Distinctio XXXIV — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

Periocha

Qui sint connubiis apti, quae pacta secundum

Legem ullo aut nullo sunt dirimenda die

 

Ad contrahendum matrimonium aliquae personae sunt plene legtimae sine omni impedimento : aliquae autem ex toto illegitimae, ut habentes impedimentum ordinis sacerdotalis aut huiusmodi, quaedam vero medio modo se habent, aliter tamen nunc quam olim, ut quibus obstat frigiditas vel cognatio. Quod si quis causa frigiditatis debitum reddere non potest, si utrisque placet, simul manere possunt. Quod si mulier vult esse mater, et nunquam convenerunt, et hoc legitime probet, contrahere cum alio permittitur, nisi et ipsa sit inhabilis. Quod si ex maleficio impediatur, poeniteat de peccatis suis, et per exorcismos ecclesiae restituatur : per quos si non liberetur, potest alteri nubere, iudicio ecclesiae interveniente, ubi si convaluerit, non potest ad priorem redire, nisi ecclesia iudicio. Furiosi item et amentes, ut ratum sit, contrahere non possunt. Sed et ille qui cum sorore uxoris suae dormit, neutram illarum habere debet, et uterque sine spe coniugii manebit. Neque vero propter infirmitatem corporalem dimittere licet coniugem, sed magis alter alteri auxilio esse debet in hoc casu.