangelistis, creditur instruxisse. Quotidie quoque seu tempore opportuno edocuit felicissimum illud collegium centum viginti virginum eius obsequio atque regimini deputatarum : quanquam Albertus in tractatu suo de Laudibus Deiferae ac praestantissimae Virginis, Thomas quoque in tertia parte Summae suae, aliter videantur sensisse ; quorum scriptis in praetacto libello respondi. In quo item opusculo ex scripturis fide dignis retuli et probavi, quod divinus Dionysius quadam vice Terram sanctam intravit, et Ioannem accessit apostolum, rogans ut eum ad sanctissimae Virginis Christiferae praesentiam et conspectum introducere dignaretur. Quo facto, illustrissima ac honestissima Virgo in tanto splendore, sublimitate et gloria ostensa fuit magno Dionysio, quod prae stupore ruens in terram, defecit, et reversus ad se, dixit : Nisi ex ratione et fide agnoscerem invisibilem Deum, non aliam putarem Deitatem quam virginem hanc sublimem. An vero apparitio ac manifestatio illa, quae utique facta fuit ad declarationem eximiae sanctitatis, dignitatis et gratiae praeclarissimae Virginis, debeat dici visibilis missio Spiritus Sancti, disputantibus desero. Mihi tamen videtur quod imo ; et forsan (ut pie credendum censetur) frequenter ita ostensa est atque circumdata lumine copiosissimo improvise inventa, praesertim cum et aliae quaedam utriusque sexus personae sic circumdatae luce superna visibili interdum inventae ac visae legantur.
Praeterea circa verba Udalrici dicendum reor, quod praeelectissima Virgo quamdiu vixit in corpore adhuc mortali, fuit viatrix, quamvis certissime credatur interdum rapta in divitias gloriae Dei usque ad summae Trinitatis visionem per speciem, multo utique clarius, et ut puto, multo frequentius ac diuturnius, quam Paulus aut Moyses. Reducta tamen ab huiuscemodi contemplatu, ambulabat per fidem, et fuit viatrix atque promeruit et profecit in exercitiis actibusque virtutum, et sic crevit in gratia ; et ut in sermone de Assumptione sanctus fatetur Hieronymus, novis quotidie cremabatur ardoribus, ad Filii quoque sui clarissimum ac indesinentem intuitum affectuosissime suspiravit. Non ergo sic fuit tota eius repleta capacitas, quin vere his modis profecerit ; nec quisquam Apostolorum in die Pentecostes tantum supernorum sumpsit incrementum charismatum, ut gloriosissima Virgo. In Christo autem tota rationalis animae capacitas fuit repleta dono gratiae ac lumine gloriae ab Incarnationis exordio. Quemadmodum autem anima Salvatoris et anima benedictissimae suae Matris sunt speciei unius, ita eiusdem naturalis capacitatis. Gratia autem Virginis matris gratia Filii Dei ineffabiliter minor est : quomodo ergo fuit tota capacitas eius impleta ?
Durandus quoque inductis secundum Thomam, Albertum, et eorum sequaces, concordat.
Praeterea circa haec refert Aegidius S. Thomae positionem iam scriptam, quam dicit insufficientem : quia ex ea (ut asserit) sequeretur quod etiam modo fierent visibiles missiones Spiritus Sancti, cum sit tempus plenitudinis, et reperiantur aliqui gratia pleni qui sunt in statu docentis et sacramenta administrantis. Hinc Aegidius tertium superaddit, affirmans ad visibilem illam missionem requiri fidei inchoationem, ut scilicet hi propter quorum aedificationem fit visibilis missio, sint manuducendi seu in via manuductionis ad fidem, non manuducti.
Verum si positio Thomae integre inspiciatur, ipse quoque hoc tertium exprimit in quantum exigitur. Ait quippe in solutione tertii argumenti propositae quaestionis : Duplici ratione non oportet modo fieri visibilem missionem ut tunc : primo, quia fide nunc innotescento et publicata, sufficit cognitio in invisibilibus signis, quae sunt charismata gratiarum ; secundo, quoniam signa illa et visiones fuerunt quasi argumenta fidei, ideo non oportet eam rursus probari per illa. Et quamvis Thomas in corpore solutionis non exprimit nisi duo, tamen tertium non excludit, et sicut iam patuit, paulo post satis exprimit illud ; et multo cautius loquitur quam Aegidius.
Imo in responsione sua multa ponit Aegidius quae non sonant. Siquidem inter caetera fatur : Exteriora signa sunt via manuducendi populum ad intellectualem cognitionem ; sed cum homines sunt manuducti, signa cessare debent, eo quod postmodum non iuvent.
Istud inepte prolatum probatur. Miracula namque et signa valent non solum ad infidelium conversionem ad fidem, sed item ad fidelium confirmationem in fide, ad admirationem omnipotentiae Dei, et ad provocandum compunctionem credentium : quod totum ad experientiam patet. Hinc enim beatissimi viri, Servatius, Martinus, Bernardus, Franciscus, et alii pene innumerabiles, maximam habuerunt audientiam reverentiamque in populo, et discordes concordaverunt, plurimos converterunt, religiones et claustra instituerunt, quoniam instar Apostolorum abundaverunt miraculis. Si autem, ut scribit Aegidius, debuerunt signa atque prodigia nunc cessare hominibus introductis ad fidem, sequi videbitur quod Deus per praefatos et alios evangelicae legis Sanctos, superflue et infructuose fecit signa, miracula et portenta : quod nullus sani cordis admittet.
