Distinctio XLIV — Livre I — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre I

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE QUARTAE

In hac distinctione Magister refert et reprobat opinionem limitantium potentiam Omnipotentis quantum ad modum, dicentes quod Deus non posset res facere meliores meliorive modo quam fecit, facit aut faciet eas. Deinde inquirit, an Deus possit nunc quod aliquando potuit. Estque quaestio ista similis quaestioni superius motae, videlicet, an Deus sciat nunc omnia quae aliquando scivit.

 

 

QUAESTIO PRIMA

Hic quaeritur primo : Utrum Deus possit aut potuerit creaturas facere meliores aut meliori modo quam fecit.

 

Quod sic videtur.

Primo, quoniam infinita est potentia eius, et non terminatur ad aliquid : ergo tam in naturalibus quam in gratuitis, in substantialibus et accidentalibus, potuit creata facere meliora, sed et modo meliori ; ita quod impossibilia essent.

Rursus, quod creaturae, praesertim rationales, per studium et laborem successive adipiscuntur, Deus eis potuit concreare, et sic meliores fuissent effectae.

Tertio, potuit creaturis conferre ut ab exordio generationis essent perfectae consolidationis ad ambulandum et prolificandum.

Quarto, decor atque perfectio ordinis universi in speciebus et coordinatione earum consistit ; potuit autem producere species rerum in ascendendo multo plures quam condidit, et sic universum esset perfectius.

Quinto, mundus secundum certissimam fidei veritatem innovabitur, et tunc meliorabitur valde.

 

In oppositum est, quia divinus Dionysius libro de Divinis nominibus : Optimi, inquit, est optima adducere. Et simile est quod Plato asserit in primo Timaei : Optimus (inquiens) erat, ab optimo autem invidia longe est relegata. Porro invidentiae exstitisset, si non contulisset rebus quantum capere poterant : praesertim cum et Scriptura testetur, Dei perfecta sunt opera. Insuper in littera positum et ex verbis Augustini acceptum, videlicet, quod Deus vel potuit creaturas facere meliores et noluit, et sic invidus fuit ; vel voluit et non potuit, sicque impotens fuit : hoc, inquam, argumentum videtur procedere, quoniam super Genesim loquitur Augustinus : Si facere bona non posset, nulla esset potentia ; si posset et nollet, magna esset invidentia.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Concedendum est indistincte, quod Deus potuit res facere meliores quam fecit. Sed an res potuerunt fieri meliores quam factae sunt, distinguendum est : quia res considerari possunt secundum se, et sic quaelibet res potuit melior fieri. Secundo, considerari possunt per respectum et ordinem ad universum : sicque fieri nequeunt meliores quantum est de potentia rei factae ; sed quantum est de potentia facientis, fieri possent meliores. Hinc Hugo : Omne quod fecit Deus, melius esse potest, si tamen velit Deus ; ideo non in se sed in Deo hoc potest.

Cumque inquiritur, an universum potuit melius fieri : dicendum, quod contingit loqui de universitate simpliciter, vel de hac universitate ; item contingit loqui de universitate secundum rationem, et secundum rem. Loquendo de universitate secundum rationem sive simpliciter, sic non potest intelligi aliquod bonum extra universitatem ; sed loquendo secundum rem, seu de hac universitate, potest aliquod bonum extra universitatem intelligi, potestque universitas melior fieri in toto atque in partibus suis.

Si vero quaeratur, an res potuerunt modo fieri meliori ; dicendum, quod melior modus intelligi potest ex parte facientis, videlicet Dei creantis : et sic non potest Deus facere meliori modo, id est, meliori sapientia, meliori bonitate, meliori potentia, cum ipse sit sapientia, bonitas et potentia sua. Si vero modus intelligatur ex parte rei factae, potest Deus meliori facere modo, hoc est, ut res sit facta in modo meliori, seu melius habens.

Si autem obciatur, quod Hugo in suis ait Sententiis : Quidquid facit Deus, si melius facere potest quam facit, in hoc ipse non bene facit quod non optime facit quod facit. Facere quippe et nolle melius facere, est facienti male efficere : quod bona mens de Deo dici non sustinet. Ergo non potest aliquid facere melius, nec modo meliori quam facit. Respondendum, quod verba Hugonis locum habent quando agens operatur ex debito ; Deus autem nulli est debitor. Deus quoque optime operatur quantum est ex parte sui, quamvis non ex parte creaturae.

Haec Alexander.

 

Porro Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, respondet :

Nonnulli dicunt, quod si adverbium « melius » determinat verbum « facit » in ordine ad suppositum seu rem nominativi, non potest Deus aliquid melius facere, cum omnia operetur ratione aeterna et exemplari, nec meliori ratione facere potest. Si vero determinet factionem ad rem accusativi, facere potest melius, id est rem meliorem. Unde secundum Augustinum : Deus facere potuit hominem ita, ut homo peccare non posset.

