Distinctio XL — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

Periocha

Foedera coniugii prohibens cognatio carnis,

Recta lege quotum duret ad usque gradum.

 

Cum et cognatio et affinitas matrimonium impediat, in hac distindione de carnali videndum est, dehinc etiam de spirituali. Ut autem olim observatum est, ad septimum usque gradum habuit illa cognatio  matrimonium impedire, quod ex Doctorum veterum auctoritatibus liquet, quamvis aliter Isidorus, et alii quidam inveniantur gradus illos quo ad truncum, computare. Quod autem Gregorius genti Anglorum in quarto, et in quinto gradibus contrahere concessit, ad tempus hoc fieri voluit, cum novitii essent in fide. Extra litteram tamen notandum, quod modificante ecclesia hodie universaliter in quinto gradu et supra, inter personas alias legitimas contrahi potest, et truncus incipitur a patre.