Distinctio XXXIV — Livre I — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUARTAE
Hic reprobatur alius error divinae repugnans simplicitati. Fuerunt enim quidam dicentes, quod tres divinae personae non essent quid unum nec realiter una essentia, et quod divina essentia non esset Pater et Filius nec Trinitas. Qui fuit error abbatis Ioachim, contra quem superius quoque prolixe est disputatum. Huius ergo erroris falsitatem auctoritatibus Scripturarum testimoniisque Sanctorum redarguit, motiva quoque ita opinantium tangit et solvit. Et circa hoc movet quaestionem, an sicut dicimus, tres personas unius essentiae, et unam essentiam trium personarum, sic etiam dicere liceat, unus Deus trium personarum, et tres personae unius Dei. Deinde tangit de his quin appropriantur personis, atque de hoc nomine, όμοούσιον, et de his quae Deo translative et per similitudinem attribuuntur. De omnibus autem his iam ante suis locis diffuse tractatum est, dempta hac quaestione, an dici queat, unus Deus trium personarum, aut tres personae unius Dei, et de nomine, όμοούσιον. Non ergo est hic superflue immorandum.
QUAESTIO UNICA
Et quaeritur : An divina essentia sit persona, hoc est, an realiter idem sit cum qualibet divina persona, imo et cum duabus, et item cum tota superbeatissima Trinitate.
Videtur quod non, quoniam unum et idem non est genitum et non genitum, generans et non generans, immultiplicabile et multiplicatum, communicabile et incommunicabile. Sed divina essentia est non genita, imo nec gignens nec generata, et est immultiplicabilis, tamen communicabilis ; persona vero in divinis multiplicatur et gignitur, incommunicabilisque consistit.
Ad idem possent multa argumenta induci, quae iam ante, praesertim in secunda distinctione, contenta sunt.
Ad istud Bonaventura respondet :
Dum quaeritur, an res naturae, id est persona, aliquid superaddit essentiae seu naturae divinae, dicendum quod de additione possumus loqui dupliciter, scilicet quoad rem et quoad intellectum. Et quantum ad intellectum, persona superaddit essentiae : quoniam aliquid est de intellectu et ratione personae, quod non est de intellectu et ratione essentiae, quia persona describitur quod sit suppositum intellectualis naturae, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente : ubi multa tanguntur quae non sunt de ratione essentiae. Et ipsam essentiam per talem additionem non distinguit intellectus, neque personam componit. Non distinguit naturam : quia etsi superaddat rationi naturae proprietatem, non tamen addit in recto, ut intelligas personam esse naturam proprietate distinctam ; sed in obliquo est intelligendum personam esse suppositum rationalis naturae, distinctum proprietate. Idcirco non ponit distinctionem circa naturam, nec personam componit, nec ei aliquid quod non sit in ipsa imponit. Et hoc patet, quia intellectus fidelis et sanus apprehendit personam esse simplicissimam, nihilominus intelligit eam esse perfectissimam. Unde sicut intelligit omnes conditiones nobilitatis in essentia esse, eo quod perfectissima sit, quae quamvis secundum rationem et modum intelligendi sint multae, tamen intelligit omnes esse unum in re ; sic et personam dicit simplicissimam esse, quamvis dicat in ea esse naturam et suppositum ac proprietatem : quae omnia intelligit esse unum.
Sed si persona secundum rem nil addat supra naturam, non videtur intelligibile esse quod persona sit distincta secundum rem, et non essentia, cum nulla sit additio et nulla differentia secundum rem inter essentiam et personam.