Sed his obici potest, quia si propositio illa est vera prout adverbium hoc, melius, determinat rem nominativi, vel hoc est habendo respectum ad effectum, vel non. Si non habendo respectum ad effectum, nequaquam determinat verbum hoc, facit. Si ergo ly melius habet respectum ad verbum, sequitur quod Deus optime facit quidquid facit in quantum facit : ergo propositio illa est vera, sive ly melius referatur ad nominativum, puta ad Deum, sive ad accusativum, scilicet ad rem. Quod concedimus. Nec sequitur, Deus potest rem facere meliorem, ergo potest melius facere : sicut non sequitur, Deus potest mutabilia praevidere, ergo potest mutabiliter praevidere. Dicimus ergo, quod homo optime est creatus in statu et ordine in quo est creatus, hoc est in libero arbitrio. Unde loquitur Augustinus, quod Deus iudicavit homines meliores, si deliberative ei servirent. Quamvis enim unum solum sit optimum absolute loquendo, tamen comparatis omnibus rebus ad Deum prout ab ipso fiunt et ordinantur, quodlibet optimum est non simpliciter, sed in genere et ordine suo. Propterea scriptum est : Vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Circa quod asserit Augustinus : Unumquodque per se bonum, sed in universalitate valde sunt bona.

Si praeterea obiciatur, Deus non potest facere nisi quod debet ; dicendum, quod verbum hoc, debet, non convenit proprie Deo, nec Deus nobis proprie obligatur, cum eius promissiones non sint nisi suae bonitatis et liberalitatis declarationes.

Haec Antisiodorensis.

Cuius responsio videtur dissentire  ab Alexandro.

 

Albertus vero respondet :

Quaestio quaerens de bonitate singularum rerum in se, dupliciter potest intelligi : uno modo, de bonitate rerum quae sunt in se, in propriis naturis generibusque suppositae ; alio modo, de rebus exsistentibus in Creatoris potentia tantum. Si primo modo, adhuc dupliciter potest intelligi : primo, de bonitate pertinente ad esse rei substantiale ; secundo, de bonitate accidentali. Primo modo, sic nulla res potuit melior fieri quam est facta : quoniam naturalis capacitas rerum iuxta earum essentialia principia determinata est, nec in principiis essentialibus aliquid melius fieri potest in natura et specie quam fit. Si autem intelligatur secundo modo, videlicet de bonitate et entitate accidentali, dico quod potuit melius fieri seu peius, secundum quod res quotidie in melius deteriusque mutantur. Si vero quaestio intelligatur solum de rebus in potentia Creatoris suppositis, dico quod possint melius et minus bene fieri in utroque esse, videlicet substantiali et accidentali, iuxta Creatoris voluntatem ; sicque sumit Magister in littera.

Naturalem demum capacitatem rebus contulit Deus, sed non tribuit maximam quam potuit. Et si quaeratur quare, dico quod ex sapientia sua disposuit non dare maiorem ; et cur hoc, ego ignoro, non Deus.

At vero dum quaeritur, an Deus potuit universum facere melius ; respondendum, quod universitas potest tripliciter considerari : primo, ut supposita in esse ; secundo, ut supposita in potentia Creatoris ; tertio, ut in quibusdam supposita in esse, atque in aliis posita esse in potentia efficientis dumtaxat. Si supponatur in esse, sic apparet mihi, quod in rebus quae sunt, nunquam poterat melior fieri harmonia naturalis quam facta est quantum ad naturalia dona ; sed quoad accidentalia atque gratuita, res poterant fieri meliores. Si vero totus mundus supponatur esse tantum in potentia facientis, videtur mihi, quod meliorem poterat facere mundum ac melius ordinatum.

Si autem tertio modo ponatur, scilicet partim esse in re et partim in Creatoris potentia, ut si ponamus caelum esse et motum, et asinos et terram, et caetera non esse nisi in mente divina ; sic apparet mihi, quod sine confusione harmoniae mundi non possunt reliquae res melius fieri quoad substantiam, quam factae sunt : quamvis in nullo restringam potentiam Dei, quae semper facere potest quod vult ; sed loquor de fieri. Et hoc ideo dico, quoniam asinus seu alia species duplicem habet bonitatem : unam in se, et aliain in comparatione ad aliam. Nam in comparatione ad equum, est asinus vilis ; in comparatione autem ad hominem, est adhuc vilior. Si ergo omnes res aliae fierent meliores, efficeretur asinus minus bonus bonitate comparationis, quam esse deberet, et sic disturbaretur harmonia seu consonantia ordinis universitatis.

