Distinctio XII — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

Periocha

Subiecto quod inesse solet, se permanet ipso,

Subiectoque datas gliscit habere vices.

 

Accidentia panis et vini in sacramento post consecrationem remanentia, non sunt in corpore Christi, quod videlicet iisdem non est asseetum : nec sunt in pane et vino, quippe quae tum non extant, sed stant sine subiecto, ex potentia substante divina, remanent autem ad mysterii ritum, et fidei suffragium ac oris gustum. De fractione autem (falsis refutatis opinionibus) dicendum est veram esse fractionem in ipso sacramento, non quidem in corpore Christi, id quod impassibile est, sed in accidentibus remanentibus, idque ad significandum diversum statum corporis ipsius veri, scilicet in mundo, in sepulchro, et in caelo : atque ad significandum corporis ipsius mystici partes, quarum alia in beatitudine cum eo regnat, alia in mundo ambulat, alia autem in sepulchro quiescit. Est autem totus Christus in singulis partibus fractionis, quotiescunque etiam fractio fiat ex eodem fundamento. Denique hoc quod quotidie sacit sacerdos, et sacrificium, et immolatio proprie dici potest. Est enim signum memoriale et figura immolationis pro nobis semel factae. Hinc et quotidie sumitur in charitatis augmentum et medicinam peccatorum.