Distinctio XXVI — Livre IV — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre IV

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

Periocha

Naturae officio connubia praestita quondam,

Iam sunt et fragilis carnis honesta salus.

 

Matrimonii sacramentum in paradiso ante peccatum primo institutum est pro officio generandi prolem. Nunc vero est etiam pro cavendi criminis remedio. Atque ultima institutio in hoc a prima differt, tametsi et prima fuit necessitatis, illa autem genere humano multiplicato est voluntatis. Et prima illa facta est in paradiso, altera vero extra. Quidam autem haeretici pernitiose sentientes, nuptias condemnant, cum tamen et Christus sua praesentia nuptias approbaverit, et easdem Apostolus commendaverit. Significat autem hoc sacramentum coniunctionem Christi cum ecclesia. Id quod etiam per animorum consensum absque copula carnali perfectum est, quamvis sic a perfecta deficiat significatione.