Haec Albertus.

 

Concordat Thomas, dicendo :

Unicuique rei Deus conferre plus potuit de bonitate accidentali. Loquendo autem de bonitate essentiali, facere poterat Deus aliam rem meliorem qualibet re creata. Non tamen potuit hanc rem facere meliorem : quia si bonitati essentiali quid bonitatis essentialis addatur, non manet eadem natura seu species, sicut in numeris species variatur addita aut abstracta unitate. Ideo sicut Deus facere nequit ut ternarius manens ternarius habeat quatuor unitates, quamvis quolibet numero maiorem valeat numerum facere ; ita nec facere potest quod res creata habeat maiorem vel minorem bonitatem essentialem, et maneat eadem.

Verum dum quaeritur, an universum melius facere potuit ; respondendum, quod bonum universi consistit in duplici ordine, videlicet, in ordine partium inter se, et in ordine totius ad Deum, et in hoc ordine principaliter consistit.

Accipiendo ergo bonum ordinis partium ad invicem, potest considerari vel quantum ad ipsas partes ordinatas, vel quantum ad ordinem partium. Si quantum ad ipsas partes, potest universum intelligi melius fieri, vel per additionem plurium partium, ut scilicet crearentur multae aliae species, quae possunt esse : nam et inter summam creaturam et Deum est infinita distantia. Et sic Deus potuisset et adhuc posset universum facere melius : sed illud universum haberet se ad istud sicut totum ad partem, et sic nec penitus esset idem, nec penitus aliud ; haecque additio bonitatis esset per modum quantitatis discretae. Potest quoque intelligi melius istud quasi intensive, videlicet mutatis omnibus partibus eius in melius, quia si aliquae partes eius meliorarentur aliis non melioratis, non esset tanta bonitas ordinis : ut patet in cithara, cuius si omnes chordae meliorantur, fit dulcior melodia ; si vero aliquae chordac tantum, fit dissonantia. Porro haec melioratio omnium partium intelligi potest secundum bonitatem accidentalem : et sic fieri potest a Deo, manentibus eisdem partibus et eodem universo. Et etiam potest intelligi secundum bonitatem essentialem : et sic quoque Deo possibilis est, qui innumerabiles alias species condere potest ; sed sic non essent penitus partes eaedem, nec prorsus idem universum, ut constat ex dictis. Si autem sumatur partium ordo, sic non potest melior esse per modum quantitatis discretae nisi fieret additio in partibus universi, quia in universo nihil est inordinatum ; sed intensive posset melior esse quantum ad ordinem qui sequitur bonitatem accidentalem, eisdem manentibus partibus : quoniam quanto aliquid in maius bonum redundat, tanto est melior ordo. At ordo sequens bonitatem essentialem, non posset melior esse nisi fierent aliae partes et quodammodo aliud universum.

Similiter ordo qui est ad finem potest considerari, vel ex parte finis, et sic melior esse non valet, cum universum ordinetur in Deum, qui finis est optimus ; vel ex parte ordinis, et sic secundum quod cresceret bonitas partium universi et ordo earum ad invicem, posset meliorari ordo in finem, eo quod tanto propinquius se ad finem haberent, quanto similitudinem divinae bonitatis magis consequerentur, quae est omnium ultimus finis.

Haec Thomas in Scripto.

Idem in prima parte Summae, quaestione vicesima quinta.

 

Consonat Petrus, dicens quod loquendo de universo in generali, non potest melius esse, quoniam extra ipsum nullum bonum relinquitur secundum intellectum ; secus est loquendo de universo in particulari, quia sic melius posset esse, etc., ut supra in verbis Thomae nunc praeinductis.

 

Richardus vero de his scribit diffuse, tamen responsio eius in verbis iam habitis totaliter continetur.

 

At vero Bonaventura circa haec multa quaerit.

Primo, utrum Deus potuerit mundum facere meliorem quantum ad substantiam partium integrantium eius. Et concordat solutio eius cum praeinductis, videlicet, quod istum eumdem mundum non potuit facere meliorem quantum ad essentiales eius bonitates et perfectiones specificas ; sed quoad accidentalia, poterat maior et melior fieri : sicut et puerum posset facere magnitudinis giganteae, et tamen consisteret idem homo. Posset quoque et alium facere mundum isto maiorem, et utroque modo meliorem.