Deinde ait Aegidius : Nunc signis et miraculis non indigemus, imo impedimenta praestarent : quia dum quis exterioribus signis vacat, ab intellectu interiori retrahitur.
Contra hoc facile esset multa inducere, etiam ex verbis sancti doctoris Theodori, qui conscribit quemadmodum homines etiam fideles, aviditate videndi miracula undique confluunt et a remotis concurrunt. Unde et de Iudaeis Apostolus dixit : Signa quaerunt. Sed et sancti viri, Gedeon, Ezechias, ac alii quidam, signa petierunt sibi ostendi. Denique fideles quamvis virtuosi, tamen ex exterioribus et sensibilibus ad interiora et divina eriguntur ac sursumducuntur ; et adspiciendo signa, portenta, miracula, valide inflammantur, ac Deum in suis collaudant effectibus, praesertim supernaturalibus, sanctosque viros miraculis coruscantes, mente et corpore assequuntur. Unde et S.Bernardo apostolico viro interdum per septem milliaria obviasse leguntur. Nec verum est quod exteriora miracula ab intellectu spiritualium retrahunt : imo ad ea contemplanda inducunt. Unde et in Evangelio de credentibus fertur Iudaeis, quod omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Verum ut docet Alexander, exteriora signa dupliciter possunt considerari : primo, ut sunt quidam effectus in se ; secundo, ut sunt supernorum signa charismatum et supernaturaiia opera. Quamvis ergo primo modo pensata, a divinorum impediant contemplatu ; tamen secundo modo considerata, ad omnipotentiae Dei admirationem atque ad suae bonitatis inducunt recentem fervidumque amorem. Imo nec viri heroici et perfecti queunt indesinenter divinorum et immaterialium contemplationibus immorari. Unde quod ait Aegidius : Dum quis exterioribus sensibus vacat, ab interiori retrahitur intellectu : verum est, nisi sensus et sensibilia ad intellectum ac intelligibilia referat ; aliter falsum esset, cum et Isaias sanctus hortetur : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec.
Insuper addit Aegidius, quod hi quibus fit visibilis missio, non debent iam esse manuducti ad fidem : propter quod facta non fuit beatae Virgini.
Cuius dicti error iam patuit. Ad minus enim cum sanctis Apostolis incomparabili Matri Verbi aeterni facta est missio in die celeberrimo Pentecostes. Sed et Petrus diaconus vidit ad aures B. Gregorii columbam pulcherrimam : qua significabatur quod ex inspiratione Spiritus Sancti inhabitantis gratiose mentem Gregorii, idem vir sanctus scripsit. Sic et super S. Fabianum in praesentia populi descendit columba, ostendens eum per merita vitae summo dignum pontificatu. Consimilia aliis Sanctis contigisse noscuntur etiam infra breve tempus, qui et multis tempore isto fulserunt miraculis et refulgent.
Solutio autem obiectorum ex praeinductis iam plana est.
Quaestio III
Tertio quaeritur : In quibus speciebus apparuit ac missus est Spiritus Sanctus, et a quo formatae sunt species illae ;
an etiam habebant veritatem naturae rerum quarum sunt species.
Quemadmodum autem in textu habetur, visibiliter missus est Spiritus Sanctus in specie columbae et nubis ac flatus. Videtur autem quod in tam vilibus speciebus mitti non debuit ; et cum Filio minor non sit, non debuit mitti in specie viliori quam in qua missus est Filius, qui in rationali missus est creatura, puta in humanitate assumpta.
In hac quaestione tria tanguntur : primum, quae sunt corporales formae in quibus est missus ; secundum, a quo formae illae formatae sunt ; et an habuerunt vere naturam rerum quas praeferebant.
Ad primum Thomas respondet :
Visibilis missio fit ad significandum plenitudinem gratiae redundantis in multos. Gratia autem redundat in alios dupliciter, scilicet per instructionem et operationem, secundum quod ille in quo est gratiae plenitudo habet se aliquo modo efficienter ad gratiam. Uterque autem modus redundantiae fuit in Christo : quoniam ipse nos per suam doctrinam ad Dei cognitionem adduxit ; ipse quoque in quantum Deus, dedit gratiam effective, et in quantum homo, per modum meriti. Hinc ad designandum gratiam redundantiae eius in nos per modum operationis, facta est missio visibilis in baptismo : quia tunc ipse a baptismo nihil accipiens, tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis, efficienter ut Deus, meritorie ut homo. Hinc in specie columbae facta est ad eum missio Spiritus Sancti ad spiritualem suam fecunditatem significandam : quia columba est fecundissimum animal. Propter quod et Pater tunc apparuit in sono vocis, naturalem filiationem ipsius protestans ac dicens : Hic est Filius meus dilectus. Ad cuius filiationis similitudinem per gratiam baptismalem in filios adoptionis regeneramur, ut dicitur ad Romanos : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Porro ad insinuandum redundantiam gratiae eius in alios per modum doctrinae, apparuit Spiritus Sanctus super ipsum in lucida nube, cuius est lumen spargere. In quo designatur effusio doctrinae per praedicationem. Idcirco cum vox Patris super ipsum intonuisset : Hic est Filius meus dilectus, adiecit : Ipsum audite. Non ergo oportuit visibilem missionem fieri super Christum in sua conceptione ; sed tunc quando gratia eius coepit praefatis modis in alios redundare.
