Distinctio XVI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XVI
Periocha
Cor dolet, os loquitur, poenas opus irrogat aequa,
Cura salutaris crimina quando lavat.
Tres ponuntur partes perfectae poenitentiae, scilicet cordis contritio, oris confessio, et operis satisfactio, nam et corde, et ore, et operis consuetudine spiritualiter morimur. In cuius etiam signum tres mortuos Dominus suscitavit, unum in domo, alium extra portam, tertium iam foetidum in sepulchro. Est autem poenitenti necessaria discretio, ut scilicet confideret qualitatem criminis, tempus et locum, personam, et sic de aliis circunstantiis, quae ipsum variare, et in aliud genus trahere possunt, quantumque in eo perseveraverit, et et omnibus doleat, nec confessionem dividat, paratusque sit sacerdoti obedire, et tunc tandem ad communionem eucharistiae accedat. Caveat autem ea quae verae poenitentiae sunt impedientia, qualia sunt ludi et spectacula et negotia vel officia, in quibus sine peccato permanere non potest. In quibus tamen existentes, ut aliqua bona opera faciant, commonendi sunt, ut sic eos Deus ad poenitentiam illustret. Est autem poenitentia triplex. Quaedam enim peragitur ante baptismum ab adultis, quos veterem hominem exuere oportet, priusquam novum induant. Alia post baptismum pro mortalibus, et alia pro venialibus : quae etsi levia videantur, multiplicata tamen gravant et opprimunt. Quod tamen opprimere intelligendum est, non in quantum venialia manent, sed in quantum intervenit vel contemptus, vel alia mortalis circunstantia.