Secundo quaerit, an mundus potuit fieri melior quoad partium integrantium proprietates. Et respondet, quod si quaestio intelligatur de partibus pertranseuntibus, ut sunt individua corruptibilia, illas potuit et potest hoc modo facere meliores : quia non sunt de integritate atque substantia universi. Si vero quaestio intelligatur de partibus mundi quae sunt de constitutione, integritate et substantia universi, et immediate a Deo creatae sunt (ut sunt natura intellectualis, rationalis, caelestis et elementaris), distinguendum : quia loquendo de eis secundum se et absolute, poterat unaquaeque in melioribus proprietatibus accidentalibus fieri ; sed loquendo de eis secundum ordinem earum ad invicem et ad Deum, non potuerunt in melioribus proprietatibus effici, sicut expositum est. Propter quod asserit Augustinus : Meliores iudicavit Deus homines, si ei libere deservirent. Similiter melius fuit quod corpus animale haberent, atque ex primis prodirent parentibus : et ita secundum exigentiam hominis, oportebat alias creaturas corporales disponi in motu et corruptibilitate et successione.

Haec Bonaventura.

 

Qui tertio quaerit : utrum Deus potuit mundum facere meliorem quantum ad ordinem partium. Et respondet :

Est ordo partium in toto, qui concernit sapientiam tanquam causam quae relucet in ordine illo ; et est ordo partium in finem, qui ordo respicit bonitatem. Qui duo ordines ita coniuncti sunt, quod unus alteri conformatur, et ordo partium in toto, est propter ordinem qui est ad finem. Et utroque modo partes mundi principales optime ordinatae sunt ; quaedam tamen aliquando melius erunt ordinatae atque dispositae secundum exigentiam status alterius, sicut in mundi innovatione. Unde universum est tanquam pulcherrimum carmen decurrens secundum consonantias optimas, aliis praeeuntibus et aliis succedentibus, quousque res perfecte ordinentur in finem.

Haec idem.

 

Concordat Aegidius, de his scribens prolixe :

In productione (inquiens) cuiuslibet rei est tria considerare, videlicet, producentem, modum producendi, et productum. Itaque rem non posse fieri meliorem, potest ex triplici causa accidere. Primo, ex parte producentis : et hoc dupliciter. Primo, quoniam agit ex necessitate naturae : natura enim determinatur ad unum, et agit secundum totum posse suum. Secundo, quoniam tota bonitas producentis relucet in producto. Ex parte quoque modi producendi potest hoc dupliciter evenire : primo, dum agens praesupponit suscipiens praeparatum seu materiam dispositam ; secundo, quoniam ipsa materia capax non est formae nobilioris. Item ex parte producti dupliciter : primo, quia repugnat effectui simpliciter ; secundo, quia repugnat huic effectui.

Cum ergo Deus non agat ex necessitate naturae, et omnis creatura a plena suae bonitatis repraesentatione deficiat infinite, nec in agendo aliquid praesupponat, imo et capacitatem rei valeat ampliare ; constat quod nec ex parte Dei producentis nec ex parte modi suae productionis sit defectus quin creatura potuerit melior fieri. Idcirco si defectus fuit aut est, ille fuit quia effectui secundum se repugnat, vel quia repugnat huic effectui. Non autem repugnat effectui secundum se, quia effectui secundum se seu simpliciter non repugnat nisi quod implicat possibilitatemque tollit. Verum huic effectui id repugnat quod est directe contra rationem ipsius, ut essentialem bonitatem habere ultra gradum suae naturae. Ideo quantum ad meliorationem, in essentialibus non poterant res fieri meliores, sed bene in accidentalibus, etc.

Haec Aegidius.

 

Praeterea Durandus respondendo ad hoc : an Deus potuit creaturam facere meliorem, consonat introductis.

Ad quaestionem vero qua quaeritur, utrum Deus potuit universum facere melius quam fecit, respondens :

Universum, ait, accipi potest tripliciter. Primo, prout includit omne ens, tam creatum quam increatum, et quod actu est et quod in potentia : et constat quod universo sic sumpto non potest quid melius esse. Secundo, prout includit omne ens actu, tam increatum quam creatum. Dicuntque aliqui quod universo sic sumpto non potest aliquid melius esse, quia in eo includitur Deus, qui cum mille mundis et cum mundo meliorato, non est melior se solo, quemadmodum linea cum puncto, non est melior quam linea sola. Sed hoc videtur mirabile, utpote quod plura bona non sint saltem extensive aliquid melius quam unum, maxime quando unum non includitur formaliter in alio. Nec est simile de linea et puncto, quoniam punctus non est res quanta, etiam dato quod sit aliquid positivum, aut est sola privatio ulterioris continuationis in linea.

 

Tertio universum accipitur prout includit omne ens creatum actu exsistens. Sicque quaestio intelligi potest dupliciter. Primo, utrum Deus producere possit universum aliud secundum speciem, quod isto sit melius. Secundo, utrum Deus possit universum quod nunc est, melius facere quam est.