Apostolis quoque bis facta est visibilis missio. Primo, ad insinuandum redundantiam gratiae ex eis per operationem in administratione sacramentorum. Quae missio facta est in specie flatus, ut fertur apud Ioannem. Unde subiungitur ibi : Quorum remiseritis peccata, etc., ut ostenderetur quod talis auctoritas non devenit in eos nisi ex influxu Capitis, utpote Christi, in quem devenit immediate a Patre. Hinc in Christo significabatur auctoritas ista per volatum columbae desuper venientis, in Apostolis vero per speciem flatus a Christo procedentis. Secundo facta est ad eos missio visibilis ad denotandum redundantiam gratiae per modum doctrinae, in die Pentecostes. Idcirco apparuit super eos in igneis linguis, ut essent verbis proflui caritateque fervidi, proximorum salutem zelantes.
Siquidem species illae in quibus Spiritus Sanctus apparuit, signabant effectus Spiritus Sancti, secundum quos Spiritus Sanctus dicitur multiplex, quamvis in sua essentia unus sit : idcirco in pluribus apparuit speciebus ac pluries. Unde et in irrationalium creaturarum apparuit ac missus est formis quae Spiritus Sancti effectus magis designant. Quod ideo quoque effectum est, quia ut secundo de Caelesti hierarchia capitulo Dionysius protestatur, inferiores creaturae eo ipso quo magis distant a participatione perfecta divinorum, congruentius manifestant divina : quia non potest ex hoc error oriri propter evidentem distantiam talium a divinis. Qui error facilius posset accidere, si per nobiles creaturas signarentur divina : ut si appareret persona divina in stella vel nobiliori natura, posset quis aestimare divinum quid esse in illis.
Haec Thomas in Scripto.
Circa haec quaerit Petrus :
Cur Filius apparuit in sola creatura rationali, Pater in sola audibili, puta in voce, saltem in novo Testamento, Spiritus Sanctus in creatura visibili irrationali ? Et respondet : Pater apparuit ad demonstrandum Filium : quod non potuit expressius fieri quam voce, item propter auctoritatem principii commendandam, quoniam Pater intra se loquendo genuit Filium, qui est Verbum. Filius vero apparuit ut mediator Dei et hominum tantum, non irrationalium creaturarum : taliter autem mediare non convenit Verbo aeterno nisi in rationali natura. Spiritus Sanctus autem missus est atque apparuit in creatura sibi suppositaliter non unita : ideo magis competebat ei in creatura apparere irrationali, quae plus conveniebat significationi institutivae. In toto quoque animali, videlicet in columba, apparuit super Christum, ad significandum in ipso universitatem gratiae ac virtutum, plenitudinemque spiritualium sensuum. Per columbam vero significabatur in Christo innocentia naturae, fecunditas gratiae, sacrificium redemptionis humanae : est namque columba animal innocens, fecundum, et immolaticium. Super Apostolos autem, in quibus fuit gratia particularis, apparuit Spiritus Sanctus in parte animalis, puta in linguis.
Haec Petrus.
Hic quaerit Richardus, an quaelibet specierum in quibus missus est Spiritus Sanctus, fuerit res vere corporalis. Ad quod respondet quod imo, ita quod exteriori sensu potuit apprehendi, quemadmodum columna nubis filios Israel ducens, et ignis rubi. De quibus omnibus secundo de Trinitate loquitur Augustinus : Species illae corporales ad demonstrandum quod opus fuit, subito apparuerunt ; et peractis suis ministeriis, esse mox destiterunt.
Haec Richardus.
Concordat quoque Durandus iam dictis
Praeterea circa haec quaerit Albertus :
Quare tantum in his tribus speciebus manifestatus est Spiritus Sanctus, videlicet in specie columbae, in linguarum specie ignearum, et in specie flatus ? Ad quod respondet : In Spiritu Sancto tria accipiuntur, videlicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio suae personalitatis, sic caritas est, et convenientiam habet cum igne. Effectus autem istius divini ignis, fuit conversio mundi ad fidem et Dei amorem. Idcirco apparuit in igneis linguis : quae super discipulos illos sedebant, quatenus sessio significaret permanentiam Spiritus Sancti in Ecclesia. Si vero attendatur Spiritus Sanctus in donis suis, sic significatur in columba : quae fecunda et simplex est, gemens et sine felle atque malitia ; et talia fiunt corda humana per Spiritus Sancti dona. Si attendatur modus processionis Spiritus Sancti, significatur per flatum : quia procedit a Patre ac Filio ut spiritus vitae ac sanctitatis, conferens toti Ecclesiae sensus spirituales ac motum.
Haec Albertus, qui de his plurima scribit, sed sententialiter exstant praehabita.
Verumtamen ei quod ait Albertus, Spiritum Sanctum in his tribus speciebus tantum manifestatum, obici potest quod secundum expositores, in Christi transfiguratione apparuit in nube : quia et proprietates ac actus Spiritus Sancti per nubem lucidam congrue designantur. Nubes quippe refrigerat, ardorem solis contemperat, terram compluit et fecundat, ac lucem dispergit : quae omnia spiritualiter conveniunt Spiritui Sancto.
