Distinctio XLVI — Livre IV — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre IV
DISTINCTIO XLVI
Periocha
Commiserans iudex, alias aequissimus ipsos
Damnatos punit, quam meruere, minus.
Non obstinantibus quibusdam auctoritatibus, si recte intelligantur, dicendum est quod circa damnatos est aliqua Dei misericordia in eorum punitione, non tamen sic, ut a peccatis vel a damnatione per hoc absolvantur. Cum autem misericordia Dei et ipsius iustitia sint idem, tamen propter diversam nostram de Deo conceptionem seu effectum dei, aliqua ipsius opera misericordiae, aliqua vero iustitiae attribuuntur. Qui et nunc occulte iudicans scilicet purgando, convertendo vel excaecando, tandem manifeste iudicabit. Cuius quoque iudicia circa res omnes dispositio quandoque vocantur. Quod etiam Psalmista dicit, universas vias domini misericordiam esse et veritatem, intelligi potest pro eo quod duplex est adventus ipsius, quorum unus misericordiam respicit, alter iustitiam. Vel quia eius dono bona facimus, et mala declinamus. Quae etiam misericordia videlicet et iustitia, in omnibus Dei reperiuntur operibus, secundum aliquos quidem secundum essentiam, non autem secundum effectum : secundum alios autem etiam secundum effectum, vel signum, et hoc vel occulte vel aperte.