Primo modo intelligendo quaestionem, dicendum quod non : quia quaecumque incidunt in unum ordinem per se, pertinent ad unum et idem universum. Universum quippe dicit unum per aggregationem omnium habentium per se et inter se ordinem. Omnes autem species exsistentes aut possibiles, inter se ordinem habent : quia se habent ut species numerorum. Ex quo patet, quod quamvis Deus possit producere plures mundos solo numero differentes, non tamen specie : quoniam omnes species in unum coincidunt ordinem.

 

Porro si quaestio intelligatur secundo modo, videlicet, an Deus possit universum quod nunc est, facere melius quam est, vel aliud, specie simile huic, melius isto (quoniam quaestio eadem est) ; sic dicendum, quod cum universum sit unum aggregatione plures continens paries habentes ordinem inter se et ad finem, bonitas eius consistit in tribus, puta, in bonitate partium, et in bono earum ordine inter se, atque in ordine bono earum ad finem. Ordo autem proprie consistit in speciebus. Sed non constat quod universum possit meliorari quantum ad plurium specierum productionem, quoniam species rerum possibiles sunt finitae, estque incertum an omnes sint productae vel non : imo videtur probabile quod omnes productae sint, cum non appareat ratio cur quaedam productae sint, et quaedam non ; et tunc non posset universum meliorari per novarum partium productionem. Si vero omnes species illae non sunt productae, tunc productione earum posset universum meliorari ; sed melioratum haberet se ad se ipsum, sicut totum ad partem.

Si vero agatur de melioratione per intensionem bonitatis partium nunc exsistentium, sic meliorari non queunt quoad bonitatem substantialem, sed accidentalem, ut dictum est, et per consequens totum : sic tamen ut partes meliorentur proportionabiliter, ut aliqui dicunt ; aliter non maneret harmonia inter partes. Quod non intelligo, nisi grandem latitudinem habeat illa proportio : quia in statu innocentiae natura humana fuit multo maioris perfectionis quam postea : non tamen ob hoc caeterae partes universi erant proportionabiliter meliores.

 

Hinc dico, quod Deus potest meliorare universum, meliorando partes eius, vel omnes, vel quasdam, vel unam tantum. Nec tamen ob hoc solvitur harmonia universi : quoniam principaliter consistit in gradu et proportione essentialium perfectionum ac bonitatum, quae manent ; secundario autem consistit quantum ad esse naturae in cursu ac habitudine quam habent inferiora inter se ex influxu caelestium corporum.

Haec Durandus.

 

In eius scriptis contenta sunt multa a communi doctrina doctorum praecellentium aliena. Et nimis prolixum est singula prosequi : quae etiam pro maiori parte aptiorem alibi habent locum. Breviter autem tangendo, rude videtur quod ait, bonum creatum increato bono coniunctum constituere maius bonum quam sit solum increatum bonum, cum quidquid sit bonitatis in creaturis, totum contineatur in superditissimo et superperfectissimo Deo superessentialiter, idealiter, causaliter, atque per modum infinite eminentiorem, totumque universum sit ut punctum respectu illius : imo plus occumbit, distat et deficit a Deo, quam punctum a linea, cum et punctum sit reductive in genere quantitatis, Deus autem omne genus in infinitum transcendit.

Deinde quod dicit, universum uno modo accipi prout includit Deum, est impropriissime dictum, cum Deus supergloriosus sit extra omne genus et ordinem, nec cadat eum creatura in numerum. Unde divinus Dionysius frequenter testatur, quod ipse non est aliquod entium, sed universis et singulis superessentialiter superlocatus.

Deinde quod ait, Deum non posse producere mundum alium ab isto mundo specie differentem, habet specialem difficultatem, videlicet an Deus posset producere mundum cuius species et genera essent aliarum categoriarum quam species et genera mundi istius : de qua difficultate pertranseo modo.

Amplius, qualiter species creabiles ac possibiles sint finitae vel infinitae, dictum est ante. Verumtamen omnes praeallegati doctores fatentur Deum omnipotentem posse producere species multas supra angelum summum. Nec infinita illa potentia potest in tanta, quin posset in innumerabiliter plura. Cur vero non creavit species omnes, sed potius unam quam aliam, respondet Scriptura : quia in numero, pondere et mensura constituit omnia ; et quia in sapientia condidit universa ; et quis cognovit sensum Domini ? etc.

 

Postremo Scotus hic quaerit, utrum Deus possit res facere aliter quam ab ipso est ordinatum. Quod sic, quia hoc non includit contradictionem. Quod non, quia tunc faceret eas inordinate.