Porro Bonaventura hic scribit :
Finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem. Ideo modus apparitionis Spiritus Sancti sumendus est iuxta finem apparitionis. Apparuit autem Filius in carne ut esset mediator ; Spiritus Sanctus vero ut doctor, iuxta illud : Docebit vos omnem veritatem. Ad mediationem autem requiritur extremorum separatorum quaedam coniunctio : ideo Filius Dei rationali creaturae per unionem hypostaticam se univit. Ad eruditionem autem ignorantium opus est signo : ideo Spiritus Sanctus apparuit in creatura ut signatum in signo. Cumque nihil sit Deo hypostatice unibile nisi beatificabile, et hoc solum est substantia rationalis ; ideo Filius in substantia rationali solum apparuit. Quoniam vero usui significationis purae convenit creatura irrationalis magis quam rationalis : ne forsan crederetur unita, et non tantum significans, ideo Spiritus Sanctus apparuit in creatura irrationali quae aliquo modo significaret, sicut flatus designat spirationem, ignis dilectionem. Rursus, quoniam ad perfectam mediationem requiritur quod mediator sit unus et unio inseparabilis, ideo apparitio Filii fuit singularis et indivisibilis. Econtra, cum Spiritus Sanctus non queat perfecte significari in uno signo, oportuit eum per plura significari : propter quod in diversis speciebus est missus atque apparuit, Filius vero in sola humanitate assumpta. Illis vero speciebus Spiritus Sanctus fuit unitus non secundum veritatem, sed intentionem, utpote non in unitate personae, sed ut signo.
Quod si quaeratur unde proveniebat unio talis : dicendum quod dispositive a proprietatibus creaturae, quae per suas proprietates apta fuit Spiritus Sancti declarare personam, ut flatus spiritum, ignis amorem, columba spiritualem fecunditatem. Completive autem venit ex ordinatione divina, quae ordinavit creaturas illas ad hoc, non factas instituendo, sed simul formando atque instituendo, quia ad hoc solum eas formavit ut significarent : ideo columba et ignis cum apparitione coeperunt ac desierunt.
Praeterea, si quaeratur quare tot modis apparuit Spiritus Sanctus : dicendum quod iuxta praehabita, apparitio Spiritus Sancti fuit ad manifestandum plenitudinem redundantiae gratiae. Et quoniam redundantia illa est triplex, ideo tribus modis apparuit. Est enim plenitudo gratiae per redemptionem : et haec fuit in Christo ; estque gratia ista perfecta. Idcirco in Christo manifestata est per columbam, quae fuit pretium redemptionis primogenitorum, et erat animal integrum ac perfectum. Est etiam plenitudo gratiae per influentiam vitae quantum ad sensum et motum : et hoc est per sacramenta Ecclesiae. Quae plenitude sacerdotibus inest : ideo primis illis sacerdotibus, puta Apostolis, datus est Spiritus Sanctus in specie flatus. Nam ut ait Ioannes : Insufflavit in eos, dicens : Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Tertia est plenitudo per cognitionis administrationem sive doctrinam. Quae plenitudo excellenter fuit in primis illis praedicatoribus, puta Apostolis : hinc Spiritus Sanctus apparuit eis in igneis linguis.
Haec Bonaventura.
Insuper ad secundam huius quaesiti partem, videlicet cuius ministerio aut causalitate formatae sunt species illae, respondet hic Thomas :
De hoc est duplex opinio. Una dicentium quod in hoc differunt apparitions novi Testamenti ab apparitionibus veteris, quod apparitiones veteris Testamenti sunt factae per angelos, ut Sancti communiter dicunt, apparitiones vero novi Testamenti per ipsas divinas personas. Idcirco in istis apparitionibus ipsae divinae personae dicuntur missae, non angeli ; in illis autem apparitionibus angeli missi sunt, non divinae personae. Alii dicunt quod utraeque apparitiones ministerio factae sint angelorum. Videntur vero utrique quantum ad aliquid dicere verum. Nam et in apparitione veteris Testamenti et in missione visibili novi Testamenti, duo considerantur : videlicet id quod extra apparet, et item id quod intus efficitur seu factum significatur. Diversimode tamen, quia in apparitione veteris Testamenti illud extra apparens non refertur ut signum ad id quod interius est, sed ad aliquid aliud, sicut ad significandum Trinitatem, aut aliquid tale. Hinc id quod interius est, nil aliud est quam ipsa cognitio aut illuminatio animae de rebus quae per exteriora signa signantur. Et quia secundum B. Dionysium, illuminationes divinae per angelos sanctos descendunt in nos, ideo ministerio angelorum in illis apparitionibus utrumque est factum, videlicet et id quod exterius fuit, et quod interius. Ideoque nullo modo fuit ibi missio divinae personae, quae tantum attenditur secundum immediatum effectum personae divinae. In missione autem visibili, id quod extra apparet, est signum eius quod interius factum est vel tunc vel ante. Unde interius ponitur non tantum cognitio aliqua, sed effectus aliquis gratiae gratum facientis, qui est immediate a divina persona, quae et ratione illius effectus mitti asseritur ; quantum vero ad id quod exterius est, angeli ministerium habent. Unde in Moralibus loquens Gregorius de voce qua Pater respondit Filio : Et clarificavi, et iterum clarificabo, ait : Pater de caelestibus loquens, verba sua quae ab hominibus audiri voluit, administrante rationali creatura, utpote angelo, formavit. Et eadem est de aliis ratio.
Si autem obiciatur, quoniam angelus ut motor unitur corpori quod ab ipso formatur : si ergo species illae in quibus Spiritus Sanctus visibiliter missus est, ab angelo sunt formatae, tunc sunt corpora assumpta ab angelis ; sicque dicetur in eis mitti angelus, non divina persona.
