Distinctio II — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO II
Periocha
Enumerat septem praesentia dona salutis
Sacramenta novae legis amator homo.
Septem sunt novae legis sacramenta : baptismus scilicet, confirmatio, eucharistia, poenitentia, unctio extrema, ordo, et coniugium. Quorum quidem alia remedium contra peccatum praebent, et gratiam conferent adiutricem, ut baptismus : alia vero in remedium tantum sunt, ut coniugium : alia vero et gratia et virtute nos fulciunt, ut ordo et eucharistia. Quae ideo post Christi adventum instituta sunt, quia ex ipsius passione efficaciam sortita sunt. Coniugium tamen etiam olim ante peccatum institutum est, in sacrametum scilicet et officium : post peccatum vero, etiam in carnalis concupiscentiae ordinatur remedium. De baptismo autem sacramentali notandum, quod ad ipsum baptismus Ioannis erat praeparatorius : ille enim in aqua tantum lavabat, non autem peccata relaxabat, sicsque ad Christi baptismum homines disponebat. Baptizabat autem Ioannes in nomine venturi, scilicet Christi. An vero baptismo illo baptizati, rebaptizandi essent, nec ne, Magister de eis qui in ipso spem non ponebant, perfectam de divinis personis fidem habentes, negative respondet, quamvis de aliis concedat. Sed in hoc ipse Magister non tenetur. Nam baptismo Christi baptizari oportebat (secundum alios doctores) omnes indifferenter, etiam baptizatos Ioannis baptismate, qui scilicet baptizabat in nomine venturi.
