Distinctio VII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO VII
Periocha
Mirisicum robur tibi confirmatio praestat,
Intrepide Christi quo fateare fidem.
Confirmationis sacramentum, quod institutum est ad fidei firmitatem et gratiae profectum, ab episcopis et his conferendum est, et hoc sub forma determinata, scilicet : Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti. In quo quidem sacramento donatur spiritus sanctus, ad roborandum eos qui baptizati sunt, qui et datus est in baptismo ad peccati remissionem. Quamvis autem presbyteri confirmasse legantur, hoc tamen fuit temporaliter actum ex speciali concessione, nec iam ultra fieri debet. Videtur autem hoc sacramentum baptismo maius, utpote a digniore, et in potiori corporis parte, scilicet in fronte datum, quod et forte maius praestat virtutum augmentum, quamvis baptismus plus valeat ad peccati remissionem. Debet autem accipi a ieiunis, si non obstat necessitas. Nec iterari debet, sicut nec baptismus, nec ordo.