Secundo, quia si res illae corporeae in quibus visibiliter missus est Spiritus Sanctus, ab angelis sunt formatae, apparet quod et corpus humanum in quo visibiliter missus est Filius, sit formatum ab angelis.
Respondendum ad primum, quod quamvis angelus formet speciem exteriorem, non tamen interiorem producit gratiae gratum facientis effectum, ob quem mitti persona perhibetur divina ; nec est inconveniens ut persona divina et angelus simul mittantur.
Ad secundum, quod corpus a Filio in unitate personae assumptum, non decuit ob suam dignitatem formari nisi immediate a Deo.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in Summae suae prima parte, quaestione quadragesima tertia :
Illae, inquit, creaturae visibiles formatae sunt ministerio angelorum, non tamen ad personam angeli designandam, sed Spiritus Sancti. Cumque Spiritus Sanctus fuerit in illis creaturis sicut signatum in signis, idcirco secundum eas Spiritus Sanctus est missus, non angelus. Propter quod tertio de Trinitate loquitur Augustinus : Quae visibiliter fiunt divinitus, dispensantur per angelos.
Circa hoc scribit Richardus :
Videtur mihi quod species illae in quibus missus est visibiliter Spiritus Sanctus, formatae sint a Deo, mediante angelico ministerio, quamvis Deus per se immediate eas facere potuisset ; sed ad ostendendam suae affluentiam bonitatis, voluit eas formare per causas secundas. Unde et quarto capitulo de Angelica hierarchia S. Dionysius contestatur : Docet et hoc sapienter Theologia, per angelos eam ad nos legem provenire, ac secunda reduci in Deum per prima. Hinc tertio de Trinitate Augustinus fatetur : Omnia quae patribus visa sunt cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per creaturam facta manifestum est, etsi nos latet qualiter angelis ministris fecerit ea. Quarto quoque de Trinitate disseruit Augustinus : Si quaeritur qualiter facta sit vox Patris qua manifestatus est Filius, vel species corporalis qua ostensus est Spiritus Sanctus, per creaturam haec facta non dubito. Nec obstat quod rursus tertio de Trinitate fassus est Augustinus : Sermo (inquiens) novi Testamenti, non per angelos sed per Filium factus est. Hoc equidem dixit Augustinus de verbis evangelicae legis quae Filius Dei proprio ore inter homines conversando deprompsit.
In illis autem formis et creaturis angeli apparuerunt et locuti sunt ut servi atque vicarii Dei, Deum repraesentantes, nec quasi in propria persona loquentes. Ideo actio et locutio attribuuntur Deo, non angelo. Rursus, quamvis apparitiones factae sint per angelos in veteri lege, nobiliores tamen sunt apparitiones factae in evangelica lege, etiam illae in quibus missus est visibiliter Spiritus Sanctus in irrationalibus creaturis : quia expressius nobiliorique modo et magis de propinquo repraesentabant.
Haec Richardus.
Concordat Udalricus in Summa sua, scribens libro tertio :
De speciebus sensibilibus in quibus Deus apparuit, dico quod ministerio angelorum sint factae. Et si fuerunt vere corporales naturae, sicut de apparitionibus visibilium diximus missionum, tunc peracto suo officio disparuerunt, ne naturaliter et non miraculose ad solum praedictum officium crederentur factae si manerent, et redactae fuerunt in materiam ex qua erant formatae. Non enim consuevit Deus in miraculis suis novas creare materias, sed factas ut voluerit transformare, ut patet in conversione aquae in vinum, multiplicationeque panum. Eadem ratione, cum disparere facit formatum ex materia, non redigit in nihil, sed in materiam de qua fuit formatum.
Haec Udalricus. Cuius ultima verba, quod scilicet Deus in suis miraculis non consuevit materias novas creare, recitative commemoro : quia et aquam copiosam toti multitudini filiorum Israel ac iumentis eius sufficientem videtur non sine creatione novae materiae produxisse de petra. Sed hoc suo loco discutiendum servetur.
His autem quae dicta sunt de formatione corporalium rerum in quibus fit visibilis missio per ministerium angelorum, concordat Aegidius, aliique doctores communiter.
Nunc respondendum ad tertium huius quaesiti, an scilicet res et species illae in quibus visus est et apparuit Spiritus Sanctus, fuerunt vere tales quales esse videbantur, an scilicet fuit vera et viva columba, verusque ignis et linguae. De quibus quaesitis opiniones sunt variae, nec videtur inde certitudo haberi.
Ait quippe hoc loco Albertus :
Columba illa species fuit columbae, non verum naturaleque animal. Sancti namque affirmant quod peracto suo obsequio in pristinam materiam sit reversa. Si demum quaeratur a quo illa movebatur columba : dicendum, quod illud quod movetur a motore intrinseco et unito motuque processivo, est animal ; sed ita non movebatur illa columba, imo movebatur a motore non unito sibi : qui motor fuit voluntas Dei, cui cuncta obediunt.
Haec Albertus.
