Distinctio IV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO IV
Periocha
Rem pius interdum, fluvio baptismatis absque,
Martyr purpureo sanguine lotus habet.
Inter eos qui baptizantur, quidam simul accipiunt et rem, et sacramentum, ut adulti dispositi, et parvuli rite baptizati. Quidam autem sarcramentum tantum, et non rem, ut adulti, qui ficti et sine fide, et sine contritione accedunt. Consequuntur etiam quidam rem baptismi sine sacramento, ut hi qui sanguinem pro Christo in charitate fundunt, nec sacramentum habere possunt : aut qui contriti non potentes habere, decedunt. Quod aut Apostolus dicit : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, loquitur de rite dispositis, quo etiam Augustini inquisitio reduci debet. Porro vero auctoritates quae dicere videntur, quod sine aqua babtismi salus constare non possit, de contemnentibus sacramentum accipiuntur. Neque haec tantum in fundentibus sanguinem vera sunt, sed et in aliis fidem et charitatem habentibus. In parvulis autem quibus aliena fides oportet suffragetur, secus est. Hinc nisi in aqua baptizentur, pereunt. Quod si quis ante baptismum modo praetacto gretiam, et sic peccati deletionem assecutus sit, non est per hoc baptismus frustra. Nam obligationem ad poenam aufert, et gratiam adauget, fomitem quoque restringit, et in numerum fidelium expresse ponit : immo nec sine baptismi voto gratiam a Deo aliquis assequi potest. Manent autem post baptismum poenalitates : tum ut, vitam futuram ubi hae penitus cessant, studiosus inquiramus, tum etiam ut, virtutis exercendae materiam habeamus. Patet ex his, rem sacramenti scilicet gratiam, idipsum quandoque procedere, quod nec inconveniens reputatur, cum et quandoque longe post sequatur, ut patet in fide accedente, postea poenitente. Quamvis autem parvuli usum arbitrii nondum habeant, gratiam tamen in baptismo habitualem accipiunt : qua et uti poterunt adulti, nisi peccando eam extinguant.
