Distinctio XVII — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XVII
Periocha
Tandem syncerum cordis liquet esse dolorem,
Si quis propositum, ut confitaatur habet.
Sine confessione oretenus facta, dum tamen non assit confessionis contemptus, sed ea in voto habeatur, et sine operis exterioris poena peccata deleri possunt per interiorem cordis contritionem. Per quod quidem contrariae opiniones ad sanum intellectum reducuntur, et auctoritates quas adducunt recte intelliguntur. Oportet vero ut hoc ad effectum perducatur tempore opportuno. Nec soli Deo confiteri sufficit, dummodo copia sacerdotis haberi possit, qui poenitentiam imponat. Nam satisfactionis modus et peccatoris reconciliatio, ad ministros ecclesiae pertinent, quae sine confessione fieri non possunt. Sed et erubescentia in confessione, est magna pars deletionis poenae debitae pro peccatis. Unde et leprosis dictum est, quod ostenderent se sacerdotibus, unde et expedit idem peccatum pluribus confiteri. Quaerat autem confitens sacerdotem scientem solvere et ligare. Quod si sacerdos desuerit, socio interim confiteatur, hoc tamen non est necessarium, cum auctoritatem absolvendi ille non habeat. Quod autem Petrum legitur flevisse non tamen legitur cum peccatum confessum esse, praedictis non obstat. Non enim omnia facta scriptis mandata sunt. Similiter et alia quae in oppositum facere videbantur, in textu dissolvuntur. Igitur necessaria est oris confessio pars poenitentiae : tum propter peccatoris erubescentiam, tum ob sacerdotis iudicium, tum ad futurorum cautelam et humilitatem.