Verum in hac re discipulus et imitator eius Udalricus aliter sensisse videtur. Ait namque in Summa sua, tertio libro :
Apparitiones et missiones novi Testamenti sunt factae in rebus habentibus veritatem suae naturae, ita quod voces in quibus se Pater ostendit, verae voces fuerunt ; et flatus et columba et ignis in quibus Spiritus Sanctus est missus atque apparuit, veritatem suorum naturalium habuerunt. Aliter quippe non habuissent proprietates illas consequentes rerum illarum naturas, per quas proprietates designabatur et monstrabatur Spiritus Sanctus et effectus ei appropriatus. Cumque ratione significationis illius, haec persona divina magis quam alia dicatur in his creaturis esse, signari, mitti et apparere ; sine hoc, id est sine veritate rerum et naturarum illarum, non posset apparitio vel missio haec dici huius persona, quamvis his plurimi contradicant. De Filio autem non est dubium quin in veritate humana natura sit missus.
Haec Udalricus.
At vero Thomas de hac re in diversis locis diversimode invenitur sensisse. Nempe hoc loco et in prima parte Summa, tenet quod non fuit vera columba nec verus ignis ; sed in tertia parte Summa sua tenet oppositum. Scribit ergo hoc loco :
Columba illa non fuit animal verum, sed tantum similitudo columbae visibiliter ostensa in aliqua materia ad hoc appropriata. Nec fuit fictio ibi aut ludificatio aliqua : quoniam similitudo illa columba non ostendebat aliquam veritatem in ipsa columba, sed ad manifestandas proprietates invisibilis missionis. Ideo non fuit ibi falsitas signi, quia signatum correspondebat signo et res similitudini. Quemadmodum aliquis loquens per metaphoricas locutiones non mentitur : non enim sua locutione audientes intendit ducere in res qua per nomina designantur, sed potius in illas res quarum res illa significata per nomina similitudinem habent. Conformiter dicendum de igne.
Haec Thomas in Scripto.
In prima vero parte Summa sua, quaestione quadragesima tertia, consonanter his loquitur.
Verum in tertia parte Summae [q.39] tenet contrarium. Quo ait :
Non decebat ut Filius Dei, qui est Veritas Patris, aliqua deceptione aut erroris occasione uteretur. Propter quod non phantasticum, sed verum corpus assumpsit. Et quia Spiritus Sanctus dicitur Spiritus veritatis, etiam ipse veram columbam formavit in qua appareret, quamvis non assumpserit eam in unitatem personae. Unde in libro de Agone christiano asserit Augustinus : Neque hoc ita dicimus, ut Dominum nostrum Iesum Christum dicamus solum verum corpus habuisse, Spiritum Sanctum vero fallaciter apparuisse oculis hominum ; sed ambo corpora illa credimus esse vera. Quibus verbis subiungit : Sicut non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic etiam non oportebat ut eos falleret Spiritus Sanctus ; sed omnipotenti Deo, qui naturam universam fabricavit, non fuit difficile ex nihilo verum corpus columbae sine aliarum ministerio columbarum figurare, sicut nec fuit ei difficile verum corpus in utero Mariae sine semine formare, cum creatura corporea et in visceribus Virginis ad formandum hominem, atque in mundo ad formandum columbam, imperio ac voluntati Dei serviret.
Haec Thomas.
Hinc scribit Durandus :
Utrum species illae fuerunt verae res an non, non potest omnino certitudinaliter sciri, cum quaestio sit de facto. Si enim esset de possibilitate, esset facile respondere. Potuit namque Spiritus Sanctus apparere in vera columba, et item in sola specie seu similitudine columbae, sicque de aliis. Sed quoniam quaeritur quid de facto fuerit, sufficit ad hoc dare persuasionem probabilem. Est ergo notandum quod aliquid potest dici non vera res dupliciter : uno modo, quia non est aliquid in re extra, sed tantum in imaginatione ; alio modo, quia licet sit aliquid in re extra, non tamen est tale quale apparet. Si quaestio intelligatur primo modo, dicendum quod res illae fuerunt verae res extra, ut columba et flatus. De igneis autem linguis movet secundo de Trinitate Augustinus dubitationem, an solum fuerint in apparitione imaginaria, quia Scriptura dicit : Apparuerunt illis dispertitae linguae. Nec tamen determinat ibi quid sit inde tenendum, quoniam apparitio in Scripturis interdum vocatur imaginaria visio, interdum visio rei exterius exsistentis. Probabilius tamen tenetur quod illae linguae fuerunt vere ad extra : quoniam iuxta praehabita, ex hoc dicitur visibilis missio, quoniam fit sub signo visibili exteriori et corporali, nec imaginaria visio sufficit ad rationem visibilis missionis.
Si autem quaestio intelligatur secundo modo, an scilicet res illae tales fuerunt ut videbantur, an scilicet erant vera columba et verus ignis : dicendum, quod probabiliter quibusdam videtur quod erant tantum similitudines rerum extra ostensae in materia aliqua. Missio namque visibilis fit ad hoc ut credatur ei cui fit missio illa, tanquam habenti ministerium doctrinae ac praedicationis. Sed magis creditur ei ex hoc quod signum visibile est similitudo quaedam ostensa in materia aliqua, quam si esset res vera qualis apparet. Verbi gratia, si fuisset vera columba quae apparuit super Christum, quae peracto officio avolasset, creditum fuisset quod forsan a casu advenisset. Ex hoc autem quod apparuit subito, atque peracto suo officio repente disparuit, magis patuit esse miraculum. Ideo magis decuit tales apparitiones fieri per rerum similitudines, quam per res ipsas : sicut et apparitiones angelorum sanctorum fiunt in corporibus quae videntur esse humana, et tamen non sunt. Clarum est etiam quod nubes lucida non fuit talis quales caeterae nubes, videlicet causata ex vaporibus elevatis ex aquis ; sed erat quasi quaedam subita condensatio aeris cum refulgentia radiosa : sicut nec vox tunc audita, fuit vox vera, utpote rei animatae, quamvis fuerit verus sonus similis voci humanae, ex determinata aeris percussione formatus. Ignis quoque qui apparuit super Apostolos, non videtur fuisse verus ignis : non enim combussit, nec Sancti dicunt eum miraculose impeditum a combustione. Sed flatus in quo datus est Spiritus Sanctus, potuit verus exstitisse flatus. Porro aliis apparet quod columba illa fuit vera columba : quod expresse tenet Augustinus in libro de Agone christiano, et etiam frater Thomas in tertia parte, tricesima nona qusstione, quamvis in Scripto primi teneat id quod dictum est prius.