Ad quod qualitercumque intelligendum, cum excedat vires intellectus humani, considerandum est, sicut docet Richardus, quod est distinctio per qualitatem, et est distinctio per originem. Distinctio per qualitatem est in creaturis, nec potest esse sine additione : haecque distinctio habet ortum ex additione materie ad formam. Distinctio autem per qualitatem vocatur quando unus distinguitur ab alio per qualitates absolutas : ut cum unus est albus, alter niger. Distinctio vero per originem est quando unus producit, et alter producitur. Et ista distinctio, quemadmodum et praecedens, est vera distinctio, cum nulla res producat sc ipsam. Cumque in divinis sit vera origo, est ibi et vera distinctio. Insuper, quando intelligo Patrem producere, intelligo eum se ipso producere, sicut et cum intelligo substantiam divinam producere, parique ratione Filium se ipso produci : ergo productio nihil addit, nec aliquam compositionem circa Filium ponit. Cumque vera sit distinctio ubi vera origo, et origo sit in divinis sine additione, et distinctio sine additione intelligitur ibi esse. Et quamvis persona non se habeat ad naturam per additionem, tamen nihilominus differt secundum rationem : alioqui non esset intelligibile quod plurificaretur persona, permanente essentia una. Differentia autem secundum rationem est, quia essentia non oritur ab essentia, nec una refertur ad aliam ; sed persona una originatur ab alia, et una refertur ad aliam. Si rationem quaeras istius, dico quod unitas et nobilitas esse divini non admittit plurificationem essentiae sicut personae : cuius ratio exstat praehabita. Quoniam ergo modus se habendi ad alium et oriendi ab alio, non ponit compositionem in persona secundum rem, sed distinctionem realem ab alia persona : ideo modus ille comparatus ad essentiam vel personam cuius est, est modus tantum ; comparatus vero ad illum ad quem est, cum faciat distinctionem secundum rem, vere est res : sicque uno modo facit differre, alio modo non. Hinc quamvis una persona non sit alia, tamen persona est natura. Patet ergo quod ista sint compossibilia, quod persona sit simplex, nihilque addat supra naturam, nec differant nisi secundum rationem; et tamen natura est communicabilis, persona incommunicabilis.
Haec Bonaventura.
Consequenter idem Doctor declarat, quod persona praedicetur de divina essentia, dicens :
Est praedicatio quaedam per inhaerentiam, et est praedicatio per identitatem ; et utraque reperitur in Deo, videlicet : praedicatio per inhaerentiam, cum dicitur : Pater generat, Deus creat ; per identitatem quoque, cum dicitur : Pater est generatio activa. Imo praedicatio per identitatem propriissime et perfectissime reperitur in Deo, quia in ipso est summa identitas. Ideo omnes locutiones importantes unitatem, verissimae sunt de eo. Praedicatio autem per inhaerentiam ponitur ibi ex nostri intellectus infirmitate : quoniam quamvis actus in divinis sit ipsa Dei substantia, similiter ipsa proprietas, attamen quoniam intellectus noster intelligit per haec inferiora, et per eorum vocabula enuntiat quod cognoscit, ideo tenet modum quem videt in creaturis, praedicando per inhaerentiae modum, quamvis in Deo non sit inhaerentia realis nec accidens. Intellectus tamen iste non est falsus, sicut nec intellectus abstrahentium, quoniam modum illum non ponit circa rem, sed circa suum intelligere : sic et in divinis complexionem non ponit circa rem, sed circa intelligere suum et circa suum exprimere. Nam quamvis in Deo sit summa simplicitas, tamen hanc exprimere nequit sine complexione. Hinc bene asseruit Augustinus, quod Deus verius est quam cogitatur, et verius cogitatur quam dicitur. Nempe etsi intellectus noster aliquo modo ascendat ad divinae simplicitatis contuitum, id tamen quod inde intelligit, non potest exprimere simplici sed composita voce.
Haec Bonaventura.
Qui in his verbis intendit concedere, quod divina essentia sit persona et econverso : non quod essentia Dei sit persona sic quod ratio personae ei conveniat prout persona dicitur in divinis quid proprietate distinctum, sed quod eadem entitas et una ac eadem res in Deo sit essentia et persona. Imo essentia et duae personae realiter idem sunt, similiter essentia et Trinitas ipsa ; quemadmodum etiam Pater et Filius sunt unus Deus, itemque Pater et Filius ac Spiritus Sanctus seu Trinitas supersancta, est unus verus simplicissimus Deus, qui est ipsa essentia, sicut Magister declarat et probat in littera. Quocirca erravit Ioachim abbas, sicut praehabitum est.