Dicendum, quod in omni agente per intellectum et voluntatem potente conformiter agere legi rectae, et etiam potente non necessario conformiter agere legi rectae, est distinguere potentiam ordinatam a potentia absoluta : quia potest conformiter agere legi rectae, et hoc secundum potentiam ordinatam. Ordinata enim est, in quantum est principium exsequendi conformiter legi rectae secundum ordinem ab illa lege praefixum. Potest quoque agere praeter et contra illam, et in hoc est potentia absoluta, excedens potentiam ordinatam. Idcirco non tantum in Deo, sed et in omni agente libere, quod agere potest secundum rectae rationis dictamen, et praeter seu contra illud, est distinguere absolutam et ordinatam potentiam. Hinc dicunt iuristae, quod aliquis potest hoc facere de facto, id est de absoluta potentia, vel de iure, hoc est de potentia ordinata secundum iura.

Quando autem illa lex recta secundum quam ordinate agendum est, non est in potestate agentis, tunc potentia eius absoluta non potest excedere potentiam eius ordinatam circa obiecta aliqua, nisi agat circa ea inordinate, cum subiectum sit legi illi. Sed quando in potestate agentis est illa lex et rectitudo ipsius, ita quod non est recta nisi quia statuta ab ipso ; tunc potest ex sua libertate aliter agere etiam ordinate, quia potest statuere aliam legem secundum quam agat ordinate. Nec tunc potentia sua absoluta simpliciter excedit potentiam suam ordinatam, quoniam ordinata est secundum illam aliam legem ; sed excedit eam praecise secundum priorem legem, contra seu praeter quam agere potest.

Haec ad propositum applicando, dico quod aliquae sunt leges generales recte dictantes, praefixae a voluntate divina, et non ab intellectu divino prout actum voluntatis praecedit : quia non invenitur in legibus illis necessitas ex terminis, ut quod omnis finaliter peccator damnabitur, sed solum ex voluntate divina acceptante, quae operatur secundum huiusmodi leges quas statuit. (Vel sufficit ad propositum dicere, quod statuitur sic a sapientia Dei). Sed quando intellectus offert voluntati divinae huiusmodi legem, puta quod omnis glorificandus prius est gratificandus, si placet voluntati divinae, quae libera est, recta est lex ; et ita de aliis legibus. Deus ergo agere potens secundum has leges rectas ut praefixae sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam ; atque in quantum multa agere potest praeter has leges, dicitur agens secundum potentiam absolutam. Cum enim multa alia posse fieri etiam ordinate, ab illis quae fiunt secundum leges praefixas, non includat contradictionem, talia potest. Nam rectitudo legis secundum quam agit, est in potestate ipsius : imo nulla lex recta est, nisi in quantum a voluntate divina acceptante statuta est. Et tunc potentia Dei absoluta non extendit se nisi ad id quod ordinate fieret, si fieret ipso volente.

Insuper aliquid est ordinatum dupliciter : primo, secundum legem communem seu ordine generali, ut omnem finaliter peccatorem esse damnandum ; secundo, ordine particulari. Et praeter utrumque ordinem Deus agere potest potentia absoluta, etiam ordinate. Potentia vero ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectae de aliquo particulari. Quod apparet ex hoc, quia possibile est Deum salvare quem non salvat ; non autem conceditur posse salvare Iudam iam condemnatum : nec tamen hoc est impossibile de potentia absoluta, quia non implicat.

Haec Scotus : cuius dicta in his concordant dictis Henrici.

 

Obiectionum solutio patet ex dictis. Nam quod quaedam fieri nequeunt meliora quantum ad essentialem bonitatem, est ex limitatione et incapacitate earum, non ex impotentia Dei.

Tamen ad quartum notanda est responsio Alberti, qui ait, quod gradus entium non accipiuntur penes huiusmodi diversitatem specierum eiusdem attributi seu perfectionis, quia sic universum semper imperfectum maneret, sed penes bonitates Dei participabiles : quae sunt esse, vivere, intelligere, incorruptibile esse, causam esse, praesidere, etc., in quibus impletur universalis ordo mundi, quoniam ea quae participabilia sunt de attributis Dei, faciunt gradus.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur de excellentioribus creaturis, an fieri poterant meliores ; et primo : An Christi humanitas poterat fieri melior.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia in resurrectione et ascensione gloriosior est effecta.

Secundo, quia cum sit pura creatura, distat in infinitum ab excellentia Creatoris : ergo inter Creatorem et ipsam potuit aliquid fieri melius ea.

Tertio, quoniam teste Scriptura, paulo minus minoratus est ab angelis.

 

Eisdem rationibus comprobatur, quod beatissimam Virginem potuit facere meliorem.