Haec Durandus.
Demum Aegidius :
Secundum diversas, inquit, Spiritus Sancti missiones, diversimode est loquendum de speciebus in quibus apparuit Spiritus Sanctus, an fuerint corporales, an imaginariae tantum. Siquidem de columba planum est quod corporali apparuit specie : quoniam scriptum est columbam illam descendisse corporali specie. Sed prout apparuit in linguis igneis dispertitis, magis consonum textui videtur visionem illam factam secundum imaginarias species : quia non legitur quod viderunt huiusmodi linguas, sed quod apparuerunt eis, vel secundum aliam translationem,visae sunt illis linguae. Sic namque consuevimus loqui cum secundum imaginationem aliqua vidimus. Sicque esset dicendum linguas illas fuisse solum in imaginatione secundum phantasticum organum.
Haec Aegidius.
Verum, ut modo probatum est, verius est censendum quod linguae illae vere corporaliter forinsecus videbantur. Et hoc credi necessarium reor, si rite pensetur Scriptura, quae ait verissime, quod sedit supra singulos eorum, id est, ipse Spiritus Sanctus in illis linguis sedit super discipulos et caeteros inibi congregatos, ut per ipsam exteriorem sessionem ostenderetur in eorumdem quiescere cordibus, quemadmodum in Evangelio recitatur Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba descendisse super Christum, atque mansisse super ipsum. Dictum est quoque quod missio visibilis fit ad ostendendum aliis exuberantem gratiam esse in his ad quos fit missio ipsa : hoc autem exteriori sensibili signo aptius demonstratur. Sed et Gregorius ait in homilia, quod foris apparentibus igneis linguis, intus facta sunt corda flammantia. Item Hieronymus super Matthaeum affirmat simpliciter ignem super credentes sedisse.
Hinc Richardus :
Quaelibet, ait, species in qua refert Scriptura Spiritum Sanctum esse missum, vere fuit res corporalis quae sensu particulari potuit apprehendi.
Haec Richardus : qui tamen tenet quod columba illa et ignis non erant veram et specificam columbae ac ignis naturam habentes.
Praeterea omnibus his pro posse attentis, verius reor quod erant vere atque univoce columba et ignis, flatus ac nubes : tum propter auctoritatem Augustini id aperte insinuantis ; tum propter rationes quas ad hoc Augustinus inducit, et quas Thomas in tertia parte Summa tangit ac sequitur ; tum quia per veram columbam verumque ignem, proprietates, virtutes et actiones adorandi Spiritus Sancti multo convenientius ac verius designantur, quam per similitudines eorumdem, quemadmodum proprietates Christifidelium multo aptius veriusque notantur per veras oves et agnos, quam per solas ipsorum similitudines seu picturas. Imo similitudines rerum directe et immediate non designant nisi res ipsas quarum sunt similitudines. Cum ergo in illis speciebus et rebus missus sit Spiritus Sanctus, quae proprietates, virtutes et actus ipsius evidentius signant, patet (ni fallor) quod vera et viva fuit illa columba supernaturaliter facta. Ad cuius corpus formandum ministerium exhibuit angelus. Animam vero eius non videtur in instanti potuisse educere neque creare ; an vero in tempore perbrevi per applicationem activorum et passivorum, disputantibus derelinquo. Verum divina omnipotente virtute celerrime fieri quivit quod per naturales causas fit successive.
Argumentorum hinc inde tactorum solutio patet ex dictis. Atque ad primum in principio motum, dicendum quod dignitas rerum creatarum nil facit ad hoc ut in ea divina persona mittatur, sed aptitudo designandi proprietates, virtutes et actus personae quae mittitur : ideo quamvis Spiritus Sanctus Filio sit prorsus aequalis, non tamen derogat excellentiae eius, quod in vilioribus apparuit ac missus est creaturis quam Filius.
Praeterea circa haec quaerit Richardus :
An Christus secundum statum passibilem fuit angelis minor ? Et respondet, quod quantum ad gratiam et gloriam, fuit maior. Quantum vero ad animam, non fuit secundum quosdam angelis minor : quia secundum Glossam ad Hebraeos secundo, minor fuit angelis corpore et non mente. Verumtamen quia natura angelica simpliciter nobilior est quam humana, ut Sancti testantur, ideo aliis videtur quod quantum ad naturalia, fuit anima Christi inferior angelis et minor natura angelica. Porro quoad gratiam unionis, fuit simpliciter maior. Sed quoad naturam passibilis corporis, fuit angelis minor, quemadmodum scriptum est : Minuisti eum paulo minu ab angelis. Et recte ait paulo minus : quoniam status passibilitatis in statum gloriae et immortalitatis fuit paulo post convertendus.