Circa haec loquitur Alexander :
Secundum Praepositivum, tripliciter aliquid in divinis distinguimus, scilicet, voce, intellectu, proprietate : voce, ut quae solo nomine distinguuntur; intellectu, ut cum omnino idem sit in re essentia et persona, intellectu tamen inter eas distinguimus ; proprietate, ut inter Patrem et Filium. Atque ut alii dicunt, velut principia fidei sunt, quod cum Deus sit simplicissimus, oportet concedere quod persona est essentia, et quod Deus est deitas ; sic tamen quod aliquid convenit essentiae quod nulli convenit divinae personae : idcirco supposita persona, non supponitur essentia, nec econtra.
Si ergo obiciatur, quod persona generat et generatur, non essentia, non ergo sunt idem ; dicendum, quod generare vel generari non est differentia personae ad essentiam, sed personae ad personam. Idcirco ex hoc quod Pater generat, non essentia, bene concluditur quod Pater non est ille quem generat, non autem quod non sit essentia. Nam et in homine humanitas non generat, sed persona in qua exstat humanitas.
Si rursus quis instet, quia in naturalibus sequitur : Si haec res est illa, supposita ista, supponitur illa : ergo et in divinis sic est. Dicendum, quod non est simile, propter duas causas simul acceptas. Una est, quia in naturalibus essentia commetitur se personae, ita quod unica essentia non est nisi unius personae, et plurium personarum sunt plures essentiae. In divinis vero essentia numero unica, est plures personae et plurium personarum. Secunda causa est, quoniam in naturalibus quaecumque proprietas est personae, est et essentiae. Sed ita non est in divinis : quia paternitas, quae est Patris proprietas, non est proprietas essentiae.
Rursus, si ita arguatur : Essentia est in pluribus personis, non persona, ergo non sunt idem ; item : Essentia est indistincta, persona vero distincta : ad ista et consimilia responsum est supra.
Praeterea, si quaeratur, utrum persona differat ab essentia ; dicendum, quod est quaedam differentia secundum rem, et ita non differunt. Unde ad insinuandum identitatem in eis, loquitur Augustinus septimo de Trinitate : Non est aliud Deo esse et esse personam ; et denuo : Quemadmodum hoc est illi esse quod Deum esse, ita hoc est illi esse quod personam esse. Alia est differentia secundum intelligentiae rationem, et taliter differunt : quia essentia est unum quid indistinctum, in tribus consistens personis.
Iterum, si quaeratur, an convenientius dicatur : Persona est essentia, vel, Persona est essentiae : respondendum, quod respiciendo ad divinam simplicitatem, aptius dicitur : Persona est essentia ; respiciendo autem ad intelligentiae rationem, convenientius dicitur : Persona est essentiae seu naturae : quia persona ex sua ratione dicit rem rationalis naturae sive hypostasim, sicque ly naturae cadit oblique in ratione personae.
Haec Alexander.
Concordat Albertus :
Concedendum est, inquiens, quod propter finem simplicitatis Dei (id est extremam et maximam simplicitatem Dei), non differunt in eo secundum rem « esse » et « quod est », nec essentia et persona : quae tamen distinguuntur in eo secundum modum supponendi et attribuendi. Si autem quaeras, cum omnino idem sint in re, unde contingat quod eis tam diversa attribuuntur atque conveniunt ; dicendum, quod divina simplicitas privat compositionem per hoc quod tollit diversitatem ab his quae sibi in eodem uniuntur : quia si illa manerent diversa, inducerent compositionem, sicut forma et materia in composito. Verumtamen, quamvis simplicitas illa sic tollat compositionem, non tamen veritatem uniuscuiusque Deo convenientis. Nam quamvis sapientia Dei sit eius essentia, tamen verissime manet sapientia : ita et haec personae simplicitas non tollit veritatem hypostasis, nec veritatem naturae. Hinc persona est incommunicabilis, natura vero communicabilis : unde et quodlibet in divinis retinet quod suae est rationis.
