Distinctio XIV — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XIV
Periocha
Quisquis poeniteat, quem iactat criminis unda,
Comprendet tabulam, qua natet ipse, levem.
Poenitentia de qua nunc agendum est, necessaria est hominibus per peccatum a Deo longe separatis. Est enim secunda tabula post naufragium, sicut baptismus prima. Nam post baptismus lapsi per poenitentiam reparari possunt. At baptismus est sacramentum tantum, poenitentia autem est et virtus, scilicet ea quae est interius. A poenitentia autem et Christus et Ioannes praecursor ipsius praedicationem in ceperunt, quae a puniendo dicta, a timore initiatur. Est igitur poenitentia, praeterita mala plangere, et plangenda iterum non committere, quod cum similibus accipiendum est in proposito plangentis. Unde erroneum est, quod quidam dixerunt veram poenitentiam non fuisse, ubi plangentem contingit iterum peccare. Veruntamen per peccatum sequens poenitentia priori alia bona mortificantur, attamen si peccator iterum resurgat per poenitentiam, opera in charitate facta reviviscunt, quamvis non ea quae in peccato sunt facta. Nunquam enim viva fuerunt, per quae et sanus habetur intellectus eius, quod Augustinus dicit, inanem esse poenitentiam quam sequens culpa coinquinat. Similiter et id quod de relapsis dicit, non eos veniam consequi, etc. Quod etiam dicit : Poenitentem dolore gaudere debere, de perfectorum intelligitur poenitentia. Quod vero Ambrosius ait poenitentiam non reiterandam, de solenni poenitentia accipitur. Hinc conclusive tenendum poenitentiam toties reiterandam esse, quoties quis peccat. Nec contra est auctoritas Apostoli, cui erronei quidam innitebantur, si recte intelligatur, ut patet intuenti.