Haec Richardus.
Bonaventura vero ait, quod Christus quantum ad naturam mentis saltem, non fuit minor angelis. Quod accipi potest de mente animae Christi non secundum pura naturalia, sed per ordinem ad gratuita et ad finem.
Ideo ait Aegidius : Anima Christi considerata secundum suam naturam absque superadditis gratis donis, fuit inferior quolibet angelo.
Petrus vero breviter ait, quod Christus in quantum viator, fuit quodammodo et secundum quid angelis minor ; maior vero eisdem ut comprehensor.
Circa hac quaerit Aegidius :
utrum Spiritus Sanctus ratione suae visibilis missionis sit minor Patre. Ad quod respondet : Hanc quaestionem diligenter pertractat Augustinus primo de Trinitate, ostendens Spiritum Sanctum non esse dicendum minorem Patre ratione visibilis missionis aut apparitionis, secundum quod Filius dicitur minor. Quocirca sciendum, quod nunquam fit communicatio idiomatum nisi ratione unitatis suppositi : quoniam nisi musica et ars aedificatoria in eodem essent supposito, ea quae competunt homini ratione musicae, non convenirent aedificatori. Non tamen cum reduplicatione fit communicatio illa : non enim musicus aedificat in quantum musicus, nec aedificator canit in quantum aedificator. Ita aequalitas ad Patrem competit Filio atque Spiritui Sancto ratione increatae naturae veraque deitatis, minoritas vero competit Filio ratione natura assumpta : ideo nisi in eodem supposito essent natura creata et increata, non posset eadem persona dici aequalis Patri et minor. Quoniam ergo Spiritus Sanctus nequaquam in unitatem persona univit sibi columbam aut aliam quamcumque speciem in qua missus est et apparuit, idcirco secundum nullam illarum est minor Patre, nec aliqua specierum illarum proprie pradicatur de eo.
Et si obiciatur quod ait Remigius : Quidam dicunt stellam qua Christo nato apparuit, fuisse Spiritum Sanctum : dicendum quod duplex est praedicatio, puta : formalis seu per identitatem ; et causalis, sicut odor dicitur fumalis evaporatio, seu repraesentativa, quemadmodum statua Herculis dicitur Hercules : sicque Spiritus Sanctus vocatur columba seu stella, qua est effectus et signum Spiritus Sancti.
Haec Aegidius.
Quaritur an verum sit quod ait Hilarius, Pater est maior Filio ratione auctoritatis, nec tamen Filius minor est Patre. Videtur quod non, quia maior et minor relative dicuntur ad invicem.
Ad hoc Thomas respondet :
Dans et recipiens comparantur ad invicem dupliciter. Primo, quantum ad datum : et sic Pater non est Filio maior, nec Filius Patre minor, quia totam suam essentiam Pater communicat Filio. Secundo, quantum ad rationem dandi seu donationis : sicque dans, in quantum dat, quamdam habet dignitatem ; recipiens vero nullam habet imperfectionem ex eo quod recipit, nisi imperfecte accipiat. Sicque Patri convenit dignitas quaedam ; non tamen minoratio, indignitas aut minoritas Filio, quia non imperfecte, sed perfectissime accipit quidquid est Patris. Sicque quod dicitur maior, potius sonat dignitatis perfectionem, quam magnitudinis comparationem. Quamvis ergo Sancti attribuant Patri auctoritatem, non tamen proprie attribuitur subauctoritas Filio, sed per abusum loquentium est praesumptum. Et hoc sonant verba S. Hilarii, dicentis : Maior est donans, sed non est minor cui unum et idem esse donatur.
Haec Thomas.
Concordat Albertus.
Porro Bonaventura hic addit :
Nihil impedit quare Filius non dicatur minor Patre ratione subauctoritatis, sicut Pater maior Filio ratione auctoritatis, nisi quoniam nomina indignitatis non debent in divinis trahi ad usum, vel quoniam sancti Doctores, quantum valent, elongant se ab haereticorum fallacia. Ideo cum dixisset Hilarius Patrem maiorem, noluit quod Filius diceretur minor, ne videretur illa maioritas non tantum auctoritatis, sed etiam inaequalitatis. Et quamvis Hilarius posuit in Patre auctoritatem, non tamen legitur in Filio posuisse subauctoritatem, sed verbum illud a magistris est additum.
Haec Bonaventura.
Aegidius vero praetactam Thomae responsionem nititur improbare, sed inepte. Tamen quod assignat Aegidius pro causa cur Pater dicatur Filio maior, non tamen Filius Patre minor, non videtur irrationabiliter dictum : siquidem dicit Patrem esse maiorem, quoniam competit ei esse totius deitatis principium (quod qualiter intelligendum sit, infra habebitur) ; Filium vero non esse Patre minorem, quia non esse totius deitatis principium, non est in Filio indignitas, sed proprietas, quia a Patre.
Verum tamen absolute loquendo, verba illa Hilarii non videntur bene sonare : quia cum haereticis non debemus communicare in verbis, quantum poterit evitari. Ariani autem reprobi ac perfidi dixerunt Patrem Filio esse maiorem. Ideo recte ait Richardus : Hilarius sumit maioritatem improprie ; ideo sermo ille non est extendendus, nec proferendus nisi cura sana determinatione. Sumit namque maioritatem non prout notat inaequalitatem, sed prout dicit relationem principii ad id cuius est principium.