Praeterea congrue dici potest, quod tres personae sunt unius essentiae, ut constructio obliqui cum recto sit in designatione essentiae, ita quod denotetur indivisibilitas unius essentiae in tribus personis, atque ad designandum simplicitatem essentiae in eisdem. Nec tamen dicendum est, quod tres personae sunt unius Dei, propter diversitatem significandi essentiam in hoc nomine, Deus, et in nomine isto, essential : quoniam in abstracto significatur ut natura quse est forma alicuius ; in concreto autem, ut stans per se. Idcirco transitio obliqui non salvatur secundum rationem intelligendi, cum dicitur : Tres personae unius Dei : quemadmodum etiam in inferioribus dicitur, tres personae unius naturae humanae ; non autem, unius hominis, nisi possessiva constructione.
Apte quoque dicitur, una essentia trium personarum ; sed non dicitur convenienter, tres personae essentiae, imo addendum est, unius. Quando enim obliquus construitur in designatione essentiae, oportet esse duos genitivos, vel unum habentem vim duorum, ut mulier egregiae formae, vel vir auctoritatis, aut vir sanguinum.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus.
Denique Thomas :
In his (inquit) in quibus aliud est essentia quam hypostasis seu persona, oportet esse aliquid materiale per quod individuetur natura ; illamque determinationem materiae seu alicuius quod se loco materiae habet, addit hypostasis in rebus creatis : ideo ista non sunt penitus idem in creaturis. In Deo autem non est determinatio neque addition talis, sed per se ipsum subsistit, et suum esse in se ipso subsistens est : idcirco natura est id quod subsistit, et est esse in quo subsistit.
Nihilominus essentia et persona differunt ratione : cui distinctioni seu rationi veritas substat rei. Cum namque in Deo sit summa simplicitas et summa perfectio, possumus eum significare per abstracta, ratione simplicitatis, et per concreta, ratione suae perfectionis. In divinis quoque invenimus aliquid secundum rem commune, puta essentiam, et aliquid proprium. Sicque ratio personae in divinis duo includit : quoniam nomine personae significatur Deus ut proprium et subsistens ; nomine autem essentiae significatur ut simplex, non ut subsistens, sed potius ut commune. Nomine vero paternitatis significatur non ut subsistens, sed ut proprium, non quidem ut distinctum, sed ut distinguens.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summae, quaestione tricesima nona, ait :
Considerantibus divinam simplicitatem, manifestum est quod in Deo sint idem suppositum et natura. Sed difficultatem inducit quod multiplicatis personis essentia permanet una. Verum iuxta praehabita, sicut relationes in creaturis accidentaliter insunt, ita in Deo sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur, quod in Deo sint idem essentia et persona secundum rem, et nihilominus personae ab invicem realiter distinguantur. Persona namque significat relationem prout est in divina natura subsistens. Relatio quoque ad essentiam comparata, non differt re, sed ratione tantum ab essentia ; comparata autem ad relationem oppositam, habet virtute oppositionis realem ab illa distinctionem, et distinguit personam unam ab alia. Sicque remanet una essentia et tres personae.
Porro dum quaeritur, an tres personae sint unius essentiae ; respondendum, quod intellectus noster nominat divina prout ea ex creaturis concipere potest : et quia in sensibilibus natura speciei per materiam individuatur, sic quod natura se habet ut forma, individuum sicut suppositum formae ; hinc etiam in divinis essentia, quantum ad modum nostrae conceptionis, designatur ut forma trium personarum. Forma autem dicitur esse eius cuius est forma : quemadmodum pulchritudo est sui subiecti. Res autem habens formam non dicitur esse formae, nisi cum additione adiectivi designantis huiusmodi formam : sicut cum dicimus : Mulier illa est egregiae formae. Hinc quoniam in divinis, multiplicatis personis non multiplicatur essentia, dicimus unam esse essentiam trium personarum, et tres esse personas unius essentiae, ut construantur hi genitivi in designatione formae.