 

Ad haec Thomas :

Quemadmodum (inquit) omni bono creato, eo quod finitum est, potest aliquid melius esse ; sic bono increato, cum sit infinitum, nil melius esse potest. Bonitas igitur creaturae consideratur dupliciter. Primo, absolute in se, secundum id quod est : sicque qualibet creatura potest aliquid melius esse. Secundo, per comparationem et relationem ad Deum ; sicque dignitas creaturae recipit quamdam infinitatem ex unione cum bono infinito : sicut humana natura in quantum unita est Verbo aeterno hypostatica unione, et sacratissima Virgo in quantum est mater vera veri Dei, gratia quoque gratum faciens in quantum coniungit Deo, et universum in quantum ordinatur in Deum.

Verumtamen in comparationibus istis est ordo dupliciter. Primo, quoniam quanto quid nobiliori comparatione et unione in Deum refertur, tanto nobilius est : ideo humanitas Verbo suppositaliter unita, est dignissima ; deinde felicissima Virgo, de cuius utero accepta est caro imita Verbo ; sicque deinceps. Secundo, quoniam quaedam comparationum istarum est tantum secundum respectum : ut comparatio universi ad Deum sicut ad finem, et comparatio sanctissimae Virginis ad Deum sicut ad filium. Idcirco ex dignitate comparationis non potest sumi iudicium de re absolute, ut dicatur quod gloriosissima Virgine non potest aliquid melius esse ; sed secundum quid, ut dicatur quod nulla potest mater exsistere melioris, nec universum potest ad maius bonum consistere ordinatum. Quaedam vero comparatio, ut quae est per hypostaticam unionem, est etiam secundum esse. Hinc iudicium de natura illa unita, est simpliciter secundum bonitatem comparationis, ut dicatur quod Christo homine nil melius esse potest. Iudicium autem quod est praeter hanc comparationem, est tantum secundum quid : ut cum dicitur, quod humana natura in Christo, in quantum est creata, potest esse aliquid melius ; et hoc ideo, quia natura considerata praeter esse suum, est secundum rationis acceptionem solummodo.

Denique beatitudo creata quamdam habet infinitatem, seu infinitam quodammodo dignitatem, eo quod immediate coniungit formaliter bono immenso, et est immediata ac beatifica infiniti boni fruitio.

Si praeterea obiciatur, quia ut ait Anselmus, praeelectissima Virgo ea resplenduit puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi : ergo nil purius ea potest creari, imo nec apprehendi aut cogitari. Dicendum, quod puritas intenditur per recessum a contrario : ideo potest creatum aliquod inveniri quo nil purius valeat esse in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit ; talisque fuit puritas excellentissimae Virginis, quae a peccato originali et actuali fuit immunis. Bonitas vero intenditur per accessum ad summum infinitumque bonum : ideo quolibet bono creato potest aliquid melius fieri.

Haec Thomas in Scripto.

 

In cuius verbis innotescit, quod interdum sensit sacratissimam virginem Mariam ab originali peccato fuisse immunem, quanquam postea aliter sensit.

 

Concordat Albertus : cuius tamen responsio de sacratissima Virgine amplius placet. Nam ait :

Quidquid recipere potest pura creatura capax Dei, hoc totum communicatum est Matri Dei. Attamen non restringitur divina potentia quin facere potuerit capacitatem maiorem quam hominis vel angeli, et iuxta hoc crescere posset et gratia.

Haec Albertus.

Cuius verbis obici posset, quod anima Christi est pura creatura, et multo maior gratia et gloria communicatae sunt ei quam benedictissimae Virgini. Verum ad hoc et ad consimilia quaedam quae circa haec tangi possent, responsum est plenius in opusculo de Laudibus divinissimae Virginis.

 

Insuper Alexander circa haec loquitur :

Est esse naturae, et esse gratiae. Esse quoque naturae potest considerari dupliciter, scilicet, secundum se, et in ordine ad aliud. Si ergo Christus quoad humanam naturam consideretur secundum se, potuit melior fieri, utpote impassibilis. Si autem consideretur per comparationem seu in ordine ad nostram redemptionem, non potuit melior fieri : quia ad nostram liberationem plus expediebat quod fuit passibilis et mortalis.

Si autem loquamur de bonitate gratiae, dicendum quod Christus fuit tam bonus quod nullus fuit melior. Sed si dicatur optimus, ita quod nullus potuit eo melior esse, distinguendum est : quia de potentia passiva recipientis nullus quivit melior esse ; nihilominus de activa potentia operantis,videlicet Dei omnipotentis, potuit melior esse, eo quod omnipotentia Dei sit penitus infinita, quamvis non possit intelligi.

Haec Alexander.

 

Aegidius vero in praeinductis iam responsionibus Thomae omnino concordat.