In creaturis quoque aliqua possunt dici unius naturae, quae non sunt neque dicuntur unius essentiae : quia natura designat principium actus. Ideo quae in aliquo conveniunt actu, dicuntur unius naturae. Essentia vero dicitur ab actu essendi : ideo quorum unum est esse, vocantur unius essentiae.
Haec Thomas.
De hoc quoque in Scripto :
Ista, inquit, simpliciter est concedenda : Tres personae sunt unius essentiae. Quamvis enim quatuor sint causae in rebus creatis, non tamen omnium earum habitudines sunt in Deo. Habitudo quippe causae materialis non convenit proprie Deo, nec respectu alicuius quod est in ipso neque respectu alicuius quod est ab ipso, cum materia sit imperfecta. Habitudo autem causae finalis convenit Deo respectu creaturarum, quarum finis est bonitas Dei et participatio eius. Habitudo autem causae formalis convenit Deo tam respectu creaturae, cuius est ipse exemplar, quam respectu eius quod in ipso est, sicut iam patuit. Ista tamen habitudo non fundatur super aliquam relationem realem, sed super modum significandi : quia aliquid significatur in divinis ut forma, sicut essentia ; et aliquid ut subsistens in forma, sicut persona. Habitudo demum causae efficientis convenit Deo respectu creaturarum, et respectu eius quod est in ipso, non utique personam exsistentem ab alia. Nec ista habitudo fundatur super acceptionem intellectus, sed super relationem realem : sic tamen ut efficiens extense sumatur pro principio originante.
Omnis ergo constructio in divinis respectu divinorum est secundum habitudinem causae efficientis, ut cum dicitur, Filius Patris ; vel secundum habitudinem causae formalis, sicut dum dicitur : Tres personae sunt unius essentiae : sicque genitivi isti construuntur in habitudine causae formalis. Et quoniam Deus non significatur ut forma trium personarum, ideo dici non potest, quod tres personae sunt unius Dei, quia nec ista constructio posset intelligi nisi possessive. Ista quoque conceditur : Una essentia trium personarum ; non ista : Unus Deus trium personarum : quia in nomine Dei importatur habitudo principii creantis et gubernantis.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus.
Richardus etiam consonans his :
Persona, ait, differt ab essentia secundum rationem, non sicut dicimus attributa secundum rationem differre, sed propter differentem modum habendi se, quoniam in modo se habendi ad alterum, differunt secundum affirmationem et negationem : quia persona se habet ad alterum, essentia non ; et essentia habet se absolute, non autem persona. Hinc plures sunt personae, una manente substantia.
Haec Richardus.
Praeterea doctores hic movent aliquas qua translative, similitudinarie aut metaphorice, et item appropriative. De quibus pertranseo, cum supra de his motae et determinatae sint quaestiones in quibus quae hic dicuntur contenta sunt. Fit quippe talis translatio, ut ex sensibilibus quoque discamus proprietates agnoscere divinorum ; et item, ut ex his habeamus materiam copiosiorem laudis divinae ; et rursus, quia connaturale est nobis ex sensitiva cognitione ad intellectivam procedere, ex effectibus causam agnoscere, atque ex cognitione imperfecta ad perfectiorem ascendere. Imo frequentius in Scripturis fit ista translatio ex vilibus rebus quam nobilioribus, ut ex hoc advertamus ista de Deo non proprie dici, sed translative ac metaphorice ; et iterum, ut infidelibus et indignis occultorum veritas abscondatur, bonis vero ac studiosis exercitatio detur perutilis ac salubris, sicut de his divinus Dionysius scribit diffusius.