 

Porro Bonaventura in litterae expositione :

Tripliciter, inquit,est loqui de Christo : primo, quantum ad unionem ; secundo, quantum ad gratiam singularis personae ; tertio, quantum ad proprietates personae. Primo modo nec Deus potuit plus dare nec creatura plus recipere : nam unionis gratia ex parte extremi alterius est dignitatis infinitae, ut quod homo sit Deus,  quamvis ex parte humanitatis quidquid ibi est sit finitum. Si autem loquamur de Christo quantum ad gratiam singularis personae, concedendum est quod Deus plus potuit dare ; sed rationalis creatura non potuit amplius recipere, quia capacitas animae ad gratiam per collationem gratiae nec minuitur, nec augetur, sed consummatur atque completur : idcirco non est possibilis ad amplius. Si autem loquamur de Christo quantum ad proprietates naturae humanae, sic Deus potuit plus dare et  illa recipere, videlicet quoad corpus (et inferiorem animae partem), quemadmodum in glorificatione Christi secundum naturam assumptam peractum est ; sed quoad nostram reparandam salutem non potuit melior fieri pro tunc, quia oportuit nos eius passione salvari.

Conformiter de praestantissima Virgine est loqui secundum tres conditiones, videlicet, quantum ad gratiam conceptionis qua Deum concepit, quantum ad gratiam iustificationis, et quantum ad gratiam corporis. Quantum ad primum, habuil tantam bonitatis dignitatem, quod nulla mulier plus capere polest, quia sic facta est Genitrix veri Dei. Propterea, si universae creaturae essent congregatae, quantumcumque in gradibus dignitatis emineant et ascendant, tamen tenerentur omnes reverentiam exhibere Virgini gloriosae tanquam verae Matri Creatoris, Dei ac Domini sui. Si vero loquamur quantum ad gratiam iustificationis, tantam habuit gratiam, quantam pura creatura rationalis quae facta est, sic recipere potuit. Quantum autem ad naturam, sic optima naturalia habuit, prout fini competens fuit, ut scilicet esset apta parere Salvatorem.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO III

Tertio principaliter quaeritur : An Deus potest quidquid potuit.

 

Et de hoc multa hic essent dicenda. Sed difficultas ista per omnia eadem est seu conformis difficultati quaestionis qua supra, distinctione quadragesima prima, quaesitum est, an Deus scit quidquid scivit. Et sicut ibi, ita et hic Magister opinionem Nominalium sequitur, prout Albertus et Bonaventura testantur. Alexander tamen opinionem Magistri hic pie exponit, elucidat atque tuetur. Bonaventurae vero apparet quod stare non valeat, et sicut in praefata distinctione de scientia, ita hic de potentia Dei dicit, quod aliquid connotat ex parte rei possibilis seu effectus ; et ideo quamvis potentia Dei in se invariabilis perseveret, tamen ob hoc connotatum et propter rerum variationem, dicitur non posse quod aliquando potuit, quia res capax non est eius cuius aliquando capax fuit, quemadmodum quod nunc factum est, non potest non factum esse : ideo dicitur illud non posse, utpote, mundum non esse creatum, et praeterita non esse praeterita, sicque in consimilibus.

Haec Bonaventura.

 

Idem tenent hic Thomas, Albertus, Aegidius, Udalricus, ac alii multi.

 

Unde ait Albertus :

Magister videtur fuisse de opinione Nominalium. Unde solutio eius stat in hoc, quod una potentia semper significatur, quae refertur ad idem sub diverso modo significandi importato in verbo vel adverbio pertinente ad tempus quo significatur. Sed verius ac probabilius mihi videtur, quod est potentia absolute considerata, et haec semper est eadem ; alia est potentia actui coniuncta, et ista determinatur secundum modum significandi ad rem quae refertur ad eam : et haec potentia secundum rationem non est eadem cum illa. Hinc secundum istam Deus non potest quidquid potuit.

Haec Albertus.

 

Thomas vero respondet :

Quod quis negetur aliquid posse, ex duobus potest contingere. Primo, ex defectu potentiae : sicut qui caret visiva potentia non potest videre. Secundo, ex parte obiecti quod non habet rationem possibilis : sicut habens visum dicitur non posse videre sonum, quoniam sonus non est visibilis. Primo modo non dicitur Deus aliquid non posse, cum potentia eius sit perfectissima. Secundo autem modo dicitur quaedam non posse, quae scilicet implicant.

Simili modo, quod quis non potest quidquid potuit, ex duobus potest contingere. Primo, quia amisit potentiam aliquam quam habebat : quod incommutabili Deo non convenit. Secundo, ex mutatione obiecti quod amittit rationem possibilis quam habuit prius : ut quod praesens est actu aut factum est, non potest fieri nec possibile est non fuisse ; sicque amittit rationem possibilis. Propter quod dicitur Deus illud non posse, quamvis sit eadem res, sed diversis enuntiabilibus diversimode significata propter temporum diversitatem.

Haec Thomas in Scripto.